Adversus Marcionem
- 4.19.1
Quod divites Christo mulieres adhaerebant, quae ei de facultatibus suis ministrabant ei, inter quas et uxor regis procuratoris, de prophetia est. Has enim vocabat per Esaiam mulieres divites: Exsurgite et audite vocem meam, ut discipulas primo, debinc ut operarias et ministras ostenderet: Filiae in spe audite sermones meos: die anni mementote cum labore in spe; cum labore enim, quo sequehantur, et ob spem ministrabant. Aeque de parabolis semel sufficiat probatum hoc genus eloquii a creatore promissum. At nunc illa quoque pronuntiatio eius ad populum, Aure audietis et non audietis, dedit Christo frequenter inculcare, Qui habet aures, audiat. Non quasi ex diversitate auditum permitteret Christus quem ademisset creator, sed quia comminationem exhortatio sequebatur. Primo, aure audietis et non audietis; dehinc, qui habet aures, audiat. Non enim audiebant ultro qui aures habebant, sed ostendebat aures cordis necessarias, quibus illos audituros negarat creator. Et ideo per Christum adicit: Videte quomodo audiatis et non audiatis, non corde scilicet audientes, sed aure. Si dignum sensum pronuntiationi accommodes pro sensu eius qui auditui suscitabat, etiam dicendo, Videte quomodo audiatis, non audituris minabatur. Sane minatur mitissimus deus, quia nec iudicat nec irascitur. Hoc probat etiam subiacens sensus. Ei qui habet dabitur, ab eo autem qui non habet etiam quod habere se putat auferetur ei. Quid dabitur? Adiectio fidei vel intellectus vel salus ipsa. Quid auferetur? Utique quod dabitur. A quo dabitur et auferetur? Si a creatore auferetur, ab eo et dabitur. Si a deo Marcionis dabitur, ab eo et auferetur. Quoquo tamen nomine comminatur ablationem, non erit eius dei qui nescit comminari, quia non novit irasci. Miror autem cum lucernam negat abscondi solere, qui se tanto saeculo absconderat maius et necessarius lumen, cum omnia de occulto in apertum repromittit, qui deum suum usque adhuc obumbrat, expectans, opinor, nasci Marcionem. Venimus ad constantissimum argumentum omnium qui domini nativitatem in controversiam deferunt. Ipse, inquiunt, contestatur se non esse natum dicendo, Quae mihi mater, et qui mihi fratres? Ita semper haeretici aut nudas et simplices voces coniecturis quo volunt rapiunt, aut rursus condicionales et rationales simplicitatis condicione dissolvunt, ut hoc in loco. Nos contrario dicimus primo non potuisse illi annuntiari quod mater et fratres eius foris starent quaerentes videre eum, si nulla illi mater et fratres nulli fuissent, quos utique norat qui annuntiarat vel retro notos vel tunc ibidem compertos, dum eum videre desiderant, vel dum ipsi nuntium mandant. Ad hanc primam propositionem nostram solet ex diverso responderi: Quid enim, si temptandi gratia nuntiatum est ei? Sed hoc scriptura non dicit, quae quanto significare solet ex temptatione quid factum (Ecce legis doctor adsurrexit temptans eum, et de tributi consultatione, Et accesserunt ad eum pharisaei temptantes eum), tanto, ubi non facit temptationis mentionem, non admittit temptationis interpretationem. Et tamen ex abundanti causas temptationis expostulo, cui rei temptaverint illum per nominationem matris et fratrum. Si ut scirent natusne esset, an non: quando de hoc fuit quaestio quam ex ista temptatione discuterent? Quis autem dubitaret natum quem videret hominem? quem audisset filium se hominis professum? quem de conspectu omnis humanae qualitatis dubitaret deum aut filium dei credere? propheten facilius existimantes licet magnum aliquem, utique tamen natum? Etiamsi in exploratione nativitatis temptandus fuisset, quodcunque aliud argumentum temptationi competisset quam per earum personarum mentionem quas potuit etiam natus non habere. Dic mihi, omnibus natis mater advivit? omnibus natis adgenerantur et fratres? non licet patres magis et sorores habere, vel et neminem? Sed et census constat actos sub Augusto nunc in Iudaea per Sentium Saturninum, apud quos genus eius inquirere potuissent. Adeo nullo modo constitit ratio temptationis istius, et vere mater et fratres eius foris stabant. Superest et inspicere sensum non simpliciter pronuntiantis, Quae mihi mater aut fratres, quasi ad generis et nativitatis negationem, sed et ex causae necessitate et condicione rationali. Tam proximas enim personas foris stare extraneis intus defixis ad sermones eius, amplius et avocare eum a sollemni opere quaerentes merito indignatus est. Non tam abnegavit quam abdicavit. Atque adeo cum praemisisset, Quae mihi mater et qui mihi fratres? subiungens, Nisi qui audiunt verba mea et faciunt ea, transtulit sanguinis nomina in alios, quos magis proximos pro fide iudicaret. Nemo autem transfert quid nisi ab eo qui habet id quod transfert. Si ergo matrem et fratres eos fecit qui non erant, quomodo negavit eos qui erant? meritorum scilicet condicione, non ex proximorum negatione, in semetipso docens qui patrem aut matrem aut fratres praeponeret verbo dei non esse dignum discipulum. Ceterum ex hoc magis matrem et fratres confitebatur quod illos nolebat agnoscere. Quod alios adoptabat, confirmabat quos ex offensa negavit, quibus non ut veriores substituit, sed ut digniores. Denique nihil magnum, si fidem sanguini praeposuit, quam non habebat.
- 4.20.1
Quis autem iste est qui et ventis et mari imperat? nimirum novus dominator atque possessor elementorum subacti iam et exclusi creatoris? Non ita est. Sed agnorant substantiae auctorem suum, quae famulis quoque eius obaudire consueverant. Inspice Exodum, Marcion, aspice mari rubro, vastiori super omnia stagna Iudaeae, virgam Moysi imperantem, ut funditus proscissum et pari utrinque stupore discriminis fixum sicco populum pede intestino itinere transmitteret, rursusque sub eiusdem virgae nutu redeunte natura Aegyptium exercitum undarum concordia obrueret, in quod opus et austri servierunt. Lege extorri familiae dirimendae in transitu eius Iordanis machaeram fuisse, cuius impetum atque decursum plane et Iesus docuerat prophetis transmeantibus stare. Quid ad haec? Si tuus Christus est, non erit potentior famulis creatoris. Sed his solis exemplis usus essem, si non etiam praedicatio marinae istius expeditionis Christum antecessisset. Nam cum transfretat, psalmus expungitur. Dominus, inquit, super aquas multas. Cum undas freti discutit, Abacuc adimpletur. Dispargens, inquit, aquas itinere. Cum ad minas eius eliditur mare, Naum quoque absolvitur. Comminans, inquit, mari et arefaciens illud, utique cum ventis, quibus inquietabatur. Unde vis meum vindicem Christum? de exemplis, an de prophetis creatoris? Age nunc, qui militarem et armatum bellatorem praedicari putas, non figurate nec allegorice, qui bellum spiritale adversus spiritales hostes spiritali militia et spiritalibus armis spiritaliter debellaturus esset, cum invenis in uno homine multitudinem daemonum, legionem se professam, utique spiritalem, disce et Christum expugna- torem spiritalium hostium spiritaliter armatum et spiritaliter bellicosum intellegendum, atque ita ipsum esse qui cum legione quoque daemonum erat dimicaturus; ut et de hoc bello psalmus possit videri pronuntiasse, Dominus validus, dominus potens in bello. Nam cum ultimo hoste morte proeliatus, per tropaeum crucis triumphavit. Cuius autem dei filium Iesum legio testata est? Sine dubio cuius tormenta et abyssum noverant et timebant. Nec enim videntur posse ignorasse adhuc quod novi et ignoti dei virtus operaretur in terris, quia verisimile non est creatorem ignorasse. Si enim alium supra se deum ignoraverat aliquando, tamen iam infra caelum suum agentem utique compererat. Quod autem dominus comperisset, iam et universae familiae innotuisset in eodem mundo et intra eundem ambitum caeli quo peregriua divinitas conversaretur. In quantum ergo et creator scisset eam, et substantiae eius, si fuisset, in tantum, quia nulla fuit, non alium daemones sciebant quam dei sui Christum. Non enim depetunt ab alio quod meminissent petendum sibi a creatore, veniam scilicet abyssi creatoris. Denique impetraverunt. Quo merito? Quia mentiti erant, quia saevi dei filium eum fecerant? Et qualis erit qui mentitos iuvabat, qui infamantes sustinebat? Sed enim quia mentiti non erant, quia deum abyssi et suum cognoverant, ita eum se et ipse confirmavit quem cognoverunt daemones, Iesum iudicem et ultoris dei filium. Ecce aliquid et de illis pusillitatibus et infirmitatibus creatoris in Christo. Ignorantiam enim et ego adscribere ei volo. Permittite mihi adversus haereticum. Tangitur a femina quae sanguine fluitabat, et nescivit a qua. Quis me, inquit, tetigit? Etiam excusantibus discipulis perseverat in ignorantiae voce. Tetigit me aliquis, idque de argumento affirmat. Sensi enim virtutem ex me profectam. Quid dicit haereticus? Sciebatne per- sonam? Et cur quasi ignorans loquehatur? Ut confessionem certe provocaret, ut timorem probaret. Sic et Adam aliquando quaesierat, quasi ignorans, Adam ubi es? Habes et creatorem cum Christo excusatum et Christum creatori adaequatum. Sed et hoc qui adversarius legis, ut, quia lex a contactu feminae sanguinantis summovet, idcirco gestierit non tantum contactum eius admittere, sed etiam sanitatem donare. O deum non natura beneficum, sed aemulatione! At enim, si fidem mulieris invenimus ita meruisse, cum dicit, Fides tua te salvam fecit, quis es, ut aemulationem legis interpreteris in isto facto, quod ipse dominus ex fidei remuneratione editum ostendit? Sed hanc vis mulieris fidem constituere qua contempserat legem. Et cui credibile ut mulier nullius adhuc dei conscia, nullius adhuc novae legis initiata, legem inrumperet eam cui adhuc tenebatur? Qua denique fide inrupit? in quem deum credens? quem spernens? Creatorem? Certe enim ex fide tetigit. Si ex fide creatoris, quae alium deum ignorabat, ecquomodo legem eius inrupit? Tam enim inrupit, si inrupit, quam ex fide creatoris. Quomodo enim utrumque conveniet, ut et inruperit et ex fide eam inruperit, propter quam inrupisse non debuit? Dicam. Fides haec fuit primo qua deum suum confidebat misericordiam malie quam ipsum sacrificium, qua eum deum certa erat operari in Christo, qua sic eum tetigit, non ut hominem sanctum, nec ut prophetam, quem contaminabilem pro humana substantia sciret, sed ut ipsum deum, quem nulla spurcitia pollui posse praesumpserat. Itaque non temere interpretata est sibi legem, ea contaminari significantem quae essent contaminabilia, non deum, quem in Christo confidebat. Sed et illud recogitavit, ordinarium et soliemnem menstrui vel partualis sanguinis fluxum in lege taxari qui veniat ex officio naturae, non ex vitio valetudinis. Illa autem ex vitio valetudinis redundabat, cui non modum temporis, sed divinae misericordiae auxilium necessarium sciebat. Atque ita potest videri legem non inrupisse, sed distinxisse. Haec erit fides, quae contulerat etiam intellectum. Nisi credideritis, inquit, non intellegetis. Hanc fidem probans Christus eius feminae, quae solum cre- debat creatorem, eius fidei se deum respondit quam probavit. Nec illud omittam, quod, dum tangitur vestimentum eius, utique corpori, non phantasmati inditum, corpus quoque demonstrabatur; non quasi iam de hoc retractemus, sed quia ad praesentem conspirat quaestionem. Si enim non erat veritas corporis, phantasma utique contaminari, qua res vacua, non posset. Qui ergo non potest contaminari prae inanitate substantiae, quomodo voluisset? Ut aemulus legis mentiebatur, qui non vere polluebatur.
- 4.21.1
Dimittit discipulos ad praedicandum dei regnum. Numquid vel hic edidit cuius? Prohibet eos, victui aut vestitui quid in viam ferre. Quis hoc mandasset, nisi qui et corvos alit, et flores agri vestit, qui bovi quoque terenti libertatem oris ad veniam pabuli ex opere summovendi ante praecepit, quia dignus operarius mercede sua? Haec Marcion deleat, dum sensui salva sint. At cum iubet pulverem excutere de pedibus in eos a quibus excepti non fuissent, et hoc in testimonium mandat fleri. Nemo testatur quod non iudicio destinatur; inhumanitatem qui in testationem redigi iubet, iudicem comminatur. Nullum deum novum a Christo probatum illa etiam opinio omnium declaravit, quia Christum Iesum alii Ioannem, alii Heliam, alii unum aliquem ex veteribus prophetis Herodi adseverabant. Ex quibus quicunque fuisset, non utique ob hoc est suscitatus ut alium deum post resurrectionem praedicaret. Pascit populum in solitudine, de pristino scilicet more. Aut si non eadem et maiestas, ergo iam minor est creatore, qui non uno die, sed annis quadraginta, nec de inferioribus materiis panis et piscis, sed de manna caelesti, nec quinque circiter, sed sexcenta milia hominum protelavit. Adeo autem ea fuit maiestas, ut et pabuli exiguitatem non tantum sufficere, verum etiam exuberare de pristino voluerit exemplo. Sic enim et in tempore famis sub Helia viduae Sareptensi modica et suprema alimenta ex prophetae benedictione per totum famis tempus redundaverant. Habes tertiam Basi- liarum. Si et quartam resolvas, invenies totum hunc ordinem Christi circa illum dei hominem qui oblatos sibi decem hordesceos panes cum populo distribui iussisset, et minister eius proinde comparata multitudine et pabuli mediocritate respendisset, Quid ego hoc dem in conspectu centum hominum? Da, inquit, et manducabunt, quoniam haec dicit dominus, Manducabunt et relinquent reliquias secundum dictum domini. O Christum et in novis veterem! Haec itaque qui viderat Petrus et cum pristinis compararat, et non tantum retro facta, sed et in futurum iam tunc prophetantia recognoverat, interroganti domino quisnam illis videretur, cum pro omnibus responderet, Tu es Christus, non potest non eum sensisse Christum, nisi quem noverat in scripturis, quem iam recensebat in factis. Hoc et ipse confirmat usque adhuc patiens, immo et silentium indioens. Si enim Petrus quidem non poterat alium eum confiteri quam creatoris, ille autem praecepit ne cui hoc dicerent, utique id noluit provulgari quod Petrus senserat. Immo, inquis, quia non recte senserat, noluit mendacium disseminari. Sed aliam silentii causam edixit, quia oporteret filium hominis multa pati, et reprobari a presbyteris et scribis et sacerdotibus, et interfici, et post tertium diem resurgere. Quae cum praedicata sint et ipsa in Christum creatoris, sicut suis locis implebimus, sic quoque ipsum se ostendit esse in quem praedicabantur. Certe et si non essent praedicata, eam causam indicti silentii protulit quae non Petri errorem demonstraret, obeundarum pasionum necessitatem. Qui voluerit, inquit, animam suam salvam facere, perdet illam, et qui perdiderit eam propter me, salvam faciet eam. Certe filius hominis hanc sententiam emisit. Perspice igitur et tu cum rege Babylonio fornacem eius ardentem, et invenies illic tanquam filium hominis (nondum enim vere erat, nondum scilicet natus ex homine) iam tunc istos exitus constituentem. Salvas facit animas trium fratrum, qui eas pro deo perdere conspiraverant, Chaldaeorum vero perdidit, quas illi per idololatriam salvas facere maluerant. Quae est ista nova doctrina cuius vetera documenta sunt? Quamquam et praedicationes martyriorum tam futurorum quam a deo mercedem relaturorum decucurrerunt. Vide, inquit Esaias, quomodo perit iustus, et nemo excipit corde, et viri iusti auferuntur, et nemo considerat. Quando magis hoc fit quam in persecutione sanctorum eius? Utique non simplex, nec de naturae lege communis, sed illa insignis et pro fide militaris, in qua qui animam suam propter deum perdit, servat illam, ut et hic tamen iudicem cognoscas, qui malum animae lucrum perditione eius et bonum animae detrimentum salute eius remuneratur. Sed et zeloten deum mihi exhibet, malum malo reddentem. Qui confusus, inquit, mei fuerit, et ego confundar eius. Quando nec confusionis materia conveniat nisi meo Christo, cuius ordo magis pudendus, ut etiam haereticorum conviciis pateat, omnem nativitatis et educationis foeditatem et ipsius etiam carnis indignitatem quanta amaritudine possunt perorantibus. Ceterum quomodo ille erit obnoxius confusionis qui eam non capit? non vulva licet virginis, tamen feminae, coagulatus, et si non semine, tamen ex lege substantiae corporalis, ex feminae humore, non caro habitus ante formam, non pecus dictus post figuram, non decem men- sium cruciatu deliberatus, non subita dolorum concussione cum tanti temporis coeno per corporis cloacam effusus ad terram, nec statim lucem lacrimis auspicatus et primo retinaculi sui vulnere, nec multum ablutus, nec sale ac melle medicatus, nec pannis iam sepulturae involucrum initiatus, nec exinde per immunditias inter sinus volutatus, molestus uberibus, diu infans, vix puer, tarde homo, sed de caelo expositus, semel grandis, semel totus, statim Christus, spiritus et virtus et deus tantum. Ceterum ut non verus, qui non videbatur, ita nec de crucis maledicto erubescendus, cuius carebat veritate, carens corpore. Non poterat itaque dixisse, Qui mei confusus fuerit. Noster hoc debuit pronuntiasse, minoratus a patre, modico citra angelos, vermis et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi, quatenus ita voluit, ut livore eius sanaremur, ut dedecore eius salus nostra constaret. Et merito se pro suo homine deposuit, pro imagine et similitudine sua, non aliena, ut, quoniam homo non erubuerat lapidem et lignum adorans, eadem constantia non confusus de Christo pro impudentia idololatriae satis deo faceret per impudentiam fidei. Quid horum Christo tuo competit, Marcion, ad meritum confusionis? Plane pudere te debet quod illum ipse finxisti.
- 4.22.1
Nam et hoc vel maxime erubescere debuisti, quod illum cum Moyse et Helia in secessu montis conspici pateris, quorum destructor advenerat. Hoc scilicet intellegi voluit vox illa de caelo: Hic est filius meus dilectus, hunc audite, id est non Moysen iam et Heliam. Ergo sufficiehat vox sola sine ostentatione Moysi et Heliae. Definiendo enim quem audirent quoscunque alios vetuisset audiri. Aut numquid Esaiam et Hieremiam ceterosque quos non ostendit permisit audiri, si vetuit quos ostendit? Nunc et si praesentia illorum fuit necessaria, non utique in colloquio ostenderentur, quod familiaritatis indicium est, nec in consortio claritatis, quod dignationis et gratiae exemplum est, sed in sordibus aliquibus, quod destructionis argumentum est, immo in tenebris creatoris, quibus discutiendis erat missus, longe etiam discreti a claritate Christi, qui voces et litteras ipsas eorum ab evangelio suo erat separaturus. Sic in alienos demonstrat illos, dum secum habet. Sic relinquendos docet quos sibi iungit. Sic destruit quos de radiis suis exstruit. Quid faceret Christus ipsorum? Credo, secundum perversitatem tales eos revelasset quales Christus Marcionis debuisset, aut quoscunque alios secum quam prophetas suos. Sed quid tam Christus creatoris quam secum ostendere praedicatores suos? cum illis videri quibus in revelationibus erat visus? cum illis loqui qui eum fuerant locuti? cum eis gloriam suam communicare a quibus dominus gloriae nuncupabatur? cum principalibus suis, quorum alter populi informator aliquando, alter reformator quandoque, alter initiator veteris testamenti, alter consummator novi. Igitur et Petrus merito contubernium Christi sui agnoscens individuitate eius suggerit consilium: Bonum est nos hic esse (bonum plane ubi Moyses scilicet et Helias), et, Faciamus hic tria tabernacula, unum tibi, et Moysi unum. et Heliae unum; sed nesciens quid diceret. Quomodo nesciens? Utrumne simplici errore, an ratione qua defendimus in causa novae prohetiae gratiae ecstasin, id est amentiam, con- venire? In spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam dei conspicit, vel cum per ipsum deus loquitur, necesse est excidat sensu, obumbratus scilicet virtute divina, de quo inter nos et psychicos quaestio est. Interim facile est amentiam Petri probare. Quomodo enim Moysen et Heliam cognovisset, nisi in spiritu? (nec enim imagines eorum vel statuas populus habuisset et similitudiues, lege prohibente) nisi quia in spiritu viderat? Et ita quod dixisset in spiritu, non in sensu, constitutus, scire non poterat. Ceterum si sic nescit quasi errans, eo quod putaret illorum esse Christum, ergo iam constat et supra Petrum interrogatum a Christo, quem se existimarent, ut de creatoris dixisse, Tu es Christus; quia, si tunc alterius dei illum cognovisset, hic quoque non errasset. Quodsi ideo et hic erravit quia et supra, ergo certus es in illum diem quoque nullam novam divinitatem a Christo revelatam, et usque adhuc non errasse Petrum, Christo usque adhuc nihil eiusmodi revelante, et tamdiu non alterius deputandum Christum quam creatoris, cuius omnem et hic ordinem expressit. Tres de discentibus arbitros futurae visionis et vocis assumit. Et hoc creatoris est. In tribus, inquit, testibus stabit omne verbum. In montem secedit. Agnosco formam loci. Nam et pristinum populum apud montem et visione et voce sua creator initiarat. Oportebat in eo suggestu consignari novum testamentum in quo conscriptum vetus fuerat, sub eodem etiam ambitu nubis, quam nemo dubitabit de a(??)re creatoris conglobatam. Nisi et nubes suas illo deduxerat, quia et ipse per caelum creatoris viam ruperat; aut proinde et nubilo creatoris precario usus est. Itaque nec nunc muta nubes fuit, sed vox solita de caelo, et patris novum testinnonium super filio, ut qui in primo psalmo: Filius meus es tu, ego hodie genui te. De quo et per Esaiam: Quis deum metuens audiat vocem filii eius? Itaque iam repraesentans eum, Hic est filius meus, utique subauditur, Quem repromisi. Si enim repromisit aliquando, et postea dicit, Hic est, eius est exhibentis voce uti in demonstratione promissi qui aliquando promisit, non eius cui possit responderi, Ipse enim tu quis es qui dicas, Hic est filius meus, de quo non magis praemisiti quam te ipsum quod prius eras revelasti? Hunc igitur audite quem ab initio edixerat audiendum in nomine prophetae, quoniam et prophetes existimari habebat a populo. Prophetam, inquit Moyses, suscitabit vobis deus ex filiis vestris, secundum carnalem scilicet censum, tanquam me audietis illum. Omnis autem qui illum non audierit, exterminabitur anima eius de populo suo. Sic et Esaias: Quis in vobis metuens exaudiat vocem filii eius. Quam et ipse pater commendaturus erat. Sistens enim, inquit, verba filii sui, dicendo scilicet, Hic est filius meus dilectus, hunc audite. Itaque et si facta translatio sit auditonis a Moyse et Helia in Christo, sed non ut ab alio deo, nec ad alium Christum, sed a creatore in Christum eius, secundum decessionem veteris et successionem novi testamenti. Non legatus, inquit Esaias, nec nuntius, sed ipse deus salvos eos faciet, ipse iam praedicans et implens legem et prophetas. Tradidit igitur pater filio disci- pulos novos, ostensis prius cum illo Moyse et Helia in claritatis praerogativa, atque ita dimissis, quasi iam et officio et honore dispunctis, ut hoc ipsum confirmaretur propter Marcionem, societatem esse etiam claritatis Christi cum Moyse et Helia. Totum autem habitum visionis istius habemus etiam apud Abacuc, ubi spiritus ex persona interdum apostolorum: Domine, audivi auditum tuum, et extimui. Quem magis quam vocis caelestis illius: Hic est filius meus dilectus, hunc audite? Consideravi opera tua, et excidi mente. Quando magis quam cum visa claritate eius nesciit quid diceret Petrus? In medio duorum animalium cognosceris, Moysi et Heliae. De quibus et Zacharias vidit in figura duarum olearum et duorum ramulorum oleae. Nam hi sunt de quibus dictum est illi, Duo filii opimitatis adsistunt domino universae terrae. Et rursum idem Abacuc: Operuit caelos virtus, utique nubilo illo, et splendor eius ut lux erit, utique qua etiam vestitus eius refulsit. Et si commemoremur promissionis Moysi, hic invenietur expuncta. Cum enim desiderasset conspectum domini Moyses dicens, Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta te mihi, ut cognoscenter videam te, eum conspectum desiderans in quo hominem esset acturus, quod propheta sciebat. Ceterum de dei facie iam audierat, Nemo homo videbit me et vivet. Et hunc, inquit, sermonem quem dixisti, faciam tibi. Et rursus Moyses: Ostende mihi gloriam tuam. Et dominus similiter de futuro: Ego praecedam in gloria mea, et reliqua. Et in novissimo: Et tunc videbis posteriora mea. Non lumbos, nec suras, sed quam desideraverat gloriam in posterioribus temporibus revelandam. In qua facie ad faciem visibilem se ei repromiserat, etiam ad Aaronem dicens, Et si fuerit prophetes in vobis, in visione cognoscar illi, et in visione loquar ad eum, non quomodo ad Moysen: Os ad os loquar ad eum in specie (utique hominis, quam erat gestaturus), non in aenigmate. Nam et si Marcion noluit eum colloquentem domino ostensum, sed stantem, tamen et stans os ad os stabat et faciem ad faciem cum illo, inquit, non extra illum, in gloriam ipsius, nedum in conspectu. De qua gloria non aliter illustratus discessit a Christo quam solebat a creatore, proinde tunc oculos percutere filiorum Israelis quemadmodum et nunc excaecati Marcionis, qui hoc quoque argumentum adversus se facere non vidit.
- 4.23.1
Suscipio in me personam Isra(??)lis. Stet Christus Marcionis et exclamet: O genitura incredula, quousque ero apud vos? Quousque sustinebo vos? Statim a me audire debebit: Quisquis es, á¼ÏεÏÏόμενε, prius ede quis sis, et a quo venias, et quod in nobis tibi ius? Usque adhuc creatoris est totum apud te. Plane si ab illo venis, et illi agis, admittimus increpationem. Si vero ab alio, dicas velim, quid nobis unquam de tuo commisisti, quod credere debuissemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec te ipsum aliquando nobis revelasti? Quam olim apud nos agere coepisti, ut tempus queraris? In quibus nos sustinuisti, ut patientiam imputes? Asinus de Aesopi puteo modo venis, et iam exclamas. Suscipio adhuc et personam discipulorum, in quos insiliit. O natio incredula, quamdiu ero vobiscum, quamdiu vos sustinebo? Hanc eruptionem eius utique hoc modo iustissime repercuterem: Quisquis es, á¼ÏεÏÏόμενε, prius ede qui sis, a quo venias, quod tibi ius sit in nobis? Usque adhuc, puto, creatoris es, et ideo secuti sumus recognoscentes omnia illius in te. Quodsi ab illo venis, admittimus increpationem. Si vero alii agis, oro te, dicas, quid nobis aliquando commisisti duntaxat de tue, quod iam credidisse debussemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec auctorem tuum usque adhuc edis? Quam olim autem apud nos agere coepisti, ut tempus quoque opponas? In quibus autem nos sustinuisti, ut et patientiam iactes? Asinus de Aesopi puteo modo huc apparuit, et iam exclamat. Quis non ita iniustitiam increpationis retudisset, si eius eum credidisset qui nondum queri debuisset? Nisi quod nec ille eos insilisset, si non olim apud illos in lege, in prophetis, in virtutibus et beneficiis deversatus incredulos semper fuisset expertus. Sed ecce Christus diligit parvulos, tales esse docens debere qui semper maiores velint esse. Creator autem ursos pueris immisit, ulciscens Helisaeum propheten convicia ab eis passum. Satis impudens Antithesis, cum tam diversa committit, parvulos et pueros, innocentem adhuc aetatem et iudicii iam capacem, quae conviciari poterat, ne dicam blasphemare. Qua ergo iustus deus, nec pueris impiis pepercit, exigens maiori aetati honorem, et utique magis a minore; qua vero bonus, adeo diligit parvulos, ut apud Aegyptum benefecerit obstetricibus, protegentibus partus Hebraeos periclitantes edicto Pharaonis. Ita et haec affectio Christi cum creatore est. Iam nunc deus Marcionis, qui connubium adversatur, quomodo videri potest parvulorum dilector, quorum tota causa connubium est? Qui semen odit, fructum quoque exsecretur necesse est. Nae ille saevior habendus Aegyptio rege. Nam Pharao educari non sinebat infates, iste nec nasci, auferens vitam illis etiam decem mensium in utero. At enim quanto credibilius ut eius deputetur affectio in parvulos qui benedicendo connubium in propagationem generis humani ipsum quoque fructum connubii benedicendo promisit, qui de infantia primus est? Repraesentat crea- tor ignium plagam Helia postulante in illo pseudopropheta. Agnosco iudicis severitatem. E contrario Christi in eandem animadversionem destinantes discipulos super illum viculum Samaritarum. Agnoscat et haereticus ab eodem severissimo iudice promitti hanc Christi lenitatem. Non contendet, inquit, nec vox eius in platea audietur: harundinem quassatam non comminuet, et linum fumigans non extinguet. Talis utique multo magis homines non erat crematurus. Nam et tunc ad Heliam, Non in igni, inquit dominus, sed in spiritu miti. At enim humanissimus deus cur recusat eum qui se tam individuum illi comitem offert? Si quia superbe vel ex hypocrisi dixerat, Sequar te quocunque ieris, ergo aut superbiam aut hypocrisin recusandam iudicando iudicem gessit. Et utique damnavit quem recusavit, non secuturum scilicet salutem, Nam sicut ad salutem vocat quem non recusat, vel etiam quem ultro vocat, ita in perditonem damnat quem recusat. Illi autem causato patris sepulturam cum respondet, Sine mortui sepeliant mertuos suos, tu autem vade et annuntia regnum dei, utramque legem creatoris manifeste confirmavit, et de sacerdotio in Levitico prohibentem sacerdotes supremis etiam parentum interesse (Super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non introibit, et super patrem suum non contaminabitur), et de devotione in Aritbmis; nam et illic qui se deo voverit inter cetera iubet ne super ullam animam introeat defunctam, ne super patris quidem aut matris aut fratris. Puto autem et devotioni et sacerdotio destinabat quem praedicando regno dei imbuerat. Aut si non ita est, satis impius pronuntiandus qui nulla ratione legis intercedente sepulturas parentum despici a filiis imperabat. Cum vero et tertium illum prius suis valedicere parantem prohibet retro respe- ctare, sectam creatoris exequitur. Hoc et ille noluerat fecisse quos ex Sodomis liberarat.
