Apologeticum
- 9.6.1
Sed quoniam de infanticidio nihil interest sacro an arbitrio perpetretur, licet parricidium homicidio intersit, convertar ad populum. Quot vultis ex his circumstantibus et in Christianorum sanguinem hiantibus, ex ipsis etiam vobis iustissimis et severissimis in nos praesidibus apud conscientias pulsem, qui natos sibi liberos enecent?
- 9.7.1
Siquidem et de genere necis differt, utique crudelius in aqua spiritum extorquetis aut frigori et fami et canibus exponitis. Ferro enim mori aetas quoque maior optaverit.
- 9.8.1
Nobis vero semel homicidio interdicto etiam conceptum utero, dum adhuc sanguis in hominem delibatur, dissolvere non licet. Homicidii festinatio est prohibere nasci, nec refert natam quis eripiat animam an nascentem disturbet. Homo est et qui est futurus; etiam fructus omnis iam in semine est.
- 9.9.1
De sanguinis pabulo et eiusmodi tragicis ferculis legite, necubi relatum sit (est apud Herodotum, opinor), defusum brachiis sanguinem ex alterutro degustatum nationes quasdam foederi conparasse. Nescio quid et sub Catilina degustatum est. Aiunt et apud quosdam gentiles Scytharum defunctum quemque a suis comedi.
- 9.10.1
Longe excurro. Hodie istic Bellonae sacratus sanguis de femore proscisso in palmulam exceptus et esui datus signat.
- 9.11.1
Item illi qui munere in arena noxiorum iugulatorum sanguinem recentem de iugulo decurrentem exceptum avida siti comitiali morbo medentes auferunt, ubi sunt? Item illi qui de arena ferinis obsoniis coenant, qui de apro, qui de cervo petunt? Aper ille quem cruentavit, conluctando detersit. Cervus ille in gladiatoris sanguine iacuit. Ipsorum ursorum alvei appetuntur cruditantes adhuc de visceribus humanis. Ructatur proinde ab homine caro pasta de homine.
- 9.12.1
Haec qui editis, quantum abestis a conviviis Christianorum? Minus autem et illi faciunt qui libidine fera humanis membris inhiant, quia vivos vorant? minus humano sanguine ad spurcitiam consecrantur, quia futurum sanguinem lambunt? Non edunt infantes plane, sed magis puberes.
- 9.13.1
Erubescat error vester Christianis, qui ne animalium quidem sanguinem in epulis esculentis habemus, qui propterea suffocatis quoque et morticinis abstinemus, ne quo modo sanguine contaminemur vel intra viscera sepulto.
- 9.14.1
Denique inter temptamenta Christianorum botulos etiam cruore distensos admovetis, certissima scilicet inlicitum esse penes illos per quod exorbitare eos vultis. Porro quale est, ut quos sanguinem pecoris horrere confiditis, humano inhiare credatis, nisi forte suaviorem eum experti?
- 9.15.1
Quem quidem et ipsum proinde examinatorem Christianorum adhiberi oportebat ut foculum, ut acerram. Proinde enim probarentur sanguinem humanum adpetendo quemadmodum sacrificium respuendo, alioquin negandi si non gustassent, quemadmodum si immolassent, et utique non deesset vobis in auditione custodiarum et damnatione sanguis humanus.
- 9.16.1
Proinde incesti qui magis quam quos ipse Iupiter docuit? Persas cum suis matribus misceri Ctesias refert. Sed et Macedones suspecti, quia, cum primum Oedipum tragoediam audissent, ridentes incesti dolorem, h)/laune, dicebant, ei)s th\n mhte/ra.
- 9.17.1
Iam nunc recogitate quantum liceat erroribus ad incesta miscenda, suppeditante materias passivitate luxuriae. Imprimis filios exponitis suscipiendos ab aliqua praetereunte misericordia extranea, vel adoptandos melioribus parentibus emancipatis. Alienati generis necesse est quandoque memoriam dissipari, et simul error inpegerit, exinde iam tradux proficiet incesti serpente genere cum scelere.
