Alfonsi.disciplina
- 201
Proverbialiter enim Socratem dicunt saeculares tumultus devitantem etagrestem vitam cupientem nemus incoluisse et tugurii loco dimidium inhabitassedolium, cuius fundum vento opponebat et ymbri et quod erat apertum iocundosoli. Quem venatores regis inventum dum intuerentur et illuderent quoniampediculos suffocantem, coeperunt avertere radiorum solis amenitatem. Quibusille placido vultu ait: Quod mihi non datis, auferre mihi non praesumatis. Talibus irati eum de lare quo degebat expellere voluerunt et in devia abducere, ne praetereuntis oculos domini tam vilis persona offenderet. Quod non valentesminati sunt ei dicentes: Vade ne quid mali ex protervitatis studio tibicontingat, quia rex noster et dominus cum familiaribus suis et primatibusest hac parte transiturus. Illos autem in se latrantes philosophus intuens: Non est, inquit, vester dominus meus dominus, sed potius mei est serviservus. Quod audientes et novercali vultu eum respicientes quidam eum detruncareproposuerunt, minus vero improbi donec sententiam regis audirent, parcereei decreverunt. Dum vero in hunc modum decertarent, rex adveniens et quaecausa litigii foret perquirens, quae gesta fuerant vel dicta famulis referentibuscognovit. Volens itaque rex quae sibi relata erant turpia verane an fictafuissent cognoscere, ad philosophum properavit inquirens quid de se philosophusdixerit. Qui sicut prius famulis, ita nunc sibi eum sui servi servum esseasseruit. Quorum sententiam verborum rex benigno affatu diligenter enodarisibi postulavit. Ad quem philosophus servata vultus dignitate leniter inquit: Voluntas quidem subiecta est et servit mihi, non ego sibi. Tu e conversosubiectus es voluntati et [p. 41] sibi servis, non ipsa tibi. Itaque servuses eius qui mihi servit. Tunc rex defixo paululum visu sic coepit loqui: Ut patet in verbis tuis, nihil meae potentiam gloriae vereris. Cui philosophusin angustam suae mentis sedem receptus ait: Scis ipse nimium tibi ambitionemrerum mortalium dominatam fuisse et materiam gerendis rebus te optavisse, quo ne virtus tua ut ipse fateris consenesceret tacita; sed ob cupidinemgloriae sicut rei sinceritas est fecisti adipiscendae. Quae gloria quamsit exilis et totius vacua ponderis, sic considera: Tuae praeteritae gloriaepotentia, utpote quae iam nulla est, metuenda non est; sed neque futura, cuius eventus dubitabilis et incertus est; de praesenti constat quod itaparva est quod momentanea quasi in ictu oculi sit annullanda: ob hoc ergoin nulla parte sui est formidanda. --Perceptis itaque philosophi verbisrex ait complicibus suis: Servus Dei est! Videte ne quid molestum ei faciatisaut inhonestum.
- 202
De vitae termino .
- 203
Item discipulus magistro: Cum saecularia ita sint exilia, cur praeparamustanta quasi durabilia? Magister: Quoniam vitae terminus est incertus. Etphilosophus ait: Operare pro futuro saeculo quasi nunc sis moriturus, etpro praesenti sicut semper victurus. Melius enim est quod post mortem tuama te quaesita habeant inimici quam in vita tua egeas quod tibi subveniantamici.
- 204
Alius: Saeculum est quasi transitus: ob hoc itaque cum honestate tibiomnia provide, quia brevis est cursus vitae.
- 205
Alius: Saeculum est quasi pons: transi ergo, ne hospiteris.
- 206
Et alius: Saeculum est quasi pons instabilis: cuius introitus est matrisuterus, et eiusdem mors erit exitus.
- 207
Dicit versificator:
- 208
Mors est porta patens terrenis pervia cunctis; Sed quaero post hanc quae sit habenda domus.
- 209
Est enim domus delitiarum deo famulantium; est et diversa poenas promerentium.