- 4.24.1
Adlegit et alios septuaginta apostolos super duodecim. Quo enim duodecim secundum totidem fontes in Elim, si non et septuaginta secundum totidem arbusta palmarum? Antitheses plurimum causarum diversitas fecit, non potestatum. Sed qui diversitatem causarum non respexit, facile eam potestatum existimavit. Profectionem filiorum Israelis creator etiam illis spoliis aureorum et argenteorum vasculorum et vestium praeter oneribus consparsionum offarcinatam educit ex Aegypto, Christus autem nec virgam discipulis in viam ferre praescripsit. Illi enim in solitudinem promovebantur, hi autem in civitates mittebantur. Considera causarum offerentiam, et intelleges unam et eandem potestatem quae secundum penuriam et copiam expeditionem suorum disposuit, proinde per civitates abundaturam circumcidens sicut et egituram per solitudinem struxerat. Etiam calciamenta portare vetnit illos. Ipse enim erat sub quo nec in solitudine per tot annos populus calciamenta detriverat. Neminem, inquit, per viam salutaveritis. O Christum destructorem prophetarum, a quibus hoc quoque accepit! Helisaeus, cum Giezin puerum suum mitteret in viam ad filium Sunamitidis resuscitandum de morte, puto sic ei praccepit: Accinge lumbos tuos et sume bacillum meum in manum et vade: quemcunque conveneris in via, ne benedixeris cum, id est no salutaveris, et qui te benedixerit, ne responderis ei, id est ne resalutaveris. Quae est enim inter vias benedictio nisi ex occursu mutua salutatio? Sic et dominus, In quam introissent domum, pacem ei dicere. Exemplo eoem est. Mandavit enim et hoc Helisaeus, cum introisset ad Sunamitin, diceret ei, Pax viro tuo, pax filio tuo. Haec erunt potius nostrae Antitheses, quae comparant, non quae separant Christum. Dignus est autem operarius mercede sua, quis magis pronuntiarit quam deus index? quia et hoc ipsum iudicare est, dignum facere mercede operarium. Nulla retributio non ex indicatione constitit. Iam nunc et hic lex consiguatur creatoris, etiam boves operantes dignos operarios mercede iudicantis. Bovi, inquit, terenti os non colligabis. Quis tam praestans in homines nisi qui et in pecudes? Quodsi et Christus dignos pronuntiat mercede operarios, excusavit pracceptum illud creatoris de vasis aureis et argenteis Aegyptiorum auferendis. Qui enim villas et urbes operati fuerant Aegyptiis, digni utique operarii mercede, non ad fraudem sunt instructi, sed ad mercedis compensationem, quam alias a dominatoribus exigere non poterant. Regnum dei neque novum neque inauditum sic quoque confirmavit, dum illud iubet annuntiari appropinquasse. Quod enim longe fuerat aliquando, id potest dici appropinquasse. Si autem nunquam retro fuisset antequam appropinquasset, nec dici potuisset appropinquasse quod nunquam longe fuisset. Omne quod novum et incognitum est, subitum est. Omne quod subitum est cum annuntiatur, tunc primum speciem inducens tunc primum accipit tempus. Ceterum nec retro tardasse poterit, quamdiu non annuntiabatur, nec ex quo annuntiari coeperit, appropinquasse. Etiam adicit, ut eis qui illos non recepissent dicerent, Scitote tamen appropinquasse regnum dei. Si hoc non et comminationis gratia mandat, vanissime mandat. Quid enim ad illos si appropinquaret regnum, nisi quia cum iudicio appropinquat? in salutem scilicet eorum qui annuntiationem eius recepissent. Quomodo, si comminatio potest sine executione, habes deum executorem in comminatore et iudicem in utroque? Sic et pulverem iubet excuti in illos, in testificationem, et harentia terrae eorum, nedum communicationis reliquae. Si enim inhumanitas et inhospitalitas nullam ab eo relaturae sunt ultionem, cui rei praemittit testificationem, minas utique portendentem? Porro cum etiam creater in Deuteronomio Ammonitas et Moabitas probibeat recipi in ecclesiam, quod populum Aegypto profectum inhumane et inhospitaliter copiis defraudassent, ergo in Christum inde manasse constabit communicationis interdictum, ubi habet formam, Qui vos spernit, me spernit. Hoc et Moysi creator: Non te contempserunt, sed me. Tam enim apostolus Moyses quam et apostoli prophetae. Aequanda erit auctoritas utriusque officii, ab uno codemque domino apostolerum et prophetarum. Quis nunc dabit potestatem calcandi super colubros et scorpios? Utrumne omnium animalium dominus, an nec unius lacertae deus? Sed bene quod creator hanc potestatem etiam parvulis pueris per Esaiam repromisit, conicere manum in cavernam aspidum et in cubile natorum aspidum, nec omnino laedi. Et utique scimus (salva simplicitate scripturae, nam nec et ipsae bestiae nocere potuerunt ubi fides fuerit) figurate scorpios et colubros portendi spiritalia malitiae, quorum ipse quoque princeps in serpentis et draconis et emiuentissimae cuiusque bestiae nomine deputetur penes creatorem, largitum hanc potestatem priori Christo suo, sicut nonagesimus psalmus ad eum: Super aspidem et basiliscum incedes, et conculcabis leonem et draconem. Sicut etiam Esaias: Illa die superducet dominus deus machaeram sanctam, magnam et fortem, Christum scilicet suum, in draconem illum, colubrum magnum et tortuosum, et interficiet eum illa die. Sed cum idem, Via munda et via sancta vocabitur, et non transibit illic immundum, nec erit illic via immunda, qui autem dispersi erunt, vadent in ea, et non errabunt, et non erit iam illic leo, nec ex bestiis pessimis quicquam ascendet in eam, nec invenietur illic, cum via fidem demonstret, per quam ad deum perveniemus, iam tunc eidem viae, id est fidei, hanc evacuationem et subiectionem bestiarum pollicetur. Denique et tempora promissionis congruere invenias, si quae antecedunt legas: Invalescite manus dimissae et genua resoluta: tunc patefient oculi caecorum, et aures exaudient sudorum: tunc saliet claudus ut cervus, et clara erit lingua mutorum. Igitur ubi medicinarum edidit beneficia, tunc et scorpios et serpentes sanctis suis subdidit, ille scilicet qui hanc potestatem, ut et aliis praestaret, prior acceperat a patre et secundum ordinem praedicationis exhibuit.
- 4.25.1
Quis dominus caeli invocabitur qui non prius factor ostenditur? Gratias enim, inquit, ago, et confiteor, domine caeli, quod ea quae erat abscondita sapientibus et prudentibus, revelaveris parvulis. Quae ista? et cuius? et a quo abscondita? et a quo revelata? Si a deo Marcionis abscondita et revelata, qui omnino nihil praemiserat in quo aliquid absconditum esse potuisset, non prophetias, non parabolas, non visiones, non ulla rerum aut verborum aut nominum argumenta per allegorias et figuras vel aenigmatum nebulas obumbrata, sed ipsam magnitudinem sui absconderat, quam cum maxime per Christum revelabat, satis inique. Quid enim deliquerant sapientes et prudentes, ut absconderetur illis deus, ad quem cognoscendum non suffecerat sapientia atque prudentia illorum? Nulla via data ab ipso per aliquam operum praedicationem, vel vestigia, per quae sapientes atque prudentes deducerentur. Quamquam et is in aliquo deliquissent erga deum ignotum, pone nunc notum, non tamen zeloten eum experiri debuissent, qui dissimilis creatoris inducitur. Igitur si nec materias praemiserat, in quibus aliquid occultasset, nec reos habuerat, a quibus occultasset, nec debuerat occultasse, etiam si habuisset, iam nec revelator ipse erit, qui absconditor non fuit, ita nec dominus caeli nec pater Christi, sed ille in quem competunt omnia. Nam et abscondit praemisso obscuritatis propheticae instrumento, cuius intellectum fies mereretur (Nisi enim credideritis, non intellegetis) et reos habuit sapientes atque prudentes ex ipsis operibus tot ac tantis inteliegibilem deum non requirentes vel perperam in illum philesophentes, et ingenia haereticis subministrantes, et novissime zelotes est. Denique olim hoc per Esaiam contionabatur quod Christus gratulaur: Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium ce- labo. Sicut et alibi tam abscondisse quam revelaturum esse significat: Et dabo illis thesauros abscontitos, invisibiles aperiam illis. Et rursus: Quis alius desiciet signa ventriloquorum et divinatines ex corde, avertens in posteriora sapientes et cogitationes eorum infatuans? Si autem et Christum suum illuminatorem nationum designavit: Posui te in lucem nationum, quas interpretamur in nomine parvulorum, sensu scilicet retro parvas et imprudentia infates, iam vero et humilitate fidei pusillas, facilius utique credemus eundem etiam parvulis revelasse per Christum qui et retro absconderit et per Christum revelationem repromiserit. Aut si deus Marcionis ea quae a creatore abscondita retro fuerant patefecit, ergo iam creatori negotium gessit, res eius edisserens. Sed in destructionem, inquis, uti traduceret eas. Ergo illis traduxisse debuerat quibus creator abscondidit, sapientibus et prudentibus. Si enim benignitate faciebat, illis erat agniti praestanda quibus fuerat negata, non parvulis, quibus nihil creator inviderat. Et tamen usque adhuc, puto, probamus exstructionem potius legis et prophetarum inveniri in Christo quam destructionem. Omnia sibi tradita dicit a patre. Credas, si creatoris est Christus, cuius omnia, quia non minori se tradidit omnia filio creator, quae per eum condidit, per sermonem suum scilicet. Ceterum si á¼ÏεÏÏá½¹Î¼ÎµÎ½Î¿Ï ille, quae sunt omnia quae illi a patre sunt tradita? Quae sunt creatoris? Ergo bona sunt quae pater filio tradidit, et bonus iam creator, cuius omnia bona sunt, et ille iam non bonus, qui in aliena bona invasit, ut filio traderet, docens alieno abstinere. Certe mendicissimus qui nec filium unde ditaret habuit nisi de alieno. Aut si nihil de creatoris traditum est ei a patre, ecquomodo hominem creatoris sibi vindicat? Aut si solus homo ei traditus est, omnia homo non est. Scriptura autem omnium edicit traditionem filio factam. Sed et si Omnia ad hominum genera id est ad omnes nationes, interpretaberis, et has filio tradidisse creatoris est: Dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Aut si habet et ipse aliqua sua, quae omnia filio traderet, pariter cum homine creatoris, ostende unum aliquod ex omnibus in fidem, in exemplum, ne tam merito non credam eius esse omnia cuius nihil video quam merito credam etiam quae non video eius esse cuius sunt universa quae video. Sed, Nemo scit qui sit ater, nisi filius, et qui sit filius, nisi pater, et cuicunque filius revelaverit. Atque ita Christus ignotum deum praedicavit. Hinc enim et alii haeretici fulciuntur, opponentes creatorem omnibus notum, et Isra(??)li secundum familiaritatem et nationibus secundum naturam. Et quomodo ipse tetstatur nec Isra(??)li cognitum se? Isra(??)l autem me non cognovit, et populus me non intellexit; nec nationibus: Ecce enim nec de nationibus, inquit, nemo. Propter quod et illas stillicidium situlae deputavit, et Sionem tanquam speculam in vinea dereliquit. Vide ergo an confirmatio sit propheticae vocis exprobrantis ignorantiam in dum humanam, quae fuerit ad filium usque. Nam et ideo subtexuit ab eo cognosci patrem cui filius revelaverit, quoniam ipse erat qui positus a patre illuminatio nationum annuntiabatur, utique de deo illuminandarum, etiam IsraÄlis, utique per agnitionem dei pleniorem. Ita non proficient argumenta in fidem die alterius quae creatori competere possunt, quia quae non competunt creatori, haec poterunt in fidem proficere dei alterius, Si et sequentia inspicias, Beati oculi, qui vident quae videtis: dico enim vobis, quia prophetae non viderunt quae vos videtis, de superiori sensu descendunt, adeo neminem, ut decuit, deum cognovisse, quando nec prophetae vidissent quae sub Christo videbantur. Nam si non meus esset Christus, nec prophetarum hoc in loco mentionem collocasset. Quid enim mirum si non viderant res dei ignoti, et tanto post aevo revelati? Quae autem fuisset felicitas eorum, qui tunc videbant que alii merito vidisse non poterant si non erant consecuti repraesentationem eorum quae nunquam praedicarant, nisi quoniam qui poterant vidisse aeque dei sui res, quas etiam praedicaverant, non tamen viderant? Haec autem felicitas erit aliorum qui videbant quae alii tantum praedicaverant. Denique ostendemus, et Iam ostendimus, ea visa in Christo quae fuerant praedicata, abscondita tamen et ab ipsis prophetis, ut absconderentur et a sapientibus et a prudentibus saeculi. In evangelio veritatis legis doctor dominum aggressus, Quid faciens, inquit, vitam aeternam consequart? In h(??)eretico vita solummodo posita est, sine aeternae mentione, ut doctor de (??)a vita videatur consuluisse quae in lege promittitur a creatore longaeva, et dominus ideo illi secundum legem responsum dedisse, Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et totis viribus tuis, quoniam de lege vitae sciscitabatur. Sed sciebat utique legis doctor quo pacto vitam legalem consequi posset, ut non de ea interrogasset cuius regulas etiam docebat. Sed quia et mortui iam suscitabantur a Christo, exsuscitatus ad spem aeternae vitae per exempla recidivae, ne plus aliquid observationis exigeret sublimior spe, idcirco consuluit de aeternae vitae consecutione. Itaque dominus, ut nec ipse alius, nec aliud novum inferens praeceptum quam quod principaliter ad omnem salutem et utramque vitam facit, ipsum caput ei legis opponit, omnifariam diligendi dominum deum suum. Denique si de vita longaeva et ille consuluit et Christus respondit, quae sit penes creatorem, non de aeterna, quae sit penes Marcionis deum, quemodo consequitur aeternam? Non utique eodem modo quo et longaevam. Pro differentia enim mercedum operarum quoque credenda distantia est. Ergo non ex dilectione dei tui consequetur vitam aeternam Marcionites, sicut longaevam dilector creatoris. Sed quale est ut non magis diligendus sit qui aeternam pollicetur, si diligendus est qui longaevam repromittit? Ergo eiusdem erit utraque vita, cum eadem est utrique vitae captanda disciplina. Quod creator docet, id et Christo opus est diligi ut praestet, interveniente et hic illa praescriptione qua facilius apud eum debeant credi maiora apud quem minora praecedunt quam quam apud eum cui nullam de maioribus fidem aliqua minora praeparaverunt. Viderit nunc si aeternam nostri addiderunt. Hoc mihi satis est, quod Christus ille aeternae, non longae, vitae invitator de longaeva consultus, quam destruebat, non ad aeternam potius exhortatus est hominem, quam inferebat. Quid, oro te, fecisset Christus creatoris, si qui creatori diligendo aedificaverat hominem, non erat creatoris? Credo, negasset diligendum creatorem.
- 4.26.1
Cum in quodam loco orasset ad patrem illum superiorem, satis impudentibus et temerariis oculis suspiciens ad caelum creatoris, a quo tam aspero et saevo et grandine et fulmine potuisset elidi, sicut et Hierusalem suffigi ab eo potuit, aggressus eum ex discipulis quidam, Domine, inquit, doce nos orare, sicut et Ioannes discipulos suos docuit, scilicet quia alium deum aliter existimaret orandum. Hoc qui praesumpserat, prius est probet alium deum editum a Christo. Nemo enim ante voluisset orare nosse quam didicisset quem oraret. Igitur si didicerat, proba. Si nusquam usque adhuc probas, scito illum in creatorem formam orationis postulasse, in quem etiam discipuli Ioannis orabant. Sed quia et Ioannes novum aliquem ordinem orationis induxerat, ideo hoc et a Christo discipulus eius expostulandum non immerito praesumpserat, ut et illi de proprio magistri sui instituto non alium, sed aliter, deum orarent. proinde nec Christus ante orationis notitiam discipulo contulisset quam dei ipsius. Ita et ipse in eum docuit orationem quem discipulus usque adhuc noverat. Denique sensus orationis quem deum sapiant recognosce. Cui dicam, Pater? ei qui me omnino non fecit, a quo originem non traho, an ei qui me faciundo et instruendo generavit? A quo spiritum sanctum postulem? a quo nec mundialis spiritus praestatur, au a quo fiunt etiam angeli spiritus, cuius et in primordio spiritus super squas ferebatur? Eius regnum optabo venire quem nunquam regem gloriae audivi, an in cuius manu etiam corda sunt regum? Quis dabit mihi panem cotidianum? qui nec milium mihi condit, an qui etiam de caelo panem angelorum cotidianum populo suo praestitit? Quis mibi delicta dimittet? qui ea non iudicando non retinet, an qui, si non dimiserit, retinebit, ut iudicet? Quis non sinet nos deduci in templationem? quem poterit temptator non timere, an qui a primordio temptatorem angelum praedamnavit? Hoc ordine qui alii deo supplicat et non creatori, non orat illum, sed infamat. Proinde a quo petam, ut accipiam? apud quem quaeram, ut inveniam? ad quem pulsabo, ut aperiatur mihi? quis habet petenti dare, nisi cuius omnia, cuius sum etiam ipse qui peto? Quid autem perdidi apud deum illum, ut apud eum quaeram et inveniam? Si sapientiam atque prudentiam, has creator abscondit. Apud (??)um ergo quaeram? Si salutem et vitam, et has apud creatorem? Nihil alibi quaeretur ut inveniatur quam ubi latuit ut appareat. Sic nec aliorsum pulsabo quam unde sum functus. Denique si accipere et invenire et admitti laboris et instantiae fructus est illi qui petiit et quaesivit et pulsavit, intellege haec a creatore mandari et repromitti. Ille enim deus optimus ultro veniens ad praestandum non suo homini nullum illi laborem nec instantiam indixisset. Iam enim non optimus, si non ultro daret non petenti, et invenire praestaret non quaerenti, et aperiret non pulsanti. Creator autem potuit indicere ista per Christum, ut, quia delinquendo homo offenderat deum suum, laboraret, et instantia petendi acciperet, et quaerendi inveniret, et pulsandi introiret. Sic et praemissa similitudo nocturnum panis petitorem amicum facit non alienum, et ad amicum pulsantem, non ad ignotum. Amicus autem, etiam si offendit, magis creatoris est homo quam dei Marcionis. Itaque ad cum pulsat ad quem ius illi erat, cuius ianuam norat, quem habere panes sciebat, cubantem iam cum infantibus, quos nasci voluerat. Etiam quod sero pulsatur, crealoris est tempus. Illius et serum cuius saeculum et saeculi occasus. Ad deum autem novum nemo sero pulsasset, tantum quod lucescentem. Creator est qui et ianuam olim nationibus clauserit, quae olim pulsabatur Iudaeis; is et exsurgit et dat, et si iam non quasi amico, non tamen quasi extraneo homini, sed quasi molesto, inquit. Molestum autem tam cito deus recens neminem pati potuit. Agnosce igitur et patrem quem etiam appellas creatorem. Ipse est qui scit quid filii postulent. Nam et panem petentibus de caelo dedit manna, et carnem desiderantibus emisit ortygometram; non serpentem pro pisce, nec scorpium pro ovo. Illius autem erit non dare malum pro bono cuius utrumque sit. Ceterum deus Marcionis non habens scorpium non poterat id se dicere non daturum quod non habebat, sed ille qui habens et scorpium non dat. Itaque et spiritum sanctum is dabit apud quem est et non sanctus. Cum surdum daemonium expulisset (ut et in ista specie curationis Esaiae occurrisset), in Beelzebub dictus eicere daemonia, Si ego, inquit, in Beelzebub eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? hac voce quid magis portendit quam in eo eicere se in quo et filii eorum? In virtute scilicet creatoris. Nam si putas sic accipiendum: Si ego in Beelzebub, filii vestri in quo? quasi illos suggillaret in Beelzebub eicientes, resistet tibi prior sensus, non posse satanam dividi adversus semetipsum. Adeo nec illi in Beelzebub eiciebant, sed, ut diximus, in virtute creatoris, quam ut intellegi faceret, subiungit: Quodsi ego in digito dei expello daemonia, ergone appropinquavit in vos regnum dei? Apud Pharaonem enim venefici illi adhibiti adversus Moysen virtutem creatoris digitum dei appellaverunt. Digitus dei est hoc quod significaret etiam modicum, validissimum tamen. Hoc et Christus ostendens, commemorator, non obliterator, vetustatum scilicet suarum, virtutem dei digitum dei dixit non alterius intellegendum quam eius apud quem hoc erat appellata. Ergo et regnum ipsius appropinquaverat cuius et virtus digitus vocabatur. Merito igitur applicuit ad parabolam fortis illius armati, quem validior alius oppressit, prinoipem daemoniorum, quem Beelzebub et satanam supra dixerat, significans digito dei oppressum, non creatorem ab alio deo subactum. Ceterum quomodo adhuc staret regnum eius in suis terminis et legibus et officiis quem, licet intergro mundo, vel sic potuisset videri superasse validior ille deus Marcionis, si non secundum legem eius etiam Marcionitae morerentur, in terram defiuendo, saepe et a scorpio docti non esse superatum creatorem? Exclamat mulier de turba, Beatum uterum, qui illum portasset, et ubera, quae illum educassent. Et dominus, Immo beati, qui sermonem dei audiunt et faciunt. Quia et retro sic reiecerat matrem aut fratres, dum auditores et obsecutores dei praefert. Nam nec hic mater assistebat illi. Adeo nec retro negaverat natum. Cum id rursus audit, rursus proinde felicitatem ab utero et uberibus matris suae transtulit in discipulos, a qua non transtulisset si eam non haberet.
- 4.27.1
Alibi malo purgare quae reprehendunt Marcionitae in creatore. Hic enim sufficit si ea in Christo reperiuntur. Ecce inaequalis et ipse, inconstans, levis, aliud docens aliud faciens, iubet omni pelenti dare, et ipse signum petentibus non dat. Tanto aevo lucem suam ab hominibus abscondit, et negat lucernam abstruendam, sed confirmat super candelabrum proponendam, ut omnibus luceat. Vetat remaledicere, multo magis utique maledicere, et Vae ingerit pharisaeis et doctoribus legis. Quis est tam similis dei mei Christus nisi ipsius? Saepe iam fiximus nullo modo potuisse illum destructorem legis denotari si alium deum promulgasset. Ideo et tunc pharisaeus, qui illum vocaret ad prandium, retractabat penes se cur non prius tinctus esset quam recubuisset, secundum legem, qui deum legis circumferret. Iesus autem etiam interpretatus est ei legem, dicens illos calicis et catini exteriora emundare, interiora autem ipsorum plena esse rapina et iniquitate, ut significaret vasculorum munditias hominum esse intellegendas apud deum; quia et pharisaeus de homine, non de calice illoto, apud se tractaverat. Ideo exteriora, inquit, calicis lavatis, id est carnem, interiora au- tem vestra non emundatis, id est animam; adiciens, Nonne qui exteriora fecit, id est carnem, et interiora fecit, id est animam? quo dicto aperte demonstravit ad eundem deum pertinere munditias hominis exterioris et interioris cuius uterque sit, praeponentis misericordiam non modo lavacro hominis, sed etiam sacrificio. Subiungit enim, Date quae habetis eleemosynam, et omnia munda erunt vobis. Quodsi et alius potest deus misericordiam mandasse, non tamen ante quam cognitus. Porro et hic apparet illos non de deo increpitos, sed de eius disciplina a quo illis et figurate vasculorum munditiae et manifeste misericordiarum opera imperabantur. Sic et holuscula decimantes, vocationem autem et dilectionem dei praetereuntes, obiurgat. Cuius dei vocationem et dilectionem, nisi ouius et rutam et mentam ex forma legis de decimis offerebant? Totum enim exprobrationis hoc erat quod modica curabant, ei utique cui maiora non exhibebant, dicenti, Diliges dominum deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis, qui te vocavit ex Aegypto. Ceterum nec tempus admisisset, ut Christus tam praecoquam, immo tam acerbam adhuc dilectionem expostularet. novo et recenti deo, ne dixerim nondum palam facto. Primatum quoque captantes locorum et honorem salutationum cum incusat, sectam creatoris administrat, eiusmodi principes Sodomorum archontas appellantis, prohibentis etiam confidere in praepositos, immo et in totum miserrimum hominem pronuntiantis qui spem habet in homine. Quodsi propterea quis affectat principatum, ut de officiis aliorum glorietur, quia officia vetuit eiusmodi sperandi et confidenti in hominem, idem et affectatores principatuum increpuit. Invehitur et in doctores ipsos legis, quod onerarent alios importabilibus oneribus, quae ipsi ne digito quidem aggredi auderent, non legis onera suggillans quasi detestator eius. Quomodo enim detestator, qui cum maxime potiora Iegis praetereuntes incusabat, eleemosynam et vocationem et dilectionem dei, ne haec quidem gravia, nedum decimas rutarum et munditias catinorum? Ceterum excusandos potius censuisset si importabilia portare non possent. Sed quae onera taxat? quae ipsi de sue exaggerabant, docentes praecepta, doctrinas hominum, com- modorum suorum causa, iungentes domum ad domum, ut quae proximi sunt auferrent, clamantes populum, amantes munera, sectantes retributionem, diripientes iudicata pauperum, uti esset illis vidua in rapinam et pupillus in praedam. De quibus idem Esaias: Vae qui valent in Hierusalem; et rursus: Qui vos postulant, dominantur vestri. Qui magis quam legis doctores? Hi si et Christo displicebant, ut sui displicebant. Alienae enim legis doctores non omnino pulsasset. Cur autem Vae audiunt etiam quod aedificarent prophetis monimenta interemptis a patribus eorum, laude potius digni, qui ex isto opere pietatis testabantur se non consentire factis patrum, si non erat xelotes, qualem arguunt Marcionitae, delicta patrum de filiis exigentem usque in quartam nativitatem? Quam vero clavem habebant legis doctores nisi interpretationem legis? ad cuius intellectum neque ipsi adibant, non credentes scilicet (Nisi enim credideritis, non intellegetis), neque alios admittebant, utique docentes praecepta potius et doctrinas hominum. Qui ergo nec ipsos introeuntes nec aliis aditum praestantes increpabat, obtrectator habendus est legis an fautor? Si obtrectator, placere debebant et praeclusores legis, si fautor, iam non et aemulus legis. Sed haec omnia ad infuscandum creatorem ingerebat, ut saevum, erga quem delinquentes Vae habituri essent. Et quis saevum non potius timeret provocare deficiendo ab eo? Tanto magis ergo demerendum docebat quem timendum ingerebat. Sic oportebat Christum creatoris.
- 4.28.1
Merito itaque non placebat illi hypocrisis pharisaeorum, labiis scilicet amatium deum, non corde. Cavete, inquit discipulis, a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis, non praedicatio creatoris. Odit contumaces patris filius, non vult suos tales existere in illum, non in alium, in quem hypocrisis fuisset admissa, cuius exemplum a discipulis caveretur. Ita pharisaeorum prohibet exemplum. In eum prohibebat illud admitti in quem admittebant pharisaei. Igitur quoniam hypocrisim eorum taxarat, utique celantem occulta cordis et incredulitatis secreta superficialibus officiis obumbrantem, quae clavem agnitionis habens nec ipsa introiret nec alios sineret, ideo adicit, Nihil autem opertum, quod non patefiet, et nihil absconditum, quod non dinoscetur; ne quis existimet illum dei ignoti retro et occulti revelationem et adagnitionem intentare, cum subiciat etiam quae inter se mussitarent vel tractarent, scilicet super ipso dicentes, Hic non expellit daemonia nisi in Beelzebub, in apertum processura, et in ore hominum futura, ex evangelii promulgatione. Dehinc conversus ad discipulos, Dico autem, inquit, vobis, amicis, nolite terreri ab eis qui vos solummodo occidere possunt, nec post hoc ullam in vobis habent potestatem. Sed iis erit Esaias praedicens: Vide quomodo iustus aufertur, et nemo advertit. Demonstrabo autem vobis quem timeatis: Timete eum qui postquam occiderit, potestatem habet mittendi in gehennam; creatorem utique significans: Itaque dico vobis, hunc timete. Et hoc in loco sufficeret mihi si quem timeri iubet offendi vetat, et quem offendi vetat demereri iubet, et qui haec mandat ipsius est cui timendo et non offendendo et demerendo procurat. Sed habeo et de sequentibus sumere. Dico enim vobis, omnis qui confitebitur in me coram hominibus, confitebor in illo coram deo. Qui confitebuntur autem in Christo, occidi habebunt coram hominibus, nihil utique amplius passuri post occisionem abillis. Hi ergo erunt quos supra praemonet ne timeant tantummodo occidi; ideo praemittens non timendam occisionem, ut subiungeret sustinendam confessionem: Et omnis qui negaverit me coram hominibus, denegabitur coram deo, ab eo utique qui illum confitentem confessurus fuisset. Si enim confessorem confitebitur, ipse est qui et negatorem negabit. Porro si confessor est cui nihil timendum est post occisionem, negator erit cui timendum est etiam post mortem. Itaque cum creatoris sit quod timendum est post mortem, gehennae scilicet poena, et negator ergo creatoris est. Si autem negator, et confessor, qui post occisionem nihil ab homine passurus est, a deo plane passurus si negaret. Atque ita Christus creatoris est, qui ostendit negatores suos creatoris gehennam timere debere. Post deterritam itaque negationem sequitur et blasphemiae formidandae admonitio: Qui dixerit in filium hominis, remittetur illi, qui autem dixerit in spiritum sanctum, non remittetur ei. Quodsi iam et remissio et retentio delicti iudicem deum sapiunt, huius erit spiritus sanctus non blasphemandus, non remissuri scilicet blasphemiam, sicut et supra non negandus, occisuri scilicet etiam in gehennam. Quodsi et blasphemiam Christus a creatore avertit, quomodo sdversarius ei venerit non scio. Aut si et per haec severitatem eius infuscat, non remissuri blasphemiam et occisuri etiam in gehennam, superest ut et illius diversi dei impune et spiritus blasphemetur, et Christus negetur, et nihil intersit de cultu eius deve contemptu, et sicut de contemptu nulla poena, ita et de cultu nulla speranda sit merces. Perductos ad potestates prohibet ad interrogationem cogitare de responsione. Sanctus enim, inquit, spiritus docebit vos ipsa hora quid eloqui debeatis. Si eiusmodi documentum creatoris est, eius erit et praeceptum cuius praecessit exemplum. Balaam prophetes in Arithmis arcessitus a rege Balach ad maledicendum Israelem cum quo proelium inibat, simul spiritu implebatur; non ad quam veneral maledictionem, sed quam illi ipsa hora spiritus suggerebat benedictionem pronuntiabat, ante professus apud nuntios regis, mox etiam apud ipsum, id se pronuntiaturum quod deus ori eius indidisset. Hae sunt novae doetrinae novi Christi, quas olim famuli creatoris initiaverunt. Ecce plane diversum exemplum Moysi et Christi. Moyses rixantibus fratribus ultro intercedit et iniuriosum increpat: Quid proximum tuum percutis? Et reicitur ab illo: Quis te constituit magistrum aut iudicem super nos? Christus vero postulatus a quodam ut inter illum et fratrem ipsius de dividunda haereditate componerat, operam suam, et quidem tam probae causae, denegavit. Iam ergo melior Moyses meus Christo tuo, fratrum paci studens, iniuriae occurrens. Sed enim optimi et non iudicis dei Christus, Quis me, inquit, iudicem constituit super vos? Aliam vocem excusationis invenire non potuit ne ea uteretur qua improbus vir et impius frater assertorem probitatis atque pietatis excusserat. Denique probavit malam vocem, utendo ea, et malum factum, pacis inter fratres componendae declinatione. Aut numquid indigne tulerit hoc dicto fugatum Moysen, ideoque in causa pari disceptantium fratrum voluit illos commemoratione eiusdem dicti confudisse? Plane ita. Ipse enim tunc fuerat in Moyse, qui talia audierat, spiritus scilicet creatoris. Puto iam alibi satis com mendasse nos divitiarum gloriam damnari a deo nostro, ipsos dynastas detrahente de solio, et pauperes allevante de sterquilinio. Ah eo ergo erit et parabola divitis blandientis sibi de proventu agrorum suorum, cui deus dicit, Stulte, hac nocte animam tuam reposcent; quae autem parasti, cuius erunt? Sic denique rex de gaxis et apothecis delitiarum suarum apud Persas gloriatus per Esaiam male audivit.
