De Consolatione ad Marciam
- 6.1.1.1
Nisi te, Marcia, scirem tam longe ab infirmitate muliebris animi quam a ceteris vitiis recessisse et mores tuos velut aliquod antiquum exemplar aspici, non auderem obviam ire dolori tuo, cui viri quoque libenter haerent et incubant, nec spem concepissem tam iniquo tempore, tam inimico iudice, tam invidioso crimine posse me efficere, ut fortunam tuam absolveres. Fiduciam mihi dedit exploratum iam robur animi et magno experimento approbata virtus tua.
- 6.1.2.1
Non est ignotum, qualem te in persona patris tui gesseris, quem non minus quam liberos dilexisti, excepto eo quod non optabas superstitem. Nec scio an et optaveris; permittit enim sibi quaedam contra bonum morem magna pietas. Mortem A. Cremuti Cordi parentis tui quantum poteras inhibuisti; postquam tibi apparuit inter Seianianos satellites illam unam patere servitutis fugam, non favisti consilio eius, sed dedisti manus victa fudistique lacrimas palam et gemitus devorasti quidem, non tamen hilari fronte texisti; et haec illo saeculo, quo magna pietas erat nihil impie facere.
- 6.1.3.1
Ut vero aliquam occasionem mutatio temporum dedit, ingenium patris tui, de quo sumptum erat supplicium, in usum hominum reduxisti et a vera illum vindicasti morte ac restituisti in publica monumenta libros, quos vir ille fortissimus sanguine suo scripserat. Optime meruisti de Romanis studiis : magna illorum pars arserat ; optime de posteris, ad quos veniet incorrupta rerum fides auctori suo magno imputata ; optime de ipso, cuius viget vigebitque memoria, quam diu in pretio fuerit Romana cognosci, quam diu quisquam erit, qui reverti velit ad acta maiorum, quam diu quisquam qui velit scire, quid sit vir Romanus, quid subactis iam cervicibus omnium et ad Seianianum iugum adactis indomitus, quid sit homo ingenio, animo, manu liber.
- 6.1.4.1
Magnum me hercules detrimentum res publica ceperat, si illum ob duas res pulcherrimas in oblivionem coniectum, eloquentiam et libertatem, non eruisses. Legitur, floret, in manus hominum, in pectora receptus vetustatem nullam timet; at illorum carnificum cito scelera quoque, quibus solis memoriam meruerunt, tacebuntur.
- 6.1.5.1
Haec magnitudo animi tui vetuit me ad sexum tuum respicere, vetuit ad vultum, quem tot annorum continua tristitia, ut semel obduxit, tenet. Et vide, quam non subrepam tibi nec furtum facere affectibus tuis cogitem. Antiqua mala in memoriam reduxi et, ut scires hanc quoque plagam esse sanandam, ostendi tibi aeque magni vulneris cicatricem. Alii itaque molliter agant et blandiantur ; ego confligere cum tuo maerore constitui et defessos exhaustosque oculos, si verum vis, magis iam ex consuetudine quam ex desiderio fluentis continebo, si fieri potuerit, favente te remediis tuis, si minus, vel invita, teneas licet et amplexeris dolorem tuum, quem tibi in filii locum superstitem fecisti. Quis enim erit finis ?
- 6.1.6.1
Omnia in supervacuum temptata sunt. Fatigatae adlocutiones amicorum, auctoritates magnorum et adfinium tibi virorum; studia, hereditarium et paternum bonum, surdas aures irrito et vix ad brevem occupationem proficiente solacio transeunt; illud ipsum naturale remedium temporis, quod maximas quoque aerumnas componit, in te una vim suam perdidit.
- 6.1.7.1
Tertius iam praeterit annus, cum interim nihil ex primo illo impetu cecidit ; renovat se et corroborat cotidie luctus et iam sibi ius mora fecit eoque adductus est, ut putet turpe desinere. Quem- admodum omnia vitia penitus insidunt, nisi, dum surgunt, oppressa sunt, ita haec quoque tristia et misera et in se saevientia ipsa novissime acerbitate pascuntur et fit infelicis animi prava voluptas dolor.
- 6.1.8.1
Cupissem itaque primis temporibus ad istam cura- tionem accedere. Leniore medicina fuisset oriens adhuc restringenda vis ; vehementius contra in- veterata pugnandum est. Nam vulnerum quoque sanitas facilis est, dum a sanguine recentia sunt; tunc et uruntur et in altum revocantur et digitos scrutantium recipiunt, ubi corrupta in malum ulcus verterunt. Non possum nunc per obsequium nec molliter adsequi tam durum dolorem ; frangendus est.
- 6.2.1.1
Scio a praeceptis incipere omnis, qui monere aliquem volunt, in exemplis desinere. Mutari hunc interim morem expedit; aliter enim cum alio agendum est. Quosdam ratio ducit, quibusdam nomina clara opponenda sunt et auctoritas, quae liberum non relinquat animum ad speciosa stupenti.
- 6.2.2.1
Duo tibi ponam ante oculos maxima et sexus et saeculi tui exempla: alterius feminae, quae se tradidit ferendam dolori, alterius, quae pari adfecta casu, maiore damno, non tamen dedit longum in se malis suis dominium, sed cito animum in sedem suam reposuit.
- 6.2.3.1
Octavia et Livia, altera soror Augusti, altera uxor, amiserant filios iuvenes, utraque spe futuri principis certa. Octavia Marcellum, cui et avunculus et socer incumbere coeperat, in quem onus imperii reclinare, adulescentem animo alacrem, ingenio potentem, sed frugalitatis continentiaeque in illis aut annis aut opibus non mediocriter admirandae, patientem laborum, voluptatibus alienum, quantumcumque imponere illi avunculus et, ut ita dicam, inaedificare voluisset, laturum ; bene legerat nulli cessura ponderi fundamenta.