- 210
Arabs interrogavit patrem: Quomodo domum delitiarum et gloriam eiuslucrari potero? Pater: Quicquid melius et pretiosius habes, repone in eacustodiendum, et invenies cum illuc veneris tibi paratum. Filius: Quomodopossum in eam domum pecuniam praemittere, cuius hostium nondum novi adire?Pater: Audi quod fecit filius consiliarii regis post obitum patris. Filius: Pater, fare, nec subterfugiam monitis obedire. Pater: [p. 42]
- 211
XXIX. Exemplum de prudenti consiliarii regis filio .
- 212
Rex quidam sapientem habuit consiliarium et familiarem, qui tandem legibusnaturae favens parvum reliquit heredem bene disciplinatum et curialem. Cui totam quae magna erat possessionem et divitiarum acervos subscripsitet morti cessit. Quo facto rex puerum ad se vocavit et de patris occasune plus iusto doleret admonuit, et quaecumque pater illi regenda dederattestamento, firmavit et insuper quod aetate eius exigente in patris locumsusciperet eum promisit. Inde valedicto iuvenis laetus ad propria remeavit. Quem rex oblivioni tradidit, nec ipse ad regem remeare festinavit. Longotemporis intervallo in eadem regione qua puer inerat, coeperunt adeo egerequod ciborum inedia periclitarentur fame. Quod videns puer bonae indolisanimo condoluit, condolens horrea deplevit et pauperibus distribuit etde penu vinum extraxit et carnes quas habebat egentibus erogavit. Et crescentepenuria decrescens pecunia indigentibus non suffecit. Postea vero datopro annona thesauro vitam fame vel siti laborantium quousque potuit sustinerenon distulit, nec suffecit. Hoc idem de vestibus et de lapidibus pretiosisegit. Et sic transiit circulus anni, in quo non paucos iam mortis nexibusirretitos liberavit. Erat autem in eadem regione quidam regis praescriptinotarius, qui livoris macula tactus puero invidebat et graves inimicitiascontra eum latenter exercebat. Qui regem erga puerum in iram exasperabathiis verbis: Domine, lenitas vestrae maiestatis in vestri filium consiliarii, cui pater infinitam reliquit pecuniam, ne dicam stulte, nimium mollis extitit: modo namque nec vos nec ipse pecuniam habetis, quam ipse insulsus superfluedilapidavit. Rex vero talibus in iram commotus pro puero legavit. Cui taliadixit: Insipiens fili sapientis, iners artificiosi, prodige largi, ut quiddivitias sapienter congregatas et tibi ad servandum commendatas dedistiperniciei? Ad haec puer visu in terram defixo --principis etenim vultuositatemutpote torvis inflammatam luminibus verebatur: Domine, si pace vestra licetdicere, non ut quibusdam videtur stultus patre sapienti vobis sum relictus. Pater etenim meus congregavit thesaurum, congregatum unde fures raperepossent collocavit et mihi cui possetis auferre vel ignis posset comburerevel aliquis casus eripere reliquit. Ego vero eundem ibi collocavi ubi fidelitersibi servabitur et mihi. Rex autem quid inde fecisset rogavit. Puer veroquid et qualiter egerat retaxavit. Comperta denique iuvenis astutia remuneratumprius rex eum coram circumstantibus laudavit, laudato patris servitiumrecompensavit. Qui exinde lucrando novas et maiores prioribus divitiasadquisivit. --Hoc modo quod pretiosius habuit filius consiliarii regisin domo delitiarum thesaurisavit.
- 213
[p. 43] Auditis sermonibus patris filius inquit: Iuvenis iste sapienteregit et magnae specimen bonitatis in se futurum indicavit. Et fecit sicutphilosophus filio suo praecepit dicens: Fili, vende hoc saeculum pro futuroet utrumque lucraberis. Quod ita contigit.
- 214
Alius corrigens filium suum dixit: Fili, pro futuro saeculo operare, antequam mors segreget te ab opere corporali.
