Ancient Texts

← Library

De Verbi Incarnatione

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 111 sections

  1. 1

    Omnipotens genitor I tandem miseratus ab alto,

  2. 2

    postquam cuncta dedit caelo constare sereno,

  3. 3

    omnibus in terris I diuinum aspirat amorem

  4. 4

    semper honore pio nomen J natique patrisque

  5. 5

    ornare et canere I paribusque in regna uocari

  6. 6

    auspiciis: (huic) progeniem uirtute futuram

  7. 7

    egregiam et totum quae legibus occupet orbem.

  8. 8

    ne tamen in terris I mortalia pectora turbet

  9. 9

    ignotum numen, I deus aethere missus ab alto

  10. 10

    mortalis uisus I potuit quantusque uideri.

  11. 11

    Uirgo matura fuit, iam plenis nubilis annis,

  12. 12

    cui genus a proauis ingens I nomenque decusque,

  13. 13

    intemerata toris. I talem se laeta ferebat:

  14. 14

    casta pudicitiam I miro seruabat amore.

  15. 15

    huic se forma dei — I caelo demissus ab alto

  16. 16

    spiritus intus alit — I et casto corpore miscet.

  17. 17

    ante tamen dubiam I dictis solatur amicis:

  18. 18

    \'alma parens, I mundi dominum paritura potentem —

  19. 19

    nam te digna manent I generis cunabula nostri —,

  20. 20

    uade, ait, o felix nati, I quocumque uocaris,

  21. 21

    auspiciis manifesta nouis! I hic uertitur ordo,

  22. 22

    huius in aduentu fides I et fama perennis.\'

  23. 23

    dixerat: illa pauens I oculos suffusa nitentis,

  24. 24

    suspirans imoque trahens a pectore uocem

  25. 25

    uirgo refert: I \'haut equidem tali me dignor honore.

  26. 26

    non opis est nostrae I nec fas, nec coniugis umquam

  27. 27

    praetendi taedas aut haec in foedera ueni.

  28. 28

    sed post iussa deum I nihil est quod dicta recusem.

  29. 29

    accipio agnoscoque libens: ] sequor omina tanta

  30. 30

    promissisque patris I exsequar caelestia dona,

  31. 31

    ammiranda dei tantarum munera laudum.\'

  32. 32

    Panditur interea domus omnipotentis Olympi

  33. 33

    sideream in sedem, terras unde arduus omnis

  34. 34

    aspicit: et natum I uerbis conpellat amicis:

  35. 35

    \'nate, meae uires, mea magna potentia solus,.

  36. 36

    nate, mihi quem nulla dies I ab origine rerum

  37. 37

    dissimilem arguerit, I comitem complector in omnis.

  38. 38

    sine nil altum mens inchoat: I omnia mecum

  39. 39

    aeternis regis imperiis, et, quidquid ubique est,

  40. 40

    nulla meis sine te quaeretur gloria rebus.

  41. 41

    omnia sub pedibus, qua sol utrumque recurrens

  42. 42

    aspicit oceanum, uertique regique uidebunt,

  43. 43

    quae tibi polliceor: I neque est te fallere quicquam.

  44. 44

    haec tibi semper erunt I uatum praedicta priorum:

  45. 45

    nec mea iam mutata loco sententia cedit.

  46. 46

    nascere praeque diem ueniens age, lucifer, almum,

  47. 47

    nascere, I quo toto surgat gens aurea mundo,

  48. 48

    unde etiam I magnus caelorum nascitur ordo:

  49. 49

    nascere, I ut incipiant magni procedere menses,

  50. 50

    ne maneant terris I priscae uestigia fraudis,

  51. 51

    prospera uenturo laetentur ut omnia saeclo.

  52. 52

    adgredere o magnos — aderit iam tempus — honores.

  53. 53

    aspera tum positis mitescent saecula bellis

  54. 54

    pacatumque reges patriis uirtutibus orbem.\'

  55. 55

    Haut mora: continuo patris praecepta facessit,

  56. 56

    aethere se mittit I figitque in uirgine uultus,

  57. 57

    nec mortale tuens, afflata est numine quando

  58. 58

    iam propiore dei .... I nam tempore eodem

  59. 59

    matri longa decem tulerunt fastidia menses,

  60. 60

    et noua progenies I mox clara in luce refulsit.

  61. 61

    mox etiam magni I processit numinis astrum:

  62. 62

    stella facem ducens multa cum luce cucurrit.

  63. 63

    ‛Ille dies primus leti primusque salutis

  64. 64

    monstrat iter uobis ad eum. I quem semper acerbum,

  65. 65

    semper honoratum cuncti I celebrate fauentes..

  66. 66

    annua uota tamen I noctem non amplius unam

  67. 67

    haut segnes uigilate, uiri, I dapibusque futuris

  68. 68

    luce palam I cumulate piis altaria donis.

  69. 69

    hac uestri maneant in religione nepotes.

  70. 70

    iamque egomet patris I sedes arcemque reuiso.

  71. 71

    accipite ergo animis atque haec mea figite dicta,

  72. 72

    ore fauete omnes I et huc aduertite mentem.

  73. 73

    e diuerso sedem quotiens uenietis in unam,

  74. 74

    undique collecti I pacem laudate frequentes,

  75. 75

    cogite concilium, | coeant in foedera dextrae,

  76. 76

    qua datur: I pacis solum inuiolabile pignus.

  77. 77

    discite iustitiam, I aeterna in pace futurae

  78. 78

    concordes animae. I si non inrita dicta putatis,

  79. 79

    nulla dies usquam memori uos eximet aeuo.

  80. 80

    mortalem eripiam formam I et praemia reddam

  81. 81

    fortunatorum nemorum sedesque beatas.

  82. 82

    non eritis regno indecores, nec uestra feretur

  83. 83

    fama leuis I mecum pariter considere regnis.

  84. 84

    urbem, quam statuo, uestra est: I intrare licebit.

  85. 85

    nusquam abero et tutos patrio uos limite sistam:

  86. 86

    idem uenturos tollemus in astra nepotes.

  87. 87

    quae uero nunc quoque uobis, dum uita manebit,

  88. 88

    praemia digna feram? I non uobis numine nostro

  89. 89

    diuitis uber agri rerumque opulentia derit.

  90. 90

    fundit humo facilem uictum iustissima tellus

  91. 91

    prouentuque onerat sulcos atque horrea uincit.

  92. 92

    floret ager, spumat plenis uindemia labris,

  93. 93

    exuperant fetus ramos | frondentis oliuae,

  94. 94

    quotque in flore nouo pomis se fertilis arbor

  95. 95

    induerit, totidem autumno matura tenebit.

  96. 96

    non liquidi gregibus fontes, non gramina derunt,

  97. 97

    et quantum longis carpent armenta diebus,

  98. 98

    exigua tantum gelidus ros nocte reponit.

  99. 99

    haec sunt, quae nostra deceat uos uoce moneri.

  100. 100

    uiuite felices I et condita mente tenete.\'

Next → — showing 1100 of 111

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0252.stoa003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.