- 9.18.1
Tunc deinde quocunque in loco, domi, peregre, trans freta comes est libido, cuius ubique saltus facile possunt alicubi ignaris filios pangere vel ex aliqua seminis portione, ut ita sparsum genus per commercia humana concurrat in memorias suas, neque eas caecus incesti sanguinis agnoscat.
- 9.19.1
Nos ab isto eventu diligentissima et fidelissima castitas sepsit, quantumque ab stupris et ab omni post matrimonium excessu, tantum et ab incesti casu tuti sumus. Quidam multo securiores totam vim huius erroris virgine continentia depellunt, senes pueri.
- 9.20.1
Haec in vobis esse si consideraretis, proinde in Christianis non esse perspiceretis. Idem oculi renuntiassent utrumque. Sed caecitatis duae species facile concurrunt, ut qui non vident quae sunt, videre videantur quae non sunt. Sic per omnia ostendam. Nunc de manifestioribus dicam.
- 10.1.1
Deos, inquitis, non colitis, et pro imperatoribus sacrificia non penditis. Sequitur ut eadem ratione pro aliis non sacrificemus, quia nec pro nobis ipsis, semel deos non colendo. Itaque sacrilegii et maiestatis rei convenimur. Summa haec causa, immo tota est, et utique digna cognosci, si non praesumptio aut iniquitas iudicet, altera quae desperat, altera quae recusat veritatem.
- 10.2.1
Deos vestros colere desinimus ex quo illos non esse cognoscimus. Hoc igitur exigere debetis, uti probemus non esse illos deos, et idcirco non colendos, quia tunc demum coli debuissent, si dei fuissent. Tunc et Christiani puniendi, si quos non colerent, quia putarent non esse, constaret illos deos esse.
- 10.3.1
Sed nobis, inquitis, dei sunt. Appellamus et provocamus a vobis ad conscientiam vestram: illa nos iudicet, illa nos damnet, si poterit negare omnes istos deos vestros homines fuisse.
- 10.4.1
Si et ipsa inficias ierit, de suis antiquitatum instrumentis revincetur, de quibus eos didicit, testimonium perhibentibus ad hodiernum et civitatibus in quibus nati sunt, et regionibus in quibus aliquid operati vestigia reliquerunt, in quibus etiam sepulti demonstrantur.
- 10.5.1
Nunc ergo per singulos decurram, tot ac tantos, novos, veteres, barbaros, Graecos, Romanos, peregrinos, captivos, adoptivos, proprios, communes, masculos, feminas, rusticos, urbanos, nauticos, militares? Otiosum et etiam titulos persequi, ut colligam in conpendium, et hoc non quo cognoscatis, sed recognoscatis.
- 10.6.1
Certe enim oblitos agitis. Ante Saturnum deus penes vos nemo est, ab illo census totius vel potioris et notioris divinitatis. Itaque quod de origine constiterit, id et de posteritate conveniet.
- 10.7.1
Saturnum itaque, si quantum litterae docent, neque Diodorus Graecus aut Thallus neque Cassius Severus aut Cornelius Nepos neque ullus commentator eiusmodi antiquitatum aliud quam hominem promulgaverunt, si quantum rerum argumenta, nusquam invenio fideliora quam apud ipsam Italiam, in qua Saturnus post multas expeditiones postque Attica hospitia consedit, exceptus a Iano, vel Iane, ut Salii volunt.
- 10.8.1
Mons quem incoluerat, Saturnius dictus, civitas quam depalaverat, Saturnia usque nunc est, tota denique Italia post Oenotriam Saturnia cognominabatur. Ab ipso primum tabulae et imagine signatus nummus, et inde aerario praesidet.