- 4.29.1
Quis nollet curam nos agere animae de victu et corpori de vestitu nisi qui ista homini ante prospexit et exinde praestans merito curam eorum tanquam aemulam liberalitatis suae prohibet? qui et substantiam ipsius animae accommodavit potiorem esca, et materiam ipsius corporis figuravit potiorem tunica, cuius et corvi non serunt nec metunt nec in apothecas condunt, et tamen aluntur ab ipso, cuius et lilia et foenum non texunt nec nent, et tamen vestiuntur ab ipso, cuius et Salomon gloriosissimus, nec ullo tamen flosculo cultior. Ceterum nihil tam abruptum quam ut alius praestet, alius de praestantia eius secure agere mandet, et quidem derogator ipsius. Denique si quasi derogator creatoris non vult de eiusmodi frivolis cogitari de quibus nec corvi nec lilia laborent, ultro scilicet pro sua vilitate subiectis, paulo post parebit. Interim cur illos modicae fidei incusat, id est cuius fidei? Eiusne quam nondum poterant perfectam exhibere deo, tantum quod revelato cum maxime discentes eum, an quam hoc ipso titulo debebant creatori, uti crederent haec illum ultro generi humano subministrare, nec de eis cogitarent? Nam et cum subicit, Haec enim nationes mundi quaerunt, non credendo scilicet in deum conditorem omnium et praebitorem, quos pares gentium nolebat, in eundem deum modicos fidei increpabat in quem gentes incredulas notabat. Porro cum et adicit, Scit autem pater opus esse haec vobis, prius quaeram quem patrem intellegi velit Christus? Si ipsorum creatorem demonstrat, et bonum confirmat, qui scit quid filiis opus sit, sin illum alium deum, quomodo scit necessarium esse homini victum atque vestitum, quorum nihil praestitit? Si enim scisset, praestitisset. Ceterum si scit quae sunt homini necessaria, nec tamen praestitit, aut malignitate aut infirmitate non praestitit. Professus autem necessaria haec homini, utique bona confirmavit. Nihil enim mali necessarium. Et non erit iam depretiator operum et indulgentiarum creatoris, ut quod supra distuli expunxerim. Porro si quae necessaria scit homini alius et prospexit et praestat, quomodo haec ipse promittit? An de alieno bonus est? Quaerite enim, inquit, regnum dei, et haec vobis adicientur. Utique ab ipso. Quodsi ab ipso, qualis est qui aliena praestabit? Si a creatore, cuius et sunt, quis est qui aliena promittat? Ea si regno accedunt, secundo gradu restituenda, eius est secundus gradus cuius et primus, eius victus atque vestitus cuius et regnum. Ita tota promissio creatoris est parabolarum status, similitudinum peraequatio, si nec in alium spectant quam cui per omnia pariaverint. Sumus servi, dominum enim habemus deum. Succingere debemus lumbos, id est expediti esse ab impedimentis laciniosae vitae et implicitae. Item lucernas ardentes habere, id est mentes a fide accensas et operibus veritatis relucentes, atque ita expectare dominum, id est Christum. Unde redeuntem? si a nuptiis, creatoris est, cuius nuptiae; si non creatoris, nec ipse Marcion invitatus ad nuptias isset, deum suum intuens detestatorem nuptiarum. Defecit itaque parabola in persona domini, si non esset cui nuptiae competunt. In sequenti quoque parabola satis errat qui furem illum, cuius horam si pater familiae sciret, non sineret suffodi domum suam, in personam disponit creatoris. Fur enim creator quomodo videri potest, dominus totius hominis? Nemo sua furatur aut suffodit, sed ille potius qui in aliena descendit, et hominem a domino eius alienat. Porro cum furem nobis diabolum demonstret, cuius boram etiam in primordio si homo scisset, nunquam ab eo suffossus esset, propterea jubet ut parati simus, quia qua non potamus hora filius hominis adveniet, non quasi ipse sit fur, sed index scilicet eorum qui se non paraverint, nec caverint furem. Ergo si ipse est filius hominis, iudicem teneo, et in iudice creatorem defendo; si vero Christum creatoris in nomine filii hominis hoc loco ostendit, ut eum furem portendat, qui quando venturus sit ignoremus, habes supra praescriptum neminem rei suae furem esse, salvo et illo, quod in quantum timendum creatorem ingerit, in tantum illi negotium agens creatoris est. Itaque interroganti Petro in illos an et in omnes parabolam dixisset, ad ipsos et ad universos qui ecclesiis praefuturi essent proponit actorum similitudinem, quorum qui bene tractaverit conservos absentia domini reverso eo omnibus bonis praeponetur, qui vero secus egerit, reverso domino qua die non putaverit, hora qua non scierit, illo scilicet filio hominis, Christo creatoris, non fure, sed iudice, segregabitur et pars eius cum infidelibus ponetur. Proinde igitur aut et hic iudicem dominum opponit et illi catechizat, aut si deum optimum, iam et illum iudicem affirmat, licet nolit haereticus. Temperare enim temptant hunc sensum, cum deo eius vindicatur. Quasi tranquillitatis sit et mansuetudinis segregare solummodo et partem eius cum infidelibus ponere, ac si non sit vocatus, ut statui suo redditus. Quasi non et hoc ipsum iudicato fiat. Stultitia! Quis erit exitus segregatorum? Nonne amissio salutis? siquidem ab eis segregabuntur qui salutem consequentur. Quis igitur infidelium status? Nonne damnatio? Aut si nihil patientur segregati et infideles, aeque ex diverso nihil consequentur retenti et fideles. Si vero consequentur salutem retenti et fideles, hanc amittant necesse est ex diverso segregati et infideles. Hoc erit iudicium, quod qui Intendit creatoris est. Quem alium intellegam caedentem servos paucis aut multis plagis, et prout commisit illis, ita et exigentem ab eis, quam retributorem deum? Cui me decet obsequi nisi remuneratori? Proclamat Christus tuus: Ignem veni mittere in terram. Ille optimus, nullius gehennae dominus, qui paulo ante discipulos ne ignem postularent inhumanissimo viculo co(??)rcuerat, quando iste Sodomam et Gomorram nimbo igneo exussit, quando cantatum est: Ignis ante ipsum procedet et cremabit inimicos eius, quando et per Osee comminatus est: Ignem emittam in civitates Iudaeae, vel per Esaiam: Ignis exarsit ex indignatione mea. Non mentiatur. Si non est ille qui de rubo quoque ardenti vocem suam emisit, viderit quem ignem intellegendum contendas. Etiam si figura est, hoc ipso quod de meo elemento argumenta sensui suo sumit meus est qui de meis utitur. Illius erit similitudo ignis cuius et veritas. Ipse melius interpretabitur ignis istius qualitatem, adiciens, Putatis venisse me pacem mittere in terram? Non, dico vobis, sed separationem. Machaeram quidem scriptum est. Sed Marcion emendat; quasi non et separatio opus sit machaerse. Igitur et ignem eversionis intendit qui pacem negavit. Quale proelium, tale et incendium. Qualis machaera, talis et flamma, neutra congruens domino. Denique, Dividetur, inquit, pater in filium et filius in patrem, et mater in filiam et filia in matrem, et nurus in socrum et socrus in nurum. Hoc proelium inter parentes si in ipsis verbis tuba cecinit prophetae, vereor ne Michaeas Christo Marcionis praedicarit. Et ideo hypocritas pronuntiabat, caeli quidem et terrae faciem probantes, tempus vero illud non dinoscentes, quo scilicet adimplens omnis quae super ipsos fuerunt praedicata nec aliter docens debuerat agnosci. Ceterum quis posset eius tem- pora nosse cuius per quse probaret non habebat. Merito exprobrat etiam quod iustum non a semetipsis indicarent. Olim hoc mandat per Zachariam: Iustum indicium et pacatorium iudicate; per Hieremiam: Facite iudicium et iustitiam; per Esaiam: Iudicate pupillo et iustificate viduam, imputans etiam vineae Sorech quod non iudicium fecisset sed clamorem. Qui ergo docuerat ut facerent ex praecepto, is exigebat ut facerent et ex arbitrio. Qui seminaverat praeceptum, ille et redundantiam eius urgebat. Iam vero quam absurdum ut ille mandaret inste indicare qui deum iudicem iustum destruebat? Nam et iudicem, qui mittit in carcarem nec ducit inde nisi soluto etiam novissimo quadrante, in persona creatoris obtrectationis nomine disserunt. Ad quod necesse habeo eodem gradu occurrere. Quotienscunque enim severitas creatoris opponitur, totiens illius est Christus cui per timorem cogit obsequium.
- 4.30.1
Quaestionem rursus de curatione sabbato facta quomodo discussit? Unusquisque vestrum sabbatis non solvit asinum aut bovem suum a praesepi et ducit ad potum? Ergo secundum condicionem legis operatus legem confirmavit, non dissolvit, iubentem nullum opus fieri nisi quod fieret omni animae, quanto potius humanae? Parabolarum congruentiam ubique recognoscor exigere. Simile est regnum dei, inquit, grano sinapis, quod accepit homo et seminavit in horto suo. Quis in persona hominis intellegendus? Utique Christus, quia, licet Marcionis, filius hominis est dictus, qui accepit a patre semen regni, sermonem scilicet evangelii, et seminavit in horto suo, utique in mundo, puta nunc in homine. Sed cum in suo horto dixerit, nec mundus autem nec homo illius sit, sed creatoris, ergo qui in suum seminarit creator ostenditur. Aut si, ut hunc laqueum evadant, converterint hominis personam a Christo in hominem accipientem semen regni et seminantem in horto cordis sui, nec ipsa materia alii conveniet quam creatori. Quale est enim ut sit lenissimi dei regnum quod etiam iudicii fervor lacrimosa austeritate subsequitur? De sequenti plane simili- tudine vereor ne forte ulterius dei regno portendat. Fermento enim comparavit illud, non azymis, quae familiariora sunt creatori. Congruit et haec coniectura mendicantibus argumenta. Itaque et ego vanitatem vanitate depellam, fermentationem quoque congruere dicens regno creatoris, quia post illam clibanus vel furnus gehenae sequatur. Quotiens adhuc se indicem ostendit et in iudice creatorem? Quotiens utique eiecit et damnat reiciendo? Sicut hic quoque, Cum surrexerit, inquit, pater familiae; et cluserit ostium; utique excindendis iniquis. Quibus pulsantibus respondebit, Nescio unde sitis, et rursus enumerantibus quod coram illo ederint et biberint et in plateis eorum docuerit, adiciet, Recedite a me omnes operarii iniquitatis: illic erit fletus et frendor dentium. Ubi? foris scilicet, ubi erunt exclusi, ostio cluso ab eo. Ergo erit poena a quo fit exclusio in poenam, cum videbunt iustos introeuntes in regnum dei, se vero detineri foris. A quo? Si a creatore, quis erit ergo intus recipiens iustos in regnum? Deus bonus. Quid ergo illuc creatori, ut foris detineat in poenam quos adversarius eius exclusit, suscipiendos a se, si utique, magis in adversarii bilem? Sed et ille exclusurus iniquos sciat utique creatorem illos detenturum in poenam aut non sciat oportet. Ergo aut nolente eo detinebuntur, et minor est illo qui detinet, cedens ei nolens, aut si vult ita fieri, ipse ita faciendum iudicavit, et non erit melior creatore ipse auctor infamiae creatoris. Haec si nulla ratione consistunt, ut alius punire, alius liberare credatur, unius erit tam iudicium quam et regnum, et dum unius est utrumque, qui et indicat creatoris est.
- 4.31.1
Ad prandium vel ad coenam quales vocari iubet? Quales ostenderat per Esaiam: Confringe panem tuum esurienti, et mendicos, et qui sine tecto sunt, induc in domum tuam, qui scilicet humanitatis istius vicem retribuere non possint. Hanc si Christus captari vetat, in resurrectione eam repromittens, creatoris est forma, cui non placent amantes munera, sectantes retributionem. Etiam invitatoris parabola cui magis parti occurrat expende. Homo quidam fecit coenam et vocavit multos. Utique coenae paratura vitae aeternae saturitatem figurat. Dico primo extraneos et nullius iuris affines invitari ad coenam non solere, certe facilius solere domesticos et familiares. Ergo creatoris est invitasse, ad quem pertinebant qui invitabantur, et per Adam, qua homines, et per patres, qua Iudaici, non eius ad quem neque natura pertinebant neque praerogativa. Dehinc si is mittit ad convivas qui coenam paravit, sic quoque creatoris est coena, qui misit ad convivas admonendos, ante iam vocatos per patres, admonendos autem per prophetas, non qui neminem miserit ad monendum, nec qui nihil prius egerit ad vocandum, sed ipse descenderit subito, tantum quod innotescens, iam invitans, tantum quod invitans, iam in convivium cogens, eandem faciens horam coenandi et ad coenam invitandi. Excusant se invitati. Si ab alio deo, merito, quia subito invitati, si non merito, ergo nec subito. Si autem non subito invitati, ergo a creatore, a quo olim, cuius denique declinaverant vocationem, tunc primo dicentes ad Aaronem, Fac nobis deos, qui praeeant nobis; atque exinde aure audientes et non audientes, vocationem scilicet dei, qui pertinentissime ad hanc parabolam per Hieremiam, Audite, inquit, vocem meam, et ero vobis in dominum et vos mihi in populum, et ibitis in omnibus viis meis, quascunque mandavero vobis. Ecce invitatio dei. Et non audierunt, inquit, et non adverterunt aurem suam. Ecce recusatio populi. Sed abierunt in iis quae concupiverunt corde suo malo. Agrum emi, et vos mercatus sum, et uxorem duxi. Et adhuc ingerit: Et emisi ad vos omnes famulos meos prophetas. Hic erit spiritus sanctus, admonitor convivarum, die et ante lucem. Et non audiit populus meus, et non intendit auribus suis, et obduravit collum suum. Hoc ut patrifamiliae renuntiatum est, motus tunc (bene quod et motus, negat enim Marcion moveri deum suum, ita et hoc meus est) mandat de plateis et vicis civitatis facere sublectionem. Videamus an eo sensu quo rursus per Hieremiam: Numquid solitudo factus sum domui Isra(??)lis? Aut terra in incultum derelicta? id est, Numquid non habeo quos allegam aut unde allegam? Quoniam dixit populus meus, Non venimus ad te. Itaque misit ad alios vocandos ex eadem adhuc civitate. Dehinc loco abundante praecepit etiam de viis et sepibus colligi, id est nos iam de extraneis gentibus; illa scilicet aemulatione qua in Deuteronomio: Avertam faciem meam ab eis, et monstrabo quid illis in novissimis, id est alios possessuros locum eorum quoniam quoniam genitura perversa est, filii in quibus fides non est. Illi obaemulati sunt me in non deo, et provocaverunt me in iram in idolis suis, et ego obaemulabor eos in non natione, in natione insipienti provocabo eos in iram, in nobis scilicet, quorum spem Iudaei gerunt, de qua illos gustaturos negat dominus, derelicta Sione, tangquam specula in vinea et in cucumerario casula, posteaquam et novissimam in Christum invitationem recusavit. Quid ex hoc ordine secundum dispositionem et praedicationes creatoris recensendo competere potest illi, cuius nec ordinem habet nec dispositionem ad parabolae conspirationem qui totum opus semel fecit? Aut quae erit prima vocatio eius, et quae secundo actu admonitio? riter utramque partem invitare venti, de civitate, de sepibus, adversus speculum parabolae, Nec potest iam fastiosos iudicare. quos nunquam retro invitavit, quos cum maxime aggreditur. Aut si de futuro eos iudicat contempturos vocationem, ergo et sublectionem loco eorum ex gentibus de futuro portendit. Plane ad hoc secundo venturus est ut gentibus praedicet. Et si venturus est autem, puto, non quasi vocaturus adhuc convivas, sed iam collocaturus, Interea qui coenae istius vocationem in caeleste convivium interpretaris spiritalis saturitatis et iocunditatis, memento et terrenas promissiones vini et olei et frumenti et ipsius civitatis aeque in spiritalis figurari a creatore.
- 4.32.1
Ovem et dragmam perditam quis requirit? nonne qui perdidit? Quis autem perdidit? nonne qui habuit? Quis vero habuit? nonne cuius fuit? Si igitur homo non alterius est res quam creatoris, is eum habuit cuius fuit. is perdidit quid habuit, is requisivit quid perdidit, is invenit qui quaesivit, is exultavit qui invenit. Ita utriusque parabolae argumentum vacat crica eum cuius non est ovis neque dragma, id est homo. Non enim perdidit, quia non habuit, nec requisivit, quia non perdidit, nec invenit, quia nec requisivit, nec exultavit, quia non invenit, Atque adeo exultare illius est de paenitentia peccatoris, id est de perditi recuperatione, qui se professus est olim malle peccatoris paenitentiam quam mortem.
- 4.33.1
Quibus duobus dominis neget posse serviri, quia alterum offendi sit necesse, alterum defendi, ipse declarat, deum proponens et mammonam. Deinde mammonam quem intellegi velit, si interpretem non habes, ab ipso potes discere. Admonens enim nos de saecularibus suffragia nobis prospicere amicitiarum, secundum servi illius exemplum qui ab actu summotus dominicos debitores deminutis cautionibus relevat in subsidium sibi, Et ego, inquit, dico vobis, facite vobis amicos de mammona iniustitiae, de nummo scilicet, de quo et servus ille. Iniustitiae enim auctorem et dominatorem totius saeculi nummum scimus omnes. Cui famulatam videns pharisaeorum cupiditatem ammentavit hanc sententiam: Non potestis deo servire et mammonae. Irridebant denique pharisaei pecuniae cuniae cupidi, quod intellexissent scilicet mammonam de nummo dictum. Ne quis existimet in mammona creatorem intellegendum et Christum a creatoris illos servitute revocasse. âQuid? nunc potius ex hoc disce unum a Christo deum ostensum. Duos enim dominos nomiuavit, deum et mammonam, creatorem et nummum. Denique non potestis deo servire, utique ei cui servire videbantur, et mammonae, cui magis destinabantur. Quodsi ipse alium se ageret, non duos dominos, sed tres demonstrasset. Et creator enim dominus, quia deus, et utique magis dominus quam mammonas, magisque observandus, qua magis dominus. Quale est enim ut qui mammonam dominum dixerat, et cum deo iunxerat, vere ipsorum dominum taceret, id est creatorem? Aut numquid tacendo eo concessit serviendum ei esse, si selummodo sibi et mammonae negavit posse serviri? Ita cum unum deum ponit, nominaturus et creatorem, si alins esset ipse, creatorem nominavit, quem dominum sine alio deo non posuit. Et illud itaque relucebit, quomodo dictum, Si in mammona iniusto fideles non extitistis, quod verum quis vobis credet? in nummo scilicet iniuste, non in creatore, quem et Marcion iustum facit. Et si in alieno fideles inventi non estis, meum quis dabit vobis? alienum enim debet esse a servis dei quod iniustum est. Creator autem quomodo alienus erat pharisaeis, proprius deus Iudaicae gentis? Si ergo haec non cadunt in creatorem, sed in mammonam, Quis vobis credet quod verius est? et, Quis vobis dabit quod meum est? non potest quasi alius dixisse de alterius dei gratia. Tunc enim videretur ita dixisse, si eos in creatorem, non in mammonam, infideles notando per creatoris mentionem distinctiones fecisset dei alterius, non commissuri suam veritatem infidelibus creatoris. Quomodo tunc alterius videri potest, si non ad hoc proponatur ut a re de qua agitur separetur? Si autem et iustificantes se coram hominibus pharisaei spem mercedis in homine ponebant, illo eos sensu increpabat quo et propheta Hieremias: Miser homo, qui spem habel in homine. Si et adicit, Scit autem deus corda vestra, itlius dei vim commemorabat qui lucernam se pronuntiabat, scrutantem renes et corda, Si superbiam tangit, Quod elatum est apud homines, perosum est deo, Esaiam ponit ante oculos: Dies enim domini sabaoth, in omnem contumeliosum et superbum, in omnem sublimem et elatum, et humiliabuntur. Possum iam colligere cur tanto aevo deus Marcionis fuerit in occulto. Expectabat, opinor, donec haec omnia disceret a creatore. Didicit ergo usque ad Ioannis tempora, atque ita exinde prooessit annuntiare regnum dei, dicens, Lex et prophetae usque ad loannem, ex quo regnum dei annuntiatur. Quasi non et nos limitem quendam agnoscamus Ioannem constitutum inter vetera et nova, ad quem desineret Iudaismus et a quo inciperet Christianismus, non tamen ut ab alia virtute facta sit sedatio legis et prophetarum et initiatio evangelii, in que est dei regnum, Christus ipse. Nam etsi probavimus et vetera transitura et nova successura praedicari a creatore, si et Ioannes antecursor et praeparator osten- ditur viarum domini evangelium superducturi et regnum dei promulgaturi, et ex hoc iam quod Ioannes venit ipse erit Christus qui Ioannem erat subsecuturus ut antecursorem, et si desierunt vetera et coeperunt nova interstite Ioanne, non erit mirum quod ex dispositione est creatoris, ut undeunde magis probetur quam ex legis et prophetarum in Ioannem occasu et exinde ortu regnum dei. Transeat igitur caelum et terra citius, sicut et lex et prophetae, quam unus apex verborum domini. Verbum enim, inquit Esaias, dei nostri manet in aevum. Nam quoniam in Esaia iam tunc Christus, sermo scilicet et spiritus creatoris, Ioannem praedicarat, vocem clamantis in deserto parare viam domini, in hoc venturum ut legis et prophetarum ordo exinde cessaret, per adimpletionem, non per destructionem, et regnum dei a Christo annuntiaretur, ideo subtexuit facilius elementa transitura quam verba sua, confirmans hoc quoque quod de Ioanne dixerat non praeterisse.
- 4.34.1
Sed Christus divortium prohibet dicens, Qui dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit; qui dimissam a viro duxerit, aeque adulter est. Ut sic quoque prohibeat divortium, illicitum facit repudiatae matrimonium. Moyses vero permittit repudium in Deuteronomio: Si sumserit quis uxorem, et habitaverit cum ea, et evenerit non invenire eam apud eum gratiam, eo quod inventum sit in illa impudicum negotium, scribet libellum repudii et dabit in manu eius, et dimittet illam de domo sua. Vides diversitatem legis et evangelii, Moysi et Christi? Plane. Non enim recepisti illud quoque evangelium eiusdem veritatis et eiusdem Christi, in quo prohibens divortium propriam quaestionem eiua absolvit: Moyses propter duritiam cordis vestri praecepit libellum repudii dare; a primordio autem non fuit sic; quia scilicet qui marem et feminam fecerat, Erunt duo, dixerat, in carne una: quod deus itaque iunxit, homo disiunxerit? Hoc enim responso et Moysi constitutionem protexit, ut sui, et creatoris institutionem direxit, ut Christus ipsius. Sed quatenus ex his revincendus es quae recepisti, sic tibi occurram ac si meus Christus. Nonne et ipse prohibens divortium et patrem tamen gestans eum qui marem et feminam lunxit excusaverit potius quam destruxerit Moysi constitutionem? Sed ecce sic tuus sit iste Christus contrarium docens Moysi et creatori, ut, si non contrarium ostendcro, meus sit. Dico enim illum condicionaliter nunc fecisse divortii prohibitionem, si ideo quis dimittat uxorem ut aliam ducat. Qui dimiserit, inquit, uxorem, et aliam duxerit, adulterium commisit, et qui a marito dimissam duxerit, aeque adulter est, ex eadem utique causa dimissam qua non licet dimitti, ut alia ducatur; illicite enim dimissam pro indimissa ducens adulter est. Manet enim matrimonium quod non rite diremptum est; manente matrimonio nubere adulterium est. Ita si condicionaliter prohibuit dimittere uxorem, non in totum prohibuit, et quod non prohibuit in totum, permisit alias, ubi causa cessat ob quam prohibuit. Etiam non contrarium Moysi docet, cuius praeceptum alicubi conservat, nondum dico confirmat. Aut si omnino negas permitti divortium a Christo, quomodo tu nuptias dirimis, nec coniungens marem et feminam, nec alibi coniunctos ad sacramentum bsptismatis et eucharistiae admittens nisi inter se coniuraverint adversus fructum nuptiarum, ut adversus ipsum creatorem? Certe quid facit apud te maritus si uxor eius commiserit adulterium? Habebitne illam? Scilicet nec tuum apostolum sinere coniungi prostitutae membra Christi. Habet itaque et Christum assertorem iustitia divortii. Iam bine confirmatur ab illo Moyses, ex eodem titulo prohibens repudium quo et Christus, si inventum fuerit in muliere negotium impudicum. Nam et in evangelio Matthaei, Qui dimiserit, inquit, uxorem suam praeter causam adulterii, facit eam adulterari. Aeque adulter censetur et ille qui dimissam a viro duxerit. Ceterum praeter ex causa adul- terii nec creator disiungit, quod ipse scilicet coniunxit, eodem alibi Moyse constituente eum qui ex compressione matrimonium fecerat non posse dimittere uxorem in omne tempus. Quodsi ex violentia coactum matrimonium stabit, quanto magis ex convenientia vluntarium? sicut et prophetiae auctoritate, Uxorem iuventutis tuae non dimittes. Habes itaque Christum ultro vestigia ubique creatoris ineuntem tam in permittendo repudio quam in prohibendo. Habes etiam nuptiarum, quoquo velis latere, prospectorem, quas nec separari vult prohibendo repudium, nec cum macula haberi tunc permittendo divortium. Erubesce non coniungens quos tuus quoque Christus coniunxit. Erubesce etiam disiungens sine eo meritc quo disiungi voluit et tuus Christus. Debeo nunc et illud ostendere unde hauc sententiam deduxerit dominus, quove direxerit. Ita enim plenius constabit eum non ad Moysen destruendum spectasse per repudii propositionem subito interpositam, quia nec subito interposita est, habens radicem ex eadem Ioannis mentione. Ioannes enim retundens Herodem quod adversus legem uxorem fratris sui defuncti duxisset, habentis filiam ex illa (non alias hoc permittente, immo et praecipiente lege, quam si frater illiberis decesserit, ut a fratre ipsius et ex costa ipsius supparetur semen illi), coniectus in carcerem fuerat, ab eodem Herode postmodum et occisus. Facta igitur mentione Ioannis dominus, et utique successus exitus eius, illicitorum matrimoniorum et adulterii figura iaculatus est in Herodem, adulterum pronuntians etiam qui dimissam a viro duxerit, quo magis impietatem Herodis oneraret, qui non minus morte quam repudio dimissam a viro duxerat, et hoc fratre habente ex illa filiam, et vel eo nomine illicite, ex libidinis, non ex legis instinctu, ac propterea propheten quoque assertorem legis occiderat. Hoc mihi disseruisse proficiet etiam ad subsequens argumentum divitis apud inferos dolentis et pauperis in sinu Abrahae requie- scentis. Nam et illud, quantum ad scripturae superficiem, subito propositum est, quantum ad intentionem sensus, et ipsum cohaeret mentioni Ioannis male tractati et suggillati Herodis male maritati, utriusque exitum deformans, Herodis tormenta et loannis refrigeria, ut iam audiret Herodes, Habent illic Moysen et prophetas, illos audiant. Sed Marcion aliorsum cogit, scilicet ut utramque mercedem creatoris sive tormenti sive refrigerii apud inferos determinet eis positam qui legi et prophetis obedierint, Christi vero et dei sui caelestem definiat sinum et portum. Respondebimus ad haec, ipsa scriptura revincente oculos eius, quae ab inferis discernit Abrahae sinum pauperi. Aliud enim inferi, ut puto, aliud quoque Abrabae sinus. Nam et magnum ait intercedere regiones istas profundum et transitum utrinque probibere. Sed nec allevasset dives oculos, et quidem de longinquo, nisi in superiora, et de altitudinis longinquo per immensam illam distantiam sublimitatis et profunditatis. Unde apparet sapienti cuique, qui aliquando Elysios audierit, esse aliquam localem determinationem quae sinus dicta sit Abrabae ad recipiendas animas filiorum eius, etiam ex nationibus, patris scilicet multarum nationum in Abrahae censum deputandarum, et ex eadem fide qua et Abraham deo credidit, nullo sub ingo legis nec in signo circumcisionis. Eam itaque regionem sinum dico Abrahae, etsi non caelestem, sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium praebituram animabus iustorum, donec consummatio rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis expungat, tune apparitura caelesti promissione, quam Marcion suo vindicat, quasi non a creatore promulgatam. Ad quam ascensum suum Christus aedificat in caelum, secundum Amos, utique suis, ubi est et locus aeternus, de quo Esaias: Quis annuntiabit vobis locum aeternum, nisi scilicet Christus incedens in iustitia, loquens viam rectam, odio habens iniustitiam et iniquitatem? Quodsi aeternus locus repromittitur et ascensus in caelum aedificatur a creatore, promittente etiam semen Abrahae velut stellas caeli futurum, utique ob caelestem promissionem, salva ea promissione cur non capiat sinum Abrabae dici temporale aliquod animarum fidelium receptaculum in quo iam delinietur futuri imago ac candida quaedam utriusque iudicii prospiciatur? admoneus quoque vos haereticos, dum in vita estis, Moysen et prophetas unum deum praedicantes creatorem, et unum Christum praedicantes eius, et utrumque iudicium poenae et salutis aeternae apud unicum deum positum qui occidat et vivificet. Immo, inquit, nostri dei monela de caelo non Moysen et prophetas iussit audiri, sed Christum: hunc audite. Merito. Tunc enim apostoli satis iam audierant Moysen et prophetas, qui secuti erant Christum, credendo Moysi et prophetis. Nec enim accepisset Petrus dicere, Tu es Christus, antequam audisset et credidisset Moysi et prophetis, a quibus solis adhuc Christus annuntiabatur. Haec igitur fides eorum meruerat ut etiam voce caelesti confimaretur, iubente illum audiri quem agnoverant evangelizantem pacem, evangelizantem bona, annuntiantem locum aeternum, aedificantem illis ascensum suum in caelum. Apud inferos autem de eis dictum est: Habent illic Moysen et prophetas, audiant illos, qui non credebant, vel qui nec omnino sic credebant, esse post mortem superbiae divitiarum et gloriae delitiarum supplicia annuntiata a Moyse et prophetis, decreta autem ab eo deo qui de thronis deponit dynastas, et de sterquilinis elevat inopes. Ita cum utrinque pronuntiationis diversitas competat creatori, non erit divinitatum statuenda distantia, sed ipsarum materiarum.
- 4.35.1
Conversus ibidem ad discipulos Vae dicit auctori scandalorum, expedisse ei, si natus non fuisset, aut si molino saxo ad collum deligato praecipitatus esset in profundum, quam unum ex illis modicis utique discipulis eius scandalizasset. Aestima quale supplicium comninetur illi. Nec enim alius ulciscetur scandalum discipulorum eius. Agnosce igitur et iudicem et illo affectu pronuntiatem de cura suorum quo et creator retro: Qui tetigerit vos, ac si pupillam oculi mei tangat. Idem sensus eiusdem est. Peccantem fratrem iubet corripi; quod qui non fecerit, utique deliquit, aut ex odio volens fratrem in delicto perseverare, aut ex acceptione personae parcens ei, habens Leviticum: Non odies fratrem tuum in animo tuo, traductione traduces proximum tuum, utique et fratrem, et non sumes propter illum delictum. Nec mirum si ita docet qui pecora quoque fratris tui, si errantia in via inveneris, prohibet despicias quominus ea reducas fratri, nedum ipsum sibi. Sed et veniam des fratri in te delinquenti iubet, etiam septies. Parum plane. Plus est enim apud creatorem, qui nec modum statuit, in infinitum pronuntians, Fratris malitiae memor ne sis, nec petenti eam praestes mandat, sed et non petenti. Non enim dones offensam vult, sed obliviscaris. Lex leprosorum quantae sit interpretationis erga species ipsius vitii et inspectationis summi sacerdotis nostrum erit scire, Marcionis, morositatem legis opponere, ut et hic Christum aemulum eius affirmet, praevenientem sollemnia legis etiam in curatione decem leprosorum, quos tantummodo ire iussos, ut se ostenderent sacerdotibus, in itinere purgavit, sine tactu iam et sine verbo, tacita potestate et sola voluntate; quasi necesse sit semel remediatore languorum et vitiorum annuntiato Christo et de effectibus probato de qualitatibus curationum retractari, aut creatorem in Christo ad legem provocari; si quid aliter quam lege distinxit, ipse perfecit, cum aliter utique dominus per semetipsum operetur sive per filium, aliter per prophetas famulos suos, maxime documenta virtutis et potestatis, quae ut clariora et validiora, qua propria, distare a vicariis fas est. Sed eiusmodi et alibi iam dicta sunt in documento superiore. Nunc etsi praefatus est multos tunc fuisse leprosos apud lsraelem in diebus Helisaei prophetae et neminem eorum purgalum nisi Naaman Syrum, non utique et numerus faciet ad differentiam deorum in destructionem creatoris unum remediantis et praelationem eius qui decem emundarit. Quis enim dubitabit plures poluisse curari ab eo qui unum curasset quam ab illo decem qui nunquam retro unum? Sed hac cum maxime pronuntiatione diffidentiam Israelis vel superbiam pulsat, quod cum multi essent illic leprosi et prophetes non deesset, etiam edito documento nemo decucurrisset ad deum operantem in prophetis. Igitur quoniam ipse erat authenticus pontifex dei patris, inspexit illos secundum legis areanum, significantis Christum esse verum disceptatorem et climatorem humansrum macularum. Sed et quod in manifesto fuit legis, praecepit, Ite, ostendite vos sacerdotibus. Cur, si illos ante erat emundaturus? An quasi legis illusor, ut in itinere curatis ostenderet nibil esse legem cum ipsis sacerdotibus? Et utique viderit, si cui tam opiniosus videbitur Christus. Immo digniora sunt interpretanda et fidei iustiora. Ideo illos remediatos, qua secundum legem iussi abire ad sacerdotes obaudierant; neque enim credibile est (??)eruisse medicinam a destructore legis observatores legis. Sed cur pristino leproso nihil tale praecepit? Quia nec Helisaeus Syro Naaman; et tamen non idcirco non erat creatoris. Satis respondi; sed qui credidit, intellegit etiam altius aliquid. Disce igitur et causas. In Samariae regionibus res agebatur, unde erat et unus interim ex leprosis. Samaria autem desciverat ab Israele, habens schisma illud ex novem tribubus, quas avulsas per Achiam prophetam collocaverat apud Samariam Hieroboam. Sed et alias semper sibi placentes erant Samaritani de montibus et puteis patrum, sicut in evangelio loannis Samaritana illa in colloquio domini apud puteum: Nae tu maior sis, et cetera; et rursus: Patres nostri in isto monte adoraverunt, et vos dicitis, quia Hierosolymis oportet adorare. Itaque qui et per Amos Vae dixerit eis qui confident in monte Samariae, iam et ipsam restituere diguatus de industria iubet ostendere se sacerdotibus, utique qui non erant nisi ubi et templum, subiciens Samaritam Iudaeo, quoniam ex Iudaeis salus, licet Israëlitae et Samaritae. Tota enim promissio tribui Iudae Christus fuit; ut scirent Hierosolymis esse et sacerdotes et templum et matricem religionis et fontem, non puteum salutis. Et ideo, ut vidit agnovisse legem illos Hierosolymis expungendam, ex fide iam iustificandos sine legis ordine remediavit. Unde et unum illum solutum ex decem memorem divinae gratiae Samariten miratus non mandat offerre munus ex lege, quia satis iam obtulerat gloriam deo reddens, hoc et domino volente interpretari legem. Et tamen cui deo gratiam reddidit Samarites, quando nec Israëlites alium deum usque adhuc didicisset? Cui alii quam cui omnes remediati retro a Christo? Et ideo, Fides tua te salvum fecit, audiit, quia intellexerat veram se deo omnipotenti oblationem, gratiarum scilicet actionem, apud verum templum et verum pontificem eius Christum facere debere. Sed nec pharisaei possunt videri de alterius dei regno consuluisae dominum quando venturum sit quamdiu alius a Christo editus deus non erat, nec ille de alterius regno respondisse quam de cuius consulebatur. Non venit, inquit, regnum dei cum observatione, nec dicunt, Ecce hic, ecce illic: ecce enim regnum dei intra vos est. Quis non ita interpretabitur: Intra vos est, id est in manu, in potestate vestra, si audiatis, si faciatis dei praeceptum? Quodsi in praecepto est dei regnum, propone igitur contra, secundum nostras antitheses, Moysen, et una sententia est. Praeceptum, inquit, excelsum non est, nec longe a te. Non est in caelo, ut dicas, Quis ascendet in caelum et deponet nobis illud, et auditum illud faciemus? nec ultra mare est, ut dicas, Quis transfretabit et sumet illud nobis, et auditum illud faciemus? Prope te est verbum, in ore tuo, et in corde tuo, et in manibus tuis facere illud. Hoc erit, Non hic. nec illic; ecce enim intra vos est regnum die. Et ne argumentetur audacia haeretica de regno creatoris, de quo consulebatur, non de suo respondisse eis dominum, sequentia obsistunt. Dicens enim filium hominis ante multa pati et reprobari oportere, ante adventum suum, in quo et regnum substantialiter revelabitur, suum ostendit et regnum de quo responderat, quod passiones et reprohationes ipsius expectabat. Reprobari autem habens, et postea agnosci et assumi et extolli, etiam ipsum verbum reprobari inde decerpsit ubi in lapidis aenigmate utraque revelatio eius apud David canebatur, prima recusabilis, secunda honorabilis. Lapis, in quit, quem reprohaverunt aedificantes, iste factus est in caput anguli. A domino factum est hoc. Vanum enim, si credidimus deum de contumelia aut gloria scilicet alicuius praedicasse, ut non eum portenderet quem et in lapidis et in petrae et in montis figura portenderat. Sed si de suo loquitur adventu, cur eum diebus NoÄ et Loth comparat tetris et atrocibus, deus lenis et mitis? Cur admonet meminisse uxoris Loth, quae praeceptum creatoris non impune contempsit, si non cum iudicio venit vindicandorum praeceptorum suorum? Etiam si vindicat ut ille, si iudicat me, non debuit per eius documenta formare quem destruit, ne ille me formare videatur. Si vero et hic non de suo loquitur adventu, sed de Iudaei Christi, expectemus etiam nunc ne quid de suo praedicet, illum interim esse credentes quem omni loco praedicat.