- 6.2.4.1
Nullum finem per omne vitae suae tempus flendi gemendique fecit nec ullas admisit voces salutare aliquid adferentis ; ne avocari quidem se passa est, intenta in unam rem et toto animo adfixa. Talis per omnem vitam fuit, qualis in funere, non dico non ausa consurgere, sed adlevari recusans, secundam orbitatem iudicans lacrimas amittere. Nullam habere imaginem filii carissimi voluit, nullam sibi de illo fieri mentionem. Oderat omnes matres et in Liviam maxime furebat, quia videbatur ad illius filium transisse sibi promissa felicitas. Tenebris et solitu- dini familiarissima, ne ad fratrem quidem respiciens, carmina celebrandae Marcelli memoriae composita aliosque studiorum honores reiecit et aures suas adversus omne solacium clusit. A sollemnibus officiis seducta et ipsam magnitudinis fraternae nimis circumlucentem fortunam exosa defodit se et abdidit. Adsidentibus liberis, nepotibus lugubrem vestem non deposuit, non sine contumelia omnium suorum, quibus salvis orba sibi videbatur.
- 6.3.1.1
Livia amiserat filium Drusum, magnum futurum principem, iam magnum ducem; intraverat penitus Germaniam et ibi signa Romana fixerat, ubi vix ullos esse Romanos notum erat. In expeditione decesserat ipsis illum hostibus aegrum cum veneratione et pace mutua prosequentibus nec optare quod expediebat audentibus. Accedebat ad hanc mortem, quam ille pro re publica obierat, ingens civium provinciarumque et totius Italiae desiderium, per quam effusis in officium lugubre municipiis coloniisque usque in urbem ductum erat funus triumpho simillimum.
- 6.3.2.1
Non licuerat matri ultima filii oscula gratumque extremi sermonem oris haurire. Longo itinere reliquias Drusi sui prosecuta tot per omnem Italiam ardentibus rogis, quasi totiens illum amitteret,irritata, ut primum tamen intulit tumulo, simul et illum et dolorem suum posuit, nec plus doluit quam aut honestum erat Caesare aut aequom Tiberio salvo. Non desiit denique Drusi sui celebrare nomen, ubique illum sibi privatim publiceque repraesentare, libentissime de illo loqui, de illo audire : cum memoria illius vixit; quam nemo potest retinere et frequentare, qui illam tristem sibi reddidit.
- 6.3.3.1
Elige itaque, utrum exemplum putes probabilius. Si illud prius sequi vis, eximes te numero vivorum : aversaberis et alienos liberos et tuos ipsumque quem desideras ; triste matribus omen occurres ; volup- tates honestas, permissas, tamquam parum decoras fortunae tuae reicies ; invisa haerebis in luce et aetati tuae, quod non praecipitet te quam primum et finiat, infestissima eris ; quod turpissimum alienissimumque est animo tuo in meliorem noto partem, ostendes te vivere nolle, mori non posse.
- 6.3.4.1
Si ad hoc maximae feminae te exemplum apphcueris moderatius, mitius, non eris in aerumnis nec te tormentis macerabis ; quae enim, malum, amentia est poenas a se infelici- tatis exigere et mala sua novo augere ! Quam in omni vita servasti morum probitatem et verecundiam, in hac quoque re praestabis ; est enim quaedam et dolendi modestia. Illum ipsum iuvenem, dignissimum qui te laetam semper nominatus cogitatusque faciat, meliore pones loco, si matri suae, qualis vivus solebat, hilarisque et cum gaudio occurrit.
- 6.4.1.1
Nec te ad fortiora ducam praecepta, ut inhumano ferre humana iubeam modo, ut ipso funebri die oculos matris exsiccem. Ad arbitrum tecum veniam ; hoc inter nos quaeretur, utrum magnus dolor esse debeat an perpetuus. Non dubito quin Iuliae Augustae, quam familiariter coluisti, magis tibi placeat exemplum ; illa te ad suum consilium vocat.
- 6.4.2.1
Illa in primo fervore, cum maxime impatientes ferocesque sunt miseri, accessum Areo, philosopho viri sui, praebuit et multum eam rem profuisse sibi confessa est, plus quam populum Romanum, quem nolebat tristem tristitia sua facere, plus quam Augustum, qui subducto altero adminiculo titubabat nec luctu suorum inclinandus erat, plus quam Tiberium filium, cuius pietas efficiebat, ut in 1110 acerbo et defleto gentibus funere nihil sibi nisi numerum deesse sentiret. Hic, ut opinor, aditus 1111
- 6.4.3.1
fuit, hoc principium apud feminam opinionis suae custodem diligentissimam : “Usque in hunc diem, Iulia, quantum quidem ego sciam—adsiduus viri tui comes, cui non tantum quae in publicum emittuntur nota, sed omnes sunt secretiores animorum vestrorum motus—dedisti operam, ne quid esset quod in te quisquam reprenderet ;
- 6.4.4.1
nec id in maioribus modo observasti, sed in minimis, ne quid faceres, cui famam, liberrimam principum iudicem, velles ignoscere. Nec quicquam pulchrius existimo quam in summo fastigio collocatos multarum rerum veniam dare, nullius petere. Servandus itaque tibi in hac quoque re tuus mos est, ne quid committas, quod minus aliterve factum velis.
- 6.5.1.1
Deinde oro atque obsecro, ne te difficilem amicis et intractabilem praestes. Non est enim quod ignores omnes hos nescire, quemadmodum se gerant, loquantur ahquid coram te de Druso an nihil, ne aut obhvio clarissimi iuvenis illi faciat iniuriam aut mentio tibi.
- 6.5.2.1
Cum secessimus et in unum convenimus, facta eius dictaque quanto meruit suspectu celebramus ; coram te altum nobis de illo silentium est. Cares itaque maxima voluptate, filii tui laudibus, quas non dubito quin vel impendio vitae, si potestas detur, in aevum omne sis prorogatura.
- 6.5.3.1
Quare patere, immo accerse sermones, quibus ille narretur, et apertas aures praebe ad nomen memoriamque filii tui; nec hoc grave duxeris ceterorum more, qui in eiusmodi casu partem mali putant audire solacia.