- 10.9.1
Tamen si homo Saturnus, utique ex homine, et quia ab homine, non utique de caelo et terra. Sed cuius parentes ignoti erant, facile fuit eorum filium dici quorum et omnes possumus videri. Quis enim non caelum ac terram matrem ac patrem venerationis et honoris gratia appellet? vel ex consuetudine humana, qua ignoti vel ex inopinato adparentes de caelo supervenisse dicuntur.
- 10.10.1
Proinde Saturno repentino ubique caelitem contigit dici; nam et terrae filios vulgus vocat quorum genus incertum est. Taceo quod ita rudes adhuc homines agebant, ut cuiuslibet novi viri adspectu quasi divino commoverentur, cum hodie iam politi quos ante paucos dies luctu publico mortuos sint confessi, in deos consecrent.
- 10.11.1
Satis iam de Saturno, licet paucis. Etiam Iovem ostendemus tam hominem quam ex homine, et deinceps totum generis examen tam mortale quam seminis sui par.
- 11.1.1
Et quoniam sicut illos homines fuisse non audetis negare, ita post mortem deos factos instituistis adseverare, causas quae hoc exegerint retractemus.
- 11.2.1
Inprimis quidem necesse est concedatis esse aliquem sublimiorem deum et mancipem quendam divinitatis, qui ex hominibus deos fecerit. Nam neque sibi illi sumere potuissent divinitatem, quam non habebant, nec alius praestare eam non habentibus nisi qui proprie possidebat.
- 11.3.1
Ceterum si nemo esset qui deos faceret, frustra praesumitis deos factos auferendo factorem. Certe quidem si ipsi se facere potuissent, nunquam homines fuissent, possidentes scilicet condicionis melioris potestatem.
- 11.4.1
Igitur si est qui faciat deos, revertor ad causas examinandas faciendorum ex hominibus deorum, nec ullas invenio, nisi si ministeria et auxilia officiis divinis desideravit ille magnus deus. Primo indignum est, ut alicuius opera indigeret, et quidem mortui, cum dignius ab initio deum aliquem fecisset qui mortui erat operam desideraturus.
- 11.5.1
Sed nec operae locum video. Totum enim hoc mundi corpus sive innatum et infectum secundum Pythagoram, sive natum factumve secundum Platonem, semel utique in ista constructione dispositum et instructum et ordinatum cum omni rationis gubernaculo inventum est. Imperfectum non potuit esse quod perfecit omnia.
- 11.6.1
Nihil Saturnum et Saturniam gentem expectabat, vani erunt homines, nisi certi sint a primordio et pluvias de caelo ruisse et sidera radiasse et lumina floruisse et tonitrua mugisse et ipsum Iovem quae in manu eius inponitis fulmina timuisse, item omnem frugem ante Liberum et Cererem et Minervam, immo ante illum aliquem principem hominem de terra exuberasse, quia nihil continendo et sustinendo homini prospectum post hominem potuit inferri.
- 11.7.1
Denique invenisse dicuntur necessaria ista vitae, non instituisse. Quod autem invenitur, fuit, et quod fuit, non eius deputabitur qui invenit, sed eius qui instituit; erat enim antequam inveniretur.
- 11.8.1
Ceterum si propterea Liber deus quod vitem demonstravit, male cum Lucullo actum est, qui primus cerasia ex Ponto Italiae promulgavit, quod non est propterea consecratus ut frugis novae auctor, qui ostensor.
- 11.9.1
Quamobrem si ab initio et instructa et certis exercendorum officiorum suorum rationibus dispensata universitas constitit, vacat ex hac parte causa adlegendae humanitatis in divinitatem, quia quas illis stationes et potestates distribuistis, tam fuerunt ab initio quam et fuissent etiamsi deos istos non creassetis.
- 11.10.1
Sed convertimini ad causam aliam, respondentes conlationem divinitatis meritorum remunerandorum fuisse rationem. Et hinc conceditis, opinor, illum deum deificum iustitia praecellere, qui non temere nec indigne nec prodige tantum praemium dispensarit.
