Ancient Texts

← Library

Epistola ad Macedonium

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1 sections

  1. 1

    SANCTO AC BEATISSIMO PATRI MACEDONIO PRESBVTERO SEDVLIVS IN CHRISTO BALVTEM. Prius quam me, uenerabilis pater, operis nostri decurso uolumine censeas et rite forsan seueritatis obiurges, utpote qui nulla ueteris scientiae praerogatiua suffultus tam inmensum paschalis pelagus maiestatis et uiris quoque peritissimis formidandum parua tiro lintre cucurrerim: huius apud te facti causas expurgem, ut cum me non audacem fuisse probaueris sed deuotum, in pectoris tui portum blanda tranquillitate recipias, quem gubernante Deo laetaberis nulla pertulisse naufragia. cum saecularibus igitur studiis occupatus uim inpatientis ingenii, quod diuinitatis in me prouidentia generauit, non utilitati animae sed inani uitae dependerem, et litterariae sollertia disciplinae lusibus infructuosi operis, non auctori seruiret: tandem misericors Deus, rerum conditor, clementius fabricam sui iuris aspexit et stultos in me mundanae sapientiae diutius haberi sensus indoluit ac fatuum prudentiae mortalis ingenium caelesti sale condiuit. moxque ut cordis oculos interior caligo deseruit, per sentes dumosi ruris errantia in herbam florei cespitis reuolui uestigia totoque nisu melioris arbitrii cultum inlustrati pectoris Deo dicaui, non praesumptione uinum sarcinam tantae molis arripiens, sed onus Christi, quod leue nimis est, humili pronus deuotione conplectens, culpa me scilicet arbitratus silentii non carere si studiosae mentis officium, quod uanitati detulissem, ueritati denegarem: cum et diuina reuerenter adseri et humana possint honeste tractari. angebar alia rursus animi procella turbati et aegros anhelitus illa mihi saepe ratio conmouebat, qua me noueram uel tua, pater beatissime, uel aliorum, quos gratia similiter caelestis inlustrat, quiddam profecisse doctrina. quamquam ipsi cuncta monstrantes aliquem credatis igniculum in me posse lucere: sed torpor cordis obtunsi tamquam silicis uena scintillam tenuem uix emittit, et id ipsum parui fomitis nutrimentum, quod in me potuit doni caelestis oleo permanere; nefas esse pensabam muti tenacitate silentii cum nullo partiri, ne unius talenti creditam quantitatem dum nitor cautius custodire, culpa defossae pecuniae non carerem. inuidiae siquidem maculam de sese non abluit qui alteri conferre denegat, quod cum dederit non amittit. inter diuersas tamen anxiae trepidationis ambages ad iaciendum huius operis fundamentum ob hoc maxime prouocatus accessi, at alios exhortationibus ueritatis ad frugem bonae messis inuitans, si quando infirmitatis humanae uitiis forsitan lacessitus inuitans, uerbis propriae disputationis ammonitus metuam, et qui furta prohibui far uideri uerear, et qui rectae soliditatis iter ostendi procliuioris lubrici periculosa sectari et clipeo dominicae protectionis armatus inimicae iaculationis tela facili repulsione contemnam. cur autem metrica uoluerim haec ratione conponere, non differam breuiter expedire. raro, pater optime, sicut uestra quoque peritia lectionis adsidnitate cognoscit, diuinae munera potestatis stilo quisquam huius modulationis aptauit, et multi sunt quos studiorum saecularium disciplina per poeticas magis delicias et carminum uoluptates oblectat. hi quicquid rhetoricae facundiae perlegunt, neglegentius adsequuntur, quoniam illud haud diligunt: quod autem uersuum uiderint blandimento mellitum , tanta cordis auiditate suscipiunt, ut in alta memoria saepius haec iterando constituant et reponant. horum itaque mores non repudiandos aestimo sed pro insita consuetudine uel natura tractandos, ut quisque suo magis ingenio uoluntarius adquiratur Deo. nec differt qua quis occasione inbuatur ad fidem, dum tamen uiam libertatis ingressus non repetat iniquae seruitutis laqueos, quibus ante fuerat inretitus. hae sunt, pater egregie, nostri operis causae, non superuacuae, sicut didicisti, sed commodae: quae si probabili ratione non displicent, benignitatis tuae donentur fauore, quo paululum ab scripturis celsioribus uacans humilioribus te quoque libenter inpertias. non semper aquila supra nubes elata peruolitat, sed etiam remissioribus aliquando pennis discendit ad terram. saepe belliger miles armis quibus adsuetus est dimicare delectatur et ludere. at forsitan ut ab hac te molestia perlegendi carminis in occultis abducas, talibus me blandae