- 4.36.1
Nam et orandi perseverantiam et instantiam mandans parabolam iudicis ponit coacti audire viduam instantia et perseverantia interpellationum eius. Ergo iudicem deum ostendit orandum, non se, si non ipse est iudex. Sed subiunxit facturum deum vindictam electorum suorum. Si ergo ipse erit iudex qui et vindex, creatorem ergo meliorem deum probavit, quem electorum suorum clamantium ad eum die et nocte vindicem ostendit. Et tamen cum templum creatoris inducit, et duos adorantes diversa mente describit, pharisaeum in superbia, publicanum in humilitate, ideoque alterum reprobatum, alterum iustificatum descendisse, utique docendo qua disciplina sit orandum eum et hic orandum constituit a quo relaturi essent eam orandi disciplinam, sive reprobatricem superbiae sive iustificatricem humilitatis. Alterius dei nec templum nec oratores nec iudicium invenio penes Christum, nisi creatoris. Illum, iubet adorare in humilitate, ut allevatorem humilium, non in superbia, ut destructorem superborum. Quem alium adorandum mihi ostendit? qua disciplina? qua spe? Neminem, opinor. Nam et quam docuit orationem, creatori probavimus convenire. Aliud est si etiam adorari, qua deus optimus et ultro bonus, non vult. Sed quis optimus, nisi unus, inquit, deus? Non quasi ex duobus diis unum optimum ostenderit, sed unum esse optimum deum solum, qui sic unus sit optimus, qua solus deus. Et utique optimus, qui pluit super iustos et iniustos, et solem suum oriri facit super bonos et malos, sustinens et alens et iuvuns etiam Marcionitas. Denique interrogalus ab illo quedem, Praeceptor optime, quid faciens vitam aeternam possidebo? de praeceptis creatoris an ea sciret, id est faceret, expostulavit, ad contestandum praeceptis creatoris vitam acquiri sempiternam: cumque ille principaliora quaeque affirmasset observasse se ab adulescentia, Unum, inquit, tibi deest: Omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni, sequer(??) me. Age, Marcion, omnesque iam commiserones et co(??)dibiles eius haeretici, quid audebitis dicere? Resciditne Christus priora praecepta, non occidenti, non adulterandi, non furandi, non falsum testandi, diligendi patrem et matrem? an et illa servavit, et quod decrat adiecit? Quamquam et hoc praeceptum largitionis in egenos ubique diffusum sit in lege et prophetis, uti gloriosissimus ille observator praeceptorum pecuniam multo cariorem habiturus traduceretur. Salvum est igitur et hoc in evangelio: Non veni dissolvere legem et prophetas, sed potius adimplere. Simul et cetera dubitatione liberavit, manifestando unius esse et dei nomen et optimi, et vitam aeternam et thesaurum in caelo, et semetipsum, cuius praecepta supplendo et conservavit et auxit, secundum Michaeam quoque hoc loco recongnoscendus, dicentem, Si aununtiavit tibi, homo, quid bonum, aut quid a te dominus exquirit quam facere iudicium, diligere misericordiam, et paratum esse sequi dominum deum tuum? Et homo enim Christus annuntians quid sit bonum, scientiam legis, Praecepta, inquit, scis. Facere iudicium: Vende, inquit, quae habes; diligere misericordiam: Et da, inquit, egenis; paratum esse ire cum domino: Et veni, inquit sequere me. Tam distincta fuit a primordio Iudaea gens per tribus et populos et familias et domos, ut nemo facile ignorari de genere potuisset, vel de recentibus Augustianis censibus, adhuc tunc fortasse pendentibus. Iesus autem Marcionis (et natus non dubitaretur qui homo videbatur) utique, qua non natus, nullam potuerat generis sui in publico habuisse notitiam, sed erat unus aliqui deputandus ex iis qui quoquo modo ignoti habebantur. Cum igitur praetereuntem illum caecus audisset, cur exclamavit, Iesu, fili David, miserere mei! nisi quia filius David, id est ex familia David, non temere deputabatur per matrem et fratres, qui aliquando ex notitia utique annuntiati ei fuerant? Sed antecedentes increpabant caecum, uti taceret. merito, quoniam quidem vociferabatur, non quia de David filio mentiebatur. Aut doce increpantes illos scisse quod Iesus non esset filius David, ut idcirco silentium caeco indixisse credantur. Sed et si doceres, facilius illos ignorasse praesumeret quam dominum falsam in se praedicationem sustinere potuisse. Sed patiens dominus. Non tamen confirmator erroris, immo etiam detector creatoris, ut non prius hanc caecitatem hominis illius enubilasset, ne ultra Iesum filium David existimaret. Atquin ne patientiam eius infamaretis, nec ullam rationem dissimulationis illi affigeretis, nec filium David negaretis, manifestissime confirmavit caeci praedicationem et ipsa remuneratione medicinae et testimonio fidei. Fides, inquit, tua te salvum fecit. Quid vis caecum credidisse? Ab illo deo descendisse Iesum ad deiectionem creatoris, ad destructionem legis et prophetarum? non illum esse qui ex radice Iesse et ex fructu lumborum David destinabatur, caecorum quoque remunerator? Sed nondum, puto, eiusmodi tunc caeci erant qualis Marcion, ut haec fuerit caeci illius fides qua crediderit in voce Iesu, fili David. Qui hoc se et cognovit et cognosci ab omnibus voluit, fidem hominis etsi melius oculatam, etsi veri luminis compotem, exteriore quoque visione donavit, ut et nos regulam simulque mercedem fidei disceremus. Qui vult videre Iesum David filium, credat per virginis censum. Qui non ita credet, non audiet ab illo, Fides tua te salvum fecit, atque ita caecus remanebit, ruens in antithesim, ruentem et ipsam antithesim. Sic enim caecus caesum deducere solet. Nam si aliquando Davidem in recuperatione Sionis offenderant caeci resistentes quominus admitteretur (in figuram populi proinde caeci, non admissuri quandoque Christum filium David), ideo Christus ex diverso caeco subventi, ut hinc se ostenderet non esse filium David, ut ex animi diversitate bonus caecis, quos ille iusserat caedi. Et cur fidei equidem pravae praestitisse se dixit? Atquin et hoc filius David, antithesim de suo retundendam. Nam et qui David offenderant, caeci; nunc vero eiusdem carnis homo supplicem se obtulerat filio David. Idcirco ei satisfacienti quodammodo placatus filius David restituit lumina, cum testimonio fidei, qua hoc ipsum crediderat, exorandum sibi esse filium David. Et tamen David audacia hominum, puto, offenderit, non valetudo.
- 4.37.1
Consequitur et Zachaei domus salutem. Quo merito? Numquid vel ille crediderat Christum a Marcione venisse? Atquin adhuc in auribus erat omnium vox illa caeci, Miserere mei, Iesu, fili David, et, Omnis populus laudes referebat deo, non Marcionis, sed David. Enimvero Zachaeus etsi allophylus, fortasse tamen aliqua notitia scripturarum ex commercio Iudaico affiatus, plus est autem et ignorans Esaiam praecepta eius impleverat. Confringito, inquit, panem tuum esurienti, et non habentes tectum in domum taum inducito. Hoc cum maxime agebat, exceptum domo sua pascens dominum. Et nudum si videris, contegito. Hoc cum maxime promittebat, in omnia misericordiae opera dimidium substantiae offerens, dissolvens violentiorum contractuum obnexus et dimittens conflictatos in laxamentum, et omnem conseriptionem iniquam dis sipans, dicendo, Et si cui quid per calum(??)iam eripui, quadruplum reddo. Itaque dominus, Hodie, inquit, salus huic domui. testimonium monium dixit salutaria esse quae praeceperat prophetes creatoris. Cum vero dicit, Venit enim filius hominis salvum facere quod periit, iam non contendo eum venisse ut salvum faceret quod perierat, cuius fuerat et cui perierat quod salvum venerat facere, sed in alterius quaestionis gradum dirigo. De homine agi nulla dubitatio est. Hic cum ex duabus substantiis constet, ex corpore et anima, quaerendum est ex qua substantiae specie periisse videntur. Si ex corpore, ergo corpus perierat, anima non. Quod perierat, salvum facit filius hominis: habet igitur et caro salutem. Si ex anima perierat, animae perditio saluti destinatur: caro, quae non periit, salva est. Si totus homo perierat ex utraque substantia, totus homo salvus flat necesse est, et elisa est sententia haereticorum negantium carnis salutem. Iam et Christus creatoris confirmatur, qui secundum creatorem totius hominis salutem pollicebatur. Servorum quoque parabola, qui secundum rationem feneratae pecuniae dominicae diiudicantur, iudicem ostendit deum, etiam ex parte severitatis non tantum honorantem, verum et auferentem quod quis videatur habuisse. Aut si et hic creatorem finxerit austerum, tollentem quod non posuerit et metentem quod non severit, hic quoque me ille instruit cuius pecuniam ut fenerem edocet.
- 4.38.1
Sciebat Christus baptisma Ioannis unde esset. Et cur quasi nesciens interrogabat? Sciebat non responsuros sibi pharisaeos. Et cur frustra interrogabat? An ut ex ore ipsorum iudicaret illos, vel ex corde? Refer ergo et haec ad exeusationem creatoris et ad comparationem Christi, et considera iam quid secuturum esset, si quid pharisaei ad interrogationem renuntiassent. Puta illos renuntiasse humanum Ioannis baptisma, statim lapidibus elisi fuissent. existeret aliqui Marcion adversus Marcionem, qui diceret, O deum optimum, o deum diversam a creatoris exemplis! Sciens praeceps ituros homines ipso illos in praerupium imposuit. Sic enim et de creatore in arboris lege tractatur. Sed de caelis fuit baptisma Ioannis. Et quare, inquit Christus, non credidistis ei? Ergo qui credi voluerat Ioanni, inorepaturus quod non credidissent, eius erat cuius sacramentum Io(??)nnes administrabat. Certe nolentibus renuntiare quid saperent cum et ipse vicem opponit, Et ego non dico vobis in qua virtute hace facio, malum malo reddidit. Reddite quae Caesaris Ca(??)aris, et quae sunt dei deo. Quae erunt dei? Quae similia sunt denario Caesaris; imago scilicet et similitudo eius. Hominem igitur reddi iubet creatori, in cuius imagine et similitudine et nomine et materia expressus est. Quaerat sibi monetam deus Marcionis, Christus denarium hominis suo Caesari iubet reddi, non alieno; nisi quod necesse est, qui suum denarium non habet. Iusta et digna praescriptio est in omni qu(??)estione ad propositum interrogationis pertinere dobere sensum responsionis. Ceterum aliud consulenti aliud respondere dementis est. Quo magis absit a Christo quod no homini quidem convenit. Sadducaei, resurrectionis negatores, de ea habentes interrogationem proposuerant domino ex lege materiam mulieris quae septem fratribus ex ordine defunctis secundum praeceptum legale nupsisset, cuius viri deputanda esset in resurrectione. Haec fuit materia quaestionis, haec substantia consultationis. Ad hoc respondisse Christum necesse est. Neminem timuit, ut quaestines aut declinasse videatur, aut per occasionem earum quod alias palam non docebat subostendisse. Respondit igitur huius quidem aevi filios nubere. Vides quam pertinenter ad causam. Quia de aevo venturo quaerebatur, in quo neminem nubere definiturus praestruxit hic quidem nubi ubi sit et mori. Ques vero diguatus sit deus illius aevi possessione et resurrectione a mortuis, neque nubere neque nubi, quia nec morituri iam sint, cum similes angelorum fiant, dei et resurrectionis filii facti. Cum igitur sensus responsionis non ad aliud sit dirigendus quam ad propositum interrogationis, si hoc sensu responsio propositum absolvitur interrogationis, non aliud responsio domini sapit quam quo quaestio absolvitur. Habes et tempora permissarum et negatarum nuptiarum, non ex sua propria, sed ex resurrectionis quaostione. Habes et ipsius resurrectionis confirmationem, et tetum quod Sadducaei sciscitahantur, non de alio deo interrogantes, nec de proprio nuptiarum iure quaerentes. Quodsi ad ea facis respondere Christum de quibus non est consultus, negas eum de quibus interrogatus est respondere potuisse, Sadducaeorum scilicet sapientia captum. Ex abundanti nunc et post praescriptionem retractabo adversus argumetationes cohacrentes. Necti enim scripturae textum ita in legendo decucurrerunt: Quos autem dignatus est daus illius aevi. Illius aevi deo adiungunt quo alium deum faciant illius aevi; cum sic legi opor(??)eat; Quos autem dignatus est deus, ut facta hic distinctione post deum ad sequentia pertineat illius aevi, id est quos dignutus sit deus illius aovi possessione et resurrectione. Non enim de deo, sed de statu illius aevi consulebatur, cuius uxor futura esset post resurrectionem in illo aevo. Sic et de ipsis nuptiis responsum subvertunt, ut, Filii huius aevi nubunt et nubuntur, de hominibus dictum sit creatoris nuptias permittentis, se autem, quos deus illius aevi, alter scilicet, dignatus sit resurrectione, iam et his non nubere, quia non sint filii huius aevi; quando de nuptiis illius aevi consultus non de huius eas negaverat de quibus consulebatur. Itaque qui ipsam vim et vocis et pronuntiationis et distinotionis exceperant, nihil aliud senscrunt quam quod ad materiam consultationis pertinebat. Atque adeo scribae, Magister, inquiunt, bene dixisti. Confirmaverat enim resurrectionem, formam eius edendo adversus Sadducaeorum opinionem. Denique testimonium eorum qui ita eum respondisse praesumpserant non recusavit. Si autem scribae Christum filium David existimabant, ipse autem David dominum eum appellat, quid hoc ad Christum? Non David errorem scribarum obtundebat, sed ho- norem Christo David procurabat, quem dominum Christum magis quam filium David confirmabat, quod non congrueret destructori creatoris. At ex nostra parto quam conveniens interpretatio! Nam qui olim a caeco illo filius David fuerat invocalus, quod tunc reticuit, non habens in praesentia scribas, nunc ultro coram eis de industria protulit, ut se, quem caecus secundum acribarum doctrinam filium tantum David praedicarat, dominum quoque eius ostenderet, remunerata quidem fide caeci, qua filium David crediderat illum, pulsata vero traditione scribarum, qua non et dominum eum norant. Quodcunque ad gloriam spectaret Christi creatoris, sic non alius tueretur quam Christus creatoris.
- 4.39.1
Oi. n constitit de nominum proprietate deberi illam qui prior et Christum suum in homines annuntiaret et Iesum transnominaret. Constabit itaque et de impudentia eius qui multos dicat venturos in nomine ipsius, quod non sit ipsius, si non Christus et Iesus creatoris est, ad quem proprietas nominum pertinet, amplius et prohibeat eos recipi quorum et ipse par sit, ut qui proinde in nomine venit alieno, si non ipsius erat a mendacio nominis praevenire discipulos, qui per proprietatem nominis possidebat veritatem eius. Venient denique illi dicentes, Ego sum Christus. Recipies cos, qui consimilem recepisti. Et hic enim in nomine suo venit. Quid nunc, quod et ipse veniet nominum dominus Christus et Iesus creatoris? Reicies illum? Et quam iniquum, quam iniustum et optimo deo indignum, ut non recipias eum in nomine suo venientem, qui alium in nomine eius recepisti! Videamus et quae signa temporibus imponat. Bella, opinor, et regnum super reguum, et gentem super gentem, et pestem, et fames terraeque motus, et formidines, et prodigia de caelo, quae omnia severo et atroci deo congruunt. Haec cum adicit etiam oportere firei, quem se praestat? destructorem an probatorem creatoris? Cuius dispo- sitiones confirmat impleri oportere, quas ut optimus tam tristes quam atroces abstulisset potius quam constituisset, si non ipsius fuissent. Ante haec autem persecutiones eis praedicat et passiones venturas, in martyrium utique et in salutem. Accipe praedicatum in Zacharia: Dominus, inquit, omnipotens proteget eos, et consument illos et lapidabunt lapidibus fundae et bibent sanguinem illorum velut vinum et replebunt pateras quasi altaris, et salvos eos faciet dominus illo die velut oves, populum suum, quia lapides sancti volutant. Et ne putes haec in passiones praedicari, quae illos tot bellorum nomine ab allophylis manebant, respice ad species. Nemo in praedicatione bellorum legitimis armis debellandorum lapidationem enumerat popularibus coetibus magis et inermi tumultui familiarem. Nemo tanta in bello sanguinis flumina paterarum capacitate metitur, aut unius altaris cruentationi adaequat. Nemo oves appellat eos qui in bello armati et ipsi ex eadem feritate certantes cadunt, sed qui in sua proprietate atque patientia dedentes potius semetipsos quam vindicantes trucidantur. Denique, Quia lapides, inquit, sancti volutant, non quia milites pugnant. Lapides enim sunt et fundamenta, super quae nos aedificamur, extructi, secundum Paulum, super fundamentum apostolorum, qui lapides sancti oppositi omnium offensui volutabant. Et hic igitur ipse vetat cogitari quid responderi oporteat apud tribunalia, qui et Balaam quod non cogitaverat, immo contra quam cogitaverat, suggessit, et Moysi causato linguae tarditatem os repromisit. Et sapientiam ipsam, cui nemo resisteret, per Esaiam demonstravit: Hic dicet, Ego dei sum, et clamabit in nomine Iacob, et alius inscribetur in nomine Israelis. Quid enim sapientius et incontradicibilius confessione simplici et exserta in martyris nomine cum deo invalescentis, quod est interpretatio Israelis? Nec mirum si is cohibuit praecogitationem qui et ipse a patre excepit pronuntiandi tempestive subministrationem: Dominus mihi dat linguam disciplinae, quando debeam proferre sermonem; nisi Marcion Christum non subiectum patri infert. A proximis quoque persecutiones et nominis ex odio utique blasphemiam praedicatam non debeo rursus ostendere. Sed per tolerantiam, inquit, salvos facietis vosmetipsos, de qua scilicet psalmus, Tolerantia, inquit, iustorum non periet in finem. Quia et alibi: Honorabilis mors iustorum; ex tolerantia sine dubio, quia et Zacharias: Corona autem erit eis qui toleraverint. Sed ne audeas argumentari apostolos ut alterius dei praecones a Iudaeis vexatos, memento prophotas quoque eadem a Iudaeis passos tamen non alterius dei apostolos fuisse quam creatoris. Sed monstrato dehinc tempore excidii, cum coepisset vallari exercitibus Hierusalem, signa iam ultimi finis enarrat, solis et lunae siderumque prodigia, et in terra angustias nationum obstupescentium velut a sonitu maris fluctuantis pro expectatione imminentium orbi malorum. Quod et ipsae vires caelorum concuti habeant, accipe Ioelem: Et dabo prodigia in caelo, et in terra sanguinem et ignem et fumi vaporem: sol convertetur in tenebras et in sanguinem luna, priusquam adveniat dies magnus et illustris domini. lIabes et Abacuc: Fluminibus disrumpetur terra, videbunt te, et parturient populi: disperges aquas gressu; dedit abyssus sonum suum, sublinitas timoris eius elata est: sol et luna constitit in suo ordine, in lucem coruscationes tuae ibunt, in fulgorem fulgur scutum tuum: in comminatione tua diminues terram, et in indignatione tua depones naliones. Conveniunt, opinor, et domini pronuntiationes et prophetarum de concussionibus mundi et orbis elementorum et nationum. Post haec quid dominus? Et tunc videbunt filium hominis venientem de caelis cum plurima virtute, Cum autem haec fient, erigetis vos, et levabitis capita, quoniam appropinquavit redemptio vestra, in tempore scilicet regni, de quo subiecta erit ipsa parabola. Si et vos cum videritis omnia haec fieri, scitote appropinquasse regnum dei. Hic erit dies magnus domini et illustris venientis de caelis filii hominis, secundum Danielem: Ecce cum caeli nubibus tanquam filius hominis adveniens et cotera. Et data est illi regia potestas, quam in parabola postulaturus exierat, relicta pecunia servis, qua feneraretur, et universae nationes, quas promiserat ei in psalmo pater: Postula de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam: Et gloria omnis serviens illi, et potestas eius aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur, quia nec morientur in illo, nec nubent, sed erunt sicut angeli, De eodem adventu filii hominis et fructu eius apud Abacuc: Existi in salntem populi tui ad salvos faciendos Christos tuos; erecturos scilicet se et capita levaturos in tempore regni redemptos. Igitur cum et haec quae sunt promissionum proinde conveniant sicut et illa quae sunt concussionum, ex consonantia propheticarum et dominicarum pronuntiationum, nullam hic poteris interstruere distinctionem, ut concussiones quidem referas ad creatorem, saevitiae scilicet deum, quas nec sinere, nedum expectare deberet deus optimus, promissiones vero deo optimo deputes, quas creator ignorans illum non prophetasset. Aut si suas prophetavit, non distantes a promissionibus Christi, par erit in libertate optimo deo, nec plus videbitur a Christo tuo repromitti quam a meo filio hominis. Ipsum decursum scripturae evangelicae ab interrogatione discipulorum usque ad parabolam fici ita invenies contextu sensus filio hominis hinc atque illinc adhaerere ut in illum compingat et tristia et laeta et concussiones et promissiones, nec possis separare ab illo alteram partem. Unius enim lilii hominis adventu constituto inter duos exitus concussionum et promissionum necesse est ad unum pertineant filium hominis et incommoda nationum et vota sanctorum, qui ita positus est in medio ut communis exitibus ambobus, alterum conclusurus adventu auo, id est incommoda nationum, alterum incipiens, id est vota sanctorum, ut, sive mei Christi concesseris adventum filii hominis, quo mala imminentia ei deputes quae adventum eius antecedunt, cogaris etiam bona ei adscribere quae ab adventu eius oriuntur, sive tui malueris, quo bona ei adscribas quae ab adventu eius oriuntur, cogaris mala quoque ei deputare quae adventum eius antecedunt. Tam enim mala cobserent adventui filii hominis antecedendo quam et bona subsequendo. Quaere igitur quem ex duobus Christis constituas in persona unius filii hominis in quam utraque dispositio referatur. Aut et creatorem optimum aut et deum tuum asperum dedisti natura. In summa ipsius parabolae considera exemplum. Aspice ficum et arbores omnes, cum fructum protulerint, intellegunt homines aestatem appropinquasse, sic et vos cum videritis haec fieri, scitote in proximo esse regnum dei. Si enim fructificationes arbuscularum signum aestivo tempori praestant, antecedendo illud, proinde conflictationes orbis signum praenotant regni, praecedendo illud. Omne autem signum eius est cuius est res cuius est signum, et omni rei ab eo imponitur signum cuius est res. Ita si conflictationes signa sunt regni, sicut fructificationes sestatis, ergo et regnum creatoris est, cuius conflictationes deputantur quae signa sunt regni. Praemiserat oportere haec fieri tam atrocia, tam dira, deus optimus, certe a prophetis et a lege praedicate; adeo legem et prophetas non destruebat, cum quae praedicaverant confirmat perfici oportere. Adhuc ingerit non transiturum caelum ac terram, nisi omnia peragantur. Quaenam ista? Si quae a creatore sunt, merito sustinebunt elementa domini sui ordinem expungi, si quae a deo optimo, nescio an sustineat caelum et terra perfici quae aemulus statuit. Hoc si patietur creator, zelotes deus non est. Transeat age nunc terra et caelum. Sic enim dominus eorum destinavit, dum verbum eius maneat in aevum. Sic enim et Esaias praenuntiavit. Admoneantur et discipuli, ne quando graventur corda eorum crapula et ebrietate et saecularibus curis, et insistat eis repentinus dies ille velut laqueus, utique oblitis deum ex plenitudine et cogitatione mundi. Moysi erit admonitio. Adeo is liberabit a laqueo diei illius qui hanc admonitionem retro intulit. Erant et loca alia apud Hierusalem ad docendum, erant et extra Hierusalem ad secedendum. Sed enim per diem in templo docebat, ut qui per Osee praedixerat: In templo meo me invenerunt, et illic disputatum est ad eos. Ad noctem vero in elaeonem secedebat. Sic enim Zacharias demonstrarat: Et stabunt pedes eius in monte elaeone. Erant horae quoque auditorio competentes. Diluculo conveniendum erat, qui per Esaiam cum dixisset, Dominus dat mihi linguam disciplinae, adiecit, Apposuit mihi mane aurem ad audiendum. Si hoc est prophetias dissolvere, quid erit adimplere?
- 4.40.1
Proinde scit et quando pati oporteret eum cuius passionem lex figurat. Nam et tot festis Iudaeorum paschae diem elegit. In hoc enim sacramentum pronuntiarat Moyses, Pascha est domini. Ideo et affectum suum ostendit: Concupiscentia concupivi pascha edere vobiscum, antequam patiar. O legis destructorem, qui concupierat etiam pascha servare! Nimirum vervecina illum Iudaica delectaret? An ipse erat qui tanquam ovis ad victimam adduci habens, et tanquam ovis coram tondente, sic os non aperturus, figuram sanguinis sui salutaris implere concupiscebat? Poterat et ab extraneo quolibet tradi. Ne dicerem et in hoc psalmum expunctum: Qui mecum panem edit, levabit in me plantam. Poterat et sine praemio tradi. Quanta enim opera traditoris circa eum qui populum coram offendens nec tradi magis potuisset quam invadi? Sed hoc alii competisset Christo, non qui prophetias adimplebat. Scriptum est enim: Pro eo quod venumdedere iustum. Nam et quantitatem et exitum pretii postea Iuda paenitente revocati et in emptionem dati agri tiguli, sicut in evangelio Matthaei continetur, Hieremias praecanit: Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati vel honorati, et dederunt eos in agrum figuli. Professus itaque se concupiscentia concupisse edere pascha ut suum (indiguum enim ut quid alienum concupisceret deus), acceptum panem et distributum discipulis corpus suum illum fecit, hoc est corpus meum dicendo, id est figura corporis mei. Figura autem non fuisset nisi veritatis esset corpus. Ceterum vacua res, quod est phantasma, figuram capere non posset. Aut si propterea panem corpus sibi finxit quia eorporis carebat veritate, ergo panem debuit tradere pre nobis. Faciebat ad vanitatem Marcionis, ut panis crucifigeretur. Cur autem panem corpus suum appellat, et non magis peponem, quem Marcion cordis loco habuit? Non intellegens, ve- terem fuisse istam figuram corporis Christi,dicentis per Hieremiam, Adversus me cogitaverunt cogitatum, dicentes, Venite coniciamus lignum in panem eius, scilicet crucem in corpus eius. Itaque illuminator antiquitatum quid tunc voluerit significasse panem satis declaravit corpus suum vocaus panem. Sic et in calicis mentione testamentum constituens sanguine suo obsignatum substantiam corporis confirmavit. Nullius enim corporis sanguis potest esse nisi carnis. Nam et si qua corporis qualitas non carnea opponetur nobis, certe sanguinem nisi carnea non habebit. Ita consistet probatio corporis de testimonio carnis, probatio carnis de testimonio sanguinis. Ut autem et sanguinis veterem figuram in vino recognoscas, aderit Esaias: Quis, inquit, qui advenit ex Edom? rubor vestimentorum eius ex Bosor? Sic decorus in stola violenta cum fortitudine? Quare rubra vestimenta tua, et indumenta sicut de foro torcularis pleno conculcato? Spiritus enim propheticus velut iam contemplabundus dominum ad passionem venientem, carne scilicet vestitum, ut in ea passum, cruentum habitum carnis in vestimentorum rubore designat, conculcatae et expressae vi passionis tanquam in foro torcularis, quia exinde quasi cruentati homines de vini rubore descendant. Multo manifestius Genesis in benedictione fudae, ex cuius tribu carnis census Christi proc(??)ssurus iam tunc Christum in Iuda delineabat, Lavabit, inquit, in vino stolam suam et in sanguine uvae amictum suum, stolam et amictum carnem demonstrans et vinum sanguinem. Ita et nune sanguinem suum in vino consccravit, qui tunc vinum in sanguine figuravit.
- 4.41.1
Vae, ait, per quem traditur filius hominis. Ergo iam Vae constat imprecationis et comminationis inclamationem intellegendam et irato et offenso deputandam; nisi si Iudas impune erat tantum sceleris relaturus. Aut si impune, vacat Vae: si non impune, utique ab eo puniendus in quem scelus traditionis admisit. Porro si sciens passus est hominem quem ipse comitatui suo asciverat in tantum scelus ruere, noli iam de creatore circa Adam retractare quae in tuum quoque deum retorquentur, aut ignorasse illum, qui non ex providentia obstitit peccaturo, aut obsistere non potuisse, si ignorabat, aut noluisse, si et sciebat et poterat, atque ita malitiosum iudicandum, qui passus sit hominem suum ex delicto perire. Suadeo igitur agnoscas potius et in isto creatorem quam parem illi deum optimum adversus sententiam tuam facias. Nam et Petrum praesumptorie aliquid elocutum negationi potius destinando zeloten deum tibi ostendit. Debuit etiam osculo tradi propheticus scilicet Christus, ut eius scilicet filius qui labiis a populo diligebatur Perductus in consessum an ipse esset Christus interrogatur. De quo Christo Iudaei quaesisset nisi de suo? Cur ergo non vel tunc alium eis prodidit? Ut pati posset, inquis. Id est ut ille optimus ignorantes adhuc in scelus mergeret. Atquin et si dixisset, passurus esset. Si dixero enim, inquit, vobis non creditis. Porro non credituri perseverassent in necem eius. Et cur non magis passurus esset, si alterius dei, ac per hoc adversarium creatoris manifestaset? Ergo non ut pateretur alium se tunc quoque supersedit ostendere, sed quoniam ex ore eius confessionem extorquere cupiebant, nec confesso tamen credituri, qui eum ex operibus scripturas adimplentibus agnoviase debuerant, ita eius fuit occultasse se cui ultro debehatur agnitio. Et tamen adhuc eis manum porrigens, Abhinc, inquit, erit filius hominis sedens ad dexteram virtutis dei. Suggerebat enim se ex Danielis prophetia filium hominis, et e psalmo David sedentem ad dexteram dei. Itaque ex isto dicto et scripturae comparatione illuminati quem se vellet intellegi, Ergo, inquiunt, tu dei filius es? Cuius dei, nisi quem solum noverant? Cuius dei, nisi quem in psalmo meminerant dixisse filio suo, Sede ad dexteram meam? Sed respondit, Vos dicitis, quasi non ego. Atquin confirmavit id se esse quod illi dixerant, dum rursus interrogant. Unde autem probabis interrogative et non ipsos confirmative pronuntiasse, Ergo tu filius dei es? Ut, quia oblique ostenderat se per scripturas filium dei intellegendum, sic senserunt, Ergo tu dei es filius? quod te non vis aperte dicere, aeque ita et ille, Vos dicitis, confirmative respondit, et adeo sic fuit pronuntiatio eius, ut perseveraverint in eo quod pronuntiatio sapiebat.