- 6.5.4.1
Nunc incubuisti tota in alteram partem et oblita meliorum fortunam tuam qua deterior est aspicis : non convertis te ad convictus filii tui occursusque iucundos, non ad pueriles dulcesque blanditias, non ad in- crementa studiorum ; ultimam illam faciem rerum premis ; illi, tamquam si parum ipsa per se horrida sit, quidquid potes congeris. Ne, obsecro te, concupieris perversissimam gloriam, infelicissima videri!
- 6.5.5.1
Simul cogita non esse magnum rebus prosperis fortem gerere, ubi secundo cursu vita procedit; ne gubernatoris quidem artem tranquillum mare et obsequens ventus ostendit, adversi ahquid incurrat oportet, quod animum probet.
- 6.5.6.1
Proinde ne summiseris te, immo contra fige stabilem gradum et quicquid onerum supra cecidit sustine, primo dumtaxat strepitu conterrita. Nulla re maior invidia fortunae fit quam aequo animo.” Post haec ostendit illi filium in- columem, ostendit ex amisso nepotes.
- 6.6.1.1
Tuum ilhc, Marcia, negotium actum, tibi Areus adsedit ; muta personam—te consolatus est. Sed puta, Marcia, ereptum tibi amplius quam ulla umquam mater amiserit—non permulceo te nec extenuo calamitatem tuam.
- 6.6.2.1
Si fletibus fata vincuntur, conferamus ; eat omnis inter luctus dies, noctem sine somno tristitia consumat ; ingerantur lacerato pectori manus et in ipsam faciem impetus fiat atque omni se genere saevitiae profecturus maeror exerceat. Sed si nullis planctibus defuncta revocantur, si sors immota et in aeternum fixa nulla miseria mutatur et mors tenuit quicquid abstulit, desinat dolor qui perit. Quare regamur nec nos ista vis transversos auferat!
- 6.6.3.1
Turpis est navigii rector, cui gubernacula fluctus eripuit, qui fluvitantia vela deseruit, permisit tempestati ratem ; at ille vel in naufragio laudandus quem obruit mare clavum tenentem et obnixum.
- 6.7.1.1
"At enim naturale desiderium suorum est." Quis negat, quam diu modicum est ? Nam discessu, non solum amissione carissimorum necessarius morsus est et firmissimorum quoque animorum contractio. Sed plus est quod opinio adicit quam quod natura imperavit.
- 6.7.2.1
Aspice mutorum animalium quam concitata sint desideria et tamen quam brevia: vaccarum uno die alterove mugitus auditur, nec diutius equarum vagus ille amensque discursus est ; ferae cum vestigia catulorum consectatae sunt et silvas pervagatae, cum saepe ad cubilia expilata redierint, rabiem intra exiguum tempus extinguunt ; aves cum stridore magno inanes nidos circum- fremuerunt, intra momentum tamen quietae volatus suos repetunt ; nec ulli animali longum fetus sui desiderium est nisi homini, qui adest dolori suo nec tantum, quantum sentit, sed quantum constituit, adficitur.
- 6.7.3.1
Ut scias autem non esse hoc naturale, luctibus frangi, primum magis feminas quam viros, magis barbaros quam placidae eruditaeque gentis homines, magis indoctos quam doctos eadem orbitas vulnerat. Atqui ea, quae a natura vim acceperunt, eandem in omnibus servant ; apparet non esse naturale quod varium est.
- 6.7.4.1
Ignis omnes aetates omniumque urbium cives, tam viros quam feminas uret ; ferrum in omni corpore exhibebit secandi potentiam. Quare ? quia vires illi a natura datae sunt, quae nihil in personam constituit. Paupertatem, luctum, ambitionem alius aliter sentit, prout illum consuetudo infecit, et imbecillum impatientemque reddit praesumpta opinio de non timendis terribilis.
- 6.8.1.1
Deinde quod naturale est non decrescit mora; dolorem dies longa consumit. Licet contumacissimum, cotidie insurgentem et contra remedia effervescentem, tamen illum efficacissimum mitigandae ferociae tempus enervat.
- 6.8.2.1
Manet quidem tibi, Marcia, etiamnunc ingens tristitia et iam videtur duxisse callum, non illa concitata, qualis initio fuit, sed pertinax et obstinata ; tamen hanc quoque tibi aetas minutatim eximet. Quotiens aliud egeris, animus relaxabitur. Nunc te ipsa custodis ;
- 6.8.3.1
multum autem interest, utrum tibi permittas maerere an imperes. Quanto magis hoc morum tuorum elegantiae convenit, finem luctus potius facere quam expectare, nec illum opperiri diem, quo te invita dolor desinat ! Ipsa illi renuntia !
- 6.9.1.1
"Unde ergo tanta nobis pertinacia in deplora- tione nostri, si id non fit naturae iussu ? " Quod nihil nobis mali, antequam eveniat, proponimus, sed ut immunes ipsi et aliis pacatius ingressi iter alienis non admonemur casibus illos esse communes.
- 6.9.2.1
Tot praeter domum nostram ducuntur exsequiae : de morte non cogitamus ; tot acerba funera : nos togam nostrorum infantium, nos militiam et paternae hereditatis successionem agitamus animo; tot divitum subita paupertas in oculos incidit : et nobis numquam in mentem venit nostras quoque opes aeque in lubrico positas. Necesse est itaque magis corruamus : quasi ex inopinato ferimur ; quae multo ante provisa sunt, languidius incurrunt.
- 6.9.3.1
Vis tu scire te ad omnis expositum ictus stare et illa quae alios tela fixerunt circa te vibrasse! Velut murum aliquem aut obsessum multo hoste locum et arduum ascensu semermis adeas, expecta vulnus et illa superne volantia eum sagittis pilisque saxa in tuum puta librata corpus. Quotiens aliquis ad latus aut pone tergum ceciderit, exclama: " Non decipies me, fortuna, nec securum aut neglegentem opprimes. Scio quid pares ; alium quidem percussisti, sed me petisti."
