Epistolae Septem
- 1.1.1
Lectis epistolis tuis multo modo per motum affectum lacrimis tenere non potui: nam et gaudio flebam, quod te secundum Domini Dei nostri praecepta uiuere ex sermone ipso litterarum tuarum poteram agnoscere, et prae desiderio tui non poteram non dx)lere, quod per summam a te iniuriam alienabar, si litteras non misisses. tali ergo sorore non fruerer? testor autem salutem tuam: persaepe ad nos uenire uolui, sed usque adhuc impeditus sum, obsistente eo qui consueuit obsistere. nam et festinabam desiderio meo in tuo aspectu satisfacere, et opus Domini nostri inter nos obiter uidebamur acturi, cum alter alterum consolando, calcata a nobis mole saeculi, uiueremus. sed iam ego ueniendi diem tempusque non statuo, quia quotiescumque statui, implere non potui: Domini opperiar uoluntatem speroque quod meis uotis et orationibus tuis de nostra nos fructum faciat capere praesentia.
- 1.2.1
Ceterum quod a me in omnibus epistolis, quas ad te miseram, uitae ac fidei tuae praecepta desiderasti , iam per adsiduitatem scriptorum meorum uerba consumpsi: nihil nouum tibi rescribere modo possum, quod ante non scripserim. et sane propitio Deo iam non indiges admoneri, quae fidem inter principia consummans deuotam in Christo exhibes caritatem. unum tamen moneo, ne transcursa repetas, ne contempta desideres, ne manum aratro inserens retrorsum conuersa respicias, quo utique in te redeunte uitio ordinem suum necesse est sulcus amittat, nec sane mercedem suam cultor accipiet. alioquin nec partem consequitur, si ex parte cessauerit. nam sicut a peccato ad iustitiam fugiendum est, ita ei, qui iustitiam fuerit ingressus, ne peccato pateat praecauendum. scriptum enim est, iusto, in qua die exerrauerit, iustitiam non profuturam. in hoc igitur consistendum est, in hoc laborandum, ne qui peccata euasimus, praemia parata perdamus. stat enim aduersum nos paratus inimicus, ut nudatum fidei umbone mox feriat. non abiciendus est itaque clipeus, ne latus pateat: non remittendus est gladius, ne hostis incipiat non timere: porro cum \'armatum uiderit, abibit. nec ignoramus durum esse atque difficile aduersus carnem et saeculum cotidie dimicare. sed si aeternitatem cogites, si caelorum regna con sideres, quae utique nobis Dominus licet peccatoribus praestare dignabitur, quae tandem condigna passio est, qua tanta mereamur ? luctamen autem nobis in hoc mundo parui temporis est; nam etsi mors non succedat, senecta succedet. labuntur anni, fluunt tempora, et, ut spero, Dominus Iesus tanquam desideratos sibi celeriter uocabit.
- 1.3.1
O quam felix ille noster excessus, cum a labe peccati melioris uitae conuersatione purgatos sede sua nos Christus excipiet. occurrent martyres et prophetae, iungentur apostoli, gaudebunt angeli, laetabuntur archangeli, uictusque satanas cruento licet ore pallebit, quippe qui etiam nostra, quae (Sibi in nobis praeparauerat, peccata perdiderit. uidebit gloriam concessam per ueniam, merita honorata per gloriam: nos triumphabimus hoste superato. ubi tunc mundi istius sapientes uidebuntur? ubi auarus, ubi adulter, ubi impius, ubi ebriosus, ubi maledicus irecognoscentur? quid miseri pro sua defensione dicturi sunt? \'nesciuimus te, Domine, te in mundo esse non uidimus: prophetas non misisti, legem saeculo non dedisti: patriarchas uon nidimus, sanctorum non legimus exempla. Christus tuus in terra non fuit, Petrus tacuit, Paulus noluit praedicare, Euangelista non docuit. martyres non fuerunt quorum exempla sequeremur: futurum iudicium tuum nemo praedixit, uestire pauperem nemo mandauit, prohibere libidinem nemo praecepit, repugnari auaritiae nemo persuasit: inscientia lapsi sumus, quae fecimus nescientes\\
- 1.4.1
His e contrario ex illo sanctorum choro uel primus Noe iustus proclamabit: \'Ego, Domine, et superuenturum propter peccata hominum diluuium praedicaui, et post diluuium exemplum de me praebui bonis, cum malis pereuntibus non perirem, ut isti cognoscerent et quae esset innocentibus salus et quae poena peccantibus.\' Post hunc Abraham fidelis obsistet. \'Ego\' inquit \'Domine, fidem qua humanum in te crederet genus media fere mundi illius aetate fundaui: ego pater gentium, cuius exempla sequerentur, electus sum: ego Isaac adhuc paruulum non dubitaui, Domine, offerre tibi pro uictima., ut isti recognoscerent nihil non Domino praestari debere, cum me ipsum ne , filio quidem unico intellegerent pepercisse: ego terram meam et cognationem meam te, Domino, iubente deserui, ut istis quoque esset exemplum nequitias mundi et saeculi peccata deserere: ego, Domine, te licet corporea sub imagine primus agnoui, nec dubitaui credere quem uidebam, licet in alia mihi substantia uidereris, ut isti intellegerent non secundum carnem, sed secundum spiritum iudicare\'. Huic Moyses beatus obsecundabit: *Ego legem, Domine, istis omnibus te iubente tradidi, ut quos libera fides non tenebat, lex saltim dicta cohiberet: ego dixi \'non adulterabis\', ut licentiam fornicationis inhiberem: ego dixi \'diliges proximum tuum\\ ut caritas abundaret: ego dixi \'Domino soli seruies\', ne isti idolis immolarent uel templa esse paterentur. ego ne falsa testimonia dicerentur edixi, ut istis aduersus omne mendacium praecluderem ora. ego facta dictaque a mundi exordio, operante in me spiritu tuae uirtutis, exposui, ut istis cognitio praeteritorum doctrinam tribueret futurorum. ego te uenturum, Domine Iesu, praedicaui, ut istis non inopinatum esset agnoscere quem uenturum ante praedixeram\\
- 1.5.1
Post hunc adstabit dignus Domini sui Dauid semine: \'Ego te, Domine, per omnia nuntiaui, ego nomini tuo tantum seruiendum esse clamaui: ego dixi \'beatus uir qui timet Dominum\\ ego dixi \'exultabunt sancti in gloria\', ego dixi \'desiderium peccatorum peribit*, ut isti te agnoscerent et peccare desinerent.. ego cum regia praeditus essem potestate, cilicio supertecto, puluere subiecto, depositis insignibus magnificentiae meae procubui uestimentis, ut istis mansuetudinis atque humilitatis daretur exemplum. ego inimicis meis, qui interficere me cupierunt, peperci, ut misericordiam meam isti probarent imitandam\'. Post hunc Isaias dignus Dei spiritu non tacebit. \'Ego, Domine, te per os meum loquente praemonui *uae iis qui iungunt domum ad domum*, ut modum cupiditati inponerem. ego iram tuam peccantibus uenisse testatus sum, ut istos a malefactis suis si non spes praemiorum, saltim suppliciorum formido cohiberet*.