- 4.42.1
Perductum enim illum ad Pilatum onerare coeperunt quod se regem diceret Christum, sine dubio dei filium, sessurum ad dei dexteram. Ceterum alio eum titulo gravassent, incerti an filium dei se dixisset, nisi Vos dicitis sic pronuntiasset, hoc se esse quod dicerent. Pilato quoque interroganti, Tu es Christus? proinde, Tu dicis, ne metu potestatis videretur amplius respondisse. Constitutus est igitur dominus in iudicio. Et statuit in iudicio populum suum. Ipse dominus in iudicium venit cum presbyteris et archontibus populi, secundum Esaiam. Atque exinde omne scriptum passionis suae implevit. Tumultuatae sunt ibidem nationes, et populi meditati sunt inania. Astiterunt reges terrae, et archontes congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum eius. Nationes, Romani qui cum Pilato fuerant, populi, tribus Israelis, reges, in Herode, archontes, in summis sacerdotibus. Nam et Herodi velut munus a Pilato missus Osee vocibus fidem reddidit. De Christo enim prophetaverat: Et vinctum eum ducent xenium regi. Delectatus est denique Herodes viso Iesu, nec vocem ullam ab eo audivit. Tanquam agnus enim coram tondente, sic non aperuit os suum, quia dominus dederat illi linguam disciplinae, ut sciret quomodo eum oporteret proferre sermonem, illam scilicet linguam quam in psalmo adglutinatam gutturi suo tunc probabat non loquendo. Et Barrabas quidem nocentissimus vita ut bonus donatur, Christus vero iustissimus ut homicida morti expostulatur. Sed et duo scelesti circumfiguntur illi, ut inter iniquos scilicet deputaretur. Vestitum plane eius a militibus divisum, partim sorte concessum, Marcion abstulit, respicens psalmi prophetiam: Dispertiti sibi sunt vestimenta mea, et in vestitum meum sortem miserunt. Aufer igitur et crucem ipsam. Idem tamen psalmus de eo non tacet: Foderunt manus meas et pedes meos. Totus in illo exitus legitur. Circumdederunt me canes, synagoga maleficorum circumvallavit me: omnes qui spectabant me, naso irridebant me: locuti sunt labiis, et capita moverunt: speravit in deum, liberet eum. Quo iam testimonium vestimentorum? Habe falsi tui praedam; totus psalmus vestimenta sunt Christi. Ecce autem et elementa concutiuntur. Dominus enim patiebatur ipsorum. Ceterum adversario laeso caelum luminibus floruisset, magis sol radiis insultasset, magis dies stetisset, libenter spectans pendentem in patibulo Christum Marcionis. Haec argumenta quoque mihi competissent, et si non fuissent praedicata. Caclum, inquit Esaias, vestiam tenebris. Hic erit dies de quo et Amos: Et erit illa die, dicit dominus, occidet sol meridie (habes et horae sextae significationem), et contenebrabit super terram. Scissum est et templi velum, angeli eruptione, derelinquentis filiam Sionis, tanquam in vinea spculam, et in cucumerario casulam. O quantum perseveravit etiam tricesimo psalmo Christum ipsum reddere! Vociferatur ad patrem, ut et moriens ultima voce prophetas adimpleret. Hoc dicto expiravit. Quis? spiritus semetipsum, an caro spiritum? Sed spiritus semetipsum expirare non potuit. Alius est qui expirat, alius qui expiratur. Si spiritus expiratur, ab alio expiretur necesse est. Quodsi solus spiritus fuisset, discessisse potius diceretur quam expirasse. Quis igitur expirat spiritum nisi caro, quae et spirat quando illum habet, et ita eum cum amittit expirat? Denique si caro non fuit, sed phantasma carnis, phantasma autem spiritus fuit, spiritus autem semetipsum expiravit et expirando discessit, sine dubio phantasma discessit cum spiritus, qui erat phantasma, discessit, et nusquam comparuit phantasma cum spiritu. Nihil ergo remansit in ligno, nihil pependit etiam post expirationem, nihil de Pilato postulatum, nihil de patibulo detractum, nihil sindone involutum, nihil sepulcro novo conditum. Atquin non nihil. Quid igitur illud fuit? Si phantasma, adhuc ergo inerat et Christus. Si discesserat Christus, ergo abstulerat phantasma. Superest impudentiae haereticae dicere phantasma illic phantasmatis remansisse. Sed si et Ioseph corpus fuisse noverat, quod tota pietate tractavit? ille Ioseph qui non consenserat in sceiere Iudaeis? Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.
- 4.43.1
Oportuerat etiam sepuitorem domini prophetari ac iam tunc merito benedici, si nec mulierum illarum officium praeterit prophetia quae ante lucem convenerunt ad sepulcrum cum odorum paratura. De hoc enim per Osee, Ut quaerant, inquit, faci(??)m meam, ante lucem vigilabunt ad me dicentes, Eamus et convertamur ad dominum, quia ipse eripuit et curabit nos, percussit et miserebitur nostri, sanabit nos post biduum, in die tertia resurgemus. Quis enim haec non credat in recogitatu mulierum illarum volutata inter dolorem praesentis destitutionis, qua percussae sibi videbantur a domino, et spem resurrectionis ipsius, qua restitui rite arbitrantur? Corpore autem non invento sublata erat sepultura eius de medio, secundum Esaiam. Sed et duo ibidem angeli apparuerunt. Tot fere laterensibus uti solebat in duobus testibus consistens dei sermo. Revertentes quoque a sepulcro mulieres, et ab illa angelorum visione, prospiciebat Esaias: Mulieres, inquit, venientes a visione, venite, ad renuntiandam scilicet domini resurrectionem. Bene autem quod incredulitas discipulorum perseverabat, ut in finem usque defensio nostra consisteret Christum Iesum non alium se discipulis edidisse quam prophetarum. Nam cum duo ex illis iter agerent et dominus eis adhaesisset, non comparens quod ipse esset, etiam dissimulans de conscientia rei gestae, Nos autem putabamus, inquiunt, ipsum esse redemptorem Israelis, utique suum Christum, id est creatoris. Adeo nec alium se ediderat illis. Ceterum non existimarent eum creatoris, et cum creatoris existimaretur, non sustinuisset hanc de se existimationem, si non is esset qui existimatur. Aut ipse erit auctor erroris et praevaricator veritatis adversus dei optimi titulum. Sed nec post resurrectionem alium se eis ostendit quam quem existimatum sibi dixerant. Plane invectus est in illos: O insensati et tardi corde in non credendo omnibus quae locutus est ad vos. Quae locutus non alterius se dei esse probat, sed eiusdem dei. Nam eadem et angeli ad mulieres: Rememoramini quae locutus sit vobis in Gali- laea dicens, quod oportet tradi filium hominis et crucifigi et tertia die resurgere. Et quare oportebat, nisi quia ita a deo creatore scriptum? Igitur increpavit illos ut de sola passione scandalizatos, et ut dubios de fide resurrectionis annuntiatae sibi a feminis, per quae non crediderant ipsum fuisse quem existimarant. Itaque quod existimaverant, id volens credi se eum se confirmabat quem existimaverant, creatoris scilicet Christum, redemptorem Israelis. De corporis autem veritate quid potest clarius? cum haesitantibus eis ne phantasma esset, immo phantasma credentibus, Quid turbati estis? inquit, et quid cogitationes subeunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum, quoniam spiritus ossa non habet, sicut me videtis habere. Et Marcion quaedam contraria sibi illa, credo industria, eradere de evangelio suo noluit, ut ex his quae eradere potuit nec erasit illa quae erasit aut negetur erasisse aut merito erasisse dicatur. Nec parcit nisi eis quae non minus aliter interpretando quam delendo subvertit. Vult itaque sic dictum quasi, Spiritus ossa non habet, sicut me videtis habentem, ad spiritum referatur, sicut me videtis habetem, id est non habentem ossa, sicut et spiritus. Et quae ratio tortuositatis istius? cum simpliciter pronuntiare potuisset, Quia spiritus ossa non habet, sicut me videtis non habentem. Cur autem inspectui eorum manus et pedes suos offert, quae membra ex ossibus constant, si ossa non habebat? Cur adicit, Et scitote, quia ego sum, quem scilicet corporeum retro noverant? Aut si phantasma erat usquequaque, cur illos phantasma credentes increpabat? Atquin adhuc eis non credentibus propterea cibum desideravit, ut se ostenderet etiam dentes habere. Implevimus, ut opinor, sponsionem. Exhibuimus Iesum Christum prophetarum doctrinis, sententiis, affectibus, sensibus, virtutibus, passionibus, etiam resurrectione, non alium quam creatoris, siquidem et apostolos mittens ad praedicandum universis nationibus in omnem terram exire sonum eorum et in terminos terrae voces eorum psalmum adimplendo praecepit. Misereor tui, Marcion, frustra laborasti. Christus enim Iesus in evangelio tuo meus est.
- 5.1.1
Nihil sine origine nisi deus solus. Quae quantum praecedit in statu omnium rerum, tantum praecedat necesse est etiam in retractatu earum, ut constare de statu possit, quia nec habeas dispicere quid quale sit, nisi certus an sit, cum cognoveris unde sit. Et ideo ex opusculi ordine ad hanc materiam devolutus apostoli quoque originem a Marcione desidero, novus aliqui discipulus nec ullius alterius auditor, qui nihil interim credam nisi nihil temere credendum, temere porro credi quodcunque sine originis agnitione creditur, quique dignissime ad sollicitudinem redigam istam inquisitionem, cum is mihi affirmatur apostolus quem in albo apostolorum apud evangelium non deprehendo. Denique audiens postea eum a domino allectum, iam in caelis quiescente, quasi inprovidentiam existimo si non ante scivit illum sibi necessarium Christus, sed iam ordinato officio apostolatus et in sua opera dimisso ex incursu, non ex prospectu, adiciendum existimavit, necessitate, ut ita dixerim, non voluntate. Quamobrem, Pontice nauclere, si nunquam furtivas merces vel illicitas in acatos tuas recepisti, si nullum omnino onus avertisti vel adulterasti, cautior utique et fidelior in dei rebus, edas velim nobis, quo symbolo susceperis apostolum Paulum, quis illum tituli charactere percusserit, quis transmiserit tibi, quis imposuerit, ut possis eum constanter exponere, ne illius probetur, qui omnia apostolatus eius instrumenta protulerit. Ipse se, ioquit, apostolum est professus, et quidem non ab hominibus nec per hominem, sed per Iesum Christum. Plane profiteri potest semet ipsum quivis, verum professio eius alterius auctoritate conficitur; alius scribit, alius subscribit, alius obsignat, alius actis refert. Nemo sibi et professor ct testis est. Praeter haec utique Iegisti, multos venturos, qui dicant: ego sum Christus. Si est, qui se Christum mentiatur, quanto magis qui se apostolum praedicet Christi? Adbuc ego in persona discipuli et inquisitoris conversor, ut iam hinc et fidem tuam obtundam, qui unde eam probes, non habes, et impudentiam suflundam, qui vindicas, et unde possis vindicare, non recipis. Sit Christus, sit apostolus, ut alterius, dum non probantur nisi de instrumento creatoris. Nam mihi Paulum etiam Genesis olim repromisit Inter illas enim figuras et propheticas super filios suos benedictiones Iacob, cum ad Beniamin dixisset: Beniamin, inquit, iupus rapax ad matutinum comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam. Ex tribu enim Beniamin oriturum Paulum providebat, lupum rapacem ad matutinum comedentem, id est, prima aetate vastaturum pecora domiai ut persecutorem ecclesiorum, dehinc ad vesperam escam daturum, id est, devergente iam aetate oves Christi edocaturum ut doctorem nationum. Nam et Saulis primo asperitas insectationis erga David, dehinc poenitentia et satisfactio, hona pro malis recipientis, non aliod portendebat, qoam Paolum in Saule secundum trihus et lesum in David secondom virginis censum. Haec figurarum sacramenta si tibi displicent, certe Acta Apostolorum hunc mihi ordinem Pauli tradiderunt a te quoque non negandum. Inde apostolom ostendo persecutorem, non ab hominibus neque per hominem; inde et ipsi credere inducor; inde te a defensione eius expello, nec timeo dicentem, Tu ergo negas apostolum Paulum? Non blasphemo quem tueor. Nego, ut to probare compellam. Nego, ut meum esse convincam. Aut si ad nostram fidem spectas, recipe quae eam faciunt. Si ad tuam provocas, ede quae eam praestruunt. Aut proba esse quae credis; aut si non probas, quomodo credis? Aut qualis es adversus eum credens a quo solo probatur esse quod credis? Habe nunc et apostolum de meo sicut et Christum, tam meum apostolum quam et Christum. Iisdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu provocabimus praescriptionis, oportere scilicet et apostolum qui creatoris negetur, immo et adversus creatorem proferatur, nihil docere, nihil sapere, nihil velle secundum creatorem, et inprimis tanta constantia alium deum edicere quanta a lege creatoris abrupit. Neque enim verisimile est ut avertens a Iudaismo non pariter ostenderet in cuius dei fidem averteret, quia nemo transire posset a creatore nesciens ad quem transeundum sibi esset. Sive enim Christus iam alium deum revelaverat, sequebatur etiam apostoli testatio, vel ne non eius dei apostolus haberetur quem Christus revelaverat, et quia non licebat abscondi ab apostolo qui iam revelatus fuisset a Christo: sive nihil tale de deo Christus revelaverat, tanto magis ab apostolo debuerat revelari, qui iam non posset ab alio, non credendus sine dubio si nec ab apostolo revelatus. Quod idcirco praestruximus, ut iam hinc profiteamur nos proinde probaturos nullum alium deum ab apostolo circumlatum, sicut probavimus nec a Christo, ex ipsius utique epistulis Pauli, quas proinde mutilatas etiam de numero forma iam haeretici evangelii praeiudicasse debebit.
- 5.2.1
DE EPISTULA AD GALATAS. Principalem adversus Iudaismum epistolam nos quoque confitemur, quae Galatas docet. Amplectimur etenim omnem illam legis veteris abolitionem, ut et ipsam de creatoris venientem dispositione, sicut saepe iam in isto ordine tractavimus de praedicata novatione a prophetis dei nostri. Quodsi creator quidem vetera cessura promisit, novis scilicet orituris, Christus vero tempus distinctionis istius (lex et prophetae usque ad Ioannem) terminum in Ioanne statuens inter utrumque ordinem desinentium e xinde veterum et incipientium novorum: necessarie et apostolus in Christo post Ioannem revelato vetera infirmat, nova vero confirmat, atque ita non alterius dei fidem curat, quam creatoris, apud quem et vetera decessura praedicabantur. Igitur et legis destructio et evangelii aedificatio pro me faciunt in ista quoque epistola ad eam Galatarum praesumptionem pertinentes, qua praesumebant Christum, ut puta creatoris salva creatoris Iege credendum, quod adhuc incredibile videretur Iegem a suo auctore deponi. Porro si omniuo alium deum ab apostolo audissent, ultro utique scissent abscedendum sibi esse a lege eius dei, quem reliquissent alium secuti. Quis enim exspectaret diutius discere, quod novam deberet sectari disciplinam, qui novum deum recepisset? Immo quia eadem quidem divinitas praedicabatur in evangelio, quae semper nota fuerat in lege, disciplina vero non eadem, bic erat totus quaestionis status, an lex creatoris ab evangelio deberet excludi in Christo creatoris. Denique aufer hunc statum, et vacat quaestio. Vacante autem quaestione, ultro olDoibus agnoscentibus, discedendum sibi esse ab ordine creatoris per fidem dei alterius, nulla apostolo materia competisset id tam presse doceudi, quod ultro fides ipsa dictasset. Igitur tota intentio epistolae istius nihil aliud docet, quam legis discessionem venientem de creatoris dispositione, ut adhuc suggeremus. Si item nullius novi dei exserit mentionem, quod nusquam magis fecisset, quam in ista materia, ut rationem scilicet ablegendae legis unica hac et sufficientissima defiuitione proponeret novae divinitatis, apparet quomodo scribat. Miror vos tam cito transferri ab eo, qni vos vocavit in gratiam, ad aliud evangelium, ex conversatione aliud, non ex religione, ex disciplina, non ex divinitate, quoniam quidem evangelium Christi a lege evocare deberet ad gratiam, non a creatore ad alium deum. Nemo enim illos moverat a creatore, ut viderentur sic ad aliud evangelium transferri, quasi dum ad creatorem transferuntur. Nam et adiciens, quod aliud evangelium omnino non esset, creatoris confirmat id quod esse defendit. Sed enim et creator evangelium repromittit, dicens per Esaiam, Ascende in montem excelsum, qui evangelizas Sioni, extolle vocem in valentia tua, qui evangelizas Hierusalem; item ad apostolorum personam, Quam tempestivi pedes evangelizantium pacem, evangelizamtium bona, utique et nationibus evangelizantium, quoniam et, In nomine eius, inquit, nationes sperabunt, Christi scilicet, cui ait, Posui te in lumen nationum. Est autem evangelium etiam dei novi, quod vis tunc ab apostolo defensum. Iam ergo duo sunt evangelia apud duos deos, et mentitus erit apostolus dicens quod aliud omnino non est, cum sit et aliud, cum sic suum evangelium defendere potuisset, ut potius demonstraret, non ut unum determinaret. Sed fortasse, ut fugias hinc, et ideo, dices, subtexuit, Licet angelus de caelo aliter evangelizaverit, anathema sit, quia et creatorem sciebat evangelizaturum. Rursus ergo te implicas. Hoc est enim quod adstringeris. Duo enim evangelia confirmare non est eius qui aliud iam negarit. Tamen lucet sensus eius qui suam praemisit personam: Sed et si nos aut angelus de caelo aliter evangelizaverit. Verbi enim gratia dictum est. Ceterum si nec ipse aliter evangelizaturus, utique nec angelus. Ita angelum ad hoc nominavit, quo multo magis hominibus non esset credendum, quando nec angelo, nec apostolo, non angelum ad evangelium referret creatoris. Exinde decurrens ordinem conversionis suae de persecutore in apostolum scripturam Apostolicorum confirmat, apud quam ipsa etiam epistulae istius materia recognoscitur, intercessisse quosdam qui dicerent circumcidi oportere et observandam esse Moysi legem, tunc apostolos de ista quaestione consultos ex auctoritate spiritus renuntiasse non esse imponenda onera hominibus quae patres ipsi non potuissent sustinere. Quodsi et ex hoc congruunt Paulo Apostolorum Acta, cur ea respuatis iam apparet, ut deum scilicet non alium praedicantia quam creatorem, nec Christum alterius quam creatoris, quando nec promissio spiritus sancti aliunde probetur exhibita quam de instrumento Actorum. Quae utique verisimile non est ex parte quidem apostolo convenire, cum ordinem eius secundum ipsius testimo- nium ostendunt, ex parte vero dissidere, cum divinitatem in Christo creatoris annuntiant, ut praedicationem quidem apostolorum non sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae legis accepit.
- 5.3.1
Denique ad patrocinium Petri ceterorumque apostolorum ascendisse Hierosolymam post annos quatuordecim scribit, ut conferret cum illis de evangelii sui regula, ne in vacuum tot annis cucurrisset aut curreret, si quid scilicet citra formam illorum evangelizaret. Adeo ab illis probari et constabiliri desiderarat, quos, si quando, vultis Iudaismi magis adfines subintellegi. Cum vero nec Titum dicit circumcisum, iam incipit ostendere solam circum cisionis quaestionem ex defensione adhuc legis concussam ab eis quos propterea falsos et superinducticios fratres appellat, non aliud statuere pergentes quam perseverantiam legis, ex fide sine dubio intergra creatoris, atque ita pervertentes evangelium, non interpolatione scripturae, qua Christum creatoris effingerent, sed retentione veteris disciplinae, ne legem creatoris excluderent. Ergo propter falsos, inquit, superinducticios fratres, qui subintraverant ad speculandam libertatem nostram, quam habemus in Christo, ut nos subigerent servituti, nec ad horam cessimus subiectioni. Intendamus enim et sensui ipsi et causae eius, et apparebit vitiatio scripturae. Cum praemittit, Sed nec Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, coactus est circumcidi, dehinc subiungit, Propter superinducticios falsos fratres, et reliqua, contrarii utique facti incipit reddere rationem, ostendens propter quid fecerit quod nec fecisset nec ostendisset, si illud propter quod fecit non accidisset. Denique dicas velim, si non subintroissent falsi illi fratres ad speculandam libertatem eorum, cessissent subiectioni? Non opinor. Ergo cesserunt, quia fuerunt propter quos crederetur. Hoc enim rudi fidei et adhuc de legis observatione suspensae competebat, ipso quoque apostolo ne in vacuum cucurrisset aut curreret su- specto. Itaque frustrandi erant falsi fratres, speculantes libertatem Christianam, ne ante eam in servitutem abducerent Iudaismi quam Paulus sciret se non in vacuum cucurrisse, quam dexteras ei darent antecessores, quam ex censu eorum in nationes praedicandi munus subiret. Necessario igitur cessit ad tempus, et sic ei ratio constat Timotheum circumcidendi et rasos introducendi in templum, quae in Actis edicuntur, adeo vera, ut apostolo consonent profitenti factum se ludaeis Iudaeum, ut Iudaeos lucrifaceret, et sub lege agentem propter eos qui sub lege agerent, sic et propter superinductos illos, et omnibus novissime omnia factum, ut omnes lucraretur. Si haec quoque intellegi ex hoc postulant, id quoque nemo dubitabit, eius dei et Christi praedicatorem Paulum cuius legem quamvis excludens interim, tamen pro temporibus admiserat, statim amoliendam si novum deum protulisset. Bene igitur quod et dexteras Paulo dederunt Petrus et Iacobus et Ioannes, et de officii distributione pepigerunt, ut Paulus in nationes, illi in circumcisionem, tantum ut meminissent egenorum, et hoc secundum legem creatoris, pauperes et egenos foventis, sicut in evangelii vestri retractatu probatum est. Adeo constat de lege sola fuisse quaestionem, dum ostenditur quid ex lege custodiri convenerit. Sed reprehendit Petrum non recto pede incedentem ad evangelii veritatem. Plane reprehendit, non ob aliud tamen quam ob inconstantiam victus, quem pro personarum qualitate variabat, timens eos qui erant ex circumcisione, non ob aliquam divinitatis perversitatem, de qua et aliis in faciem restitisset, qui de minore causa conversationis ambiguae Petro ipsi non pepercit. Sed quomodo Marcionitae volunt credi? De cetero pergat apostolus, negans ex operibus legis iustificari hominem, sed ex fide. Eiusdem tamen dei cuius et lex. Nec enim laborasset fidem a lege discernere, quam diversitas ipsius divinitatis ultro discrevisset, si fuisset. Merito non reaedificabat quae destruxit. Destrui autem lex habuit ex quo vox loannis clamavit in eremo: Parate vias domini, ut fierent rivi et colles et montes repleti et humiliati, et tortuosa et aspera in rectitudinem et in campos, id est, legis difficultates in evangelii facilitates. Meminerat iam et psalmi esse tempus: disrumpamus a nobis vincula eorum, et abiiciamus a nobis iugum ipsorum, ex quo tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae et magistratus congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum ipsius; ut iam ex fidei fibertate instificetur homo, non ex legis servitute, quia iustus ex fide vivit. Quodsi prophetes Abacum praenuntiavit, habes et apostolum prophetas confirmantem, sicut et Christus. Eius crgo dei erit fides, in qua vivet iustus, cuius et lex, in qua non iustihcatur operarius. Proinde si in lege maledictio est, in fide vero bensdictio, utrumque habes propositum apud creatorem: ecce posui, inquit, ante te maledictionem et benedictionem. Non potes distantiam vindicare, quae etsi rerum est, non ideo auctorum, quae ab uno auctore proponitur. Cur autem Christus factus sit pro nobis maledictio , ipso apostolo edocente manifestum est, quam nobiscum faciat, id est, secundum fidem creatoris. Neque enim quia creator pronuntiavit: maledictus omnis in ligno suspensus, ideo videbitur alterius dei esse Christus et ideirco a creatore iam tunc in lege maledictus. Et quomodo praemaledixisset eum creator, quem ignorat? Cur autem non magis competat creatori filium suum dedisse maledictioni suae, quam illi deo tuo subdidisse maledictioni, et quidem pro homine alieno? Denique si atrox videtur hoc in creatore circa filium, proinde tuo in deo; si vero rationale et in tuo, proinde et in meo, et magis in meo. Facilius enim crederetur eius esse, per maledictionem Christi benedictionem prospexisse bomini, qui et maledictionem aliquando et benedictionem proposuerit ante hominem, quam qui neutrum unquam sit apud te professus. Accepimus igitur benedictionem spiritalem per fidem, inquit, ex qua scilicet vivet iustus, secundum creatorem. Hoc est ergo, quod dico eius dei fidem esse, cuius est forma gratiae fidei. Sed et cum adiicit: omnes enim filii estis fidei, ostenditur, quid supra haeretica industria eraserit, mentionem scilicet Abrabae, qua nos apostolus filios Abrabae per fidem affirmat, secundum quam mentionem hic qunque filios fidei notavit. Ceterum quomodo filii fidei? et cuius fidei, si non Abrabae? Si enim Abrabam deo credidit, et deputatum est iustitiae, atque exinde pater multarum nationum meruit nuncupari, nos autem credendo deo magis proinde iustificamur, sicut Abraham, et vitam proinde consequimur, sicut iustus ex fide vivit: sic fit ut et supra filios nos Abrahae pronuntiarit, qua patris fidei, et hic filios fidei, per quam Abraham pater nationum fuerat repromissus. Ipsum quod fidem a circumcisione revocabat, nonne Abrahae filios constituere quaerebat, qui in carnis integritate crediderat? Denique alterius dei fides ad formam dei alterius non potest admitti, ut credentes iustitiae deputet, ut iustos vivere faciat, ut nationes filios fidei dicat. Totum hoc eius est apud quem ante iam notum est sub eadem Abrahae mentione, dum ipso sensu revincatur.
- 5.4.1
Adhuc, inquit, secundum hominem dico: Dum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus positi, ad deserviendum eis. Atquin non est hoc humanitus dictum. Non enim exemplum est, sed veritas. Quis enim parvulus, utique sensu, quod sunt nationes, non elementis subiectus est mundi, quae pro deo suspicit? Illud autem fuit, quod cum, Secundum hominem, dixisset, tamen testamentum hominis nemo spernit aut superordinat. Exemplo enim humani testamenti permanentis divinum tuebatur. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dixit seminibus, quasi pluribus, sed semini, tanquam uni, quod Christus est. Erubescat spongia Marcionis! Nisi quod ex abundanti retracto quae abstulit, cum validius sit illum ex his revinci quae servavit. Cum autem evenit impleri tempus, misit deus filium suum, utique is qui etiam ipsorum temporum deus est quibus saeculum constat, qui signa quoque temporum ordinavit, soles et Iunas et sidera et stellas, qui filii denique sui revelationem in extremitatem temporum et disposuit et praedicavit. In novissimis diebus erit manifestus mons domini, et in novissimis diebus effundam de spiritu meo in omnem carnem, secundum loelem. Ipsius erat sustinuisse tempus impleri, cuius erat etiam finis temporis, sicut initium. Ceterum deus ille otiosus nec operationis nec praedicationis ullius atque ita nec temporis alicuius, quid omnino egit, quod efficeret tempus impleri el iam implendum sustineri? Si nihil, satis vanum est, ut creatoris tempora sustinuerit serviens creatori. Cui autem rei misit filium suum? ut eos, qui sub lege erant, redimeret; hoc est, ut efiiceret tortuosa in viam rectam et aspera in vias lenes, secundum Esaiam, ut vetera transirent et nova orirentur, lex nova ex Sion et sermo domini ex Hierusalem, et ut adoptionem filiorum acciperemus, utique nationes, quae filii non eramus. Et ipse enim lux erit nationum, et in nomine eius nationes sperabunt. Itaque ut certum esset, nos filios dei esse, misit spiritum suum in corda nostra, clamantem: Abba, pater. In novissimis enim, inquit, diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem. Cuius gratia, nisi cuius et promissio gratiae? Quis pater, nisi qui et factor? Post has itaque divitias non erat revertendum ad infirma et mendica elementa. Elementa autem apud Romanos quoque etiam primae literae solent dici. Non ergo per mundialium elementorum derogationem a deo eorum avertere cupiebat, etsi diceudo supra: si ergo his, qui non natura sunt dei, servitis, physicae, id est, naturalis, superstitionis elementa pro deo habentis suggillat errorem, nec sic tamen elementorum deum taxans. Sed quae velit intelligi elementa, primas scilicet literas legis, ipse declarat. Dies observatis et menses ct tempora et annos et sabbata, ut opinor, et coenas puras et iciuraa et dies magnos. Cessare enim ab his quoque, sicut et circumcisione, oportebat ex decretis creatoris, qui et per Esaiam: neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustinebo, ieiunium et ferias et cerimonias vestras odit anima mea. Et per Amos, Odi, reieci cerimonias vestras, et non odorabor in frequentiis vestris; item per Osee, Avertam universas iocunditates eius et cerimonias eius et sabbata et neomenias eius et omnes frequentias eius. Quae ipse constituerat, inquis, erasit? Magis quam alius; aut si alius, ergo ille adiuvit sententiam creatoris, auferens quae et ille damnaverat. Sed non huius loci quaestio cur leges suas creator infregerit. Sufficit quod infracturum probavimus, ut confirmetur nihil apostolum adversus creatorem determinasse, cum et ipsa amolitio legis a creatore sit. Sed ut furibus solet aliquid excidere de praeda in indicium, ita credo et Marcionem novissimam Abrahae mentionem dereliquisse, nullam magis auferendam, etsi ex parte convertit. Si enim Abraham duos liberos habuit, unum ex ancilla, et alium ex libera, sed qui ex ancilla, carnaliter natus est, qui vero ex libera, per repromissionem (quae sunt allegorica, id est aliud portendentia: haec sunt enim duo testamenta, sive duae ostensioues, sicut invenimus interpretatum, unum a monte Sina in synagogam Iudaeorum secundum legem generans in servitutem, aliud super omnem principatum generans, vim, dominationem, et omne nomen quod nominatur, non tantum in hoc aevo, sed et in futuro, quae est mater nostra, in quam repromisimus sanctam ecclesiam; ideoque adicit, Propter quod, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae), utique manifestavit et Christianismi generositatem in filio Abrahae ex libera nato allegoriae habere sacramentum, sicut et Iudaismi servitutem legalem in filio ancillae, atque ita eius dei esse utramque dispositionem apud quem invenimus utriusque dispositionis delineationem. Ipsum quod ait, Qua libertate Christus nos manumisit, nonne eum constituit manumissorem qui fuit dominus? Alienos enim servos nec Galba manumisit, facilius liberos soluturus. Ab eo igitur praestabitur libertas apud quem fuit servitus legis. Et merito. Non decebat manumissos rursus iugo servitutis, id est legis, adstringi, iam psalmo adimpleto: disrumpamus vincula eorum et abiiciamus a nobis iugum ipsorum, postquam archontes congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum ipsius. De servitute igitur exemptos ipsam servitutis notam eradere perseverabat, circumcisionem, ex praedicationis scilicet propheticae auctoritate, memor dictum per Hieremiam: etr circumcidimi praeputia cordis vestri; quia et Moyses: circumcidetis duricordiam vestram, id est non carnem. Denique si circumcisionem ab alio deo veniens excludebat, cur etiam praeputiationem negat quiequam valere in Christo, sicut et circumcisionem? *) praeferre enim debebat aemulam eius, quam expugnabat, si ab aemulo circumcisionis deo esset. Porro quia et circumcisio et praeputiatio uni deo deputabantur, ideo utraque in Christo vacabat propter fidei praclationem, illius fidei, de qua erat scriptum: et in nominc eius nationes credent, illius fidei, quam dicendo per dilectionem perfici, sic quoque creatoris ostendit. Sive enim dilectionem dicit quae in deum, et hoc creatoris est, Diliges deum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis, sive quae in proximum, Et proximum tuum tanquam te, creatoris est. Qui autem turbat vos, iudicium feret. A quo deo? Ab optimo? Sed ille non iudicat. A creatore? Sed nec ille damnabit assertorem circumcisionis. Quodsi non erit alius qui iudicet nisi creator, iam ergo non damnabit legis defensores nisi qui ipse eam cessare constituit. Quid nunc, si et confirmat illam ex parte qua debet? Tota enim, inquit, lex in vobis adimpleta est: Diliges proximum tuum tanquam te. Aut si sic vult intellegi, Adimpleta est, quasi iam non adimplenda, ergo non vult ut diligam proximum tanquam me, ut et hoc cum lege cessaverit. Sed perseverandum erit semper in isto praecepto. Ergo lex creatoris etiam ab adversario probata est, nec dispendium, sed compendium ab eo consecuta est, redacta summa in unum iam praeceptum. Sed nec hoc alii magis competit quam auctori. Atque adeo cum dicit, Onera vestra invicem sustinete, et sic adimplebitis legem Christi, si hoc non potest fieri nisi quis diligat proximum sibi tanquam se, apparet, Diliges proximum tibi tanquam te, per quod auditur, Invicem onera vestra portate, Christi esse legem, quae sit creatoris, atque ita Christum creatoris esse, dum Christi est lex creatoris. Erratis, deus non deridetur. Atquin derideri potest deus Marcionis, qui nec irasci novit nec ulcisci. Quod enim severit homo, hoc et metet. Ergo retributionis et iudicii deus intentat. Bonum autem facientes non fatigemur, et dum habemus tempus, operemur honum. Nega creatorem bonum facere praecepisse, et diversa doctrina sit diversae divinitatis. Porro si retributionem praedicat, ab eodem erit et corruptionis messis et vitae. Tempore autem suo metemus, quia et Ecclesiasticus, Tempus, inquit, erit omni rei. Sed et mihi, famulo creatoris, mundus crucifixus est, non tamen deus mundi, et ego mundo, non tamen deo mundi. Mundum enim, quantum ad conversationem eius, posuit, cui renuntiando mutuo transfigimur et invicem morimur. Persecutores vocat Christi. Cum vero adicit stigmata Christi in corpore suo gestare se (utique corporalia competunt), iam non putativam, sed veram et solidam carnem professus est Christi, cuius stigmata corporalia ostendit.