- 11.11.1
Volo igitur merita recensere, an eiusmodi sint, ut illos in caelum extulerint et non potius in imum tartarum merserint, quem carcerem poenarum infernarum cum vultis adfirmatis.
- 11.12.1
Illuc enim abstrudi solent impii quique in parentes et incesti in sorores et maritarum adulteri et virginum raptores et puerorum contaminatores et qui saeviunt et qui occidunt et qui furantur et qui decipiunt et quicunque similes sunt alicuius dei vestri, quem neminem integrum a crimine aut vitio probare poteritis, nisi hominem negaveritis.
- 11.13.1
Atquin ut illos homines fuisse non possitis negare, etiam istae notae accedunt quae nec deos postea factos credi permittunt. Si enim vos talibus puniendis praesidetis, si conmercium, colloquium, convictum malorum et turpium probi quique respuitis, horum autem pares deus ille maiestatis suae consortio adscivit, quid ergo damnatis quorum collegas adoratis?
- 11.14.1
Suggillatio est in caelo vestra iustitia. Deos facite criminosissimos quosque, ut placeatis deis vestris. Illorum est honor consecratio coaequalium.
- 11.15.1
Sed ut omittam huius indignitatis retractatum, probi et integri et boni fuerint. Quot tamen potiores viros apud inferos reliquistis! aliquem de sapientia Socratem, de iustitia Aristiden, de militia Themistoclem, de sublimitate Alexandrum, de felicitate Polycraten, de copia Croesum, de eloquentia Demosthenen.
- 11.16.1
Quis ex illis deis vestris gravior et sapientior Catone, iustior et militarior Scipione? quis sublimior Pompeio, felicior Sulla, copiosior Crasso, eloquentior Tullio? Quanto dignius istos deos ille adsumendos expectasset, praescius utique potiorum? Properavit, opinor, et caelum semel clusit, et nunc utique melioribus apud inferos musitantibus erubescit.
- 12.1.1
Cesso iam de isto, ut qui sciam me ex ipsa veritate demonstraturum quid non sint, cum ostendero quid sint. Quantum igitur de deis vestris, nomina solummodo video quorundam veterum mortuorum et fabulas audio et sacra de fabulis recognosco:
- 12.2.1
quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud reprehendo quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium vel ex isdem vasculis et instrumenta quasi fatum consecratione mutantes licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter ipsos deos plectimur, solatium poenarum esse possit quod eadem et ipsi patiuntur ut fiant.
- 12.3.1
Crucibus et stipitibus inponitis Christianos. Quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa? in patibulo primum corpus dei vestri dedicatur.
- 12.4.1
Ungulis deraditis latera Christianorum. At in deos vestros per omnia membra validius incumbunt asciae et runcinae et scobinae. Cervices ponimus. Ante plumbum et glutinum et gomphos sine capite sunt dei vestri. Ad bestias impellimur. Certe quas Libero et Cybele et Caelesti applicatis.
- 12.5.1
Ignibus urimur. Hoc et illi a prima quidem massa. In metalla damnamur. Inde censentur dei vestri. In insulis relegamur. Solet et in insula aliqui deus vester aut nasci aut mori. Si per haec constat divinitas aliqua, ergo qui puniuntur, consecrantur, et numina erunt dicenda supplicia.
- 12.6.1
Sed plane non sentiunt has iniurias et contumelias fabricationis suae dei vestri, sicut nec obsequia. O impiae voces, o sacrilega convicia! Infrendite, inspumate! Idem estis qui Senecam aliquem pluribus et amarioribus de vestra super stitione perorantem reprehendistis.
- 12.7.1
Igitur si statuas et imagines frigidas mortuorum suorum simillimas non adoramus, quas milvi et mures et araneae intellegunt, nonne laudem magis quam poenam merebatur repudium agniti erroris? Possumus enim videri laedere eos quos certi sumus omnino non esse? Quod non est, nihil ab ullo patitur, quia non est.
