Commentariorum In Genesim Libri Tres
- 1.272
Tertius hinc rapido percurrens gurgite Tygris
- 1.273
It comes Euphrati, iuncta quos mole ruentes
- 1.274
Tellus uicta cauo sorbet patefacta baratro:
- 1.275
Donec in Armeniae saltus ac Medica Tempe
- 1.276
Quos no sustinuit, nec iam capit, euomat amnes.
- 1.277
Sed Tygris, nigro tanqua indignatus auerno ,
- 1.278
Prosilit ęthereas motu maiore sub auras.
- 1.279
Et rursum spelaea subit, mersusq; cauernis
- 1.280
Intus agit fremitus: & fortior obice factus
- 1.281
Multiplicatur aquis, ; citatior antro
- 1.282
Exit, & Assyrios celeri secat agmine campos.
- 1.283
Iustior Euphrates, diti qui gurgite largus
- 1.284
Irrigat arentes subiectae Persidis agros:
- 1.285
Mollibus elicitus riuis: atq; omnibus aeque
- 1.286
Seruit, & humanos totum se praebet in vsus:
- 1.287
Donec siccus aquis, nome quoq; prodigus ipsum
- 1.288
Consummat terris, pelagi quod debuit vndis.
- 1.289
Haec igitur cuncto naturae ditia foetu
- 1.290
Imperia, & tanta virtutum dote refertae
- 1.291
Delitiae, prima est hominis possessio primi,
- 1.292
In quam deductus vita exultare perenni
- 1.293
Accola iussus erat: tales ergo ille locatus
- 1.294
* Inter delitias, longe pinguia Tempe:
- 1.295
Dum fit adhuc dignus discitq; labore mereri, \')
- 1.296
Expers moerorum curaeq; ignarus agebat.
- 1.297
apud autore est meriti pro nomine summi
- 1.298
Nodu aliquid meruisse mali: ergo putamus
- 1.299
Soluere posse patrem rediturae in tempora vitae:
- 1.300
Cuius apud famulos iam tum largitio pura
- 1.301
Non merces Paradisus erat? quodq; illa seuerae
- 1.302
Legis scita tulit, ; periclum
- 1.303
*Facturus, vitam seruanti iussa recepit:
- 1.304
Spondet adhuc maiora bonis, & praemia seruat :
- 1.305
Qui causam meritis statuit, dum dixit
- 1.306
Arboribus cuctis: hanc tatum horrere .
- 1.307
Quae diuersarum gestans examina rerum,
- 1.308
Notitiam recti atq; mali sub cortice gestat.
- 1.309
Nam trdsgressores mors cruda (6 dire sequetur.
- 1.310
Tali lege data ratio docet optima, quod non
- 1.311
Mortalem Deus in primaeuo tempore fecit
- 1.312
Primū homine: quin ille sibi morte attulit .
- 1.313
; & in hoc e magne Dei summi:
- 1.314
Dum quod no meritis sed tantu sponte benigna
- 1.315
Largitur famulis, nostri cupit esse laboris.
- 1.316
Et se quod donat mauult debere videri.
- 1.317
At tu quem sacri nectit custodia iuris.
- 1.318
Ne querere angustis quod clausa licentia metis
- 1.319
Parte sit orba sui: nil hac tibi lege recisum est .
- 1.320
Ante potestatem tantum terraeq; marisq;
- 1.321
Nactus eras, nunc iam regni vitaeq; perennis,
- 1.322
Porro & mortis habes. Tuc vt sibi cuncta parete
- 1.323
Indulsisse pium rudis incola crederet orbis.
- 1.324
Omne animal quod iam tellus dare iussa crearat
- 1.325
tacito vernans b corpore semen,
- 1.326
Iussit adesse Deus: proprioq; obedire tyranno:
- 1.327
Scilicet vt cunctis bene congrua nomina rebus
- 1.328
Inderet: atq; suo factum vnumquodq; vocaret
- 1.329
Nomine, natura quod natum est suapte moueri.
- 1.330
Nec mora viuentum parendi haud nescia sistit
- 1.331
Omne genus natura Deo: quacunq; vocatur
- 1.332
Mundi parte noui coeunt animalia in ipso
- 1.333
Temporis articulo modici: siue illa fuissent
- 1.334
Molli lenta gradu, aut rapido cursu,
- 1.335
Impete vel subito consueta per aera labi
- 1.336
Aut innare vndis, aut pondere lubrica ferri:
- 1.337
His Deus omnipotens Adam praesente vocatis,
- 1.338
* Vnumquodq; suo donauit munere largus.
- 1.339
Armauitq; manu, cornu, pede, dente, veneno,
- 1.340
Atq; alijs quibus artis inops animiq; minoris
- 1.341
* Et ratione carens animal se protegat, & se
- 1.342
Seruet ab aduersis rebus: sed animantum
- 1.343
Aequa homini specie vultuq; habituq; vigebat:
- 1.344
Ast homini prope diuinos addebat honore .
- 1.345
Totq; inter duplici vitam illustrantia sexu
- 1.346
Impar solus erat, dudum qui coniugis aptam
- 1.347
In se materiem gignendae ignaras habebat.
- 1.348
Ergo opus aggreditur Deus: ictaq; raptim
- 1.349
Corda viri tanto dissoluit languida somno,
- 1.350
Mentis ut experti costam subduceret imam :
- 1.351
Vnde caro fit iussa sequi: nam sponte recedens
- 1.352
Pellis, iter planum costae praebebat eunti:
- 1.353
prorsum membris, & corpore sano.
- 1.354
Quae varios operante Deo digesta per artus
- 1.355
Accepit formam, ; animata medullis
- 1.356
Versa in opus vitae est, sexu iam grata secundo.
- 1.357
Sic permissa suo formata est Eua marito.
- 1.358
Hoc nunc turba loco stolidissima desine tandem
- 1.359
Quaesitis animum vanis torquere: nec isthic
- 1.360
Quaerere quur confecta est foemina :
- 1.361
Quum iam a principio molli de puluere fingi
- 1.362
Posset, & ex nihilo: (6 causa desiste latentes
- 1.363
Scrutari: quaqua si coniectare licebit*)
- 1.364
Ex homine effecta est mulier, cognatio quaedam
- 1.365
Mutuū alternū inter se vt misceret amore:
- 1.366
Semet in alternis cogens agnoscere membris.
- 1.367
Hinc Euam partem esse sui mox protinus
- 1.368
Sensit vt exaltans, tetigit noua gratia mentem,
- 1.369
Mentis affectus in viscera nota receptus,
- 1.370
Irruit: & tanto penetrauit in ossa calore,
- 1.371
Vt iam scire daret, quid coniunx esset, & ,
← Previous · Next → — showing 401–500 of 1,854
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0292b.stoa001.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.