- 1.6.1
Post hos aliosque conplures, qui doctrinae nobis officia praestiterunt, ipse Dei filius haec loquetur: \'Ego certe excelsa sede sublimis, caelum palma, terram pugillo continens, intra extraque diffusus, cunctorum quae gignuntur interior atque omnibus quae mouentur exterior, inaestimabilis, naturae potestate infinitus, inuisibilis aspectu, incomprehensibilis adtactu, ut inter uos ad edomandam duritiam cordis uestri et perfidiam doctrinis salutaribus molliendam uestrum minimus existerem, nasci carne dignatus sum depositaque Dei gloria habitum formae seruilis adsumpsi, ut communicata uobiscum infirmitate corporea, rursum in consortium gloriae meae per obedientiam praecepti salutis adhiberem. aegris infirmisque omnibus sanitatem, auditum surdis, uisum caecis, uocem mutis, claudis pedum officia restitui, ut uos signis caelestibus permouerem, quo facilius in me atque in iis, quae praedicaueram, crederetis. ego uobis caelorum regna promisi, ego etiam, ut inpunitatis haberetis exemplum, latronem, qui me sub mortis suae tempore fatebatur, in paradiso collocaui, ut uel illius fidem, qui remitti sibi meruerat peccata. sequeremini. atque ut exemplo meo pro uobis et ipsi pati possetis, pro uobis ego passus sum, ne dubitaret homo pro so pati quod Deus pro homine pertulisset. ego me post resurrectionem, ne fides uestra confunderetur, ostendi. ego in Petro Iudaeos monui, ego in Paulo gentibus praedicaui: nec paenitet: est fructus bonorum. opus meum boni intellexerunt, perfecerunt fideles, iusti impleuerunt, consummauerunt misericordes: et magna pars martyrum, magna sanctorum est. in eodem certe et isti corpore, in eodem fuerunt mundo. cur nullum in uobis bonum opus, gens uipereae stirpis, inuenio ? paenitentiam malorum uestrorum nec sub ultima die uestri finis egistis. quid autem attinet quod me labiis adoratis, si factis et operibus denegetis? ubi nunc uestrae diuitiae, ubi honores, ubi potentia, ubi uestrae sunt uoluptates? nullam nouam In uos mando sententiam: habetis iudicium quod ante praedixi\'.
- 1.7.1
Tunc illud miseris Euangelista recitabit: cite in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium. o miseri, quos ista non permouent: uidebunt suam poenam et aliorum gloriam. utantur saeculo, dum aeternitate illa, quae sanctis praeparata est, non fruantur: affluant diuitiis, auro incubent, dum ibi egentes, ibi inopes deprehendantur: sint in saeculo diuites, dum in aeternitate sint pauperes, de quibus scriptum est: \'diuites eguerunt et esurierunt\'. consequentia autem de bonis scriptura subiecit: \'inquirentes autem Dominum non deficientur omni bono\'. Itaque, soror, licet nos isti irrideant, licet nos stultos infelicesque commem orent, felicius gaudeamus opprobriis, quibus nobis gloria, illis poena cumulatur. nec rideamus illorum stultitiam, sed potius infelicitatem doleamus, quia inter illos pars magna nostrorum est, quos si lucri facere possimus, augetur in nobis gloria. sed agant se ut uolunt, sint nobis tanquam gentiles et publicani: nos uero saluos incolumesque tueamur. si illi nunc nobis dolentibus gaudent, nos postea in illorum dolore gaudebimus. uale, soror carissima et in Christo dilectissima.
- 2.1.1
n. Epistula S. Seueri ad Claudiam sororem de uirginitate.
- 2.1.2
Quantam in caelestibus beatitudinem uirginitas sancta possideat, praeter scripturarum testimonia ecclesiae etiam consuetudine edocemur, qua discimus peculiare illis subsistere meritum, quarum specialis est consecratio. nam cum uniuersa turba credentium paria gratiae dona. percipiat et isdem omnes sacramentorum benedictionibus glorientur, istae proprium aliquid prae ceteris habent, cum de illo sancto et inmaculato ecclesiae grege quasi sanctiores purioresque hostiae pro uoluntatis suae meritis a sancto spiritu eliguntur et per summum sacerdotem Dei offeruntur altario. digna. reuera Domino hostia tam pretiosi animalis oblatio, et nulla magis ei quam imaginis suae hostia placitura. de huiusmodi enim Apostolum praecipue dixisse reor: Obsecro autem uos, fratres, per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuentem, sanctam, Deo placentem. possidet ergo uirginitas et quod alii habent et quod alii non habent, dum et communem et peculiarem obtinet gratiam, et proprio, ut ita dixerim, consecrationis priuilegio gaudet. nam et Christi sponsas uirgines dicere ecclesiastica nobis permittit auctoritas, dum in sponsarum modum quas consecrat Domino uelat, ostendens eas uel maxime habituras spirituale conubium quae subterfugerint carnale consortium. et digne Deo per matrimonii comparationem spiritualiter copulantur quae eius dilectionis causa humana conubia spreuerunt.
- 2.2.1
in his quam maxime illud impletur Apostoli: qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est. grande est enim et inmortale, paene ultra naturam corpoream, sopire luxuriam et concupiscentiae flammam adolescentiae facibus accensam animi uirtute restinguere, spirituali conatu uim genuinae oblectationis excludere, uiuere contra humani generis morem, despicere solacia coniugii, dulcedinem contemnere liberorum, et quaecumque praesentis uitae esse commoda possunt, pro nihilo spe futurae beatitudinis computare. magna haec, ut dixi, et admirabilis uirtus est et non inmerito pro magnitudine laboris sui ingenti praemio destinata. Dabo inquit spadonibus, dicit Dominus, in domo mea et in muro meo locum nominatum meliorem a filiis et filiabus; nomen aeternum dabo eis et non deficiet. de quibus spadonibus Dominus in euangelio repetit dicens: sunt enim spadones, qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum. Magnus quidem est pudicitiae labor, sed maius est praemium, temporalis custodia, sed remuneratio aeterna. de his enim et beatus Iohannes Apostolus loquitur quod sequantur agnum quocumque ierit. quod ita intellegendum puto, nullum eis locum in caelesti aula claudendum et cuncta eis diuinarum mansionum habitacula reseranda.
- 2.3.1
Sed ut inlustrius uirginitatis meritum clareat et quam Deo digna sit manifestius possit intellegi, illud cogitetur, quod Dominus et saluator noster Deus, cum propter humani generis salutem hominem dignaretur adsumere, non alium quam uirginalem elegerit uterum, ut uirtutem huiusmodi plurimum sibi complacere monstraret: et ut pudicitiae bonum utrique sexui intimaret, uirginem habuit matrem uirgo ipse permansurus: in so uiris et in matre feminis praebuit uirginitatis exemplum, quo demonstraretur in utroque sexu beatam et integram diuinitatis habitare plenitudinem meruisse , dum totum in matre fuit quicquid habitabat in filio. sed quid ego satisago excellens ac sublime pudicitiae meritum reuelare et gloriosum bonum uirginitatis ostendere, cum de hac re plerosque perorasse non nesciam et eius beatitudinem manifestissimis rationibus conprobasse, et nulli sapienti uenire in dubium possit eam rem maioris esse meriti, quae sit amplioris laboris? quisquis enim pudicitiam ant nullius praemii aut parui existimat, certum est illum aut ignorare aut non uoluntarium eius ferre laborem. unde illi semper castitati derogant qui eam aut non habent aut habere coguntur inuiti.