- 13.1.1
Sed nobis dei sunt, inquis. Et quomodo vos e contrario impii et sacrilegi et inreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui, quos praesumitis esse, neglegitis, quos timetis, destruitis, quos etiam vindicatis, inluditis?
- 13.2.1
Recognoscite si mentior. Primo quidem, cum alii alios colitis, utique quos non colitis, offenditis. Praelatio alterius sine alterius contumelia non potest procedere, quia nec electio sine reprobatione.
- 13.3.1
Iam ergo contemnitis quos reprobatis, quos reprobando offendere non timetis. Nam, ut supra praestrinximus, status dei cuiusque in senatus aestimatione pendebat. Deus non erat quem homo consultus noluisset et nolendo damnasset.
- 13.4.1
Domesticos deos, quos Lares dicitis, domestica potestate tractatis pignerando, venditando, demutando aliquando in caccabulum de Saturno, aliquando in trullam de Minerva, ut quisque contritus atque contusus est, dum diu colitur, ut quisque dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem.
- 13.5.1
Publicos aeque publico iure foedatis, quos in hastario vectigales habetis. Sic Capitolium, sic olitorium forum petitur; sub eadem voce praeconis, sub eadem hasta, sub eadem adnotatione quaestoris divinitas addicta conducitur.
- 13.6.1
Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt notae captivitatis), dei vero qui magis tributarii, magis sancti, immo qui magis sancti, magis tributarii. Maiestas quaestuaria efficitur. Circuit cauponas religio mendicans. Exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri. Non licet deos gratis nosse; venales sunt.
- 13.7.1
Quid omnino ad honorandos eos facitis quod non etiam mortuis vestris conferatis? Aedes proinde, aras proinde. Idem habitus et insignia in statuis. Ut aetas, ut ars, ut negotium mortui fuit, ita deus est. Quo differt ab epulo Iovis silicernium? a simpulo obba? ab haruspice pollinctor? Nam et haruspex mortuis apparet.
- 13.8.1
Sed digne imperatoribus defunctis honorem divinitatis dicatis, quibus et viventibus eum addicitis. Accepto ferent dei vestri, immo gratulabuntur, quod pares eis fiant domini sui.
- 13.9.1
Sed cum Larentinam publicum scortum, velim saltim Laidem aut Phrynen, inter Iunones et Cereres et Dianas adoretis, cum Simonem Magum statua et inscriptione Sancti Dei inauguratis, cum de paedagogiis aulicis nescio quem synodi deum facitis, licet non nobiliores dei veteres tamen contumeliam a vobis deputabunt hoc et aliis licuisse quod solis antiquitas contulit.
- 14.1.1
Nolo et ritus vestros recensere: non dico quales sitis in sacrificando, cum enecta et tabidosa et scabiosa quaeque mactatis, cum de opimis et integris supervacua quaeque truncatis, capitula et ungulas, quae domi quoque pueris vel canibus destinassetis, cum de decima Herculis nec tertiam partem in aram eius inponitis. Laudabo magis sapientiam, quod de perdito aliquid eripitis.
- 14.2.1
Sed conversus ad litteras vestras, quibus informamini ad prudentiam et liberalia officia, quanta invenio ludibria! deos inter se propter Troianos et Achivos ut gladiatorum paria congressos depugnasse, venerem humana sagitta sauciatam, quod filium suum Aenean paene interfectum ab eodem Diomede rapere vellet,
- 14.3.1
Martem tredecim mensibus in vinculis paene consumptum, Iovem, ne eandem vim a ceteris caelitibus experiretur, opera cuiusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem in sororem sub commemoratione non ita dilectarum iampridem amicarum.
- 14.4.1
Exinde quis non poeta ex auctoritate principis sui dedecorator invenitur deorum? Hic Apollinem Admeto regi pascendis pecoribus addicit, ille Neptuni structorias operas Laomedonti locat.