- 6.9.4.1
Quis umquam res suas quasi periturus aspexit ? Quis umquam nostrum de exilio, de egestate, de luctu cogitare ausus est ? Quis non, si admoneatur ut cogitet, tamquam dirum omen respuat et in capita inimicorum aut ipsius in- tempestivi monitoris abire illa iubeat ? " Non putavi futurum."
- 6.9.5.1
Quicquam tu putas non futurum, quod scis posse fieri, quod multis vides evenisse ? Egregium versum et dignum qui non e pulpito exiret : Cuivis potest accidere quod cuiquam potest! Ille amisit liberos; et tu amittere potes. Ille damnatus est ; et tua innocentia sub ictu est. Error decipit hic, effeminat, dum patimur quae numquam pati nos posse providimus. Aufert vim praesentibus malis qui futura prospexit.
- 6.10.1.1
Quicquid est hoc, Marcia, quod circa nos ex adventicio fulget, liberi, honores, opes, ampla atria et exclusorum clientium turba referta vestibula, clarum nomen, nobilis aut formosa coniux ceteraque ex in- certa et mobili sorte pendentia alieni commodatique apparatus sunt; nihil horum dono datur. Conlaticiis et ad dominos redituris instrumentis scaena adornatur; alia ex his primo die, alia secundo referentur, pauca usque ad finem perseverabunt.
- 6.10.2.1
Itaque non est quod nos suspiciamus tamquam inter nostra positi; mutua accepimus. Usus fructusque noster est, cuius tempus ille arbiter muneris sui temperat; nos oportet in promptu habere quae in incertum diem data sunt et appellatos sine querella reddere : pessimi debitoris est creditori facere convicium.
- 6.10.3.1
Omnes ergo nostros, et quos superstites lege nascendi optamus et quos prae- cedere iustissimum ipsorum votum est, sic amare de- bemus, tamquam nihil nobis de perpetuitate, immo nihil de diuturnitate eorum promissum sit. Saepe admonendus est animus, amet ut recessura, immo tamquam recedentia. Quicquid a fortuna datum est, tamquam exempto auctore possideas.
- 6.10.4.1
Rapite ex liberis voluptates, fruendos vos in vicem liberis date et sine dilatione omne gaudium haurite ; nihil de hodierna nocte promittitur—nimis magnam advocationem dedi—, nihil de hac hora. Festinandum est, instatur a tergo. Iam disicietur iste comitatus, iam contubernia ista sublato clamore solventur. Rapina rerum omnium est ; miseri nescitis in fuga vivere !
- 6.10.5.1
Si mortuum tibi filium doles, eius temporis quo natus est crimen est ; mors enim illi denuntiata nascenti est; in hanc legem erat satus, hoc illum fatum ab utero statim prosequebatur.
- 6.10.6.1
In regnum fortunae et quidem durum atque invictum pervenimus, illius arbitrio digna atque indigna passuri. Corporibus nostris impotenter, contumeliose, crudeliter abutetur. Alios ignibus peruret vel in poenam admotis vel in remedium; alios vinci et : id nunc hosti licebit, nunc civi ; alios per incerta nudos maria iactabit et luctatos cum fluctibus ne in harenam quidem aut litus explodet, sed in alicuius immensae ventrem beluae decondet ; alios morborum varis generibus emaceratos diu inter vitam mortemque medios detinebit. Ut varia et libi- dinosa mancipiorumque suorum neglegens domina et poenis et muneribus errabit.
- 6.11.1.1
Quid opus est partes deflere ? Tota flebilis vita est; urgebunt nova incommoda, priusquam veteribus satis feceris. Moderandum est itaque vobis maxime, quae immoderate fertis, et in multos dolores humani pectoris vis dispensanda. Quae deinde ista suae publicaeque condicionis oblivio est ? Mortalis nata es, mortales peperisti. Putre ipsa fluidumque corpus et causis morborum repetita sperasti tam imbecilla materia solida et aeterna gestasse ?
- 6.11.2.1
De- cessit filius tuus ; id est, decucurrit ad hunc finem, ad quem quae feliciora partu tuo putas properant. Hoc omnis ista quae in foro litigat, spectat in theatris, in templis precatur turba dispari gradu vadit; et quae diligis, veneraris et quae despicis unus exaequabit cinis. Hoc videlicet dicit illa Pythicis oraculis ad- scripta vox : NOSCE TE. Quid est homo ?
- 6.11.3.1
Quolibet quassu vas et quolibet fragile iactatu. Non tempestate magna, ut dissiperis, opus est; ubicumque arietaveris, solveris. Quid est homo ? Imbecillum corpus et fragile, nudum, suapte natura inerme, alienae opis indigens, ad omnis fortunae contumelias proiectum; cum bene lacertos exercuit, cuiuslibet ferae pabulum, cuiuslibet victima, ex infirmis fluidis- que contextum et lineamentis exterioribus nitidum, frigoris, aestus, laboris impatiens, ipso rursus situ et otio iturum in tabem, alimenta metuens sua, quorum modo inopia deficit, modo copia rumpitur; anxiae sol- licitaeque tutelae, precarii spiritus et male haerentis, quem pavor repentinus aut auditus ex improviso sonus auribus gravis excutit; sollicitudinis semper sibi nutrimentum, vitiosum et inutile.
- 6.11.4.1
Miramur in hoc mortem, quae unius singultus opus est ? Numquid enim, ut concidat, magni res molimenti est ? Odor illi saporque et lassitudo et vigilia et umor et cibus et sine quibus vivere non potest mortifera sunt; quo- cumque se movit, statim infirmitatis suae conscium, non omne caelum ferens, aquarum novitatibus flatuque non familiaris aurae et tenuissimis causis atque offensionibus morbidum, putre, causarium, fletu vitam auspicatum, cum interim quantos tumultus hoc tam contemptum animal movet ! in quantas cogitationes oblitum condicionis suae venit !