- 2.4.1
Nunc itaque quoniam, paucis licet, tam laborem quam meritum integritatis ostendimus, ne res quae et grandi uirtute constat et ingenti praemio destinatur, carere fructu suo possit, diligentius excubandum est. quanto enim quaecumque species pretiosior fuerit, tanto maiore sollicitudine custoditur. et quoniam multa sunt quae bono proprio carent, nisi aliarum rerum iuuentur auxilio, ut est mellis species, quae nisi cerarum custodia et fauorum cellulis conseruetur et, ut uerius dixerim, nutriatur, naturalem gratiam perdit et subsistere per ae ipsa non potest, sicut et uini species, quod nisi in boni odoris uasis et reparatis crebrius picibus foueatur, genuinae uim suauitatis amittit: adtentius prouidendum est, ne forte et uirginitati aliqua sint necessaria, sine quibus nequaquam fructum adferre sufficiat, et tantus nihil proderit labor, dum uane prodesse creditur, quod absque rebus necessariis possidetur. nisi enim fallor, ob caelestis regni praemium pudicitiae seruatur integritas, quod sine aeternae uitae merito neminem consequi posse satis certum est. aeternam uero uitam nonnisi per omnium diuinorum praeceptorum custodiam promereri posse scriptura testatur dicens: si uis ad uitam uenire, serua mandata. uitam ergo non habet nisi qui cuncta legis mandata seruauerit, et qui uitam non habuerit, caelestis regni non potest esse possessor, in quo non mortui, sed uiui quique regnabunt. nihil ergo uirginitas sola proficiet, quae caelestis regni gloriam sperat, nisi et illud habuerit cui perpetua uita promittitur, per quam caelestis regni praemium possidetur. ante omnia ergo pudicitiam integritatemque seruantibus et eius remunerationem a. Dei aequitate sperantibus mandatorum sunt custodienda praecepta, ne gloriosae castitatis et continentiae labor in irritum deducatur. supra mandatum uel praeceptum esse uirginitatem sapiens ex lege nullus ignorat, Apostolo dicente: de uirginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. cum ergo obtinendae uirginitatis consilium dat, non praeceptum statuit, supra mandatum eam esse professus est. quicumque ergo uii\'ginitatem seruant, maius quam praeceptum est faciunt. tunc enim proderit amplius fecisse quam iussum est, si quod iussum est feceris. nam quomodo plus fecisse gloriaberis, si minus aliquid non facias P cupiens diuinum implere consilium ante omnia serua mandatum: uolens uirginitatis praemium consequi uitae amplectere merita, ut sit cuius remunerari castitas possit. nam ut uitam praestat obseruatio mandatorum, ita eorum e contrario generat praeuaricatio mortem. et qui per praeuaricationem in mortem fuerit deputatus, uirginitatis coronam sperare non poterit, neque pudicitiae praemium exspectare constitutus in poena.
- 2.5.1
Tres enim species sunt uirtutum, per quas caelestis regni possessio introitur: prima pudicitia est, secunda mundi contemptus, tertia uero iustitia, quae ut conexae plurimum se possidentibus praestant, ita diuisae prodesse difficile possunt, dum unaquaeque earum non propter ae tantum, sed propter aliam efflagitatur. in primis ergo quaeritur pudicitia, ut facilius subsequatur mundi contemptus, quia ab illis mundus contemni leuius potest qui matrimonii nexibus non tenentur. mundi uero contemptus exposcitur, ut iustitia conseruetur, quam implere difficile possunt qui saecularium bonorum cupiditatibus mundanarum uoluptatum negotiis implicantur. quisquis ergo pudicitiae primam speciem possidet et secundam, quae est mundi contemptus, non obtinet, paene sine causa. possidet primam, quando secundam non habet, propter quam prima quaesita est. et si primam et secundam habeat, cui tertia, quae est iustitia, desit, frustra laborat, quoniam superiores duae propter tertiam praecipue requiruntur. quid enim prodest propter mundi contemptum pudicitiam habere, et propter quod eam habeas non habere? uel cur res mundi contemnas, si iustitiam, propter quam pudicitiam, propter quam Mundi contemptum habere te conuenit, non custodias? quia ut prima. species propter secundam est, ita prima et secunda propter tertiam: quae si non fuerit, nec prima nec secunda proficiet.
- 2.6.1
Dicis forsitan : \'doce me ergo quid sit iustitia, ut eam, si cognouerim, facilius implere sufficiam\'. Dicam breuiter, ut ualeo, et uerborum utar simplicitate communium, quia causa de qua agimus talis est, quae disertioribus facundiae sermonibus nequaquam debeat obscurari, sed simplicioribus eloquentiae narrationibus pandi. res enim omnibus in commune necessaria communi debet sermone monstrari. Iustitia ergo non aliud est quam non peccare, non peccare autem est legis praecepta seruare. praeceptorum autem obseruatio duplici genere custoditur, ut nihil eorum quae prohibentur facias, et cuncta quae inbentur implere contendas. hoc est quod dicit: recede a malo et fac bonum. nolo enim putes in hoc constare iustitiam ut malum non facias, cum et bonum non facere malum sit et in utroque legis praeuaricatio committatur, quoniam qui dixit \'recede a malo\', ipse dixit \'et fac bonum\'. si a malo recesseris et non feceris bonum, tra-nsgressor es legis, quae non tantum in malorum actuum abominatione, sed et in bonorum operum perfectione completur. neque enim hoc solum tibi praecipitur ut uestitum suis non spolies indumentis, sed et ut spoliatum operias tuis, neque ut habenti panem non auferas suum, sed et non habenti tuum libenter impertias, neque solum ut pauperem suo non pellas hospitio, sed ut pulsum et non habentem recipias tuo. praeceptum enim nobis est flere cum flentibus. quomodo cum illis flemus, si in nullo eorum. necessitatibus participamus, nec aliquod eis in his propter quas lacrimantur causis praebemus auxilium? neque enim fletuum nostrorum Deus infructuosum quaerit humorem, sed quia lacrimae doloris indicium sunt, uult te ita alterius angustias sentire ut tuas. et quomodo tibi, in tali tribulatione si esses, subueniri cuperes, ita alteri ipse subuenias propter illud: quaecumque uultis ut faciant nobis homines bona, ita et uos facite illis. nam cum flente flere et nolle, cum possis, flenti conferre, subsannationis, non pietatis indicium eat. denique Saluator noster cum Maria et Martha Lazari sororibus deDit et inmensae misericordiae adfectum lacrimarum contestatione monstrauit. et uerae pietatis indicia mox opera subsecuta sunt, cum suscitatus Lazarus, cuius causa lacrimae fundebantur, sororibus redditur. hoc fuit pie cum flentibus flere, occasionem fletus auferre. sed quasi potens, inquies, fecit. uerum nec tibi aliquid inpossibile imperatur: impleuit omnia qui quod potuit fecit.