- 5.5.1
DE EPISTULA AD CORINTHIOS PRIMA. Praestructio superioris epistulae ita duxit, ut de titulo eius non retractaverim, certus et alibi retractari eum posse, communem scilicet et eundem in epistulis omnibus, quod non utique salutem praescribit eis quibus scribit, sed gratiam et pacem. Non dico quid illi cum Iudaico adhuc more, destructori Iudaismi? Nam et hodie Iudaei in pacis nomine appellant, et retro in scripturis sic salutabant. Sed intellego illum defendisse officio suo praedicationem creatoris: Quam maturi pedes evangelizantium bona, evangelizantium pacem. Evangelizator enim bonorum, id est gratiae dei, pacem quam praeferendam sciebat. Haec cum a deo patre nostro et domino Iesu annuntians communibus nominibus utatur, competentibus nostro quoque sacramento, non puto dispici posse quis deus pater et dominus Iesus praedicetur, nisi ex accedentibus cui magis competant. Primo quidem patrem dominum praescribo non alium agnoscendum quam et hominis et universitatis creatorem et institutorem: porro patri etiam domini nomen accedere ob potestatem, quod et filius per patrem capiat: dehinc gratiam et pacem non solum eius esse a quo praedicabantur, sed eius qui fuerit offensus. Nec gratia enim fit nisi offensae, nec pax nisi belli. Et populus autem per disciplinae transgressionem et omne hominum genus per naturae dissimulationem et deliquerat et rebellaverat adversus creatorem. Deus autem Marcionis, et quia ignotus, non potuit offendi, et quia nescit irasci. Quae ergo gratia a non offenso? quae pax a non rebellato? Ait crucem Christi stultitiam esse perituris, virtutem autem et sapientiam dei salutem consecuturis, et ut ostenderet unde hoc eveniret, adicit: Scriptum est enim, Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium irritam faciam. Si haec creatoris sunt et quae ad causam crucis pertinent stultitiae deputat, ergo et crux et per crucem Christus ad creatorem pertinebit, a quo praedicatum est quod ad crucem pertinet. Aut si creator, qua aemulus, idcirco sapientiam abstulit, ut crux Christi scilicet adversarii stultitia deputetur, ecquomodo potest aliquid ad crucem Christi non sui creator pronuntiasse, quem ignorabat cum praedicabat? Sed et cur apud dominum optimum et profusae misericordiae alii salutem referunt, credentes crucem virtutem et sapientiam dei esse, alii perditionem, quibus Christi crux stultitia reputatur, si non creatoris est aliquam et populi et humani generis offensam detrimento sapientiae atque prudentiae multasse? Hoc sequentia confirmabunt, cum dicit, Nonne infatuavit deus sapientiam mundi? cumque et hic adicit quare: Quoniam in dei sapientia non intellexit mundus per sapientiam dominum, boni duxit deus per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Sed prius de mundo disceptabo, quatenus subtilissimi haeretici hic vel maxime mundum per dominum mundi interpretantur, nos autem hominem qui sit in mundo intellegimus, ex forma simplici loquelae humanae, qua plerumque id quod continet ponimus pro eo quod continetur. Circus clamavit, et forum locutum est, et basilica fremuit, id est qui in his locis rem egerunt. Igitur quia homo, non deus, mundi in sapientia non cognovit deum, quem cognoscere debuerat, et Iudaeus in sapientia scripturarum et omnis gens in sapientia operum, ideo deus idem qui in sapientia sua non erat agnitus statuit sapientiam hominum stultitia repercutere, salvos faciendo credentes quosque in stultam crucis praedicationem. Quoniam Iudaei signa desiderant, qui iam de deo certi esse debuerant, et Graeci sapientiam quaerunt, qui suam scilicet, non dei, sapientiam sistunt. Ceterum si novus deus praedicaretur, quid deliquerant Iudaei signa desiderantes quibus crederent, aut Graeci sapientiam sectantes cui magis crederent? Ita et remuneratio ipsa in Iudaeos et Graecos et zeloten deum confirmat et iudicem, qui ex retributione aemula et iudice infatuaverit sapientiam mundi. Quodsi eius sunt et causae cuius adhibentur scripturae, ergo de creatore tractans apostolus non intellecto creatorem utique docet intellegendum. Etiam quod scandalum Iudaeis praedicat Christum, prophetiam super illo consignat creatoris, dicentis per Esaiam, Ecce posui in Sion lapidem offensionis et petram scandali; petra autem fuit Christus. Etiam Marcion servat. Quid est autem stultum dei sapientius hominibus, nisi crux et mors Christi? Quid infirmum dei fortius homine, misi nativitas et caro dei? Ceterum si nec natus ex virgine Christus nec carne constructus ac per hoc neque crucem neque mortem vere perpessus est, nihil in illo fuit stultum et infirmum; nec iam stulta mundi elegit deus, ut confandat sapientiam, nec infirma mundi elegit deus, ut confundat fortia, nec inhenesta et minima et contemptibilia, quae non sunt, id est quae non vere sunt, ut confundat quae sunt, id est quae vere sunt. Nihil enim a deo dispositum est vere modicum et ignobile et contemptibile, sed quod ab homine. Apud creatorem autem etism vetera stultitiae et infirmitati et inhonestati et pusillitati et contemptui deputari possunt. Quid stultius, quid infirmius, quam sacrificiorum cruentorum et holocaustomatum nidorosorum a deo exactio? Quid infirmius quam vasculerum et grabatorum purgatio? Quid inhonestius quam carnis iam erubescentis alia dedecoratio? Quid tam humile quam talionis indictio? Quid tam contemptibile quam ciberum exceptio? Totum, quod sciam, vetus testamentum omnis haereticus irridet. Stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientiam. Marcionis deus nihil tale, quia nec aemulatur contraria contrariis redarguere, ne glorietur omnis caro, ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in domino glorietur. In quo? utique in eo qui hoc praecepit. Nisi creator praecepti ut in deo Marcionis glorietur.
- 5.6.1
Igitur per haec omnia ostendit cuius dei sapientiam Ioquatur inter perfectos, eius scilicet qui sapientiam sapientium abstulerit et prudentiam prudentium irritam fecerit, qui infatuaverit sapientiam mundi, stulta eligens eius et disponens in salutem. Hanc dicit sapientiam in occulto fuisse quae fuerit in stultis et in pusillis et inhonestis, quae latuerit etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus, revelanda postmodum in Christo, posito in lumen nationum a creatore promittente per Esaiae vocem patefacturum se thesauros invisibiles et occultos. Nam ut absconderit aliquid is deus qui nihil egit omnino in quod aliquid abscondisse existimaretur, satis incredibile. Ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua eius sacramenta. Creator autem tam ipse notus quam et sacramenta eius, palam scilicet decurrentia apud Isra(??)l, sed de significantiis obumbrata, in quibus sapientia dei delitescebat, inter perfectos narranda suo in tempore, proposita vero in proposito dei ante saecula. Cuius et saecula, nisi creatoris? Si enim et saecula temporibus structa sunt, tempora autem diebus et mensibus et annis compinguntur, dies porro et meuses et anni solibus et lunis et sideribus creatoris signantur in hoc ab eo positis (Et erunt enim, inquit, in signa mensium et annorum), apparet et saecula creatoris esse, et omne quod ante saecula propositum dicatur non alterius esse quam cuius et saecula. Aut probet dei sui saecula Marcion; ostendat et mundum ipsum in quo saecula deputentur, vas quodammodo temporum, et signa aliqua vel ordinem eorum. Si nibil demonstrat, revertor ut et illud dicam, Cur autem ante saecula creatoris proposuit gloriam nostram? Posset videri eam ante saecula proposuisse quam introductione saeculi revelasset. At cum id facit paene iam totis saeculis creatoris prodactis, vane ante saecula proposuit, et non magis intra saecula, quod revelaturus erat paene post saecula. Non enim eius est festinasse in proponendo cuius et retardasse in revelando. Creatori autem competit utrumque et ante saecula proposuisse et in fine saeculorum revelasse, quia et quod proposuit et revelavit, medio spatio saeculorum in figuris et aenigmatibus et allegoriis praeministravit. Sed quia subicit de gloria nostra, quod eam nemo ex principibus huius aevi scierit, ceterum si scissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent, argumentatur haereticus quod principes huius aevi dominum, alterius scilicet dei Christum, cruci confixerint, ut et hoc in ipsum recidat creatorem. Porro cui supra ostendimus quibus modis gloria nostra a creatore sit deputanda, praeindicatum esse debebit eam quae in occulto fuerit apud creatorem merito ignotam etiam ab omnibus virtutibus et potestatibus creatoris, quia nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis ipsique principi transgressionis, diabolo, quos magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum creatoris. Sed iam nec mibi competit principes huius aevi virtutes et potestates interpretari creatoris, quia ignorantiam illis adscribit apostolus, Iesum autem et secundum nostrum evangelium diabolus quoque in temptatione cognovit, et secundum commune instrumentum spiritus nequam sciebat eum sanctum dei esse et Iesum vocari et in perditionem eorum venisse. Etiam parabola fortis illius armati, quem alius validior oppressit et vasa eius occupavit, si in creatoris accipitur apud Marcionem, iam nec ignorasse ultra potuit creator deum gloriae, dum ab eo opprimitur, nec in cruce eum figere adversus quem valere non potuit, et superest ut secundum me quidem credibile sit scientes virtutes et potestates creatoris deum gloriae Christum suum crucifixisse, qua desperatione et malitiae redundantia servi quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant. Scriptum est enim apud me satanam in Iudam introisse. Secundum autem Marcionem nec apostolus hoc loco patitur ignorantiam adscribi virtutibus creatoris in gloriae dominum, quia scilicet non illas vult intellegi principes huius aevi. Quod si non videtur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de saecularibus dixit, de populo principali, utique non inter nationes, de ipsis archontibus eius, de rege Herode, etiam de Pilato, et quo maior principatus huius aevi Romana dignitas praesidebat. Ita et cum destruuntur argumentationes diversae partis, nostrae expositiones aedificantur. Sed vis adhuc gloriam nostram dei tui esse et apud eum in occulto fuisse. Et quare adhuc eodem et deus instrumento et apostolus nititur? Quid illi cum sententiis prophetarum ubique? Quis enim cognovit sensum domini, et quis illi consiliarius rius fuit? Esaias est. Quid illi etiam cum exemplis dei nostri? Nam quod architectum se prudentem affirmat, hoc invenimus significari depalatorem disciplinae divinae a creatore per Esaiam. Au- feram enim, inquit, a Iudaea inter cetera et sapientem architectum. Et numquid ipse tunc Paulus destinabatur, de Iudaea, id est de Iudsismo, suferri habens in aedificationem Christianismi, positurus unicum fundamentum, quod est Christus? quia et de hoc per eundem prophetam oreator, Ecce ego, inquit, inicio in fundamenta Sionis lapidem pretiosum, honorabilem, et qui in eum crediderit, non confundetur. Nisi si structorem se terreni operis deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret, qui futurus esset fundamentum credentium in eum, super quod prout quisque superstruxerit, dignam scilicet vel indignam doctrinam, si opus eius per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur, creatoris est, quia per ignem iudicatur vestra superaedificatio, utique sui fundamenti, id est sui Christi. Nescitis quod templum dei sitis, et in vobis inhabitet spiritus dei? Si homo et res et opus et imago et similitudo et caro per terram et anima per afflatum creatoris est, totus ergo in alieno habitat deus Marcionis, si non creatoris sumus templum. Quod si templum dei quis vitiaverit, vitiabitur, utique a deo templi. Ultorem intentans creatorem intentabis. Stulti estote, ut sitis sapientes. Quare? Sapientia enim huius mundi stultitia est penes deum. Penes quem deum? Si nihil nobis et ad hunc sensum pristina praeiudicaverunt, bene quod et hic adstruit: Scriptum est enim, Deprehendens sapientes in nequitia illorum; et rursus, Dominus scit cogitationes sapientium, quod sint supervacuae. In totum enim praescriptum a nobis erit nulla illum sententia uti petuisse eius dei quem destruere deberet, si non illi doceret. Ergo, inquit, nemo glorietur in homine. Et hoc secundum creatoris disciplinam: Miserum hominem, qui spem habet in hominem! et, Bonum est fidere in deo, quam fidere in hominibus; ita et gloriari.
- 5.7.1
Et occulta tenebrarum ipse illuminabit, utique per Christum, qui Christum illuminationem repromisit, se quoque lucernam pronuntiavit, scrutantem corda et renes. Ab illo erit et laus unicuique a quo et contrarium laudis, ut a iudice. Certe, inquis, vel hic mundum deum mundi interpretatur, dicendo, Spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus. Quia si mundum homines mundi significasset, non etiam homines postmodum nominasset. Immo ne ita argumentareris, providentia spiritus sancti demonstravit quomodo dixisset, Spectaculum facti sumus mundo, dum angelis, qui mundo ministrant, et hominibus, quibus ministrant. Verebatur nimirum tantae constantiae vis, ne dicam spiritus sanctus, praesertim ad filios scribens, quos in evangelio generaverat, libere deum mundi nominare, adversus quem nisi exserte non posset videri presdicare. Non defendo secundum legem creatoris displicuisse illum qui mulierem patris sui habuit. Communis et publicae religionis secutus sit disciplinam. Sed cum sum damnat dedendum satanae, damnatoris dei praeco est. Viderit et quomodo dixerit, In interitum carnis. ut spiritus salvus sit in die domini, dum et de carnis interitu et de salute spiritus iudicavit, et auferri iubens malum de medio creatoris frequentissimam sententiam commemoraverit. Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Ergo azymi figurae erant nostrae apud creatorem. Sic et pascha nostrum immolatus est Christus. Quare pascha Christus, si non pascha figura Christi per similitudinem sanguinis salutaris et peeoris Christi? Quid nobis et Christo imagines induit sollemnium creatoris, si non erant nostrae? Avertens autem nos a fornicatione manifestat carnis resurrectionem. Corpus, inquit, non fornicationi, sed domino, et dominus corpori, ut templum deo, et deus templo. Templum ergo deo peribit, et deus templo. Atquin vides, Qui dominum suscitavit, et nos suscitabit; in corpore quoque suscitabit, quia corpus domino, et dominus corpori. Et bene quod aggerat, Nescitis corpora vestra membra esse Christi? Quid dicet haereticus? Membra Christi non resurgent, quae nostra iam non sunt? Empti enim sumus pretio magno. Plane nullo, si phantasma fuit Christus, nec habuit ullam substantiam corporis quam pro nostris cerporibus dependeret. Ergo et Christus habuit quo nos redimeret, et si aliquo magno redemit haec corpora, in quae eadem committenda fornicatio non erit, ut in membra iam Christi, non nostra, utique sibi salva praestabit quae magno comparavit. Iam nunc quomodo honorabimus, quomodo tollemus deum in corpore perituro? Sequitur de nuptiis congredi, quas Marcion constantior apostolo prohibet. Etenim apostolus, etsi bonum con- tinentiae praefert, tamen coniugium et contrahi permittit et usui esse, et magis retineri quam disiungi suadet. Plane Christus vetat divortium, Moyses vero permittit. Marcion totum concubitum auferens fidelibus (viderint enim catechumeni eius), repudium ante nuptias iubens, cuius sententiam sequitur, Moysi an.Christi? Atquin et Christus cum praecipit, mulierem a viro non discedere, aut si disoesserit, manere innuptam aut reconciliari viro, et repudium permisit, quod non in totum prohibuit, et matrimonium conflrmavit, quod primo vetuit disiungi, et, si forte disiunctum, voluit reformari. Sed et continentiae quas ait causas? Quis tempus in collecto est. Putaveram, quia deus alius in Christo; et tamen a quo est collectio temporis, ab eo erit et quod collectioni temporis congruit. Nemo alieno tempori consulit. Pusillum deum affirmas tuum, Marcion, quem in aliquo coangustat tempus creatoris. Certe praescribeas tantum in domino esse nubendum, ne qui fidelis ethnicum matrimonium contrahat, legem tuetur creatoris, allephylorum nuptias ubique prohibentis. Sed, Et si sunt qui dicuntur dei, sive in caelis sive in terris, apparet quomodo dixerit; non quasi vere sint, sed quia sint qui dicantur, quando non sint. De idelis enim coepit de idolothytis disputaturus: Scimus quod idolum nihil sit. Creatorem autem et Marcion deum non negat; ergo non potest videri apostolus creatorem quoque inter eos posuisse qui dei dieantur et temen non sint, quando, et si fuisent, nobis tamen unus esset deus pater. Ex quo omnia nobis, nisi cuius omnia? Quaenam ista? Habes in praeteritis, Omnia vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura. Adeo omnium deum creatorem facit, a quo et mundus et vita et mors, quae alterius dei esse non possunt. Ab eo igitur inter omnia et Christus. Ex labore suo unumquemque quemque docens vivere oportere satis exempla praemiserat militum, pastorum, rusticorum; sed divina illi auotoritas deerat. Legem igitur opponit creatoris ingratis, quam destruebat; sui enim dei nullam talem habebat. Bovi, inquit, terenti os non obligabis, et adicit, Numquid de bubus pertinet ad dominum? etiam de bubus propter homines benignum? Propter nos enim scriptum est, inquit. Ergo et legem allegoricam secundum nos probavit, et de evagelio viventibus patrocinantem, ac propter hoc non alterius esse evangelizatores quam cuius lex quae prospexit illis, cum dicit, Propter nos enim scriptum est. Sed noluit uti legis potestate, quia maluit gratis laborare. Hoc ad gloriam suam retulit, quam negavit quemquam evacuaturum, non ad legis destructionem, qua alium probavit usurum. Ecce enim et in petram offendit caecus Marcion de qua bibebant in solitudine patres nostri. Si enim petra illa Christus fuit, utique creatoris, cuius et populus. Cui rei figuram extranei sacramenti interpretatur? An ut hoc ipsum doceret figurata fuisse vetera in Christum ex illis recensendum? Nam et reliquum exitum populi decursurus praemittit, Haec autem exempla nobis sunt facta. Dic mihi, a creatore alterius quidem ignoti dei hominibus exempla sunt facta, an alius deus ab alio mutuatur exempla, et quidem aemulo? De illo me terret sibi a quo fidem meam transfert. Meliorem me illi adversarius faciet? Iam si deliquero eadem quae et populus, eademne passurus sum, an non? Atquin si non eadem, vane mihi timenda proponit quae non sum passurus. Passurus autem a quo ero? Si a creatore, qualia infligere ipsius est? et quale erit ut peccatorem aemuli sui puniat magis quam e contrario foveat deus zelotes? Si ab illo deo? Atquin punire non novit. Ita tota ista propositio apostoli nulla ratione consistit, si non disciplinam creatoris est. Denique et in clausula praefationi respondet. Haec autem quemadmodum evenerunt illis, scripta sunt ad nos commonendos, in quos fines aevorum decucurrerunt. O creatorem et praescium iam et admonitorem alienorum Christianorum! Praetereo si quando paria eorum quae retraetata sunt, quaedam et bre viter expungo. Magnum argumentum dei alterius permissio omnium obsoniorum adversus legem. Quasi non et ipsi confiteamur legis onera dimissa, sed ab eo qui imposuit, qui novationem repromisit. Ita et cibos qui abstulit, reddidit, quod et a primordio praestitit. Ceterum si quis alius deus fuisset destructor dei nostri, nihil magis suos prohibuisset quam de copiis adversarii vivere.
- 5.8.1
Caput viri Christus est. Quis Christus, qui non est viri auctor? Capul enim ad auctoritatem posuit, auctoritas autem non alterius erit quam auctoris. Cuius denique viri caput est? Certe de quo subicit, Vir enim non debet capnt velare, cum sit dei imago. Igitur si creatoris est imago (ille enim Christum sermonem suum intuens hominem futurum, Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram), quomodo possum alterum habere caput, non eum cuius imago sum? Cum enim imago sim creatoris, non est in me locus capitis alterius. Sed et quare mulier potestatem super caput habere debebit? Si quia ex viro, et propter virum facta est secundum institutionem creatoris, sic quoque eius disciplinam apostolus curavit de cuius institutione causas disciplinae interpretatur. Adicit etiam, Propter angelos. Quos? id est cuius? Si creatoris apostatas, merito, ut illa facie, quae eos scandalizavit, notam quandam referat de habitu humilitatis et obscuratione decoris: si vero propter angelos dei alterius, quid veretur, si nec ipsi Marcionitae feminas appetunt? Saepe iam ostendimus haereses apud apostolum inter mala ut malum poni, et eos probabiles intellegendos qui haereses ut malum fugiant. Proinde panis et caliois sacramento iam in evangelio probavimus corporis et sanguinis dominici veritatem adversus phantasma Marcionis. Sed et omnem iudicii mentionem creatori competere, ut deo iudici, toto paene opere tractatum est. Nunc de spiritalibus dico, haec quoque in Christum a creatore promissa, sub illa praescriptione iustissima, opinor, qua non alterius credenda sit exhibitio quam cuius probata. fuerit repromissio. Pronuntiavit Esaias, Prodibit virga de radice Iesse, et flos de radica ascendet, et requiescet super eum spiritus domini. Dehinc species eius enumerat: Spiritus sapientiae et intellegentiae, spiritus consilii et valentiae, et spiritus agnitionis et religionis, spiritus eum replebit timoris dei. Christum enim in floris figura ostendit oriturum ex virga profecta de radice Iesse, id est virgine generis David, filii Iesse, in quo Christo consistere haberet tota substantia spiritus, non quasi postea obventura illi qui semper spiritus dei fuerit, ante carnem quoque, ne ex hoc argu- menteris prophetiam ad eum Christum pertinere qui ut homo tantum ex solo censu David postea consecuturus sit dei sui spiritum, sed quoniam exinde quo floruisset in carne, sumpta ex stirpe David, requiescere in illo omnis haberet operalio gratiae spiritalis, et concessare et finem facere, quantum ad Iudaeos; sicut et res ipsa testatur, nihil exinde spirante penes illos spiritu creatoris, ablato a Iudaea sapiente et prudente architecto et consiliario et propheta, ut hoc sit, Lex et prophetae usque ad Ioannam. Accipe nunc, quomodo et a Christo in caelum recepto charismata obventura pronuntiarit. Ascendit in sublimitatem, id est in caelum: captivam duxit captivitatem, id est mortem vel humanam servitutem: dedit data filiis hominum, id est donativa, quae charismata dicimus. Eleganter filiis hominum ait, non passim hominibus, nos ostendens filios hominum, id est vere hominum, apostolorum. In evangelio enim, inquit, ego vos generavi, et, Filii mei, quos parturio rursus. Iam nunc et illa promissio spiritus absolute facta per Ioelem: In novissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, et prophetabunt filii filiaeque eorum, et super servos et ancillas meas de meo spiritu effundam. Et utique si in novissimos dies gratiam spiritus creator repromisit, Christus autem spiritalium dispensator in novissimis diebus apparuit, dicente apostolo, At ubi tempus expletum est, misit deus filium suum, et rursus, Quia tempus iam in collecto est, apparet et de temporum ultimorum praedicatione hanc gratiam spiritus ad Christum praedicatoris pertinere. Compara denique species apostoli et Esaiae. Alii, inquit, datur per spiritum sermo sapientiae: statim et Esaias spiritum sapientiae posuit. Alii sermo scientiae: hic erit sermo intellegentiae et consilii. Alii fides in eodem spiritu: hic erit spiritus religionis et timoris dei. Alii donum curationum, alii virtutum: hic erit valentiae spiritus. Alii prophetia, alii distinctio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum: hic erit agnitionis spiritus. Vide apostolum et in distributione facienda unius spiritus et in specialitate interpretanda prophetae conspirantem. Possum dicere ipsum, qui corporis nostri per multa et diversa membra unitatem charismatum variorum compagini adaequavit, eundem et corporis humani et spiritus sancti dominum ostendit, qui meritum charismatum noluerit esse in corpore spiritus, quae nec in corpore humano collocavit, qui de dilectione quoque omnibus charismatibus praeponenda apostolum instruxerit principali praecepto, quod probavit et Christus, Diliges dominum de totis praecordiis et totis viribus et tota anima tua, et proximum tuum tanquam te ipsum. Quod, etsi in lege scriptum esset, commemorat in aliis linguis et in aliis labiis locuturum creatorem, cum hac commemoratione charisma linguarum confirmat, nec hic potest videri alienum charisma creatoris praedicatione confirmasse. Aeque praescribens silentium mulieribus in ecclesia, ne quid discendi duntaxat gratia loquantur (ceterum prophetandi ius et illas habere, iam ostendit, cum mulieri etiam prophetanti velamen imponit), ex lege accipit subiciendae feminae auctoritatem, quam, ut semel dixerim, nosse non debuit nisi in destructionem. Sed ut iam a spiritalibus recedamus, res ipsae probare debebunt quis nostrum temere deo suo vindicet, et an nostrae parti possit opponi haec, et si creator repromisit in suum Christum nondum revelatum, ut Iudaeis tantum destinatum, suas habitura in suo tempore, in suo Christo, et in suo populo operationes. Exhibeat itaque Marcion dei sui dona, aliquos prophetas, qui tamen non de humano sensu, sed de dei spiritu sint locuti, qui et futura praenuntiarint et cordis occulta traduxerint; edat aliquem psalmum, aliquam visionem, aliquam orationem, duntaxat spiritalem, in ecstasi, id est amentia, si qua linguae interpretatio accessit; probet etiam mihi mulierem apud se prophetasse ex illis suis sanctioribus feminis magnidicam: si haec omnia facilius a me proferuntur, et utique conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis creatoris, sine dubio dei mei erit et Christus et spiritus et apostolus. Habet professionem meam qui voluerit eam exigere.
- 5.8.2
Interim Marcionites nihil huiusmodi exhibebit, qui timet iam pronuntiare cuius magis Christus nondum sit revelatus. Sicut meus expectandus est, qui a primordio praedicatus est, illius idcirco non est, quia non a primordio sit. Melius nos credimus in Christum futurum quam haereticus in nullum. Mortuerum resurrectionem quomodo quidam tunc negarint prius dispiciendum est. Utique eodem modo quo et nunc; siquidem semper resurrectio carnis negatur. Ceterum animam et sapientium plures divinam vindicantes salvam repromittunt, et vulgus ipsum ea praesumptione defunctos colit qua animas eorum manere confidit: ceterum corpora aut ignibus statim aut feris aut etiam diligentissime condita temporibus tamen aboleri manifestum est. Si ergo carnis resurrectionem negantes apostolus retundit, utique adversus illos tuetur quod illi negabant, carnis scilicet resurrectionem. Habes compendio responsum, Cetera iam ex abundanti. Nam et ipsum, quod mortuorum resurrectio dicitur, exigit defendi proprietates vocabulorum. Ita vocabulum mortuum non est nisi quod amisit animam, de cuius facultate vivebat. Corpus est quod amittit animam et amittendo fit morluum; ita mortui vocabulum corpori competit. Porro si resurrectio mortui est, mortuum autem non aliud est quam corpus, corporis erit resurrectio. Sic et resurrectionis vocabulum non aliam rem vindicat quam quae cecidit. Surgere enim potest dici et quod omnino non cecidit, quod semper retro iacuit. Resurgere autem non est nisi eius quod cecidit; iterum enim surgendo, quia cecidit, resurgere dicitur. RE enim syllaba iterationi semper adhibetur. Cadere ergo dicimus corpus in terram per mortem, sicut et res ipsa testatur, ex dei lego. Corpori enim dictum est, Terra es et in terram ibis. Ita quod de terra est ibit in terram. Hoc cadit quod in terram abit, hoc resurgit quod cadit. Quia per hominem more, et per hominem resurrectio. Hic mibi et Christi corpus ostenditur. in nomine hominis, qui constat ex corpore, ut saepe iam docuimus. Quodsi sic in Christo vivificamur omnes sicut mortificamur in Adam, quando in Adam corpore mortificamur, sic necasse est in Christo corpore vivificemur. Ceterum similitudo non constat si non in eadem substantia mortificationis in Adam vivificatio concurrat in Christo. Sed interposuit adhuc aliquid de Christo, et propter praesentem disceptaionem. non omittendum. Tanto magis enim probabitur carnis resurrectio, quanto Christum eius dei ostendero apud quem creditur carnis resurrectio. Cum dicit, Oportet enim regnare eum, donec ponat inimicos eius sub pedes eius, iam quidem et ex hoc ultorem deum edicit, atque exinde ipsum qui hoc Christo repromiserit: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum: virgam virtutis tuae emittet dominus ex Sion, et dominabitur in medio inimicorum tuorum tecum. Sed necesse est ad meam sententiam pertinere defendam eas scripturas quas et Iudaei nobis avocare conantur. Dicunt denique hunc psalmum in Exechiam cecinisse, quia is sederit ad dexteram templi, et hostes eius averterit deus et absumpserit; propterea igitur et cetera, Ante luciferum ex utero generavi te, in Ezechiam convenire et in Ezechiae nativitatem. Nos edimus evangelia (de quorum fide aliquid utique iam in tanto opere istos confirmasse debemus), nocturna nativitate declarantia dominum, ut hoc sit aute luciferum, et ex stella magis intellecta, et ex testimonio angeli, qui nocte pastoribus annuntiavit natum esse cum maxime Christum, et ex loco partus, in diversorium enim ad noctem convenitur. Fortassean et mystice factum sit ut nocte Christus nasceretur, lux veritatis futurus ignorantiae tenebris. Sed nec, Generavi te, edixisset deus, nisi filio vero. Nam etsi de toto populo ait, Filios generavi, sed non adiecit Ex utero. Cur autem adiecit Ex utero tam vane, quasi aliqui hominum ex utero natus dubitaretur, nisi quia curiosius voluit intellegi in Christum: Ex utero generavi te, id est ex solo utero, sine viri semine, carni deputans ex utero spiritus. Quod et in ipso hic accodit: Tu es sacerdos in aevum. Nec sacerdos autem E(??)echias, nec in aevum, etsi fuisset. Secundum ordinem, inquit, Melchisedec. Quid Ezechias ad Melchisedec altissimi sacerdotem, et quidem non circumcisum, qui Abraham circumcisum iam accepta decimarum oblatione benedixit? At in Christum conveniet ordo Melchisedec, quoniam quidem Christus proprius et legitimus dei antistes, praeputiati sacerdotii pontifex, tum in nationibus constitutus, a quibus magis suscipi habebat, cognituram se quandoque circumcisionem et Abrahae gentem, cum ultimo venerit, acceptatione et benedictione dignabitur. Est et alius psalmus ita incipiens: Deus, iudicium tuum regi da, id est Christo regnaturo, et iustitiam tuam filio regis, id est populo Christi. Filii enim eius sunt qui in ipso renascuntur. Sed et hic psalmus Salomoni canere dicetur. Quae tamen soli competunt Christo docere non poterunt etiam cetera non ad Salomenem, sed ad Christum pertinere? Descendit, inquit, tanquam imber super vellus, et velut stillae destillantes in terram; placidum descensum eius et insensibilem describens de caelo in carnem. Salomon autem etsi descendit alicunde, non tamen sicut imber, quia non de caelo. Sed simpliciora quaeque proponam. Dominabitur, inquit, a mari ad mare, et a flumine usque ad terminos terrae. Hoc soli datum est Christo; ceterum Salomon uni et modicae Iudaeae imperavit. Adorabunt illum omnes reges. Quem omnes, nisi Christum? Et servient ei omnes nationes. Cui omnes, nisi Christo? Sit nomen eius in aevum. Cuius nomen in aeternum, nisi Chri- sti? Ante solem manebit nomen eius. Ante solem enim sermo dei, id est Christus. Et benedicentur in illo universae gentes. In Salomone nulla natio benedicitur, in Christo vero omnis, Quid nunc, si et deum eum iste psalmus demonstrat? Et beatum eum dicent: quoniam benedictus dominus deus Isra(??)lis, qui facit mirabilia solus: benedictum nomen gloriae eius, et replebitur universa terra gloria eius. Contra Salomon, audeo dicere, etiam quam habuit in deo gloriam amisit per mulierem in idololatriam usque pertractus. Itaque cum in medio psalmo illud quoque positum sit: Inimici eius pulverem lingent, subiecti utique pedibus ipsius, ad illud pertinebit propter quod hunc psalmum et intuli et ad meam sententiam defendi, ut confirmaverim et regni gloriam et inimicorum subiectionem secundum dispositionem creatoris, consecuturus non alium credendum quam creatoris.