- 6.11.5.1
Immortalia, aeterna volutat animo et in nepotes pronepotesque disponit, cum interim longa conantem eum mors opprimit et hoc, quod senectus vocatur, paucissimorum est circuitus annorum.
- 6.12.1.1
Dolor tuus, si modo ulla illi ratio est, utrum sua spectat incommoda an eius qui decessit ? Utrum te in amisso filio movet, quod nullas ex illo voluptates cepisti, an quod maiores, si diutius vixisset, percipere potuisti ? Si nullas percepisse te dixeris, tolerabilius efficies detrimentum tuum ; minus enim homines de- siderant ea, ex quibus nihil gaudi laetitiaeque per- ceperant. Si confessa fueris percepisse magnas voluptates, oportet te non de eo quod detractum est queri, sed de eo gratias agere quod contigit.
- 6.12.2.1
Pro- venerunt enim satis magni fructus laborum tuorum ex ipsa educatione, nisi forte ii, qui catulos avesque et frivola animorum oblectamenta summa diligentia nutriunt, fruuntur aliqua voluptate ex visu tactuque et blanda adulatione mutorum, liberos nutrientibus non fructus educationis ipsa educatio est. Licet itaque nil tibi industria eius contulerit, nihil diligentia custodierit, nihil prudentia suaserit, ipsum quod habuisti, quod amasti, fructus est. " At potuit longior esse, maior."
- 6.12.3.1
Melius tamen tecum actum est quam si omnino non contigisset, quoniam, si ponatur electio, utrum satius sit non diu felicem esse an numquam, melius est discessura nobis bona quam nulla contingere. Utrumne malles de- generem aliquem et numerum tantum nomenque filii expleturum habuisse, an tantae indolis, quantae tuus fuit, iuvenis cito prudens, cito pius, cito maritus, cito pater, cito omnis officii curiosus, cito sacerdos, omnia tamquam properans
- 6.12.4.1
? Nulli fere et magna bona et diuturna contingunt ; non durat nec ad ultimum exit nisi lenta felicitas. Filium tibi dii immortales non diu daturi statim talem dederunt, qualis diu effici potest. Ne illud quidem dicere potes electam te a dis, cui frui non liceret filio. Circumfer per omnem notorum, ignotorum frequentiam oculos, occurrent tibi passi ubique maiora. Senserunt ista magni duces, senserunt principes ; ne deos quidem fabulae immunes reliquerunt, puto, ut nostrorum funerum levamentum esset etiam divina concidere. Circumspice, inquam, omnis; nullam tam miseram nominabis domum, quae non inveniat in miseriore solacium.
- 6.12.5.1
Non me hercules tam male de moribus tuis sentio, ut putem posse te levius pati casum tuum, si tibi ingentem lugentium numerum produxero. Malivolum solacii genus est turba miserorum ; quosdam tamen referam, non ut scias hoc solere hominibus accidere—ridiculum est enim mortalitatis exempla colligere—, sed ut scias fuisse multos, qui lenirent aspera placide ferendo. A felicissimo incipiam.
- 6.12.6.1
L. Sulla filium amisit, nec ea res aut malitiam eius et acerrimam virtutem in hostes civesque contudit aut effecit, ut cognomen illud usurpasse falso videretur, quod amisso filio adsumpsit nec odia hominum veritus, quorum malo illae nimis secundae res constabant, nec invidiam deorum, quorum illud crimen erat, Sulla tam felix. Sed istud inter res nondum iudicatas abeat, qualis Sulla fuerit—etiam inimici fatebuntur bene illum arma sumpsisse, bene posuisse. Hoc de quo agitur constabit, non esse maximum malum quod etiam ad felicissimos pervenit.
- 6.13.1.1
Ne nimis admiretur Graecia illum patrem, qui in ipso sacrificio nuntiata fili morte tibicinem tantum iussit tacere et coronam capiti detraxit, cetera rite perfecit, Pulvillus effecit pontifex, cui postem tenenti et Capitolium dedicanti mors filii nuntiata est. Quam ille exaudisse dissimulavit et sollemnia pontificii carminis verba concepit gemitu non interrumpente precationem et ad filii sui nomen Iove propitiato.
- 6.13.2.1
Putasne eius luctus aliquem finem esse debere, cuius primus dies et primus impetus ab altaribus publicis et fausta nuncupatione non abduxit patrem ? Dignus me hercules fuit memorabili dedicatione, dignus amplissimo sacerdotio, qui colere deos ne iratos quidem destitit. Idem tamen ut redit domum, et implevit oculos et aliquas voces flebiles misit et peractis, quae mos erat praestare defunctis, ad Capitolinum illum redit vultum.
- 6.13.3.1
Paulus circa illos nobilissimi triumphi dies, quo vinctum ante currum egit Persen, incliti regis nomen, duos filios in adoptionem dedit, duos quos sibi servaverat extulit. Quales retentos putas, cum inter commodatos Scipio fuisset ? Non sine motu vacuum Pauli currum populus Romanus aspexit. Contionatus est tamen et egit dis gratias, quod compos voti factus esset ; precatum enim se, ut, si quid ob ingentem victoriam invidiae dandum esset, id suo potius quam publico damno solveretur.
- 6.13.4.1
Vides quam magno animo tulerit ? Orbitati suae gratulatus est. Et quem magis poterat permovere tanta mutatio ? Solacia simul atque auxilia perdidit. Non contigit tamen tristem Paulum Persi videre.
- 6.14.1.1
Quid nunc te per innumerabilia magnorum virorum exempla ducam et quaeram miseros, quasi non difficilius sit invenire felices ? Quota enim quae- que domus usque ad exitum omnibus partibus suis constitit? in qua non aliquid turbatum est ? Unum quemlibet annum occupa et ex eo magistratus cita : Lucium si vis Bibulum et C. Caesarem—videbis inter collegas inimicissimos concordem fortunam.