- 2.7.1
Sed ut dicere coeperamus, non sufficit Christiano a malis ae abstinere, nisi etiam bonorum operum officia perfecerit, quod illo uel maxime testimonio comprobatur , quo comminatur Dominus aeterni ignis reos fore, qui quamuis mali nihil gesserint, non fecerint omne quod bonum est, dicens: Tunc dicet rex his qui ad sinistram sunt: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. quem praeparauit pater meus diabolo et angelis eius. esuriui enim, et non dedistis mihi manducare; sitiui et non dedistis mihi potum et cetera. non dixit: discedite a me. maledicti, quia homicidium, quia adulterium aut quia furta fecistis: non enim quia malum fecissent, sed quia bonum non fecerant, condemnantur et aeternae gehennae suppliciis addicuntur, nec quia quae prohibita sunt admisissent, sed quia quae praecepta erant implere noluerunt. unde animaduertendum est quam spem habere possint qui adhuc aliquid eorum faciunt quae prohibentur, cum etiam illi aeterni ignis rei sint qui non fecerunt quae iubentur. nolo enim tibi in hoc blandiaris, si aliqua non feceris, quia aliqua feceris, cum scriptum sit: qui uniuersam legem seruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Adam enim semel peccauit et mortuus est: et tu te uiuere posse existimas illud saepe committens, quod alium, dum semel perpetrasset, occidit? an grande illum commisisse crimen putas, unde merito poena damnatus sit acriore? uideamus ergo quid fecerit: contra mandatum de fructu arboris edit. quid ergo ? propter arboris fructum Deus hominem morte multauit? non propter arboris fructum, sed propter mandati contemptum. ergo non agitur de qualitate peccati, sed de transgressione mandati. et qui dixit Adae ut de arboris fructu non ederet, ipse tibi praecipit ut non maledicas, non mentiaris, non detrahas, non detrahentem auscultes, ut omnino non iures, ut non concupiscas, non inuideas, non sis tepidus, non sis auarus, ut nulli malum pro malo reddas, ut inimicos tuos diligas, ut maledicentibus benedicas,. ut pro calumniantibus et pro persecutoribus tuis ores, ut percutienti maxillam alteram praebeas, ut in iudicio saeculari non litiges, ut si qui tua auferre uoluerit, gratanter amittas, ut nec iracundiae nec zeli nec liuoris malum intra pectus admittas, ut crimen auaritiae fugias, ut omnis superbiae ac iactantiae malum caueas, et humilis ac mitis Christi uiuas exemplo, malorum consortia in tantum uitans, ut cum fornicatoribus aut auaris aut maledicentibus aut inuidis aut detractoribus aut ebriosis aut rapacibus nec cibum capias. quem si in aliquo contempseris, si pepercit Adae, parcet et tibi. immo illi magis parcendum faera.t, qui adhuc rudis et nouellus erat, et nullius ante peccantis et propter peccatum suum morientis retrahebatur exemplo. tibi uero post tanta documenta, post legem, post prophetas, post euangelia, post Apostolos si delinquere uolueris, quomodo indulgeri possit ignoro.
- 2.8.1
An tibi de uirginitatis praerogatiua blandiris? memento Adam et Euam uirgines deliquisse, nec integritatem corporis profuisse peccantibus. uirgo quae peccat Euae, non Mariae comparanda est. non negamus in praesenti tempore paenitentiae remedium, sed hortamur magis praemium sperare debere quam ueniam. turpe eat enim delicti indulgentiam postulare quae palmam uirginitatis exspectant, et inlicitum aliquid incurrere quae se etiam a licitis castrauerunt: licitum quippe est matrimonii inire consortium. et ut laudandae sunt quae propter Christi amorem et caelestis regni gloriam copulam contempserint nuptiarum, ita damnandae sunt quae propter incontinentiae uoluptatem, cum Deo se uouerint, remedio apostolico abutantur. ergo, ut diximus, quae conubia deserunt, non inlicita, sed licita spernunt. eiusmodi autem si iurent, si maledicant, ei detrahant, si detrahentes patiantur audire, si malum pro malo reddant, si cupiditatis in alienis aut auaritiae in propriis crimen incurrant, si zeli aut liuoris uenena possideant, si contra legalia et apostolica instituta indecens aliquid aut loquantur aut cogitent, si in carne placendi studio comptae et ornatae procedant, si alia, ut adsolet, inlicita faciant. quid proderit eis spreuisse quod licuit et exercere quod non licet ? uis uis prodesse tibi, quod licita contempsisti, uide ne quid eorum quae non licent facias. stultum enim est timuisse quod minus est, et non timere quod maius est [aut ab iis non uitari quae prohibentur, spreuisse uero ea quae conceduntur]. dicit enim Apostolus: innupta cogitat quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta et corpore et spiritu: quae autem nupta est, cogitat quae sunt huius mundi, quomodo placeat uiro. nuptam uiro placere adserit, cogitando quae mundi sunt, innuptam uero Deo, eo quod nulla cura illi sit saeculi. dicat ergo mihi, quae uirum non habet et tamen quae mundi sunt cogitat, cui placere desiderat? nonne incipiet illi nupta praeponi? quia illa cogitando quae mundi sunt complacet uel marito, ista uero nec marito, quem non habet, potest placere nec Deo. sed nec illud silentio praeterire nos conuenit, quod dixit: innupta cogitat quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta et corpore et spiritu. [quae Domini sunt, inquit, cogitat; non quae saeculi, non quae hominum, sed quae Dei sunt cogitat.] quae sunt ergo Domini? dicat Apostolus: quaecumque sunt sancta, quaecumque iusta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua uirtus, si qua laus disciplinae. ista sunt Domini, quae sanctae et uere apostolicae uirgines die noctuque sine ullo temporis interuallo meditantur et cogitant. Domini est etiam regnum caelorum, Domini est resurrectio mortuorum, Domini est inmortalitas, Domini est incorruptio, Domini est splendor solis qui sanctis promittitur, sicut in Euangelio scriptum est: tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum: Domini sunt plures iustorum in caelestibus mansiones, Domini est fructus tricesimus et sexagesimus atque centesimus. haec quae cogitant et quibus possint ea operibus promereri, quae Domini sunt cogitant. Domini est etiam lex noui et ueteris testamenti, in qua oris eius eloquia sancta refulgent: quae si quae uirgines sine intermissione meditantur, quae Domini sunt cogitant, et impletur in eis illud propheticum: fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae.
- 2.9.1
Sequitur, \'quomodo placeat Deo\\ Deo, inquam, non hominibus, \'ut sit sancta et corpore et spiritu\\ non dixit, ut sit sancta membro aut corpore tantum, sed ut sit sancta corpore et spiritu. membrum enim una corporis pars est, corpus uero omnium conpago membrorum est. cum ergo dicit ut sit sancta. corpore, omnibus membris eam sanctificari debere testatur, quia non proderit ceterorum sanctificatio membrorum, si inueniatur uel in uno corruptio. etiam non erit sancta corpore, quod ex omnibus constat membris, quae uel unius fuerit coninquinatione polluta. sed ut quod dico manifestius et lucidius fiat, esto sit quaecumque omnium membrorum sanctificatione purgata et lingua tantummodo peccet, quia aut blasphemet aut falsum testimonium dicat, numquid liberabunt omnia membra unum, an propter unum iudicabuntur et cetera? ergo si nec aliorum membrorum sanctificatio proderit, cum in uno sit uitium, quanto magis, si diuersorum flagitio peccatorum omnia corrumpantur, unius nihil proderit integritas !