- 5.10.1
Revertamur nunc ad resurrectionem, cui et alias quidem proprio volumine satisfecimus omnibus haereticis resistentes; sed nec hic desumus, propter eos qui illud opusculum ignorant. Quid, ait, facient qui pro mortuis baptizantur, si mortui non resurgunt? Viderit institutio ista. Kalendae, si forte, Februariae respondebunt illi pro mortuis petere. Noli ergo apostolum novum statim aucto- rem aut confirmatorem eius denotare, ut tanto magis sisteret carnis resurrectionem, quanto illi, qui vane pro mortuis baptizarentur, fide resurrectionis hoc facerent. Habemus illum alicubi unius baptismi definitorem. Igitur et pro mortuis tingui pro corporibus est tingui; mortuum enim corpus ostendimus. Quid facient qui pro corporibus baptizantur, si corpora non resurgunt? Atque adeo recte hunc gradum figimus, ut et apostolus secundam disceptationem aeque de corpore induxerit. Sed dicent quidam, Quomodo mortui resurgent? quo autem corpore venient? Defensa etenim resurrectione, quae negabatur, consequens crat de qualitate corporis retractare, quae non videbatur. Sed de ista cum aliis congredi convenit. Marcion enim in totum carnis resurrectionem non admittens et soli animae salutem repromittens non qualitatis, sed substantiae facit quaestionem. Porro et ex his manifestissime obducitur quae apostolus ad qualitatem corporis tractat propter illos qui dicunt, Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient? Iam enim praedicavit resurrecturum esse corpus, si de corporis qualitate tractavit, Denique si proponit exempla grani tritici, vel alicuius eiusmodi, vel quibus det corpus deus prout volet, si unicuique seminum proprium ait esse corpus, ut aliam quidem carnem hominum, aliam vero pecudum et volucrum, et corpora caelestia atque terrena, et aliam gloriam solis, et lunae aliam, et stellarum aliam, - nonne carnalem et corporalem pro- tendit resurrectionem, quam per carnalia et corporalia exempla commendat? nonne etiam ab eo deo eam spondet a quo sunt et exempla? Sic et resurrectio, inquit. Quomodo? Sicut et granum corpus seritur, corpus resurgit. Seminationem denique vocavit dissolutionem corporis in terram, quia seritur in corruptela, in honestatem, in virtutem. Cuius ille ordo in dissolutione, eius et hic in resurrectione corporis, scilicet sicut et granum. Ceterum si auferas corpus resurrectioni quod dedisti dissolutioni, ubi consistet diversitas exitus? Proinde et si seritur animale, resurgit spiritale. Et si habet aliquod proprium corpus anima vel spiritus, ut possit videri corpus animale animam significare et corpus spiritale spiritum, non ideo animam dicit in resurrectione spiritum futuram, sed corpus, quod cum anima nascendo et per animam vivendo animale dici capit, futurum spiritale, dum per spiritum surgit in aeternitatem. Denique si non anima, sed caro seminatur in corruptela, dum dissolvitur in terram, iam non anima erit corpus animale, sed caro, quae fuit corpus animale, siquidem de animali efficitur spiritale, sicut et infra dicit, Non primum quod spiritale. Ad hoc enim et de ipso Christo praestruit: Faetus primus homo Adam in animam vivam, novissimus Adam in spiritum vivificantem; licet stultissimus haereticus noluerit ita esse, dominum enim posuit novissimum pre novissimo Adam, veritus scilicet ne, si et dominum novissimum haberet Adam, et eiusdem Christum defenderemus in Adam novissimo cuius et primum. Sed falsum relucet. Cur enim primus Adam, nisi quia et novissimus Adam? Non habent ordinem inter se nisi paria quaeque et eiusdem vel nominis vel substantiae vel auctoris. Nam etsi potest in diversis quoque esse aliud primum, aliud novissimum, sed unius auctoris. Ceterum si et auctor alius, et ipse quidem potest novissimus dici. Quod tamen intulerit, primum est, novissimum autem, si primo par sit. Par autem primo non est, quia non eiusdem auctoris est. Eodem modo et in nomine hominis revincetur. Primus, inquit, homo de humo terrenus, secundus dominus de caelo. Quare secundus, si non homo, quod et primus? Aut numquid et primus dominus, si et secundus? Sed sufficit si in evangelio filium hominis adhibet Christum et hominem, et in homine Adam eum negare non poterit. Sequentia quoque eum comprimunt. Cum enim dicit apostolus, Qualis qui de terra, homo scilicet, tales et terreni, homines utique, ergo et qualis qui de caelo homo, tales et qui de caelo homines. Non enim poterat hominibus terrenis non homines caelestes opposuisse, ut statum ac spem studiosius distingueret in appellationis societate. Statu enim ac spe dicit terrenos atque caelestes homines, tamen ex pari, qui secundum exitum aut in Adam aut in Christo deputantur, Et ideo iam ad exhortationem spei caelestis, Sicut portavimus, inquit, imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis, non ad substantiam ullam referens resurrectionis, sed ad praesentis temporis disciplinam. Portemus enim, inquit, non portabimus, praeceptive, non promissive, volens nos sicut ipse incessit ita incedere et a terreni, id est veteris, hominis imagine abscedere, quae est carnalis operatio. Denique quid subiungit? Hoc enim dico, fratres, quis caro et sanguis regnum dei non possidebunt, sidebunt, opera scilicet carnis et sanguinis, quibus et ad Galat(??)s scribens abstulit dei regnum, solitus et alias substantiam pro operibus substantiae ponere, ut cum dicit eos qui in carne sunt deo placere non posse. Quando enim placere poterimus deo, nisi dum in carne hac sumus? Aliud tempus operationis nullum opinor est. Sed si in carne quamquam constituti carnis opera fugiamus, tum non erimus in carne, dum non in substantia carnis non sumus, sed in culpa. Quodsi in nomine carnis opera, non substantiam, carnis iubemur exponere, operibus ergo canis, non substantiae carnis, in nomine carnis denegatur dei regnum. Non enim id damnatur in quo male fit, sed id quod fit. Venenum dare scelus est, calix tamen in quo datur reus non est. Ita et corpus carnalium operum vas est, anima est autem quae in illo venenum alicuius mali faci temperat. Quale est autem ut, si anima auctrix operum carnis merebitur dei regnum per expiationem eorum quae in corpore admisit, corpus ministrum solummodo in damnatione permaneat? Venefico absoluto calix erit puniendus? Et tamen non utique carni defendimus dei regnum, sed resurrectionem substantiae suae, quasi ianuam regni, per quam aditur. Ceterum aliud resurreclio, aliud regnum. Primo enim resurrectio, dehinc regnum. Resurgere itaque dicimus carnem, sed mutatam consequi regnum. Resurgent enim mortui incorrupti, illi scilicet qui fuerant corrupti dilapsis corporibus in interitum. Et nos mutabimur, in atomo, in oculi momentaneo motu. Oportet enim corruptivum hoc, tenens utique carnem suam dicebat apostolus, induere incorruptelam, et mortale hoc immortalitatem, ut scilicet habilis substantia efficiatur regno dei. erimus enim sicut angeli. Haec erit demutatio carnis, sed resuscitatae. Aut si nulla erit, quomodo induet incorruptelam et immortalitatem? Aliud igitur facta per demutationem tunc consequetur dei regnum, iam non caro nec sanguis, sed quod illi corpus deus dederit. Et ideo recte apostolus: Caro et sanguis regnum dei non consequentur, demutationi illud adscribens, quae accedit resurrectioni. Si autem tunc fiet verbum, quod scriptum est apud creatorem, Ubi est, mors, victoria tua vel contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? (verbum autem hoc creatoris est per prophetam), eius erit et res, id est regnum, cuius et verbum fiet in regno. Nec alii deo gratias dicit, quod nobis victoriam utique de morte et triumphatorium accepit.
- 5.11.1
DE EPISTULA SECUNDA AD CORINTIOS. Si deus commune vocabulum factum est vitio erroris humani, quatenus plures dei dicuntur atque creduntur in saeculo, benedictus tamen deus domini nostri Iesu Christi non alius quam creator intellegetur, qui et universa benedixit, habes Genesim, et ab universis benedicitur, habes Danielem. Proinde si pater potest dici sterilis dei nullius magis nomine quam creatoris, misericordiarum tamen pater idem erit qui misericors et miserator et misericordiae plurimus est dictus. Habes apud Ionam cum ipso misericordiae exemplo, quam Ninivitis exorantibus praestitit, facilis et Ezechiae fletibus flecti, et Achab, marito lezabelis, deprecanti sanguinem ignoscere Nabuthae, et David agnoscenti delictum statim indulgere, malens scilicet licet paenitentiam peccatoris quam mortem, utique ex misericordiae affectu. Si quid tale Marcionis deus edidit vel edixit, agnoscam patrem misericordiarum. Si vero ex eo tempore hunc titulum ei adscribit quo revelatus, quasi exinde sit pater misericordiarum quo liberare instituit genus humanum, atquin et nos ex eo tempore negamus illum ex quo dicitur revelatus. Non potest igitur aliquid ei adscribere quem tunc ostendit cum aliquid ei adscribit. Si enim prius constaret eum esse, tunc et adscribi ei potest. Accidens enim est quod adscribitur, accidentia autem antecedit ipsius rei ostensio cui accidunt, maxime cum iam alterius est quod adscribitur ei qui prius non sit ostensus. Tanto magis negabitur esse, quanto per quod affirmatur esse eius est qui iam ostensus est. Sic et testamentum novum non alterius erit quam qui illud repromisit; et si non littera, at eius spiritus; hoc erit novitas. Denique. qui litteram tabulis lapideis inciderat, idem et de spiritu edixerat, Effundam de meo spiritu in omnem carnem. Et si littera occidit, spiritus vero vivificat, eius utrumque est qui ait, Ego occidam et ego vivificabo, percutiam et sanabo. Olim duplicem vim creatoris vindicavimus, et iudicis et boni, littera occidentis per legem et spiritu vivificantis per evangelium. Non possunt duos deos facere quae, etsi diversa, apud unum recenseri praevenerunt. Commemorat et de velamine Moysi, quo faciem tegebat incontemplabilem filiis Israël. Si ideo ut claritatem maiorem defenderet novi testamenti, quod manet in gloria, quam veteris, quod evacuari habebat, hoc et meae convenit fidei praeponenti evangelium legi, et vide ne magis meae. Illic enim erit superponi quid ubi fuerit et illud cui superponitur. At cum dicit, Sed obtunsi sunt sensus mundi, non utique creatoris, sed populi, qui in mundo est. De IsraÄle enim dicit, Ad hodiernum usque velamen id ipsum in corde eorum. Figuram ostendit fuisse velamen faciei in Moyse velaminis cordis in populo, quia nec nunc apud illos perspiciatur Moyses corde, sicut nec facie tunc. Quid est ergo adhuc velatum in Moyse quod pertineat ad Paulum, si Christus creatoris a Moyse praedicatus nondum venit? quomodo iam operta et velata adhuc denotantur corda Iudaeorum, nondum exhibitis praedicationibus Moysi, id est de Christo, in quo eum intellegere deberent? Quid ad aposlum Christi alterius, si dei sui sacramenta Iudaei non intellegebant, nisi quia velamen cordis illorum ad caecitatem, qua non perspexerant Christum Moysi, pertinebat? Denique quod sequitur, Cum vero converterit ad deum, auferetur velamen, hoc Iudaeo proprie dicit, apud quem et est velamen Moysi, qui cum transierit in fidem Christi, intellegit Moysen de Christo praedicasse. Ceterum quomodo auferetur velamentum creatoris in Christo dei alterios, cuius sacramenta velasse non potuit creator, ignoti videlicet ignota? Dicit ergo nos iam aperta facie, utique cordis, quod velatum est in Iudaeis, contemplantes Christum eadem imagine transfigurari a gloria, qua scilicet et Moyses transfigurabatur a gloria domini, in gloriam. Ita corporalem Moysi illuminationem de congressu domini et corporale velamen de infirmitate populi proponens, et spiritalem revelationem et spiritalem claritatem in Christo superducens, tanquam a domino, inquit, spirituum, totum ordinem Moysi figuram ignorati apud Iudaeos, agniti vero apud nos Christi fuisse testatur. Scimus quosdam sensus ambiguitatem pati posse de sono pronuntiationis aut de modo distinctionis, cum duplicitas carum intercedit. Hanc Marcion captavit sic legendo: In quibus deus aevi huius, ut creatorem ostendens deum huius aevi alium suggerat deum alterius aevi. Nos contra sic distinguendum dicimus: In quihus deus, dehine: aevi huius excaecavit mentes infidelium; In quibus, Iudaeis infidelibus, in quibus opertum est aliquibus evangelium adhuc sub velamine Moysi. IIIis enim deus, labiis diligentibus eum, corde autem longe absistentibus ab eo, minatus fuerat: Aure audietis et non audietis, oculis videbitis et non videbitis, et: Nisi credideritis nec intellegetis, et: Auferam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium irritam faciam. Haec autem non utique de evangelio dei ignoti abscondendo minabatur. Ita etsi huius aevi deus, sed infidelium huius aevi excaecat cor, quod Christum eius non ultro recognoverint de scripturis intellegendum. Et positum in ambiguitate distinctionis hactenus tractasse, ne adversario prodesset, contentus victoriae nae ultro possum et in totum conten- tionem hanc praeterisse. Simpliciori responso prae manu erit esse huius aevi dominum diabolum interpretari, qui dixerit, propheta referente, Ero similis altissimi, ponam in nubibus thronum meum; sicut et tota huius aevi superstitio illi mancipata est qui excaecet infidelium corda et inprimis apostatae Marcionis. Denique non vidit occurrentem sibi clausulam sensus: Quoniam deus, qui dixit ex tenebris lucem lucescere, reluxit in cordibus nostris ad illuminationem agnitionis suae in persona Christi. Quis dixit, Fiat lux? Et de illuminatione mundi quis Christo ait, Posui te in lumen nationum, sedentium scilicet in tenebris et in umbra mortis? Cui respondet spiritus in psalmo ex providentia futuri. Significatum est, inquit, super nos lumen personae tuae, domine. Persona autem dei Christus dominus. Unde et apostolus supra, Qui est imago, inquit, dei. Igitur si Christus persona creatoris dicentis, Fial lux, et Christus et aposloli et evangelium et velamen et Moyses et tota series secundum testimonium clausulae creatoris est dei huius aevi, certe non eius qui nunquam dixit, Fial lux. Praetereo hic et de alia epistula, quam nos ad Ephesios praescriptam habemus, haeretici vero ad Laodicenos. Ait enim meminisse nationes quod illo in tempore cum essent sine Christo, alieni ab Israele, sine conversatione et testamentis et spe promissionis, etiam sine deo essent, in mundo utique,etsi de creatore. Ergo si nationes sine deo dixit esse, deus autem illis diabolus est, non creator, apparet dominum aevi huius eum intellegendum quem nationes pro deo receperunt, non creatorem, quem ignorant. Quale est autem ut non eiusdem habeatur thesaurus in fictilibus vasis nostris cuius et vasa sunt? Nam si gloria dei est in fictilibus vasis tantum thesauri haberi, vasa autem fictilia creatoris sunt, ergo et gloria creatoris est, cuius vasa eminentiam virtutis dei sapiunt, et virtus ipsa; quia propterea in vasa ficlilia commissa sunt, ut eminentia eius proberetur. Ceterum iam non erit alterius dei gloria ideoque nec virtus, sed magis dedecus et infirmitas, cuius eminen- tiam fictilia et quidem aliena ceperunt. Quodsi haec sunt fictilia vasa, in quibus tanta nos pati dicit, in quibus etiam mortificationem circumferimus dei, satis ingratus deus et iniustus, si non et hanc substantiam resuscitaturus est, in qua pro fide eius tanta tolerantur, in qua et mors Christi circumfertur, in qua et eminentia virtutis consecratur. Sed enim proponit, Ut et vita Christi manifestetur in corpore nostro, scilicet sicut et mors eius circumfertur in corpore. De qua ergo Christi vita dicit? qua nunc vivimus in illo? Et quomodo in sequentibus non ad visibilia nec ad temporalia, sed ad invisibilia et ad aeterna, id est non ad praesentia, sed ad futura exhortatur? Quodsi de futura vita dicit Christi, in corpore eam dicens apparituram, manifeste carnis resurrectionem praedicavit, exteriorem quidem hominem nostrum corrumpi dicens, et non quasi aeterno interitu post mortem, verum laboribus et incommodis, de quibus praemisit adiciens, Et non deficiemus. Nam et interiorem hominem nostrum renovari de die in diem dicens hic utrumque demonstrat, et corporis corruptionem ex vexatione temptationum et animi renovationem ex contemplatione promissionum.
- 5.12.1
Terreni domicilii nostri non sic ait habere nos domum aeternam, non manu factam, in caelo, quia quae manu facta sit creatoris intereat in totum dissoluta post mortem. Haec enim ad mortis metum et ad ipsius dissolutionis contristationem consolandam retractans etiam per sequentia manifestius, cum subicit ingemere nos de isto tabernaculo corporis terreni quod de caelo est superindui cupientes; siquidem et despoliati non inveniemur nudi, id est recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus. Et rursus: Etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis, ingemimus, quod gravemur nolentes exui, sed superindui. Hic enim expressit quod in prima ep(??)stula strinxit: Et mortui resurgent incorrupti, qui iam obierunt, et nos mutabimur, qui in carne fuerimus deprehensi a deo. Et illi enim resurgent incorrupti, recepto scilicet corpore, et quidem integro, ut ex hoc sint incorrupti, et hi propter temporis ultimum iam momentum et propter merita vexationum antichristi compendium mortis, sed mutati, consequentur superinduti magis quod de caelo est quam exuti corpus. Ita si hi super corpus induent caeleste illud, utique et mortui recipient corpus, super quod et ipsi induant incorruptelam de caelo; quia et de illis ait, Necesse est corruptivum istud induere incorruptelam et mortale istud immortalitatem. IIIi induunt, cum receperint corpus, isti superinduunt, quia non amiserint corpus, et ideo non temere dixit nolentes exui corpore, sed superindui, id est nolentes mortem experiri, sed vita praeveniri, uti devoretur mortale hoc a vita, dum eripitur morti per superindumentum demutationis. Ideo quia ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis, si forte, praeventu, et arrabonem nos spiritus dicit a deo habere, quasi pignoratos in eandem spem superindumenti, et abesse a domino, quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere abesse potius a corpore et esse cum domino, ut et mortem libenter excipiamus. Atque adeo omnies ait nos oportere manifestari ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque quae per corpus admisit sive bonum sive malum. Si enim tunc retributio meritorum, quomodo iam aliqui cum deo poterunt deputari? Et tribunal autem nominando et dispunctionem boni ac mali operis utriusque sententiae iudicem ostendit, et corporum omnium repraesentationem confirmavit. Non enim poterit quod corpore admissum est non corpore iudicari. Iniquus enim deus, si non per id punitur quis aut iuvatur per quod operatus est. Si qua ergo conditio nova in Christo, vetera transierunt, ecce nova facta sunt omnia, impleta est Esaiae prophetia. Si etiam iubet ut mundemus nos ab inquinamento carnis et sanguinis, non substantiam capere regnum dei, si et virginem sanctam destinat ecclesiam adsignare Christo, utique ut sponsam sponso, non potest imago coniungi inimico veritatis rei ipsius. Si et pseudapostolos dicit operarios dolosos transfiguratores sui, per hypocrisin scilicet, conversationis, non praedicationis adulteratae eos taxat. Adeo de disciplina, non de divinitate dissidebatur. Si transfiguratur satanas in angelum lucis, non potest hoc dirigi in creatorem. Deus enim, non angelus creator; in deum lucis, non in angelum transfigurare se dictus esset, si non eum satanan signiticaret quem et nos et Marcion angelum novimus. De paradise suus stilus est ad omnem quam patitur quaestionem. Hic illud forte mirabor, si proprium potuit habere paradisum deus nullius terrenae dispositionis, nisi si etiam paradiso creatoris precario usus est, sicut et mundo. Et tamen hominem tollere ad caelum creatoris exemplum est in Helia. Magis vero mirabor dominum optimum, percutiendi et saeviendi alienum, nec proprium saltem, sed creatoris angelum satanae colaphizando apostolo suo applicuisse, et ter ab eo obsecralum non concessisse. Emendat igitur et deus Marcionis secundum creatorem elatos aemulantem, ut deponentem scilicet de solio dynastas. Aut numquid ipse est qui et in corpus Iob dedit satanae potestatem, ut virtus in infirmitate comprobaretur? Quid et formam legis adhuc tenet Galatarum castigator, in tribus testibus praefiniens staturum omne verbum? Quid et non parsurm se peccatoribus comminatur, lenissimi dei praedicator? Immo et ipsam durius agendi in praesentia potestatem a domino datam sibi affimat. Nega nunc, haeretice, timeri deum tuum, cuius spostolus timebatur!
- 5.13.1
DE KPISTULA AD ROMANOS. Quando opusculum profligatur, breviter iam retractanda sunt quae rursus occurrunt, quaedam vero tramittenda, quae saepius occurrerunt. Piget de lege adhuc congredi, qui totiens probaverim concessionem eius nullum argumentum praestare diversi dei in Christo praedicatam scilicet et repromisaam in Christum apud creatorem, quatenus et ipsa epistula legem plurimum videtur excludere. Sed et iudicem deum ab apostolo circumferri saepe iam ostendimus et in iudice ultorem et creatorem in ultore. Itaque et hic, cum dicit, Non enim me pudet evangelii, virtus enim dei est in salutem omni credenti, Iudaeo et Graeco, quia iustitia dei in eo revelatur ex fide in fidem, sine dubio et evangelium et salutem iusto deo deputat, non bono, ut ita dixerim secundum haeretici distinctionem, transferenti ex fide legis in fidem evangelii, suae utique legis et sui evangelii. Quoniam et iram dicit revelari de caelo super impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detineant. Cuius dei ira? Utique creatoris. Ergo et veritas eius erit cuius et ira, quae revelari habet in ultionem veritatis. Etiam adiciens, Scimus autem iudicium dei secundum veritatem esse, et iram ipsam probavit, ex qua venit iudicium pro veritate, et veritatem rursus eiusdem dei confirmavit cuius iram probavit probando iudicium. Aliud est si veritatem dei alterius in iniustitia detentam creator iratus ulciscitur. Quantas autem foveas in ista vel maxime epistula Marcion fecerit, auferendo quae voluit, de nostri instrumenti integritate parebit. Mihi sulficit, quae proinde eradenda non vidit, quasi neglegentias et caecitates eius accipere. Si enim iudicabit deus occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt, quam eorum qui sine lege, quia et hi legem ignorant et natura faciunt quae sunt legis, utique is deus iudicabit cuius sunt et lex et ipsa natura, quae legis est instar ignorantibus legem. Iudicabit autem quomodo? Secundum evangelium, inquit, per Christum. Ergo et evangelium et Christus illius sunt cuius et lex et natura, quae per evangelium et Christum vindicabuntur, adeo illo iudicio dei quod et supra, secundum veritatem. Ergo qua defendenda reveletur de caelo ira, non nisi a deo irae, ita et hic sensus pristino cohaerens, in quo iudicium creatoris edicitur, non potest in alium deum referri, qui nec iudicat nec iraseitur, sed in illum cuius dum haec sunt, iudicium dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est per quem haec habent transigi, evangelium et Christus. Et ideo vehitur in transgressores legis, docentes non furari et furantes, ut homo dei legis, non ut creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari vetans fraudem mandaverit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum et cetera in illum retorquent. Scilicet apostolus verebatur convicium deo palam facere, a quo non verebatur divertisse? Adeo autem Iudaeos incesserat, ut ingesserit propheticam increpationem: Propter vos nomen dei blasphematur. Quam ergo perversum, ut ipse blasphemaret eum cuius blasphemandi causa malos exprobrat! Praefert et circumcisionem cordis praeputiationi; apud deum legis est facta circumcisio cordis, non carnis, spiritu, non littera. Quodsi haec est circumcisio Hieremiae: Et circumcidemini praeputia cordis, sicut et Moyses: Circumcidemini duricordiam vestram, eius erit spiritus circumcidens cor cuius et littera metens carnem eius, et Iudaeus qui in occulto cuius et Iudaeus in aperto, quia nec Iudaeum nominare vellet apostolus non Iudaeorum dei servum. Tunc lex, nunc iustitia dei per fidem Christi. Quae est ista distinctio? Servivit deus tuus dispositioni creatoris, dans ei tempus et legi eius: an eius tunc cuius et nunc? Eius lex cuius et fides Christi; distinctio dispositionum est, non deorum. Monet iustificatos ex fide Christi, non ex lege, pacem ad deum habere. Ad quem? Cuius nusquam fuimus hostes, an cuius legi et naturae rebellavimus? Nam si in eum competit pax cum quo fuit bellum, ei et iustificabimur, et eius erit Christus, ex cuius fide iustificabimur, ad cuius pacem competit redigi hostes eius aliquando. Lex autem, inquit, subintroivit, ut abundaret delictum. Quare? ut superabundaret, inquit, gratia. Cuius dei gratia, si non cuius et lex? Nisi si creator ideo legem intercalavit, ut negotium procuraret gratiae dei alterius et quidem aemuli, ne dixerim ignoti, ut, quemadmodum apud ipsum regnaverat peccatum in mortem, ita et gratia regnaret in iustitia in vitam per Iesum Christum, adversarium ipsius. Propter hoc omnia concluserat lex creatoris sub delictum, et totum mundum deduxerat in reatum, et omne os obstruxerat, ne qui gloriaretur per illam, ut gratia servaretur in gloriam Christi, non creatoris, sed Marcionis. Possum et hic de substantia Christi praestruere ex prospectu quaestionis subsecuturae. Mortuos enim nos, inquit, legi. Ergo corpus Christi et potest corpus contendi, non statim caro. Sed et quaecunque substantia sit, cum eius nominat corpus quem subicit ex mortuis resurrexisse, non potest aliud cor- pus intellegi quam carnis, in quam lex mortis est dicta. Ecce autem et testimonium perhibet legi, et causa delicti eam excusat. Quid ergo dicemus? Quia lex peccatum? Absit. Erubesce, Marcion. Absit. Abominatur apostolus criminationem legis. Sed ego delictum non scio nisi per legem. O summum ex hoc praeconium legis, per quam liquuit delictum latere! Non ergo lex seduxit, sed peccatum per praecepti occasionem. Quid deo imputas legis quod legi eius apostolus imputare non audet? Atquin et accumulat: Lex sancta, et praeceptum eius iustum et bonum. Si taliter veneratur legem creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. Quis discernit duos deos, iustum alium, bonum alium, cum is utrumque debeat credi cuius praeceptum et bonum et iustum est? Si autem et spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et figuratam. Debeo enim et hinc constituere Christum in lege figurate praedicatum, quo nec a Iudaeis omnibus potuerit agnosei.
- 5.14.1
Hunc si pater misit in similitudinem carnis peccati, non ideo phantasma dicetur caro quae in illo videbatur. Peccatum enim carni supra adscripsit, et illam fecit legem peccati habitantem in membris suis, et adversantem legi sensus. Ob hoc igitur missum filium in similitudinem carnis peccati, ut peccati carnem simili substantia redimeret, id est carnea, quae peccatrici carni similis esset, cum peccatrix ipsa non esset. Nam et hacc erit dei virtus in substantia pari perticere salutem. Non enim magnum, si spiritus dei carnem remediaret, sed si caro consimilis peccatrici, dum caro est, sed non peccati. Ita similitudo ad titulum peccati pertinebit, non ad substantiae mendacium. Nam nec addidisset Peccati, si substantiae similitudinem vellet intellegi, ut negaret veritatem; tantum enim Carnis posuisset, non et Peccati. Cum vero tunc sic struxit, Carnis peccati, et substantiam confirmavit, id est carnem, et similitudinem ad vitium substantiae retulit, id est ad peccatum. Puta nunc similitudinem substantiae dictam, non ideo negabitur substantiae veritas. Cur ergo similis vera? Quia vera quidem, sed non ex semine de statu simili, sed vera de censu non vero dissimili. Ceterum similitudo in contrariis nulla est. Spiritus non diceretur carnis similitudo, quia nec caro similitudinem spiritus caperet; sed phantasma diceretur, si id quod non erat videbatur. Similitudo autem dicitur, cum est quod videtur. Est enim, dum alterius par est. Phantasma autem, qua hoc tantum est, non est similitudo. Et hic autem ipse edisserens quomodo nolit esse nos in carne, cum simus in carne, ut scilicet non simus in operibus carnis, ostendit hae ratione scripsisse, Caro et sanguis regnum dei consequi non possunt, non substantiam damnans, sed opera eius; quae quia possunt non admitti a nobis in carne adhuc positis non ad reatum substantiae, sed ad conversationis pertinebunt. Item si corpus quidem mortuum propter delictum, adeo non animae, sed corporis mors est, spirtius autem vita propter iustitiam cui mors obvenit propter delictum, id est corpori. Non enim alicui restituitur nisi qui illud amisit, et ita erit resurrectio mortuorum, dum est corporum. Nam subiungit: Qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra. Adeo et carnis resurrectionem confirmavit, absque qua nec corpus aliud dici capit nec mortale aliud intellegi, et Christi substantiam corporalem probavit; siquidem proinde vivificabuntur et mortalia corpora nostra, quemadmodum et ille resuscitatus est, non alias proinde, nisi quia in corpore. Salio et hic amplissimum abruptum intercisae scripturae, sed apprehendo testimonium perhibentem apostolum Israeli, quod zelum dei habeant, sui utique, non tamen per scientiam. Deum enim, inquit, ignorantes, et suam iustitiam sistere quaerentes, non subiecerunt se iustitiae dei; finis etenim legis Christus in iustitia omni credenti. Hic erit argumentatio haeretici, quasi deum superiorem ignoraverint ludaei, qui adversus eum iustitiam suam, id est legis suae, constituerint, non recipientes Christum, finem legis. Cur ergo zelo eorum erga deum proprium testimonium perhibet, si non et inscitiam erga eundem deum eis exprobrat? quod zelo quidem dei agerentur, sed non per scientiam, ignorantes scilicet eum, dum dispositiones eius in Christo ignorant consummationem legi staturo, atque ita suam iustitiam tuentur adversus illum. Atque adeo ipse creator et ignorantiam erga se eorum contestatur: Israel me non agnovit et populus mous me non intellexit; et qoud iustitiam suam magis sisterent, docentes doctrinas praecepta hominum, nec non et congregati essent adversus dominum et adversus Christum ipsius, ex inscitia scilicet. Nihil igitur potest in alium deum exponi quod competit in creatorem, quia et alias immerito apostolus Iudaeos de ignorantia suggillasset erga deum ignotum. Quid enim deliquerant, si iustitiam dei sui adversus eum sistebant quem ignorabant? Atquin exclamat: O profundum divitiarum et sapientiae dei, et investigabites viae eius! Unde illa eruptio? Ex recordatione scilicet scripturarum, quas retro revolverat, ex contemplatione sacramentorum, quae supra disseruerat in fidem Christi ex lege venientem. Haec si Marcion de industria erasit, quid apostolus eius exclamat, nullas intuens divitias dei, tam pauperis et egeni quam qui nihil condidit, nihil praedicavit, nihil denique habuit, ut qui in aliena descedit? Sed enim et opes et divitiae creatoris olim absconditae, nunc reseratae. Sic enim repromiserat: Et dabo illis thesauros occultos, invisibiles aperiam eis. Inde ergo exclamatum est: O profundum divitiarum et sapientiae dei! cuius iam thesauri patebant. Id Esaiae, et sequentia de eiusdem prophetae instrumento: Quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius eius fuit? quis prorrexit ei, et retribuetur illi? Qui tanta de scripturis ademisti, quid ista servasti, quasi non et haec creatoris? Plane nevi dei praecepta videamus. Odio, inquit, babentes malum, et bono adhaerentes. Aliud est enim apud creatorem, Auferte malum de vobis, et declina a malo et fac bonum? Amore fraternitatis invicem affectuosi; non enim id ipsum est, Diliges proximum tanquam te. Spe gaudentes, utique dei. Bonum est enim sperare in dominum, quam sperare in magistratus. Pressuram sustinentes. Exaudiet enim te dominus in die pressurae. Habes psalmum. Benedicite, et nolite maledicere. Quis hoc docebit quam qui omnia benedictionibus condidit? Non altum sapientes, sed humilibus assentantes, ne sitis apud vos sapientes. Vae enim audiunt per Esaiam. Malum pro malo nemini retribueritis. Et malitiae fratris tui ne memineris. Nec vosmet ipsos ulciscentes. Mihi enim vindictam et ego vindicabo, dicit dominus. Pacem cum omnibus hominibus hominibus habetote. ergo et legalis talio non retributionem iniuriae permittebat, sed inceptionem metu retributionis comprimebat. Merito itaque totam creatoris disciplinam principali praecepto eius conclusit, Diliges proximum tanquam. Hoc legis supplementum si ex ipsa lege est, quis sit deus legis iam ignoro. Metuo ne deus Marcionis. Si vero evangelium Christi hoc praecepto adimpletur, Christi autem non est creatoris, quo iam contendimus dixerit Christus an non, Ego non veni legem dissolvere, sed implere? Frustra de ista sententia neganda Pontus laboravit. Si evangelium legem non adimplevit, ecce lex evangelium adimplevit. Bene autem quod et in clausula tribunal Christi comminatur, utique iudicis et ultoris, utique creatoris, illum certeco constituens promerendum quem intentat timendum, etiamsi alium praedicaret.
- 5.15.1
DE EPISTULA AD THESSALONICENSES PRIMA. Brevioribus quoque epistulis non pigebit intendere. Est sapor et in paucis. Occiderant Iudaei prophetas suos. Possum dicere, Quid ad apostolum dei alterius, et quidem optimi, qui nec suorum delicta damnare dicatur, quique et ipse prophetas eosdem destruendo quodammodo perimat? Quid enim mali admisit apud illum IsraÄl, si occidit quos et ille reprobavit, si prior inimicam in eos sententiam statuit? Deliquit autem apud deum ipsorum. Is exprobravit iniquitatem ad quem pertinet laesus; certe quivis alius quam adversarius laesi. Sed nec onerassed illos imputando etiam domini necem, qui et dominum interfecerunt, dicendo, et prophetas suos, licet Suos adiectio sit h(??)eretici. Quid enim tam acerbum, si alteruis dei praedicatorem Christum interemerunt, qui sui dei prophetas contrucidaverunt? Status autem exaggerationis, quod et dominum et famulos eius peremissent. Denique si alterius dei Christum, alterius prophetas peremerunt, aequavit impietates, non exaggeravit. Aequanda autem non fuit; ergo exaggerari non potuit, nisi in eundem dominum commissa ex utroque titulo. Ergo eiusdem dei Christus et prophetae. Quam autem sanctitatem nostram voluntatem dei dicat, ex contrariis quae prohibet agnosceres. Abstinere enim, inquit, a stupro, non a matrimonio: scire unumquemque suum (??)as in honore tractare. Quomodo? dum non in libidine, qua gentes. Libido autem nec apud gentes matrimonio adscribitur, sed extraordinariis et non naturalibus et portentuosis. Lex naturae luxuriae est, turpitudini quoque et immunditiae contraria, quae non matrimonium excludat, sed libidinem, quae vas nostrum in honore matrimonii tractet. Hunc autem locum salva alterius, id est plenioris, sanctitatis praelatione tractaverim, continentiam et virginitatem nuptiis anteponens, sed non prohibitis. Destructores enim dei nuptiarum, non sectatores castitalis retundo. Ait eos qui remaneant in adventum Christi cum eis qui mortui in Christo primi resurgent quod in nubibus auferentur in a(??)rem obviam domino. Agnosco his iam tunc prospectis mirari substantias caelestes ipsam Hierusalem, quae sursum est, et per Esaiam pronuntiare, Quinam huc velut nubes volant, tanquam columbae cum pullis ad me? Hunc ascensum si Christus nobis praeparavit, ille erit Christus de quo Amos: Qui ascensum suum aedificat in caelos, utique sibi et suis. Exinde a quo sperabo nunc, nisi a quo haec audivi? Quem spiritum prohibet extingui, et quas prophetias vetat nihil haberi? utique non creatoris spiritum, nec creatoris prophetias secundum Marcionem. Quae enim destruit, ipse iam extinxit et nihil fecit, nec potest prohibere quae nihil fecit. Ergo incumbit Marcioni exhibere hodie apud ecclesiam suam exinde spiritum dei sui qui non sit extinguendus, et prophetias que non sint nihil habendae. Et si exhibuit quod putat, sciat nos quodcunque illud ad formam spiritalis et propheticae gratiae atque virtutis provocaturos, ut et futura praenuntiet et occulta cordis revelet et sacramenta edisserat. Cum nihil tale protulerit ac probarit, nos proferemus et spiritum et prophetias creatoris secundum ipsum praedicantes. Atque ita constabit apostolus de quibus dixerit, de eis scilicet quae futura erant in ecclesia eius dei qui dum est, spiritus quoque eius operatur, et promissio celebratur. Age nunc, qui salutem carnis abnuitis, et si quando corpus in huiusmodi praenominatur, aliud nescio quid interpretamini illud quam substantiam carnis, quomodo apostolus omnes in novis substantiis certis nominibus distinxit et omnes in uno constituit salutis, optans ut spiritus noster et corpus et anima sine querela in adventu et salutificatoris nostri Christi conserventur? Nam et animam posuit et corpus, tam duas res quam diversas. Licet enim et animae corpus sit aliquod suae qualitatis, sicut et spiritus, cum tamen et corpus et anima distincte nominantur, habet anima suum vocabulum proprium, non egens communi vocabulo corporis; id relinquitur carni, quae non nominata proprio, communi utatur necesse est. Etenim aliam substantiam in homine non video post spiritum et animam cui vocabulum corporis accommodetur praeter carnem, hanc totiens in corporis nomine intellegens quotiens non nominatur; multo magis hic, cum quae dicitur corpus suo nomine appellatur.