- 14.5.1
Est et ille de lyricis (Pindarum dico) qui Aescolapium canit avaritiae merito, quia medicinam nocenter exercebat, fulmine iudicatum. Malus Iuppiter, si fulmen illius est, impius in nepotem, invidus in artificem. Haec neque vera prodi neque falsa confingi apud religiosissimos oportebat.
- 14.6.1
Nec tragici quidem aut comici parcunt, ut non aerumnas vel errores domus alicuius dei praefentur.
- 14.7.1
Taceo dephilosophis, Socrate contentus, qui in contumeliam deorum quercum et hircum et canem deierabat. Sed propterea damnatus est Socrates, quia deos destruebat. Plane olim, id est semper, veritas odio est.
- 14.8.1
Tamen cum paenitentia sententiae Athenienses et criminatores Socratis postea afflixerint et imaginem eius auream in templo collocarint, rescissa damnatio testimonium Socrati reddidit. Sed et Diogenes nescio quid in Herculem ludit, et Romanus Cynicus Varro trecentos loves, sive Iupitros dicendos, sine capitibus introducit.
- 15.1.1
Cetera lasciviae ingenia etiam voluptatibus vestris per deorum dedecus operantur. Dispicite Lentulorum et Hostiliorum venustates, utrum mimos an deos vestros in iocis et strophis rideatis: moechum Anubin, et masculum Lunam, et Dianam flagellatam, et Iovis mortui testamentum recitatum, et tres Hercules famelicos inrisos.
- 15.2.1
Sed et histrionum litterae omnem foeditatem eorum designant. Luget Sol filium de caelo iactatum Iactantibus vobis, et Cybele pastorum suspirat fastidiosum non erubescentibus vobis, et sustinetis Iovis elogia cantari, et Iunonem, Venerem, Minervam a pastore iudicari.
- 15.3.1
Ipsum quod imago dei vestri ignominiosum caput et famosum vestit, quod corpus inpurum et ad istam artem effeminatione productum Minervam aliquam vel Herculem repraesentat, nonne violatur maiestas et divinitas constupratur laudantibus vobis?
- 15.4.1
Plane religiosiores estis in cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dei vestri argumenta et historias noxiis ministrantes, nisi quod et ipsos deos vestros saepe noxii induunt.
- 15.5.1
Vidimus aliquando castratum Attin, illum deum ex Pessinunte, et qui vivus ardebat, Herculem induerat. Risimus et inter ludicras meridianorum crudelitates Mercurium mortuos cauterio examinantem, vidimus et Iovis fratrem gladiatorum cadavera cum malleo deducentem.
- 15.6.1
Singula ista quaeque adhuc investigare quis posset? Si honorem inquietant divinitatis, si maiestatis vestigia obsoletant, de contemptu utique censentur tam eorum qui eiusmodi factitant quam eorum quibus factitant.
- 15.7.1
Sed ludicra ista sint. Ceterum si adiciam, quae non minus conscientiae omnium recognoscent, in templis adulteria conponi, inter aras lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis sub isdem vittis et apicibus et purpuris thure flagrante libidinem expungi, nescio, ne plus de vobis dei vestri quam de Christianis querantur. Certe sacrilegi de vestris semper adprehenduntur. Christiani enim templa nec interdiu norunt; spoliarent forsitan ea et ipsi, si et ipsi ea adorarent.
- 15.8.1
Quid ergo colunt qui talia non colunt? Iam quidem intellegi subiacet veritatis esse cultores qui mendacii non sint, nec errare amplius in eo in quo errasse se recognoscendo cessaverunt. Hoc prius capite et omnem hinc sacramenti nostri ordinem haurite, repercussis ante tamen opinionibus falsis.
- 16.1.1
Nam et, ut quidam, somniastis caput asininum esse deum nostrum. Hanc Cornelius Tacitus suspicionem eiusmodi dei inservit.