- 2.10.1
Unde quaeso te, uirgo, ne in sola, tibi pudicitia blandiaris neque in unius membri integritate confidas, sed secundum Apostolum solide conserua corporis sanctitatem. Munda ab omni inquinamento caput, quia crimen est illud post chrismatis sanctificationem aut croci aut alterius cuiuslibet pigmenti suco uel puluere sordidari, aut auro uel gemmis uel qualibet alia terrena specie comi, quod iam caelestis ornatus splendore refulget. grandis quippe diuinae gratiae contumelia est mundani et saecularis ornamenti praelatio. Munda frontem, ut humana, non diuina opera erubescat, et illam confusionem recipiat, quae non peccatum sed Dei gratiam parit, scriptura dicente: est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam. Munda collum, ut non aurea reticula capillus\' portet et suspensa monilia, sed illa potius ornamenta circumferat, de quibus scriptura dicit: misericordia et fides non deficiant a te. suspende autem illa in corde uelut in collo tuo. Munda oculos, dum eos ab omni concupiscentia retrahis et ab intuitu pauperum numquam auertis et ab omnibus fucis liberos ea qua a Deo facti sunt sinceritate custodis. Munda linguam a mendacio, quia os quod mentitur occidit animam: munda eam a detractione, a iuramento, ab adulatione, a periurio. nolo praeposterum ordinem putes, quod prius a iuramento quam a periurio linguam dixi debere mundari, quia tunc periurium facilius effugies, si in toto non iures, ut impleatur in te illa sententia: cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. et memor esto dicentis Apostoli: benedicite et nolite maledicere. sed et illud crebrius recordare: uidete ne quis malum pro malo alicui reddat neque maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc uocati estis, ut benedictionem hereditate possideatis. et illud: si quia autem in lingua non offendit, hic perfectus est. nefas est enim ut labia illa, quibus Deum confiteris, rogas, benedicis et laudas, alicuius polluantur sorde peccati. nescio qua. conscientia ea. lingua quis Deum rogat, qua aut mentitur aut maledicit aut detrahit. labia sancta exaudit Deus et Iabia annuit cito precibus, quas lingua inmaculata pronuntiat. Munda aures, ut nonnisi sermonibus sanctis et ueris auditum praebeant, ut numquam obscena aut turpia aut saecularia uerba suscipiant aut aliquem de altero audiant derogantem, propter illud quod scriptum est \'saepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam\' , ut cum eo habere partem possis, de quo dicitur: quoniam auditu et uisu iustus erat, hoc est, nec oculis nec auribus delinquebat. Munda manus, ne porrectae ad accipiendum sint, ad dandum autem collectae, nec ad feriendum paratae, sed ad omnia misericordiae et pietatis opera satis promptae. Munda pedes, ne latam et spatiosam pergant uiam, quae ducit ad splendida saeculi et pretiosa conuiuia, sed arduum magis et angustum gradiantur iter, quod tendit ad caelum , quia scriptum est: iter rectum facite pedibus uestris. agnosce tibi a Deo artifice non ad uitia, sed ad uirtutes membra formata: et cum uniuersos artus mundaueris ab omni sorde peccati et toto fueris sanctificata corpore, tunc tibi castitatem intellegas profuturam, et cum omni fiducia palmam uirginitatis exspecta.
- 2.11.1
Quid sit sanctam esse corpore breuiter quidem, sed plene exprsuisse me arbitror: nunc quod sequtur et spiritu, nosse debemus, hoc est, ut quod opere nefas est fieri, nec fas sit cogitatione concipore. illa enim est sancta tam corpore quam spiritu, quae nec mente nec corde delinquit, sciens etiam cordis esse inspectorem Deum, et idcirco satisagit, ut omni modo etiam animum cum corpore mundum habeat a peccato, sciens scriptum esse: omni custodia. serua cor tuum, et iterum: diligit Deus sancta cor, accepti sunt autem ei omnes inmaculati, et alibi beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt: quod de illis dici arbitror, quos conscientia in nulla redarguit culpa peccati, de quibus et Iohannem in epistola dixisse reor: si cor nostrum nos non reprehendit, fiduciam habemus ad Deum, et quaecumque petierimus accipiemus ab eo. nolo existimes te crimen fugisse peccati, si uoluntatem non sequatur effectus , cum scriptum sit: quicumque uiderit mulierem ad concupiscendam eam, iam moechatus est in corde suo. nec dicas \'cogitaui quidem, sed non perfeci\', quia etiam concupiscere nefas est quod fieri nefas est. unde et beatus Petrus praecipit dicens \'animas uestras castificantes*: qui si nullam animae constuprationem nosset, nec castificari eam desiderasset. sed et illum locum quo continetur \'hi sunt qui se cum mulieribus non coinquinauerunt, uirgines enim permanserunt, hi secuntur agnum quocumque ierit\', adtentius considerare debemus et animaduertere, si solius integritatis ac pudicitiae merito isti diuino comitatui copulentur et per omnia caelorum tabulata discurrant, an et alia sint quibus adiuta uirginitas tantae beatitudinis gloriam consequatur. sed unde hoc scire poterimus? de sequentibus nisi fallor, in quibus scriptum est: hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et agno, et in ore eorum non est inuentum mendacium, sine macu*la enim sunt ante thronum Dei. uides ergo quod non in uno tantum membro dominicis referantur inhaerere uestigiis, sed illi qui praeter uirginitatem ab omni contagione peccati inmaculatam gesserint uitam. idcirco uel maxime uirgo nuptias spernit, ut, dum securior est, facilius, quod etiam a nubentibus quaeritur, ab omni ae delicto custodiat et uniuersa legis mandata. perficiat. nam si non nubat et ea nihilominus faciat, a quibus et nuptae esse iubentur inmunes, non nupsisse quid proderit? quamquam enim nulli Christianorum peccare liceat et omnes quicumque spiritualis lauacri sanctificatione purgantur, inmaculatam decurrere conueniat uitam, utecclesiae', quae sine macula, sine ruga, sine aliquo eiusmodi esse describitur, possint uisceribus intimari: multo magis hoc uirginem implere necesse est, quam nec mariti nec filiorum nec alterius necessitatis causa prohibet quo minus diuinam scripturam perficiat, nec aliqua, si peccet, poterit excusatione defendi.
- 2.12.1
O uirgo, serua propositum tibi magno praemio destinatum. praeclara est apud Dominum uirginitatis et pudicitiae uirtus, si non aliis peccatorum et malorum lapsibus infirmetur. agnosce statum tuum, agnosce locum, agnosce propositum. Christi sponsa diceris: uide ne quid indignum ei, cui desponsata uideris, admittas. cito scribet repudium, si in te uel unum uiderit adulterium. quaecumque ergo humanorum sponsaliorum pigneribus subarratur, statim a domesticis, a familiaribus, ab amicis sponsi sollicite et diligenter requirit [et seruulis], quales iuuenis habeat mores, quid potissimum diligat, quid accipiat, quo usu uiuat, qua se consuetudine regat, quibus utatur dapibus, in quibus praecipue rebus delectetur et gaudeat. quae cum didicerit, ita se in omnibus temperat, ut sponsi moribus suum obsequium, sua iucunditas, sua diligentia, sua uita concordet. et tu, quae Christum sponsum habes, a domesticis et familiaribus eius sponsi tui mores interroga, et strenue ac sollerter inquire in quibus praecipue delectetur, qualem compositionem in te uestium diligat, cuiusmodi concupiscat ornatum. dicat tibi eius familiarissimus Petrus, qu ne nuptis quidem corporalem permittit ornatum, sicut in epistola sua scripsit: \'Mulieres similiter subiectae sint suis uiris, ut si qui non credunt uerbo, per mulierum conuersationem sine uerbo lucrifiant, considerantes in timore Dei castam conuersationem uestram: quarum sit non extrinsecus capillatura aut circumdatio auri aut indumentis uestimentorum cultus, sed qui absconsus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus\' quod est in conspectu Dei locuples. Dicat et alius Apostolus beatus Paulus, qui ad Timotheum scribens eadem de fidelium feminarum disciplina testatur:\' Mulieres similiter in habitu ornato cum uerecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus aut auro aut margaritis aut ueste pretiosa, sed quod decet mulieres, promittentes castitatem per bonam conuersationem.