- 215
Alius: Vide ne decipiant te saeculares deliciae et irretitus fallaciissaecularibus mortis venturae obliviscaris, ne tibi contingat sicut latronidomum divitis ineunti. Cui filius: Ede, pater quid accidit? Pater:
- 216
XXX. Exemplum de latrone qui nimia eligere studuit .
- 217
Domum divitis fur intravit et diversis eam gazis plenam invenit. Hincstupefactus de diversis diversa et de pretiosis pretiosiora eligere studendocuravit; et quaeque vilia relinquens in eligendo tempus consumpsit, donecdies adveniens quid facere vellet detexit. Expergefecti de improviso vigilesdomus in eligendo furem reperiunt, capiunt, inde loris et fustibus caesumin yma carceris detrudunt. Ad ultimum data sicut de iam confesso sententiaamaras audiens historias capitalem subiit sententiam. Qui si tam propediem venturum praecogitasset, ne loris et fustibus caederetur, vel quodgravius extitit, ne capite privaretur praecavisset.
- 218
Alius philosophus: Huius saeculi divitiae sunt transitoriae sicut hominissompnia dormientis: qui evigilans quaecumque habuerat in aperiendo oculosirrecuperabiliter perdidit, sicut vulgo dicitur:
- 219
XXXI. Exemplum de opilione et mangone .
- 220
Opilio quidam in sompnis mille oves habuit. Quas mango quidam cupiensemere, ut carius venderet, sicut sompnianti visum fuerat pro unaquaqueove duos solidos dare volebat. Sed qui vendebat, cum duobus solidis denariumpro unaquaque poscebat. Illis contendentibus de pretio hoc modo sompnusevanuit. Sed venditor dum esse sompnium comperit, nondum apertis oculisclamare coepit: Pro unaquaque mihi viginti denarios tribue, et quotquotsunt, tecum abduces!
- 221
De morte .
- 222
Hunc vero in modum transeuntia mundi gaudia sectantes et diversis utretineant inhiantes de improviso veniens dies, id est finis vitae, intercipitet quaeque cupita velint nolint adimit.
- 223
[p. 44] Item filius: Mortis nexus aliquo modo fugere poterimus? Pater: Minime, quia illius incurabilis est morsus, nec medicis artibus eius avarasfugiemus manus. Filius: Quomodo ergo ne nimis laedat sustinebimus? Pater: Fac sicut dicit versificator quidam:
- 224
Quod vitare nequis constanti sustine mente! Sic quae dura fuit mors tibi mitis erit.
- 225
XXXII. Exemplum de philosopho per cimiterium transeunte .
- 226
Dictum est de quodam philosopho quod per antiquum transiens cimiteriumlaminam vidit marmoream cuiusdam mortui cineribus superpositam; sed inea versus inscripti verba sepulti praetereuntibus loquentis exprimebanthoc modo:
- 227
Verba mortui cuiusdam .
- 228
Tu prope qui transis nec dicis: aveto! resiste, Auribus et cordis haec mea dicta tene: Sum quod eris; quod es, ipse fui, derisor amarae Mortis, dum licuit pace iuvante frui. Sed veniente nece postquam sum raptus amicis Atque meis famulis, orba parente domus Me contexit humo deploravitque iacentem Inque meos cineres ultima dona dedit. Inde mei vultus corrosit terra nitorem, Quaeque fuit formae gloria magna iacet. Meque fuisse virum nequeas agnoscere, si iam Ad visum fuero forte retectus humo. Ergo Deum pro me cum pura mente precare, Ut mihi perpetua pace frui tribuat. Et quicumque rogant pro me, comportet in unum, Ut mecum maneant in regione poli.
- 229
Relectis iterum et iterum versibus istis, saecularibus postpositis, factusest heremita philosophus.
- 230
XXXIII. Exemplum de aurea Alexandri sepultura .
- 231
Item dictum est de Alexandro quod sepultura eius foret aurea et in pervioomnibus atrio posita. Ad quam plurimi convenerunt philosophi, de quibusunus ait:
- 232
Alexander ex auro fecit thesaurum: nunc e converso aurum de eo facitthesaurum.