- 16.2.1
Is enim, in quinta historiarum suarum bellum Iudaicum exorsus ab origine gentis, etiam de ipsa tam origine quam de nomine et religione gentis quae voluit argumentatus Iudaeos refert Aegypto expeditos sive, ut putavit, extorres vastis Arabiae in locis aquarum egentissimis, cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, indicibus fontis usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse.
- 16.3.1
Atque ita inde praesumptum opinor nos quoque ut Iudaicae religionis propinquos eidem simulacro initiari. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, in eadem historia refert Gnaeum Pompeium, cum Hierusalem cepisset proptereaque templum adisset speculandis Iudaicae religionis arcanis, nullum illic reperisse simulacrum.
- 16.4.1
Et utique, si id colebatur quod aliqua effigie repraesentabatur, nusquam magis quam in sacrario suo exhiberetur, eo magis, quia nec verebatur extraneos arbitros, quamquam vana cultura. Solis enim sacerdotibus adire licitum; etiam conspectus ceterorum velo oppanso interdicebatur.
- 16.5.1
Vos tamen non negabitis et iumenta omnia et totos cantherios cum sua Epona coli a vobis. Hoc forsitan inprobamur, quod inter cultores omnium pecudum bestiarumque asinarii tantum sumus.
- 16.6.1
Sed et qui crucis nos religiosos putat, consecraneus erit noster. Cum lignum aliquod propitiatur, viderit habitus, cum materiae qualitas eadem sit, viderit forma, dum id ipsum dei corpus sit. Et tamen quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia, quae sine effigie rudi palo et informi ligno prostant?
- 16.7.1
Pars crucis est omne robur quod erecta statione defigitur. Nos, si forte, integrum et totum deum colimus. Diximus originem deorum vestrorum a plastis de cruce induci. Sed et victorias adoratis, cum in tropaeis cruces intestina sint tropaeorum.
- 16.8.1
Religio Romanorum tota castrensis signa veneratur, signa iurat, signa omnibus deis praeponit. Omnes illi imaginum suggestus in signis monilia crucum sunt; siphara illa vexillorum et cantabrorum stolae crucum sunt. Laudo diligentiam. Noluistis incultas et nudas cruces consecrare.
- 16.9.1
Alii plane humanius et verisimilius solem credunt deum nostrum. Ad Persas, si forte, deputabimur, licet solem non in linteo depictum adoremus, habentes ipsum ubique in suo clypeo.
- 16.10.1
Denique inde suspicio quod innotuerit nos ad orientis regionem precari. Sed et plerique vestrum adfectatione aliquando et caelestia adorandi ad solis ortum labia vibratis.
- 16.11.1
Aeque si diem solis laetitiae indulgemus, alia longe ratione quam religione solis secundo loco ab eis sumus qui diem Saturni otio et victui decernunt exorbitantes et ipsi a Iudaico more, quem ignorant.
- 16.12.1
Sed nova iam dei nostri in ista proxime civitate editio publicata est, ex quo quidam frustrandis bestiis mercenarius noxius picturam proposuit cum eiusmodi inscriptione: deus Christianorum o)nokoi/ths. Is erat auribus asininis, altero pede ungulatus, librum gestans et togatus.
- 16.13.1
Risimus et nomen et formam. Sed illi debebant adorare statim biforme numen, qui et canino et leonino capite commixtos, et de capro et de ariete cornutos, et a lumbis hircos, et a cruribus serpentes, et planta vel tergo alites deos receperunt. Haec ex abundanti, ne quid rumoris inrepercussum quasi de conscientia praeterissemus. Quae omnia conversi iam ad demonstrationem religionis nostrae repurgavimus.
- 17.1.1
Quod colimus, deus unus est, qui totam molem istam cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum verbo quo iussit, ratione qua disposuit, virtute qua potuit, de nihilo expressit in ornamentum maiestatis suae, unde et Graeci nomen mundo ko/smon accommodaverunt.