- 2.13.1
Sed tu forsitan dicis: cur haec idem Apostoli non iusserunt? quia non necessarium iudicabant, ne talis uirginibus commonitio potius iniuria quam emendatio uideretur. sed nec eas umquam tantae temeritatis fore credidissent, ut ne nuptis quidem concessa carnalia composita et terrena praesumerent. re uera ornare se et componere uirgo debet: nam quomodo sponso suo placere poterit, nisi composita et ornata processerit? ornetur plane, sed interioribus ornamentis et spiritualiter, non carnaliter componatur, quia Deus non corporis, sed animae decorem in illa desiderat. ergo et tu quaecumque animam tuam a Deo diligi et inhabitari concupiscis, omni eam diligentia compone et spiritualibus indumentis exorna. nihil in ea dedecorum, nihil foedum appareat. resplendeat auro iustitiae et gemmis refulgeat sanctitatis ac pretiosissimo pudicitiae margarito coruscet: pro bysso et serico misericordiae et pietatis tunica uestiatur, secundum quod scriptum est: induite ergo uos sicut electi Dei, sancti et dilecti, uiscera misericordiae, benignitatem, humilitatem et cetera. et non decorem cei\'ussae aut alterius pigmenti quaerat, sed innocentiae ac simplicitatis candorem habeat, roseum uerecundiae colorem et purpureum ruborem pudoris possideat. caelestis abluatur nitro doctrinae et lomentis spiritalibus emundetur. nulla in ea malitiae, nulla delicti macula relinquatur. et ne quando male redoleat odore peccati, unguento suauissimo sapientiae et scientiae perfundatur.
- 2.14.1
Huiusmodi Deus quaerit ornatum et animam taliter compositam concupiscit. memento te Dei filiam dici, secundum quod ait: audi. filia, et uide. sed et tu ipsa, quotienscumque Deum patrem nominas, Dei te filiam esse testaris. ergo si Dei filia es, uide ne quid eorum facias, quae Deo patri incongrua sunt, sed age omnia quasi filia Dei. cognosce quomodo huius saeculi nobilium filiae se gerant, quibus adsuescant moribus quibusue se disciplinis instituant. tanta in quibusdam uerecundia est, tanta grauitas , tanta modestia, ut ceterorum hominum ritum intuitu humanae ingenuitatis excedant, et ne quam honestis parentibus suis per lapsum suum infamiae inurant notam, alteram sibi quodam modo inter homines consuetudinis studeant facere naturam. et tu ergo originem tuam respice, genus: intuere, gloriam nobilitatis aduerte. agnosce te non hominis tantum, sed et Dei filiam et diuinae natiuitatis nobilitate decoratam. ita te exhibe. ut in te caelestis natiuitas appareat et ingenuitas diuina clarescat. sit in te noua grauitas, honestas admirabilis , stupenda uerecundia, mira patientia, uirginalis incessus et uerae pudicitiae habitus, sermo semper modestus et suo in tempore proferendus, ut quisquis te uiderit, admiretur et dicat: \'quae haec nouae inter homines grauitatis patientia est? quae pudoris uerecundia, quae honestatis modestia, quae maturitas sapientiae ? non est ista humana institutio nec disciplina mortalis. caeleste mihi aliquid in terreno corpore redolet. puto quod habitet in quibusdam hominibus Deus\'. et cum te Christi famulam esse cognouerit, maiore stupore tenebitur et cogitabit qualis ille sit dominus, cuius talis ancilla est.
- 2.15.1
Si uis ergo esse cum Christo et partem habere cum Christo, Christi tibi exemplo uiuendum est, qui ab omni malitia et nequitia ita fuit extraneus, ut ne inimicis quidem uicem redderet, quin potius et pro ipsis oraret. nolo enim eas animas Christianas existimes, quae aut fratres aut sorores non dico oderunt, sed quae proximos toto corde et conscientia coram Dei testimonio non diligunt, cum Christianis Christi similitudine inimicos etiam amare necesse sit. si sanctorum cupis habere consortium, a malitiae et nequitiae cogitatu pectus emunda. nemo te circumueniat, nemo fallaci sermone seducat. nonnisi sanctos et iustos et simplices et innocentes et puros caelestis aula suscipiet: nullum apud Deum habet malitia locum. ab omni nequitia et dolo mundum esse necesse est qui cupit regnare cum Christo. nihil tam contrarium, nihil tam exsecrabile Deo quam aliquem odisse, aliquem uelle laedere, nihil tam probabile quam omnes amare. quod Propheta sciens testatur docens: qui diligitis Dominum, odite malum.
- 2.16.1
Vide ne in aliquo humanam gloriam diligas, ne et tua inter illos portio computetur, quibus dictum est: quomodo uos potestis credere, gloriam ab inuicem quaerentes et de quibus per Prophetam dicitur: auge eis mala, auge mala gloriosis terrae, et alibi: confundimini a gloriatione uestra, ab obprobrio in conspectu Domini. nolo enim illas respicias, quae saeculi, non Christi sunt uirgines, quae propositi sui et professionis inmemores gaudent in deliciis, in opibus delectantur et corporeae nobilitatis origine gloriantur: quae si pro certo Dei filias se esse crederent, numquam post diuinos natales nobilitatem admirarentur humanam nec gloriarentur in patre quolibet honorato: si patrem Deum se habere sentirent, nobilitatem carnis non amarent. quid tibi, o stulta, in generis nobilitate blandiris et conplaces ? duos homines [m exordio fecit Deus, ex quibus totius humani generis silua descendit: mundanam nobilitatem non naturae aequitas praestitit, sed cupiditatis ambitio. certe omnes per diuini lauacri gratiam aequales efficimur , et nulla inter eos potest esse discretio, quos natiuitas secunda generauit, per quam tam diues quam pauper, tam liber quam seruus, tam nobilis quam ignobilis Dei efficitur filius, et terrena nobilitas splendore caelestis gloriae obumbratur et nusquam omnino iam comparet, dum qui retro in saecularibus honoribus inpares fuerant, caelestis et diuinae nobilitatis gloria aequaliter uestiuntur. nullus ibi iam ignobilitatis locus, nec degener quisquam est, quem diuinae natiuitatis sublimitas ornat, nisi apud illos, qui non putant humanis caelestia praeponenda. aut si putant, quam uanum est ut se illis in minoribus praeferant, qeos sibi in maioribus paressciunt, et quasi infra, se positos in terra existiment quos sibi aequales in caelestibus credunt. tu autem, quaecumque Christi, non saeculi uirgo es, omnem praesentis uitae gloriam fuge, ut eam quae in futuro promittitur consequaris.