- 6.14.2.1
L. Bibuli, melioris quam fortioris viri, duo simul filii interfecti sunt, Aegyptio quidem militi ludibrio habiti, ut non minus ipsa orbitate auctor eius digna res lacrimis esset. Bibulus tamen, qui toto honoris sui anno ob invidiam collegae domi latuerat, postero die quam geminum funus renuntiatum est, processit ad solita imperii officia. Quis minus potest quam unum diem duobus filis dare ? Tam cito liberorum luctum finivit, qui consulatum anno luxerat.
- 6.14.3.1
C. Caesar cum Britanniam peragraret nec oceano continere felicitatem suam posset, audit decessisse filiam publica secum fata ducentem. In oculis erat iam Cn. Pompeius non aequo laturus animo quemquam alium esse in re publica magnum et modum impositurus incrementa, quae gravia illi videbantur, etiam cum in commune crescerent. Tamen intra tertium diem imperatoria obit munia et tam cito dolorem vicit quam omnia solebat.
- 6.15.1.1
Quid aliorum tibi funera Caesarum referam ? Quos in hoc mihi videtur interim violare fortuna, ut sic quoque generi humano prosint ostendentes ne eos quidem, qui dis geniti deosque genituri dicantur, sic suam fortunam in potestate habere quemadmodum alienam.
- 6.15.2.1
Divus Augustus amissis liberis, nepotibus, exhausta Caesarum turba adoption desertam domum fulsit ; tulit tamen tam fortiter quam cuius iam res agebatur cuiusque maxime intererat de dis neminem queri. Ti.
- 6.15.3.1
Caesar et quem genuerat et quem adopta- verat amisit ; ipse tamen pro rostris laudavit filium stetitque in conspectu posito corpore, interiecto tantummodo velamento, quod pontificis oculos a funere arceret, et flente populo Romano non flexit vultum ; experiendum se dedit Seiano ad latus stanti, quam patienter posset suos perdere.
- 6.15.4.1
Videsne quanta copia virorum maximorum sit, quos a The Latin expression is reminiscent of Virgil, Aeneid, ix. 641 sq: Macte nova virtute, puer; sic itur ad astra, dis genite et geniture deos. b An allusion to the later apotheosis of Augustus. c Germanicus, his nephew. d Drusus, who was poisoned by Sejanus, the imperial favourite, in A.D. 23. (Tacitus, Annals, iv. 8.) e i.e., the emperor in his capacity of Pontifex Maximus. f A veiled allusion to the spectacular overthrow of Sejanus himself, eight years later. non excepit hic omnia prosternens casus, et in quos tot animi bona, tot ornamenta publice privatimque congesta erant ? Sed videlicet it in orbem ista tempestas et sine dilectu vastat omnia agitque ut sua. Iube singulos conferre rationem ; nulli contigit im- pune nasci.
- 6.16.1.1
Scio quid dicas : " Oblitus es feminam te con- solari, virorum refers exempla." Quis autem dixit naturam maligne cum mulierum ingeniis egisse et virtutes illarum in artum retraxisse ? Par illis, mihi crede, vigor, par ad honesta, libeat, facultas est ; dolorem laboremque ex aequo, si consuevere, patiuntur.
- 6.16.2.1
In qua istud urbe, di boni, loquimur ? In qua regem Romanis capitibus Lucretia et Brutus deiecerunt : Bruto libertatem debemus, Lucretiae Brutum ; in qua Cloeliam contempto et hoste et flumine ob in- signem audaciam tantum non in viros transcripsimus : equestri insidens statuae in sacra via, celeberrimo loco, Cloelia exprobrat iuvenibus nostris pulvinum escendentibus in ea illos urbe sic ingredi, in qua etiam feminas equo donavimus.
- 6.16.3.1
Quod si tibi vis exempla referri feminarum, quae suos fortiter desideraverint, non ostiatim quaeram ; ex una tibi familia duas Cor- nelias dabo : primam Scipionis filiam, Gracchorum matrem. Duodecim illa partus totidem funeribus recognovit. Et de ceteris facile est, quos nec editos nec amissos civitas sensit ; Tiberium Gaiumque, quos etiam qui bonos viros negaverit magnos fatebitur, et occisos vidit et insepultos. Consolantibus tamen miseramque dicentibus : " Numquam," inquit, " non felicem me dicam, quae Gracchos peperi."
- 6.16.4.1
Cornelia Livi Drusi clarissimum iuvenem inlustris in- genii, vadentem per Gracchana vestigia imperfectis tot rogationibus intra penates interemptum suos, amiserat incerto caedis auctore. Tamen et acerbam mortem filii et inultam tam magno animo tulit, quam ipse leges tulerat.
- 6.16.5.1
Iam cum fortuna in gratiam, Marcia, reverteris, si tela, quae in Scipiones Scipionumque matres ac filias exegit, quibus Caesares petit, ne a te quidem conti- nuit ? Plena et infesta variis casibus vita est, a quibus nulli longa pax, vix indutiae sunt. Quattuor liberos sustuleras, Marcia. Nullum aiunt frustra cadere telum, quod in confertum agmen inmissum est: mirum est tantam turbam non potuisse sine invidia damnove praetervehi ? At hoc
- 6.16.6.1
iniquior fortuna fuit, quod non tantum eripuit filios, sed elegit. Numquam tamen iniuriam dixeris ex aequo cum potentiore di- videre ; duas tibi reliquit filias et harum nepotes. Et ipsum, quem maxime luges prioris oblita, non ex toto abstulit ; habes ex illo duas filias, si male fers, magna onera, si bene, magna solacia. In hoc te perduc, ut illas cum videris, admonearis filii, non doloris !
- 6.16.7.1
Agri- cola eversis arboribus, quas aut ventus radicitus evulsit aut contortus repentino impetu turbo praefregit, subolem ex illis residuam fovet et in amissarum vicem semina statim plantasque disponit ; et momento (nam ut ad damna, ita ad incrementa rapidum veloxque tempus est) adolescunt amissis laetiora.