- 5.16.1
DE EPRISTULA AD THESSALONICRNSES SECUNDA. Cogimur quaedam identidem iterare, ut cohaerentia eis confirmemus. Dominum et hic retriutorem utriusque meriti dicimus circumferri ab apostolo, aut creatorem aut, quod nolit Marcion, parem creatoris, apud quem iustum sit afflictatoribus nostris rependi afflictationem, et nobis, qui afflictemur, requietem, in revelatione domini Iesu venientis a caelo cum angelis virtutis suae et in flamma ignis. Sed flammam et ignem defendo haereticus extinxit, ne scilicet nostratem deum faceret. Lucet tamen vanitas liturae. Cum enim ad ultionem venturum scribat apostolus dominum exigendam de eis qui deum ignorent et qui non obaudiant evangelio, quos ait poenam luituros exitialem, aeternam, a facie domini et a gloria valentiae eius, sequitur ut flammam ignis inducat, scilicet veniens ad puniendum. Ita et in hoc, nolente Marcione, crematoris dei Christus, et in illo creatoris est, quod etiam de ignorantibus dominum ulciscitur, id est de ethnicis. Seorsum enim posuit, Evangelio non obaudientes, sive Christianos peccatores, sive Iudaeos. Porro de ethnicis exigere poenas, qui evangelium forte non norint, non est dei eius qui naturaliter sit ignotus, nec usquam nisi in evangelio sit revelatus, non omnibus scibilis. Creatori autem etiam naturalis agnitio debetur, ex operibus intellegendo et exinde in pleniorem notitiam requirendo. Illius est ergo etiam ignorantes deum plectere, quem non liceat ignorare. Ipsum quod ait, A facie domini et a gloria valentiae eius, verbis usus Esaiae, ex ipsa causa eundem sapit dominum consurgentem ut comminuat terram. Quis est autem homo delicti, filius perditionis, quem revelari prius oportet ante domini adventum, extollens se super omne quod deus dicitur et omnem religionem, consessurus in templo dei et deum se iactaturus? Secundum nos quidem antichristus, ut docent veteres ac novae prophetiae, ut Ioannes apostolus, qui iam antichristos dicit processisse in mundum praecursores antichristi spiritus, negantes Christum in carne venisse, et solventes Iesum, scilicet in deo creatore: secundum vero Marcionem nescio ne sit Christus creatoris. Nondum venit apud illum. Quisquis est autem ex duobus, quaero cur veniat in omni virtute et signis et ostentis mendacii? propterea, inquit, quod dilectionem veritatis non susce- perint, ut salvi essent, et propter hoc erit eis instinctum fallaciae, ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Igitur si antichristus, et secundum creatorem, deus erit creator, qui eum mittit ad impingendos eos in errorem qui non crediderunt veritati ut salvi fierent; eiusdem erit veritas et salus qui eas summissu erroris ulciscitur, id est creatoris, cui et competit zelus ipse errore decipere quos veritate non cepit. Si vero non est antichristus, secundum nos, ergo Christus est creatoris secundeum Marcionem. Et quale erit ut ad ulcisendam veritatem suam Christum creatoris summittat? At si et de antichristo consentit, proinde dexerim, Quale est ut illi satanas, angelus creatoris, sit necessarius, et occidatur ab eo, habens fallaciae operatione fungi creatori? In summa, si indubitatum est eius esse et angelum et veritatem et salutem cuius et ira et aemulatio et fallaciae immissio adversus contemptores et desultores, etiam adversus ignorantes (ut iam et Marcion de gradu cedat, deum quoque suum zeloten concedens), quis dignius irascetur? Puto, qui a primordio rerum naturam operibus, beneficiis, plagis, praedicationibus, testibus ad agnitionem sui praestruxit, nec tamen agnitus est: an qui semel unico evangelii instrumento, et ipso incerto, nae palam alium deum praedicante, productus est? Ita cui competit vindicta, ei competet materia vindictae, evangelium dico, et veritas et salus, Iubere autem operari eum qui velit manducare eius disciplina est qui bovi trituranti os liberum iussit.
- 5.17.1
DE EPISTULA AD LAODICENOS. Ecclesiae quidem veritate epistulam istam ad Ephesios habemus emissam, non ad Laodicenos; sed Marcion ei titulum aliquando interpolare gestiit, quasi et in isto diligentissimus explorator. Nihil autem de titulis interest, cum ad omnes spostolus scripserit dum ad quosdam, certe tamen eum deum praedicans in Christo cui competunt quae praedicantur. Cui ergo competent secundum boni existimationem, quam proposuerit in sacramento voluntatis suae, in dispensationem adimpletionis temporum (ut ita dixerim, sicut verbum illud in Graeco sonat) recapitulare (id est ad initium redigere vel ab initio recensere) omnia in Christum quae in Caelis et quae in terris, nisi cuius omnia erunt ab initio, etiam ipsum initium, a quo et tempora et temporum adinipletionis dispensatio, ob quam omnia ad initium recensentur in Christo? Alterius autem dei quod initium, id est unde, cuius opus nullum? quae tempora sine initio? quae adimpletio sine temporibus? quae dispensatio sine adimpletione? Denique quid in terris egit iam olim, ut longa aliqua temporum adimplendorum dispen(??)atio reputetur, ad recensenda omnia in Chcisto, etiam quae in caelis? Nec in caelis autem res ab altero acl(??)s existimabimus, quaecunque sunt, quam ab eo a quo et in teris actas omnibus constat. Quodsi non capit alterius omnia ista deputrari ab initio quam creatoris, quis credet ab alio ea recenseri in Christum alium, et non a suo auctore et in suum Christum? Si creatoris sunt, diversa sint necesse est a diverso deo; si diversa, utique contraria. Quomodo ergo contraria recenseantur in eum a quo denique destruuntur? Nam et sequentia quem renuntiant Christum, cum dicit, Ut simus in laudem gloriae nos, qui praesperavimus in Christum? Qui enim praesperasse poterunt, id est ante sperasse in deum, quam venisse, nisi Idaei, quibus Christus praenuntiabatur ab initio? Qui ergo praenuntiabatur, ille et praesperabatur. Atque adeo hoc ad se, id est ad Iudaeos, refert, ut distinctionem faciat, conversus ad nationes: In quo et vos, cum audissetis sermonem veritatis, evangelium, in quo credidistis et signati estis spiritu promissionis eius sancto. Cuius promissionis? factae per IoÄlem: in novissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, id est et in nationes. Ita et spiritus et evangelium in eo erit Christo qui praesperabatur, dum praedicabatur. Sed et pater gloriae ille est cuius Christus rex gloriae canitur in psalmo ascendens: dens: Quis est iste rex gloriae? dominus virtutum ipse est rex gloriae. Ab illo spiritus sapientiae optatur apud quem haec quoque Spiritalium species enumeratur inter septem spiritus per Esaiam. Ille dabit illuminatos cordis oculos qui etiam exteriores oculos luce ditavit, cui displicet caecitas populi. Et quis caecus nisi pueri mei? te excaecati sunt famuli dei. apud illum sunt et divitiae haereditatis in sanctis qui eam haereditatem ex vocatione nationum repromisit. Postula de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Ille inoperatus est in Christum valentiam suam, suscitando eum a mortuis, et collocando eum ad dexteram suam, et subiciendo omnia, qui et dixit, sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum; quia et alibi spiritus ad patrem de filio, Omnia subiecisti sub pedibus eius. Si ex his alius deus et alius Christus infertur quae recognoscuntur in creatore, quaeramus iam creatorem. Plane, puto, invenimus, cum dicit illos delictis mortuos in quibus ingressi erant, secundum aevum mundi huius, secundum principem potestatis aÄris, qui operatur in filiis incredulitatis. Sed mundum non potest et hic pro deo mundi Marcion interpretari. Non enim simile est creatum creatori. factum factori, mundus deo. Sed nec princeps potestatis aÄris dicetur qui est princeps potestatis saeculorum. Nunquam enim praeses superiorum de inferioribus notatur, licet et inferiora ipsi deputentur. Sed nec incredulitatis operator videri potest, quam ipse potius et a Iudaeis et a nationibus patitur. Sufficit igitur si haec non cadunt in creatorem. Si autem et est in quem magis competant, utique magis hoc apostolus sciit. Quis iste? Sine dubio ille qui ipsi creatori filios incredulitatis obstruit, aÄre isto potitus, sicut dicere eum propheta refert: Ponam in nubibus thronum meum: ero similis altissimo. Hic erit diabolus, quem et alibi (si tamen ita et apostolum legi volunt) deum aevi huius agnoscemus, Ita enim totum sacculum mendacio divinitatis implevit. Qui plane si non fuisset. tunc haec in creatorem spectasse potuissent. Sed et in Iudaismo conversatus fuerat apostolus. Non quia interposuit de delictis, in quibus et nos omnes conversati sumus, ideo delictorum dominum et principem aÄris huius creatorem praestat intellegi, sed quia in Iudaismo unus fuerat de filiis incredulitatis, diabolum habens operatorem, cum persequeretur ecclesiam et Christum creatoris, propter quod et, Iracundiae filii fuimus, inquit, sed natura. Ne. quia filios appellavit Iudaeos creator, argumentetur hoc haereticus dominum irae creatorem. Cum enim dicit, Fuimus natura filis iracundiae, creatoris autem non natura sunt filii Iudaei, sed allectione patrum, irae filios ad naturam retulit, non ad creatorem, ad summam subiungens, Sicut et ceteri, qui utique filii dei non sunt. Apparet communi naturae omnium hominum et delicta et concupiscentias carnis et incredulitatem et iracundiam reputari, diabolo tamen captante naturam, quam et ipse iam infecit delicti semine illato. Ipsius, inquit, sumus factura, conditi in Christo, Aliud eat facere, aliud condere, Sed utrumque uni dedit. Homo autem factura creatoris est. Idem ergo condidit in Christo qui et fecit. Quantum enim ad substantiam, fecit, quantum ad gratiam, condidit. Inspice et cohaerentia. Memores, vos aliquando nationes in carne, qui appellabimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta, quod essetis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israëlis et peregrini testamentorum et promissionis eorum, spem non habentes, et sine deo in mundo. Sine quo autem deo fuerunt nationes, et sine quo Christo? Utique eo cuius erat conversatio Israëlis et testamenta et promissio. At nunc, inquit, in Christo vos, qui eratis longe, facti estis prope in sanguine eius. A quibus erant retro longe? A quibus supra dicit, a Christo creatoris, a conversatione Israëlis, a testamentis, a spe promissionis, a deo ipso. Si haec ita sunt, ergo his prope fiunt nunc nationes in Christo a quibus tune longe fuerant. Si autem conversationi Israëlis, quae est in religione dei creatoris, et testamentis, a deo ipso. Si haec ita sunt, ergo his prope fiunt nunc vocatone ex longinquo vocadarum. Qui longe erant a me, appropinquaverunt iustitiae meae. Tam enim iustitia quam et pax creatoris in Christo annuntiabatur, ut saepe iam ostendimus. Itaque ipse est, inquit, pax nostra, qui fecit duo unum, Iudaicum scilicet populum et gentilem. Quod prope et quod longe, soluto medio pariete inimicitiae, in carne, sua. Sed Marcion abstulit Sua, ut inimicitiae daret carnem, quasi carnali vitio, non Christo aemulae. Sic, uti alibi dixi, et hic, non Marrucine, sed Pontice, cuius supra sanguinem confessus es, hic negas carnem. Si legem praeceptorum sententiis vacuam fecit, adimplendo certe legem (vacat enim iam, Non adulterabis, cum dicitur, Nec videbis ad concupiscendum, vacat, Non occides, cum dicitur, Nec maledices) adversarium legis de adiutore non potest facere. Ut duos conderet in semetipso, qui fecerat idem condens (secundum quod et supra: Ipsius enim factura sumus conditi in Christo), in unum novum hominem, faciens pacem (si vere novum, vere et hominem, non phantasma, novum autem et nove novum autem et nove natum ex virgine dei spiritu), ut reconciliet ambos deo, et deo quem utrumque genus offenderat, et Iudaicum et gentilem populum in uno corpore, inquit, cum interfecisset inimicitiam in eo per crucem. Ita et hic caro corpus in Christo, quod crucem pati potuit. Hoc itaque annuntiante pacem eis qui prope, et eis qui longe, accessum consecuti simul ad patrem, iam non sumus peregrini nec advenae, sed concives sanctorum, sed domestici dei (utique eius a quo supra ostendimus alienos fuisse nos, et longe constitutos), superaedificati super fundamentum apostolorum. Abstulit haereticus, Et prophetarum, oblitus dominum posuisse in ecclesia, sicut apostolos, ita et prophetas. Timuit scilicet ne et super veterum prophetarum fundamenta aedificatio nostra constaret in Christo, cum ipse apostolus ubique nos de prophetis exstruere non cesset. Unde enim accepit summum lapidem angularem dicere Christum, nisi de psalmi significatione: Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, iste factus est in summo anguli?
- 5.18.1
De manibus haeretici praecidentis non miror si syllabas subtrahit, cum paginas totas plerumque subducit. Datam, inquit, sibi apostolus gratiam novissimo omnium, illuminandi omnes, quae dispensatio sacramenti occulti ab aevis in deo, qui omnia condidit. Rapuit haereticus In praepositionem, et ita legi facit: Occulti ab aevis deo, qui omnia condidit. Sed emicat falsum. Infert enim apostolus, Ut nota fiat principatibus et potestatibus in supercaelestibus per ecclesiam multifaria sapientia dei. Cuius dicit principatibus et potestatibus? Si creatoris, quale est ut principatibus et potestatibus eius ostendi voluerit deus ille sapientiam suam, ipsi autem non, quando nec potestates sine suo principe potuissent quid cognoscere? Aut si ideo deum non nominavit hic, quasi in illis et princeps ipse reputetur, ergo et occultatum sacramentum principatibus et potestatibus eius qui omnia condidit pronuntiasset, proinde in illis deputans ipsum. Quod si illis dicit occultatum, illi debebat dixisse manifestum. Ergo non deo erat occultatum, sed in deo omnium conditore, occultum autem principatibus et potestatibus eius. Quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius ei fuit? Hic captus haereticus fortasse mutavit ut dicat deum suum suis potestatibus et principatibus notam tacere voluisse dispensationem sui sacramenti, quam ignorasset deus conditor omnium. Et quo competebat praetendere ignorantiam creatoris extranei et longa separatione discreti, cum domestici quoque superioris dei nescissent? Tamen et creatori notum erat futurum. An non utique notum quod sub caelo et in terra eius habebat revelari? Ergo ex hoc confirmatur quod supra struximus. Si enim creator cogniturus erat quandoque occultum illud dei superioris sacramentum, et ita scriptura habebat: Occulti deo, qui omnia condidit. sic inferre debuerat, Ut nota fiat illi multifaria sapientia dei, tunc et potestatibus et principatibus cuiuscunque dei, cum quibus sciturus esset creator. Adeo subtractum constat quod et sie veritati suae salvum est. Volo nunc et ego tibi de allegoriis apostoli controversiam nectere. Quas novus in prophetis habuisset formas? Captivam, inquit, duxit captivitatem. Quibus armis? quibus proeliis? de cuius gentis vastatione? de cuius civitatis eversione? quas feminas, quos pueros quoave regulos catenis victor inseruit? Nam et cum apud David Christus canitur succinctus gladio super femur, aut apud Esaiam spolia accipiens Samariae et virtutem Damasci, vere eum et visibilem extundis proeliatorem. Agnosce igitur iam et armaturam et militiam eius spiritalem, si iam didicisti esse captivitatem spiritalem, ut et hanc illius agnoscas, vel quia et captivitatis huius mentionem de prophetis apostolus sumpsit, a quibus et mandata. Deponentes mendacium loquimini veritatem ad proximum quisque, et, Irascimini et nolite delinquere (ipsis verbis quibus psalmus exponeret sensus eius), sol ut non occidat super iracundiam vestram. Nolite communicare operibus tenebrarum. Cum iusto enim iustus eris, et cum perverso perverteris, et, Auferte malum de medio vestrum, et, Exite de medio eorum, et, Immundum ne attigeritis; separamini, qui fertis vasa domini. Sic et, Inebriari vino dedecori, inde est ubi sanctorum inebriatores increpantur: Et potum dabatis sanctis meis vinum; quod prohibitus erat potare et Aaron sacerdos et filii eius, cum adirent ad sancta. Et psalmis et hymnis deo canere docere illius est qui cum tympanis potius et psalteriis vinum bibentes incusari a deo norat. Ita cuius invenio praecepta et semina praeceptorum vel augmenta, eius apostolum agnosco. Ceterum mulieres viris subiectas esse debere unde confirmat? Quia vir, inquit, caput est mulieris. Dic mihi, Marcion, de opere creatoris deus tuus legi suae astruit auctoritatem? Hoc iam plane minus est, cum et ipsi Christo suo et ecclesiae eius inde statum sumit, sicut et Christus stus caput est ecclesiae? Similiter et cum dicit, Carnem suam diligit qui uxorem susm diligit, sicut et Christus ecclesiam. Vides comparari operi creatoris Christum tuum et ecclesiam tuam. Quantum honoris carni datur in ecclesiae nomine! Nemo, inquit, carnem suam odio habat (nisi plane Marcion solus), sed et nutrit et fovet eam, sicut et Christus ecclesiam. At tu solus eam odisti, auferens illi resurrectionem. Odisse debebis et ecclesiam, quia proinde diligitur a Christo. At enim Christus amavit et carnem sicut ecclesiam. Nemo non diliget imaginem quoque sponsae, immo et servabit illam et honorabit et coronabit. Habet similitudo cum veritate honoris consortium. Laborabo ego nunc eundem deum probare masculi et Christi, mulieris et ecclesiae, carnis et spiritus, ipso apostolo sententiam creatoris adhibente, immo et disserente: Propter hanc relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est. Sufficit inter ista si creatoris magna sunt apud apostolum scramenta, minima apud haereticos. Sed ego autem dieo, inquit, in Christum et ecclesiam. Habet interpretationem, non separationem sacramenti. Ostendit figuram sacramenti ab eo praeministratam cuius erat utique sacramentum. Quid videtur Marcioni? Creator quidem ignoto deo figuras praeministrare non potuit, etiam quia adversario, si noto. Deus superior ab inferiore et ad destruendum potius mutuari nihil debuit. Obaudiant et parentibus filii. Nam etsi Marcion abstulit, Hoc est enim primum in promissione praeceptum, Iex loquitur, Honora patrem et matrem, et, Parentes, enutrite filios in disciplina et correptione domini. Audisti enim et veteribus dictum, Narrabitis haec in auribus filiorum vestrorum, et filii vestri aeque in auribus filiorum suorum. Quo iam mihi duos deos, si una est disciplina? Et si duo sunt, illum sequar qui prior docuit. Sed adversus munditenentes luctatio si nobis, o quanti iam dii creatores! Cur enim non et hoc vindicem, unum munditenentem nominari dehuisse, si createrem significahat cuius essent quas praemisit potestates? Porro cum supra quidem induere nos iubeat armaturam in qua stemus ad machinationes diaboli, iam ostendit diaboli esse quae diabolo subiungit, potestates et munditenentes tenebrarum istarum, quae et nos diabolo deputamus. Aut si diabolus creator est, quis erit diabolus apud creatorem? An sicut duo dii, ita et duo diaboli, et pluraliter potestates et munditenentes? Sed quomodo creator et diabolus et deus idem, cum diabolus non idem et deus et diabolus? Aut enim ambo et dei, si ambo iam diaboli, aut qui deus hic et non diabolus, sicut nec diabolus deus. Ipsum vocabulum diaboli quareo ex qua delatura competat creatori. Fortasse detulit aliquam dei superioris intentionem, quod ipse ab archangelo passus est, et quidem mentito. Non ideo enim interdixerat illius arbusculae gustum ne dei fierent, sed ne de transgressione morerentur. Nec spiritalia autem nequitiae ideo creatorem significabant quia adiecit, In caelis. Sciebat enim et apostolus in caelis operata esse spiritalia nequitae, angelorum scandalizatorum in filias hominum. Et quale erat ut ambiguitatibus et per aenigmata nescio quae creatorem taxaret, qui in catenis iam constitutus ob libertatem praedicationis constantiam manifestandi sacramenti in apertione oris, quam ibi expostulare a deo mandabat, ecclesiae utique praestabat?
- 5.19.1
DE EPISTULA AD COLOSSENSES. Soleo in prascriptione adversus haereses omnes de testimonio temporum compendium figere, priorem vindicans regulam nostram omni haeretica posteritate. Hoc nunc probabit et apostolus, dicens, De spe reposita in caelis, quam audistis in sermone veritatis evangelii, quod pervenit ad vos, sicut et in totum mundum. Nam si iam tum traditio evangelica ubique manaverat, quanto magis nunc? Porro si nostra est quae ubique manavit, magis quam omnis haeretica, nedum Antoniniani Marcionis, nostra erit apostolica. Marcionis autem cum totum impleverit mundum, ne tunc quidem se defendere poterit de apostolica. Eam enim et sic constabit esse quae prior mundum replevit, illius scilicet dei evangelio qui et haec cecinit de praedicationibus eius: In omnem terram exiit sonus eorum, et in terminos orbis verba eorum. Invisibilis dei imaginem ait Christum. Sed nos enim invisibilem dicimus patrem Christi, scientes filium semper retro visum, si quibus visus est in dei nomine, ut imaginem ipsius; ne quam et hinc differentiam scindat dei visibilis et invisibilis, cum olim dei nostri sit definitio: Dominum nemo videbit et vivet. Si non est Christus primogenitus conditionis, ut sermo creatoris per quem omnia facta sunt et sine quo nihil factum est, si non in illo condita sunt universa in caelis et in terris, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates, si non cuncta per illum et in illo sunt condita (haec enim Marcioni displicere oportebat), non utique tam nude posuisset apostolus, Et ipse est ante omnes. Quomodo enim ante omnes, si non ante omnia? Quomodo ante omnia, si non primogenitus conditionis, si non sermo creatoris? Unde ante omnes probabitur fuisse qui post omnia apparuit? Quis scit priorem fuisse quem esse nesciit? Quomodo item boni duxit omnem plenitudinem in semetipso habitare? Primo enim, quae est ista plenitudo, nisi ex illis quae Marcion detraxit, conditis in Christo, in caelis et in terris, angelis et hominibus, nisi ex illis invisibilibus et visibilibus, nisi ex thronis et dominationibus et principatibus et potestatibus? Aut si haec pseudapostoli nostri et Iudaici evangelizatores de suo intulerint, et ad plenitudinem dei sui Marcion, qui nihil condidit, ceterum quale est ut plenitudinem creatoris aemulus et destructor eius in suo Christo habitare voluerit? Cui denique reconciliat omnia in semetipsum, pacem faciens per crucis suae sanguinem, nisi quem offenderant una ipsa, adversus quem rebellaverant per transgressionem, cuius novissime fuerant? Conciliari enim extraneo possent, reconciliari vero non alii quam suo. Ita et nos quondam alienatos et inimicos sensu in malis operibus creatori redigit in gratiam, cuius admiseramus offensam, colentes conditionem adversus creatorem. Sicubi autem et ecclesiam corpus Christi dicit esse, ut hic ait adimplere se reliqua pressurarum Christi in carne pro corpore eius, quod est ecclesia, non propterea et in totum mentionem corporis transferes a substantia carnis. Nam et supra reconciliari nos ait in corpore eius per mortem; utique in eo corpore, in quo mori potuit per carnem, mortuus est, non per ecclesiam, plane propter ecclesiam, corpus commutando pro corpore, carnale pro spiritali. At cum monet cavendum a subtililoquentia et philosophia, ut inani seductione, quae sit secundum elementa mundi, non secundum caelum aut terram dicens, sed secundum litteras saeculares et secundum traditionem, scilicet hominum subtililoquorum et philosophorum, longum est quidem et alterins operis ostendere hac sententia omnes haereses damnari, quod omnes ex subtililoquentiae viribus et philosophiae regulis constent. Sed Marcion principalem suae fidei terminum de Epicuri schola agnoscat, dominum inferens hebetem, ne timeri dicat eum, collocans et cum deo creatore materiam de porticu Stoicorum, negans carnis resurrectionem, de qua proinde nulla philosophia consentit. Cuius ingeniis tam longe abest veritas nostra, ut et iram dei excitare formidet, et omnia illum ex nihilo protulisse confidat, et carnem eandem restituturum repremittat, et Christum ex valva virginis natum non erubescat, ridentibus philosophis et haereticis et ethnicis ipsis. Stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientes, ille sine dubio, qui ex respectu huius suae dispositionis perditurum se sapientiam sapientium praeminabatur. Hac simplicitate veritatis contraria subtililoquentiae et philosophiae nihil perversi possumus sapere. Denique si nos deus cum Christo vivificat, donans delicta nobis, non possumus credere ab eo delicta donari in quem admissa non fuerint, ut retro ignotum. Age iam, cum dicit, Nemo vos iudicet in cibo et potu et in parte diei festi et neomeniae et sabbati, quae est umbra futurorum, corpus autem Christi, quid tibi videtur, Marcion? De lege iam non retractamus, nisi quod et hic quemadmodum exclusa sit edocet, dum scilicet de umbra transfertur in corpus, id est de figuris ad veritatem, quod est Christus. Ergo et umbra eius cuius et corpus, id est et lex eius et Christus. Segrega alii deo legem, et alii deo Christum, si potes aliquam umbram ab eo corpore cuius umbra est separare. Ma(??)iteste legis est Christus, si corpus est umbrae. Si autem et sliquos taxat qui ex visionibus angelicis dicebant cibis abstinendum, ne attigeris, ne gustaveris, volentes in bumilitate sensus incedere, non tenentes caput, non ideo legem et Meysen pulsat quasi de angelica superstitione constitnerit interdictionem quorundam edulium. Moysen enim a deo accepisse legem constat. Denique hanc disciplinam, Secundum praecepta, inquit, et doctri- nam hominum deputavit in eos qui caput non tenerent, id est ipsum in quo omnia recensentur, in Christum ad initium revocata etiam indifferentia escarum. Cetera praeceptorum, ut eadem satis sit iam alibi docuisse quam a creatore manarint, qui cum velera praedicaret transitura, nova facturus universa, mandans etiam, Novate vobis novamen novum, iam tum docebat deponere veterem hominem et novum induere.
- 5.20.1
DE EPISTULA AD PHILIPPENSES. Cum praedicationis enumerat varietatem, quod alii ex fiducia vinculorum eius audentius sermonem enuntiarent, alii per invidiam et contentionem, quidam vero et per sermonis existimationem, plerique ex dilectione, nonnulli ex aemulatione, iam aliqui et ex simultate Christum praedicarent, erat utique vel hic locus taxandae ipsius praedicationis de diversitate sententiae, quae tantam efficeret etiam animorum varietatem. Sed causas solas animorum, non regulas sacramentorum, in diversitate proponens unum tamen Christum et unum eius deum quocunque consilio praedicatum confirmat, et ideo, Nihil mea, inquit, sive causatione sive veritate Christus annuntietur, quia unus annuntiabatur sive ex causatione sive ex veritate fidei. Ad fidem enim praedicationis retulit mentionem veritatis, non ad regulae ipsins, quia una quidem erat regula, sed fides praedicantium quorundam vera, id est simplex, quorundam nimis docta. Quod cum ita sit, apparet cum Christum praedicatum qui semper annuntiabatur. Nam si alius lenge ab apostolo induceretur, fecisset diversitatem novitas rei. Nec enim defuissent qui praedicationem evangelicam nihilominus in Christum creatoris interpretarentur, cum et hodie maior pars sit omnibus in locis sententiae nostrae quam haereticae. Quo nec hic apostolus de diversitatis denotatione et increpatione tacuisset. Ita cum diversitas ne taxatur quidem, novitas non probatur. Plane de substantia Christi putant et hic Marcionitae suffragari apostolum sibi, quod phantasma carnis fuerit in Christo, cum dicit, quod in effigie dei constitutus non rapinam existimavit pariari deo, sed exhausit semtipsum accepta effigie servi, non veritate, et in similitudine hominis, non in homine, et figura inventus homo, non substantia, id est non carne, quasi non et figura et similitudo et effigies substantiae quoque accedant. Bene autem quod et alibi Christum imaginem dei invisibilis appellat. Numquid ergo et hic, qua in effigie eum dei collocat, aeque non erit deus Christus vere, si nec homo vere fuit in effigie hominis constitutus? Utrobique enim veritas necesse habebit excludi, si effigies et similitudo et figura phantasmati vindicabitur. Quodsi in effigie et in imagine, qua filius patris, vere deus, praeiudicatum est etiam in effigie et imagine hominis, qua filius hominis, vere hominem inventum. Nam et inventum ratione posuit, id est certissime hominem. Quod enim invenitur, constat esse. Sic et deus inventus est per virtutem, sicut homo per carnem, quia nec morti subditum pronuntiasset non in substantia mortali constitutum. Plus est autem quod adiecit, Et mortem crucis. Non enim exaggeraret atrocitatem extollendo virtutem subiectionis, quam imaginariam phantasmate scisset, frustrato potius eam quam experto, nec virtute functo in passione, sed lusu. Quae autem retro lucri duxerat, quae et supra numerat, gloriam carnis, notam circumcisionis, generis Hebraei ex Hebraeo censum, titulum tribus Beniamin, pharisaeae candidae dignitatem, haec modo detrimento sibi deputat, non deum, sed stuporem, Iudaeorum. Haec ac si stercora existimat prae comparatione agnitionis Christi, non prae reiectione dei creatoris, habens iustitiam non suam iam quae ex lege, sed quae per ipsum, scilicet Christum, ex deo. Ergo, inquis, hac distincione lex non ex deo erat Christi. Subtiliter satis. Accipe itaque subtilius. Cum enim dicit, Non quae ex lege, sed quae per ipsum, non dixisset Per ipsum de alio quam cuius fuit lex. Noster, inquit, municipatus in caelis. Agnosco veterem ad Abraham promissionem creatoris: Et faciam semen tuum tanquam stellas in caelo, Ideo et stella a stella differt in gloria. Quodsi Christus adveniens de caelis transfiguravit corpus humilitatis nostrae conformale corpori gloriae suae, resurget ergo corpus hoc nostrum, quod humiliatur in passionibus, et in ipsa lege mortis in terram deiectum. Quomodo enim trasfigurabitur, si nullum erit? Aut si de eis dictum qui in adventu dei deprehensi in carne deputari habebunt, quid facient qui primi resurgent? Non habebunt de quo transfigurentur. Atquin, Cum illis, dicit, simul rapiemur in nubibus obviam domino. Si cum illis sublati, utique cum illis et transfigurati.
- 5.21.1
DE EPISTULA AD PHILEMONEM. Soli huic epistulae brevitas sua profuit ut falsarias manus Marcionis evaderet. Miror tamen, cum ad unum hominem litteras factas receperit, quod ad Timotheum duas et unam ad Titum de ecclesiastico statu compositas recusaverit. Affectavit, opinor, etiam numerum epistularum interpolare. Memento, inspector, quod ea quae praetractata sunt retro de apostolo quoque probaverimus, et si qua in hoc opus dilata erant expunxerimus, ne aut hic supervacuam existimes iterationem, qua confirmavimus spem pristinam, aut illic suspectam habeas dilationem, qua eruimus ipsa ista. Si totum opusculum inspexeris, nec hic redundantiam nec illic diffidentiam iudicabis.
← Previous — showing 101–146 of 146
Perseus Latin. CTS URN stoa0275.stoa006.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.