- 2.17.1
Contentionum uerba et animositatis causas deuita, discordiarum quoque et litium occasiones subterfuge. nam si iuxta Apostoli doctrinam seruum Domini litigare non oportet, quanto magis Dei ancillam, cuius quo uerecundior est sexus, animus debet esse modestior. linguam a maliloquio cohibe et ori tuo frenum legis inpone, ut tunc, siforte, loquaris, quando tacere peccatum sit. caue ne quid quod in reprehensionem ueniat dicas. lapis emissus est sermo prolatus: quapropter diu antequam proferatur cogitandus est. beata quippe labia sunt, quae numquam quod reuocare uelint emittunt. pudicae mentis sermo etiam debet esse pudicus, qui aedificet semper magis quam aliquando destruat audientes, secundum quod praecepit Apostolus dicens: omnis sermo malus ex ore uestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. lingua est. quae nonnisi d<- nouit uerba construere, et sanctum os, unde semper eloquia proferuntur. absentium maligua scripturae auctoritate deterre. quia etiam hoc inter uirtutes perfecti hominis Propheta commemorat, si ante conspectum iusti malignus ad nihilum deducatur qui contra proximum non probanda protulerit non licet enim tibi alterius uituperationem patienter audire. quia nec ah aliis optas recipi tuam. iniustum quippe est quicquid contra Christi euangelium uenit, si alteri quod tibi ab alteri quod fieri molestum est patiaris inferri. semper linguam tuam de bonis loqui adsuesce, et auditum tuum ad bonorum magis laudem quam ad malorum uituperationem accommoda. uide ut omnia quaecumque bene facis propter Deum facias, sciens eius rei tantum te a mercedis, quantum eius timoris et dilectionis causa perfeceris. sancta magis esse quam uideri stade, quia nihil prodest aestimari quod non HM, et duplicis peccati reatus est non habere quod creditur et quod non habere<M simulare.
- 2.18.1
In ieiuniis magis quam in epulis delectare, illius uiduae memor, quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus Deo ac nocte. et si uidua et quidem Iudaea talis fuit, qua- !ac nunc uirginem conuenit esse Christi? diuinae magis lectionis conuiuium dilige, et spiritualibus te saturari dapibus concupisce, et illos potius quaere cibos, quibus anima magis quam corpus reficiatur. carnis et uini species quasi caloris fomenta et libidinis incitamenta fuge. et tunc, si forte, uino exiguo utere, cum stomachi dolor et nimia corporis compellat infirmitas. iracundiam uince, animositatem cohibe, et quicquid illud est quod post factum paenitentiam ingerit, uelut proximi criminis abominationem declina. satis tranquillam et quietam esse conuenit mentem et ab omni perturbatione furoris alienam, quae Dei habitaculum esse desiderat, quod per Prophetam testatur dicens: Super quem requiescam alium nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea? Omnium operum et cogitationum tuarum speculatorem Deum crede, et caue ne quid, quod diuinis oculis indignum sit, aut opereris ant cogites. cum orationem celebrare desideras, talem te exhibe, quasi sis cum Domino locutura.
- 2.19.1
cum psalmum dicis, cuius uerba dicis agnosce, et in conpunctione magis animi quam in tinnulae uocis dulcedine delectare. lacrimas enim psallentis Deus magis quam uocis gratiam comprobat, sicut Propheta dicit: seruite Domino in timore et exultate ei cum tremore. ubi timor et tremor est, ibi non uocis elatio est, sed animi flebilis et lacrimosa deiectio. omnibus actibus tuis diligentiam adhibe, quia scriptum est: maledictus homo qui facit opera Domini neglegenter. Crescat in tecum annis gratia, crescat cum aetate iustitia, et fides eo perfectior uideatur esse quo senior es, quia Iesus, qui nobis uiuendi reliquit exemplum, proficiebat non aetate tantum corporea, sed et sapientia et gratia spirituali coram Deo et hominibus. omne tempus in quo te non meliorem senseris, hoc te aestima perdidisse. Coeptum uirginitatis propositum ad finem usque conserua, quia non inchoasse tantum, sed perfecisse uirtutis est, sicut in euangelio Dominus ait: qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. caue ergo ne cui uel concupiscendi occasionem tribuas, quia sponsus tuus Deus zelans est: criminosior est enim Christi adultera quam mariti. Esto ergo omnibus uiuendi forma, esto exemplum, praecede et in actu quos in castitatis sanctificatione praecurris. uirginem te in omnibus exhibe: nihil corruptionis obiciatur capiti tuo. cuius corpus integrum est, sit et inuiolabilis conuersatio. et quoniam in exordio epistolae praefati sumus te Dei sacrificium factam, quod utique sanctitatem suam etiam aliis inpertit, ut quisquis ex eo digne sumpserit, sanctificationis et ipse sit particeps, ita ergo et per te quasi per diuinam hostiam sanctificentur et ceterae, cum quibus te tam sanctam in omnibus exhibeas, ut quisquis uitam tuam uol auditu uel uisu contigerit, sanctificationis uim sentiat et tantum sibi intellegat gratiae ex tua conuersatione transfundi, ut, dum te imitari concupiscit, Dei sacrificio et ipse sit dignus.
- 3.1
III. Epistula Seueri ad Sanctum Paulum episcopum*).
- 3.2
Postquam omnes coquos tuos coquinae tuae renuntiasse cognoui, credo quia dedignarentur officium uilibus praebere pulmentariis, puerulum tibi ex nostra misimus officina, doctum satis pallentem coquere fabam et ignobiles betas aceto et iure condire uilemque pultem esurientium faucibus inferre monachorum, piperis nescium, laseris ignarum, familiarem cymini et adprime callidum herbis suaue redolentibus clamosum urgere mortarium. unum habet uitium, quod hortorum omnium non est ciuilis inimicus: ita, si admissus fuerit, proxima quaeque metet gladio nec exsaturabitur umquam caede maluarum. in praebendis autem sibi lignis calumniosus tibi non erit: obuia quaeque conburet, metet nec dubitabit inferre tectis manus et antiquos asseres laribus amouere. hunc igitur cum his moribus adque uirtutibus donatum tibi non seruum, sed pro seruo filium cupimus, quia non erubescis minimorum esse pater. ego tibi pro hoc seruire uoluissem, sed si uoluntas facti portio est, tu modo facito ut inter prandia cenasque felices mei memineris, quia rectius est uestrum esse mancipium quam dominum ceterorum. ora pro me.