- 6.16.8.1
Has nunc Metilii tui filias in eius vicem substitue et vacantem locum exple et unum dolorem geminato solacio leva ! Est quidem haec natura mortalium, ut nihil magis placeat quam quod amissum est ; ne- quiores sumus adversus relicta ereptorum desiderio. Sed si aestimare volueris, quam valde tibi fortuna, etiam cum saeviret, pepercerit, scies te habere plus quam solacia ; respice tot nepotes, duas filias. Dic illud quoque, Marcia : " Moverer, si esset cuique fortuna pro moribus et numquam mala bonos sequerentur ; nunc video exempto discrimine eodem modo malos bonosque iactari."
- 6.17.1.1
"Grave est tamen, quem educaveris, iuvenem, iam matri iam patri praesidium ac decus, amittere." Quis negat grave esse ? Sed humanum est. Ad hoc genitus es, ut perderes, ut perires, ut sperares, metueres, alios teque inquietares, mortem et timeres et optares et, quod est pessimum, numquam scires, cuius esses status.
- 6.17.2.1
Si quis Syracusas petenti diceret: "Omnia incommoda, omnes voluptates futurae peregrinationis tuae ante cognosce, deinde ita naviga. Haec sunt, quae mirari possis : videbis primum ipsam insulam ab Italia angusto interscissam freto, quam continenti quondam cohaesisse constat ; subitum illo mare irrupit et Hesperium Siculo latus abscidit. Deinde videbis (licebit enim tibi avidissimum maris verticem perstririgere) stratam illam fabulosam Charybdin, quam diu ab austro vacat, at, si quid inde vehementius spiravit, magno hiatu profundoque navigia sorbentem.
- 6.17.3.1
Videbis celebratissimum carminibus fontem Arethusam, nitidissimi ac perlucidi ad imum stagni, gelidissimas aquas profundentem, sive illas ibi primum nascentis invenit, sive inlapsum terris flumen integrum subter tot maria et ab confusione peioris undae servatum reddidit.
- 6.17.4.1
Videbis portum quietissimum omnium, quos aut natura posuit in tutelam classium aut adiuvit manus, sic tutum, ut ne maximarum quidem tempestatium furori locus sit. Videbis ubi Athenarum potentia fracta, ubi tot milia captivorum ille excisis in infinitam altitudinem saxis nativus carcer incluserat, ipsam ingentem civitatem et laxius territorium quam multarum urbium fines sunt, tepidissima hiberna et nullum diem sine interventu solis.
- 6.17.5.1
Sed cum omnia ista cognoveris, gravis et insalubris aestas hiberni caeli beneficia corrumpet. Erit Dionysius illic tyrannus, libertatis, iustitiae, legum exitium, dominationis cupidus etiam post Platonem, vitae etiam post exilium! Alios uret, alios verberabit, alios ob levem offensam detruncari iubebit, accerset ad libidinem mares feminasque et inter foedos regiae intemperantiae greges parum erit simul binis coire. Audisti quid te invitare possit, quid absterrere; proinde aut naviga autresiste.”
- 6.17.6.1
Post hanc denuntiationem si quis dixisset intrare se Syracusas velle, satisne iustam querellam de ullo nisi de se habere posset, qui non incidisset in illa, sed prudens sciensque venisset? Dicit omnibus nobis natura: “Neminem decipio. Tu si filios sustuleris, poteris habere formosos, et deformes poteris; fortasse muti nascentur. Esse aliquis ex illis tam servator patriae quam proditor poterit.
- 6.17.7.1
Non est quod desperes tantae dignationis futuros, ut nemo tibi propter illos male dicere audeat; propone tamen et tantae futuros turpitudinis, ut ipsi maledicta sint. Nihil vetat illos tibi suprema praestare et laudari te a liberis tuis, sed sic te para tamquam in ignem impositurus vel puerum vel iuvenem vel senem; nihil enim ad rem pertinent anni, quoniam nullum non acerbum funus est, quod parens sequitur." Post has leges propositas, si liberos tollis, omni deos invidia liberas, qui tibi nihil certi spoponderunt.
- 6.18.1.1
Hanc imaginem agedum ad totius vitae in- troitum refer. An Syracusas viseres deliberanti tibi quicquid delectare poterat, quicquid offendere, ex- posui ; puta nascenti me tibi venire in consilium :
- 6.18.2.1
" Intraturus es urbem dis, hominibus communem, omnia complexam, certis legibus aeternisque devinctam, indefatigata caelestium officia volventem. Vide- bis illic innumerabiles stellas micare, videbis uno sidere omnia implere solem, cotidiano cursu diei noctisque spatia signantem, annuo aestates hiemesque aequalius quidem dividentem. Videbis nocturnam lunae successionem, a fraternis occursibus lene remissum- que lumen mutuantem et modo occultam modo toto ore terris imminentem, accessionibus damnisque mutabilem, semper proximae dissimilem.
- 6.18.3.1
Videbis quinque sidera diversas agentia vias et in contrarium praecipiti mundo nitentia : ex horum levissimis motibus fortunae populorum dependent et maxima ac minima proinde formantur, prout aequum iniquumve sidus incessit. Miraberis conlecta nubila et cadentis aquas et obliqua fulmina et caeli fragorem.
- 6.18.4.1
Cum satiatus spectaculo supernorum in terram oculos deieceris, excipiet te alia forma rerum aliterque mira- bilis : hinc camporum in infinitum patentium fusa planities, hinc montium magnis et nivalibus surgentium iugis erecti in sublime vertices ; deiectus fluminum et ex uno fonte in occidentem orientemque diffusi amnes et summis cacuminibus nemora nutantia et tantum silvarum cum suis animalibus aviumque concentu dissono ;
- 6.18.5.1
varii urbium situs et seclusae nationes locorum difficultate, quarum aliae se in erectos sub- trahunt montes, aliae ripis lacubus vallibus pavidae circumfunduntur ; adiuta cultu seges et arbusta sine cultore feritatis ; et rivorum lenis inter prata dis- cursus et amoeni sinus et litora in portum recedentia ; sparsae tot per vastum insulae, quae interventu suo maria distinguunt.