- 17.2.1
Invisibilis est, etsi videatur; incomprehensibilis, etsi per gratiam repraesentetur; inaestimabilis, etsi humanis sensibus aestimetur. Ideo verus et tantus est. Ceterum quod videri communiter, quod comprehendi, quod aestimari potest, minus est et oculis quibus occupatur, et manibus quibus contaminatur, et sensibus quibus invenitur: quod vero inmensum est, soli sibi notum est.
- 17.3.1
Hoc quod est, deum aestimari facit, dum aestimari non capit. Ita eum vis magnitudinis et notum hominibus obicit et ignotum. Et haec est summa delicti nolentium recognoscere quem ignorare non possunt.
- 17.4.1
Vultis ex operibus ipsius tot ac talibus, quibus continemur, quibus sustinemur, quibus oblectamur, etiam quibus exterremur, vultis ex animae ipsius testimonio conprobemus?
- 17.5.1
Quae licet carcere corporis pressa, licet institutionibus pravis circumscripta, licet libidinibus et concupiscentiis evigorata, licet falsis deis exancillata, cum tamen resipiscit, ut ex crapula, ut ex somno, ut ex aliqua valitudine, et sanitatem suam patitur, deum nominat, hoc solo, quia proprie verus hic unus. Deus bonus et magnus, et Quod deus dederit omnium vox est.
- 17.6.1
Iudicem quoque contestatur illum Deus videt, et Deo commendo, et Deus mihi reddet. O testimonium animae naturaliter Christianae! Denique pronuntians haec non ad Capitolium, sed ad caelum respicit. Novit enim sedem dei vivi; ab illo, et inde descendit.
- 18.1.1
Sed quo plenius et inpressius tam ipsum quam dispositioncs eius et voluntates adiremus, adiecit instrumentum litteraturae, si qui velit de deo inquirere, et inquisito invenire, et invento credere, et credito deservire.
- 18.2.1
Viros enim iustitiae innocentia dignos deum nosse et ostendere a primordio in saeculum emisit spiritu divino inundatos, quo praedicarent deum unicum esse, qui universa condiderit, qui hominem de humo struxerit (hic enim est verus Prometheus), qui saeculum certis temporum dispositionibus et exitibus ordinavit,
- 18.3.1
exinde quae signa maiestatis suae iudicantis ediderit per imbres, per ignes, quas demerendo sibi disciplinas determinaverit, quae ignoratis et desertis et observatis his praemia destinarit, ut qui producto aevo isto iudicaturus sit suos cultores in vitae aeternae retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et iugem, suscitatis omnibus ab initio defunctis et reformatis et recensitis ad utriusque meriti dispunctionem.
- 18.4.1
Haec et nos risimus aliquando. De vestris sumus. Fiunt, non nascuntur Christiani.
- 18.5.1
Quos diximus praedicatores, prophetae de officio praefandi vocantur. Voces eorum itemque virtutes quas ad fidem divinitatis edebant, in thesauris litterarum manent, nec istae latent. Ptolemaeorum eruditissimus, quem Philadelphum supernominant, et omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum, opinor, aemularetur, inter cetera memoriarum, quibus aut vetustas aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, ex suggestu Demetri Phalerei grammaticorum tunc probatissimi, cui praefecturam mandaverat, libros a Iudaeis quoque postulavit, proprias atque vernaculas litteras, quas soli habebant.
- 18.6.1
Ex ipsis enim et ad ipsos semper prophetae peroraverant, scilicet ad domesticam dei gentem ex patrum gratia. Hebraei retro qui nunc Iudaei. Igitur et litterae Hebraeae et eloquium.
- 18.7.1
Sed ne notitia vacaret, hoc quoque a Iudaeis Ptolemaeo subscriptum est septuaginta et duobus interpretibus indultis, quos Menedemus quoque philosophus, providentiae vindex, de sententiae communione suspexit.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 505
Perseus Latin. CTS URN stoa0275.stoa009.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.