orationis uocibus adloqueris: cur, inquiens, adfabilis amice, quem gratia purae dilectionis amplector, dum me profusius niteris uenerari prae ceteris et fidi propositi sedulitate sectaris: alios tamquam neglectos offendas, qui dum sint doctrina con inpares et una mecum soleant religiosae fidei societate coniungi, me potissimum ac solum eligas uel secernas, cui deuotionis tuae dicta conmittas? habes antistitem plenum reuerentiae sacerdotalis Vrsinum, qui ab aetatis primaeuae tirocinio regis aeterni castra non deserens uixit inter barbaros pius, inter bella pacatus. accepit testimonium beati iam meriti euangelicae sacramento doctrinae. legimus enim: beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei uocabuntur. habes Laurentium difficili conparatione presbyterum, qui substantiam sui patrimonii sic amauit, ut ecclesiis et egenis uniuersa distribuens tanti census effusione nihil perderet: sapientia peruigil, lenitate placabilis, quo et serpentis astutiam cum lege custodiat ei columbae simplicis animum non amittat. habes quoque meum Gallianum aeque presbyterum, non in libris saecularibus eruditum sed placida bonitate mitissimum, catholicae regulam disciplinae factis potius edocentem quam sermone monstrantem. quid Vrsini dicam quoque presbyteri annosam patientiam et in Christi famulatu non deficiendo iuuenalem senectam? quidue Felicem referam uere felicem, saeculi huius inimicum, cui crucifixus est mundus? sunt et alii memorabiles uiri quam plurimi, quos ad hoc suscipiendum idoneos esse constat officium. nec Hieronymi, diuinae legis interpretis et caelestis bibliothecae cultoris, exemplar pudeat imitari atque ad generosas quoque feminas et praeclarae indolis fama subnixas, in quarum mentibus sacrae lectionis instantia sobrium sapientiae domicilium conlocauit, propriae disputationis documenta transmittere. quis non optet et ambiat eximio Syncletices, sacrae uirginis ac ministrae, placere iudicio, quae superbi sanguinis nobilitatem sic humilitate prouexit ad gloriam, ut in caelestis patriae senatu fieri mereatur adlecta? uere dignum in quo Dominus habitet templum, ieiuniis castigatum, orationibus refectum, puritate mundissimum. scripturas autem ecclesiastiei dogmatis ita sitiens epotauit, ut nisi sexus licentia defuisset posset et docere, licet in membris feminei corporis animus sit uirilis. de cotidianae uero misericordiae dispensatione reticeo, quam sic exercet ut sileat, sic largitur ut lateat. indicat tamen eius habitus pauper ubi census proficiat diues. et ut magnitudo tantae prudentiae gemina resplendens lampade plus luceret, habet germanam nomine meritoque Perpetuam, annis inparem, factis aequalem, aeuo teneram, probitate grandaeuam, quae dum nominis sui dignitate pascitur, sic uiuit ut nequeat amittere quod uocatur. inlustris maritali potentia, inlustrior religione diuina, proximam uirginitatis continet palmam in coniugii foedere manens pudica. cetera, praeter conspicuos utpote nuptae conuenientes ornatus, quae de sorore diximus, in huius quoque moribus inuenimus. ad haec ego congrua rursus ita responsione perfungar: ne quaeso, domine mi pater, quem diligere te profiteris abicias, quem fouere adsoles inuidiose deterreas. nullum siquidem ex his omnibus uito, de nullius meritis aut instructione diffido; sed in te cunctos aspicio. quosdam conlationibus adsiduae disputationis ad meliora uexisti: quosdam placidae maturitate doctrinae desiderio sanctae conuersationis implesti: quibusdam exemplum factus es ad salutem: alios intra septa tui gregis aspiciens oues fecisti: alios enutristi; omnia omnibus factus es, ut omnes saluos . efficeres. cesset, obsecro, plurimorum iactura uerborum; cessent longae deinceps excusationis ambages, nec pigeat post tanti gurgitis emensa discrimina fiuctuanti adhuc paginae auctoritatis tuae ancoram commodare. quatuor igitur mirabilium diuinorum libellos, quos ex pluribus pauca conplexus usque ad passionem et resurrectionem ascensionemque Domini nostri Iesu Christi quatuor euangeliorum dicta congregans ordinaui, contra omnes aemulos tuae defensioni commendo. huic autem operi fauente Domino PASCHALIS CARMINIS nomen inposui, quia PASCHA nostrum immolatus est Christus, cui honor et gloria cum Patre et Spiritu sancto per omnia saecula saeculorum. Amen.

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0252.stoa006.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.