- 233
Alius: Heri totus non sufficiebat ei mundus: hodie quatuor solae sufficiuntei ulnae.
- 234
[p. 45] Alius: Heri populo imperavit: hodie populus imperat illi.
- 235
Alius: Heri multos potuit a morte liberare: hodie nec eius iacula valuitdevitare.
- 236
Alius: Heri ducebat exercitus: hodie ab illis ducitur sepulturae.
- 237
Alius: Heri terram premebat: hodie eadem premitur ipse.
- 238
Alius: Heri gentes eum timebant: hodie vilem eum deputant.
- 239
Alius: Heri amicos habuit et inimicos: hodie habet omnes aequales.
- 240
Sed de triginta duobus philosophis circumstantibus quid quisque de potentissimorege dixerit, memoriae longum est reducere.
- 241
XXXIV. Exemplum de heremita suam corrigente animam .
- 242
Item heremita philophus hoc modo versibus suam correxit animam: Animamea, scias et cognoscas, dum potentia est in manu tua, quid opereris, antequamde tuo movearis loco ad domum, in qua manet iustitia et ad portam lociiudicii, ubi leges in rotulo quicquid tua manus egerit in hoc saeculo. Et angeli de caelo a dexteris et a sinistris discooperient et renuntiabuntconsilium tuum et quicquid a te fuerit excogitatum. Et ante Deum veniettuum iudicium et una lance quicquid boni et alia quicquid mali egeris, sed uno et eodem declarabitur examine. Et omnes tui fratres et amici noninvenient tuam redemptionem, et ob hoc te deserent et omnino dimittent. Hodie itaque redemptionem accipe, id est: bonum fac assidue! Et antequamveniat dies summonitionis, ad Deum revertere et non dicas: cras revertaret non morabor, quia sic crastinantem te impediet concupiscentia vel forsan retinebit dies extrema. Itaque dierum saeculi reminiscere et generationum annorum antiquorum, qui omnes transierunt, et inde accipe sensum. Ubi suntreges, ubi principes, ubi divites qui thesauros congregaverunt et indesuperbi fuerunt? Modo sunt sicut qui non fuerunt, modo sunt finiti sicutqui non vixerunt, modo sunt sicut flos qui de arbore cecidit, quo ulteriusnon redit. Non timeas, anima mea, non timeas nimis! De saeculi adversitatibusnon oriatur timor tuus! Time tui diem iudicii, paveas tuorum multitudinempeccatorum! Memento tui creatoris, qui tuus iudex est et testis.
- 243
De aliis heremitarum dictis .
- 244
Heremita quidam quaesivit a quodam magistro: Quid faciam in hoc saeculo, quod me praecedat in alio? Respondit magister: Fac quod est bonum in generetuo.
- 245
Alius heremita per vicos clamabat: Ne tradatis oblivioni durabilia profinem habituris.
- 246
[p. 46] Alius vociferabatur: Diligite animas vestras quantum et corpora, et proficietis.
- 247
Alius: Nolite oblivisci eius qui non obliviscetur vestri, et servitegubernatori.
- 248
De timore Dei .
- 249
Alius: Timete Deum, quia timor Domini clavis est ad omne bonum et ad percipiendam gloriam conductum. De quo Salomon in Ecclesiaste ait: Finem loquendi omnes pariter audiamus: Deum time et mandata eius observa; hoc est enim omnis homo. Et cuncta quae fiunt, adducet Deus in iudicium pro omni errato, sive bonum sive malum sit.
- 250
Epilogus .
- 251
Ob hoc igitur immensam Dei omnipotentis clementiam supplices exoramus, quatinus bonis nostris operibus praecedentibus post districti diem iudiciia dextris filii sui collocati aeterna requie cum suis fidelibus me reamur perfrui in aula caelesti, praestante domino nostro Jhesu Christo, cui est honor et gloria cum Patre et Spiritu Sancto per infinita saeculorum saecula.
- 252
AMEN.
- 253
Medieval Latin The Latin Library The Classics Page
← Previous — showing 201–253 of 253
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.