- 6.18.6.1
Quid lapidum gemmarumque fulgor et inter rapidorum torrentium aurum harenas interfluens et in mediis terris medioque rursus mari aeriae ignium faces et vinculum terrarum oceanus, continuationem gentium triplici sinu scindens et in- genti licentia exaestuans ?
- 6.18.7.1
Videbis hic inquietis et sine vento fluctuantibus aquis innare excedenti ter- restria magnitudine animalia, quaedam gravia et alieno se magisterio moventia, quaedam velocia et concitatis perniciora remigis, quaedam haurientia undas et magno praenavigantium periculo efflantia. Videbis hic navigia quas non novere terras quaerenda; videbis nihil humanae audaciae intemptatum erisque et spectator et ipse pars magna conantium ; disces docebisque artes, alias quae vitam instruant, alias quae ornent, alias quae regant.
- 6.18.8.1
Sed istic erunt mille corporum, animorum pestes, et bella et latrocinia et venena et naufragia et intemperies caeli corporisque et carissimorum acerba desideria et mors, incertum facilis an per poenam cruciatumque. Delibera tecum et perpende, quid velis : ut ad illa venias, per illa exeundum est." Respondebis velle te vivere ? Quidni ? immo, puto, ad id non accedes, ex quo tibi aliquid decuti doles ! Vive ergo ut convenit. " Nemo," inquis, " nos consuluit." Consulti sunt de nobis parentes nostri, qui cum condicionem vitae nossent, in hanc nos sustulerunt.
- 6.19.1.1
Sed ut ad solacia veniam, videamus primum quid curandum sit, deinde quemadmodum. Movet lugentem desiderium eius quem dilexit. Id per se tolerabile esse apparet ; absentis enim afuturosque, dum vivent, non flemus, quamvis omnis usus nobis illorum cum aspectu ereptus sit. Opinio est ergo, quae nos cruci at, et tanti quodque malum est, quanti illud taxavimus. In nostra potestate remedium habe- mus. Iudicemus illos abesse et nosmet ipsi fallamus, dimisimus illos, immo consecuturi praemisimus.
- 6.19.2.1
Movet et illud lugentem : " Non erit qui me defendat, qui a contemptu vindicet." Ut minime probabili sed vero solacio utar, in civitate nostra plus gratiae orbitas confert quam eripit, adeoque senectutem solitudo, quae solebat destruere, ad potentiam ducit, ut quidam odia filiorum simulent et liberos eiurent, orbitatem manu faciant. Scio quid dicas :
- 6.19.3.1
" Non movent me detrimenta mea; etenim non est dignus solacio, qui filium sibi decessisse sicut mancipium moleste fert, cui quicquam in filio re- spicere praeter ipsum vacat." Quid igitur te, Marcia, movet ? utrum quod filius tuus decessit, an quod non diu vixit ? Si quod decessit, semper debuisti dolere ; semper enim scisti moriturum.
- 6.19.4.1
Cogita nullis defunctum malis adfici, illa, quae nobis inferos faciunt terribiles, fabulas esse, nullas imminere mortuis tenebras nec carcerem nec flumina igne flagrantia nec Oblivionem amnem nec tribunalia et reos et in illa libertate tam laxa ullos iterum tyrannos : luserunt ista poetae et vanis nos agitavere terroribus.
- 6.19.5.1
Mors dolorum omnium exsolutio est et finis, ultra quem mala nostra non exeunt, quae nos in illam tranquillitatem, in qua antequam nasceremur iacuimus, reponit. Si mortuorum aliquis miseretur, et non natorum misereatur. Mors nec bonum nec malum est ; id enim potest aut bonum aut malum esse, quod aliquid est ; quod vero ipsum nihil est et omnia in nihilum redigit, nulli nos fortunae tradit ; mala enim bonaque circa aliquam versantur materiam. Non potest id fortuna tenere, quod natura dimisit, nec potest miser esse qui nullus est.
- 6.19.6.1
Excessit filius tuus terminos, intra quos servitur, excepit illum magna et aeterna pax. Non paupertatis metu, non divitiarum cura, non libidinis per voluptatem animos carpentis stimulis incessitur; non invidia felicitatis alienae tangitur, non suae premitur, ne conviciis quidem ullis verecundae aures verberantur ; nulla publica clades prospicitur, nulla privata ; non sollicitus futuri pendet ex eventu semper incertiora rependenti. Tandem ibi constitit, unde nil eum pellat, ubi nihil terreat.
- 6.20.1.1
O ignaros malorum suorum, quibus non mors ut optimum inventum naturae laudatur expectaturque, sive felicitatem includit, sive calamitatem repellit, sive satietatem ac lassitudinem senis terminat, sive iuvenile aevom dum meliora sperantur in flore deducit, sive pueritiam ante duriores gradus revocat, omnibus finis, multis remedium, quibusdam votum, de nullis melius merita quam de is, ad quos venit antequam invocaretur ! Haec servitutem invito domino remittit ; haec captivorum catenas levat ;
- 6.20.2.1
haec e carcere educit quos exire imperium impotens vetuerat ; haec exulibus in patriam semper animum oculosque tendentibus ostendit nihil interesse, infra quos quis iaceat ; haec, ubi res communis fortuna male divisit et aequo iure genitos alium alii donavit, exaequat omnia ; haec est, post quam nihil quisquam alieno fecit arbitrio ; haec est, in qua nemo humilitatem suam sensit ; haec est, quae nulli non patuit ; haec est, Marcia, quam pater tuus concupit; haec est, inquam, quae efficit, ut nasci non sit supplicium, quae efficit, ut non concidam adversus minas casuum, ut servare animum salvum ac potentem sui possim : habeo quod appellem.
Next → — showing 1–100 of 137
Perseus Latin. CTS URN stoa0255.stoa007.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.