- 4.1.1
Sacrae religionis fidus interpres uniuersa conponit, ut peccatis ulterius locus esse non possit: nam quid aliud tanta morum sanctitate promittis, nisi ut uitam beatam submotis erroribus agitemus? in quo laudem maximam tuis uideo conuenire uirtutibus, quod inperitam mentem piis hortationibus inmutaris et ad optimam traxeris rationem. ceterum non ita mirabile uideretur, si eruditos animos infusa sapientia confirmasses: est enim prudentibus uiris cum deuotione cognatio nec est cito conueniens credulitati rusticitas. sic illi, qui figuras animantium de lapidibus ducunt, difficilioris operis negotium gerunt, si durissima saxa ferramentis incutiunt, illi uero, qui mollioris materiae tentamenta susceperint, manus suas iuuari sentiunt facilitate fingendi, consentaneumque putatur, ut arduus labor opificis honore maximo censeatur: ita tibi, domine, praedicatio singularis est exhibenda, quod inpolitos agrestesque sensus culpae caligine liberatos et humana sentire feceris et diuina cognoscere.
- 4.2.1
Non minus ille Xenocrates in laude \'est, philosophorum longe doctissimus, qui seueris exhortationibus fecit ut luxuria uinceretur. nam cum Polemo quidam uino languidus ex antelucano conuiuio publice uagaretur illudque temporis esset, quo ad gymnasium Xenocratis confluerent auditores, ingressus et ipse est et in numero studiosorum eo habitu, quo de cena prodierat, inpudenter adsedit; nam caput eius florens corona contexerat: neque est ueritus se omnibus uideri dissimilem, quia re uera caput, quod est domicilium sanitatis, usus longae potionis inuerterat. tunc grauiter inmurmurantibus ceteris, quod in multitudinem litteratorum intempestiuus auditor inrepserat, ne minimum quidem magister ille commotus est, sed potius de disciplina morum legibusque modestiae instituit disputare: tantumque ualuit docentis auctoritas, ut petulantis illius animus ad amorem pudoris inpelleretur. et primo quidem Polemo coronam capite conturbatus deposuit discipulumque professus est: ad extremum ita se ad officium grauitatis inflexit seque totum formauit ad uerecundiam, ut prioris uitae consuetudinem emendatio gloriosa texisset. hoc ipsud nos in tuis praeceptionibus admiramur, quod nullis minis, nullis omnino terroribus ad cultum Dei uaesanos animos conuertisti, ut confusa mens illud crederet esse rectissimum, cum omnibus bene beateque uiuere,. quam cum paucis iniusta sentire.
- 5.1
V. Alia epistula.
- 5.2
Licet domnus et germanus meus de uestra petierit honestate ut Tutum uelitis esse tutissimum, tamen mihi fas fuit eundem litteris commendare, ut conduplicata petitione tutior habeatur: huic enim nocuerit puerilis culpa et error aetatis incertae, ut annorum suorum initia macularet: sed qui necdum sciret quid bonis moribus deberetur, prope sine culpa peccauit. nam se ubi ad bonam mentem considerationemque conuertit, intellexit uitam scenicam consilio meliore damnandam: huic autem plena non posset euenire purgatio, nisi diuinitatis accessu delicta dilueret, si quidem catholicae religionis remedio conmutatus usum sibi loci turpioris negauit seque ab oculis popularibus uindicauit.
- 5.3
Domini ut supra.
- 5.4
Quomodo itaque et diuinae leges et publicae fidele corpus et sanctificatos animos non permittunt inhonestas exhibere delicias et uulgares edere uoluptates, maxime cum castae deuotionis quodammodo uideatur iniuria, si quis sacro baptismate renouatus in ueterem lasciuiam reuocetur, oportet laudabilitatem uestram bonis fauere propositis, ut is, qui beneficio Dei pium munus indeptus est, in foueam theatralem cadere non cogatur. uestrum tamen omnium iudicium non recusat, si alias iniungatis congruas pro necessitate communis patriae functiones.
- 6.1.1
Forensis elatio fori debet exercitatione feruere; conuenit enim lacertis industriae cotidie depugnantis motus habere terribiles: at cum sonora facundia receptui cecinit et in otiosa nemora adque amoena diuorsoria semigrauit, fremitus inertis oportet abiciat et desinat inefficacia minitari. scimus etenim palmigeros biiuges ubi e circo recesserint, quietissime stabulari: illos non iugis formido, non ambiguae palmae sollicitant, sed demum pacatis adfixi praesepibus timere iam nesciunt hortatorem, seditiosae contentionis dulcia ducentes obliuia. sed et stipendiis consummatis tropaea suspendere iuuet militem gloriosum et patienter gerere senectutem.
- 6.2.1
Ac tibi cur cordi sit terrificare miseros aratores, non plane intellego, et ruricolas meos cur uelis exhibitionis urgere formidine, non agnosco: quasi uero illos nesciam consolari et a pauore retrahere et docere non tantum esse timoris quantum ipse praetendis. fateor, dum nos campus exciperet, me saepe armis eloquentiae tuae fuisse conterritum, sed frequenter ut poteram recidiua uulnera reponebam. tecum sane condidici, quo iure coloni quoue ordine repetantur, cui conpetat actio, cui non conpetat exitus actionis. Volusianenses ais te uelle reducem ac frequenter iratus ingeminas te rusticos ex mea turricula retracturum: et is qui, ut ego spero adque desidero, mihi antiqua necessitudine sis copulatus, correpturum te homines meos conuentione neglecta temere minitaris. quaero de insigni prudentia tua, utrum ius aliud habeant aduocati, aliud ex togatis, an aliud aequum Romae sit. aliud Matari.
- 6.3.1
Te interim nescio Volusiani fundi umquam fuisse dominum, si quidem Dionysius fertur eius possessionis iura seruasse, neque heredes illius defecisse, qui dum uiueret, rei naualis in plurimos uenales aculeos intendebat. fuit ea tempestate Porphyrius quidam Zibberino satus, neque tamen recte Zibberini filius nominatus. idem generis quaestionem militia conuelabat, et ut nubem a fronte repelleret, officiosa gratia et laetis obsequiis fungebatur. multum mecum fuit et domi et in foro, cum me et apud patrem defensore et apud iudicem patrono saepius uteretur. aliquando etiam Dionysium conprimebam, quod Porphyrio non deberet uiginti iugerum causa nauicularia iurgia commouere.
- 6.4.1
En causa est cur insignis prudentia tua meis minitetur actoribus, ut cum dominus loci non sis, passim colonorum meorum facias mentionem. et si te Porphyrii denuntias successorem, uiginti iugerum noris angustias ne ab uno quidem cultore posse tractari: aut si te memorem custodemque propriae dignitatis piget heredem nominare Porphyrii, certum manifestumque est illum posse proponere, qui proponendi habeat facultatem, ut aduersum eos experiatur, qui nihil ex eadem terra possideant. ceterum si diligenter inspicias, mihi potissimum deferri potest intentio repetendi. quare, domine praedicabilis frater, quiescas oportet et mecum redeas in gratiam et ad priuatum digneris uenire conloquium. desinas, quaero, inertes et trepidos conturbare et iactantiam tuam procul exerceas , et existimes me laetari tua superbia, non offendi: nec nudi enim nec ineruditi sumus. saltim te mitem faciat Maximinus.
- 7.1
VII. Altus epistulae initium.
- 7.2
Animorum quidem fides et religio manet, sed haec declaranda est indicio litterarum, ut caritatis augmentum salutatione succrescat. sicut enim fertilis ager fructus copiosos adtollere non potest, si cultura cessauerit, et terrarum bonitas perit desidia quiescentis, sic amorem gratiamque animi puto posse torpescere, nisi qui absentes sunt epistulari praesentia uisitentur.
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0270p.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.