Eucharisticus
- pr.1
PRAEFATIO.
- pr.2
Scio quosdam inlustrium uirorum pro suarum splendore uirtutum ad perpetuandam suae gloriae dignitatem ephemeridem gestorum suorum proprio sermone conscriptam memoriae tradidisse. a quorum me praestantissimis meritis tam longe profecto quam ipsa temporis antiquitate discretum non utique ratio aequa consilii ad contexendum eiusdem prope materiae opusculum prouocauit, cum mihi neque ulla sint gesta tam splendida, de quibus aliquam possim captare gloriolam, nec eloquii tanta fiducia, ut facile audeam cuiusquam opera scriptoris aemulari, [2] sed, quod non piget confiteri, iam dudum me in peregrinatione diuturna aerumnosi otii maerore marcescentem misericordia, ut confido, diuina ad huiusmodi me solacia affectanda pellexit, quae simul et bene sibi consciae senectuti et religioso proposito conuenirent, ut, qui me scilicet totam uitam meam deo debere meminissem, totius quoque uitae meae actus ipsius deuotos obsequiis exhiberem eiusdemque gratia concessa mihi tempora recensendo eucharisticon ipsi opusculum sub ephemeridis meae relatione contexerem, [3] sciens profecto et benignae ipsius misericordiae circa me fuisse, quod indultis humano generi temporariis uoluptatibus etiam ipse prima mea aetate non carui, et in hac quoque parte curam mihi prouidentiae ipsius profuisse, quod me adsiduis aduersitatibus moderanter exercens euidenter instruxit, nec inpensius me praesentem beatitudinem debere diligere, quam amittere posse me scirem, nec aduersis magnopere terreri, in quibus subuenire mihi posse misericordias ipsius adprobassem. [4] proinde si quando hoc opusculum meum -in cuiusquam manus uenerit, ex ipso libelli titulo praenotato euidenter debet aduertere me hanc meditatiunculam meam, quam omnipotenti deo dedico, otio meo potius quam alieno negotio praestitisse, magisque id meorum esse uotorum, ut hoc qualecumque obsequium meum acceptum deo sit, quam ut carmen incultum ad notitiam perueniat doctiorum. [5] attamen si cui forsitan magis curioso tantum otii ab re sua fuerit, ut laboriosum uitae meae ordinem uelit agnoscere, exoratum eum cupio, ut, siue aliquid seu forsitan nihil in gestis uel in uersibus meis, quod possit probare, reppererit, ea tamen ipsa, quae elegerit, obliuioni potius inculcanda deleget, quam memoriae diiudicanda commendet.
- 1.1
EVXAPICTIKOC DEO SUB EPHEMERIDIS MEAE TEXTU.
- 1.1-2
Enarrare parans annorum lapsa meorum
- 1.2
tempora et in seriem deducere gesta dierum,
- 1.3
ambigua exactos uitae quos sorte cucurri,
- 1.4
te, deus omnipotens, placidus mihi, deprecor, adsis
- 1.5
adspiransque operi placita tibi coepta secundes,
- 1.6
effectum scriptis tribuens uotisque profectum,
- 1.7
ut tua te merear percurrere dona iuuante.
- 1.8
omnia namque meae tibi debeo tempora uitae,
- 1.9
auram ex quo primum uitalis luminis hausi,
- 1.10
inter et aduersas iactatus saepe procellas
- 1.11
instabilis mundi te protectore senescens
- 1.12
altera ab. undecima annorum currente meorum
- 1.13
hebdomade sex aestiui flagrantia solis
- 1.14
solstitia et totidem brumae iam frigora uidi
- 1.15
te donante, deus, lapsi qui temporis annos
- 1.16
instaurando nouas cursu reuolubilis aeui.
- 1.17
sit mihi fas igitur uersu tua dona canentem
- 1.18
pangere et expressas uerbis quoque pendere grates,
- 1.19
quas equidem et clausas scimus tibi corde patere,
- 1.20
ultro sed abrumpens tacitae penetralia mentis
- 1.21
fontem exundantis uoti uox conscia prodit.
- 1.22
tu mihi lactanti uires in corpore inerti
- 1.23
ad toleranda uiae pelagique incerta dedisti,
- 1.24
editus ut Pellis inter cunabula quondam
- 1.25
regis Alexandri prope moenia Thessalonices
- 1.26
patre gerente uices inlustris praefecturae,
- 1.27
orbis ad alterius discretas aequore terras
- 1.28
perueherer, trepidis nutricum creditus ulnis,
- 1.29
ninguida perque iuga et sectas torrentibus Alpes
- 1.30
Oceanumque fretum Tyrrheni et gurgitis undas
- 1.31
moenia Sidoniae Carthaginis usque uenirem,
- 1.32
ante suum nono quam menstrua luna recursu
- 1.33
luce nouata orbem nostro compleret ab ortu.
- 1.34
illic, ut didici, ter senis mensibus actis
- 1.35
sub genitore meo proconsule rursus ad aequor
- 1.36
expertasque uias reuocor, uisurus et orbis
- 1.37
inclita culminibus praeclarae moenia Romae;
- 1.38
quae tamen haut etiam sensu agnoscenda tuentis
- 1.39
subiacuere mihi, sed post conperta relatu
- 1.40
adsiduo illorum, quibus haec tum nota fuere,
- 1.41
propositum seruans operis subdenda putaui.
- 1.42
tandem autem exacto longarum fine uiarum.
- 1.43
maiorum in patriam tectisque aduectus auitis
- 1.44
Burdigalam ueni, cuius speciosa Garumna
- 1.45
moenibus Oceani refluas maris inuehit undas
- 1.46
nauigeram per portam, quae portum spatiosum
- 1.47
nunc etiam muris spatiosa includit in urbe.
- 1.48
tunc et auus primum illic fit mihi cognitus, anni
- 1.49
eiusdem consul, nostra trieteride prima.
- 1.50
quae postquam est expleta mihi firmauit et artus
- 1.51
inualidos crescens uigor et mens conscia sensus
- 1.52
adsuefacta usum didicit cognoscere rerum —
- 1.53
quidquid iam * * potui meminisse, necesse est,
- 1.54
ipse fide propria de me agnoscenda retexam.
- 1.55
sed quid ego ex nostris aliud puerilibus annis,
- 1.56
quos mihi libertas ludusque et laetior aetas
- 1.57
conciliare suis meritis potuisse uidentur,
- 1.58
uel magis ipse libens recolam, uel dignius ausim
- 1.59
inserere huic nostro, quem uersu cudo, libello
- 1.60
quam pietatis opus studiumque insigne parentum
- 1.61
permixtis semper docta exercere peritum
- 1.62
blanditiis gnaramque apto moderamine curam
- 1.63
insinuare mihi morum instrumenta bonorum
- 1.64
ingenioque rudi celerem conferre profectum,
- 1.65
ipsius alphabeti inter prope prima elementa
- 1.66
nosse cauere decem specialia signa amathiae
- 1.67
nec minus et uitia uitare a/.otvovorJTa.
- 1.68
quarum iam dudum nullus uigeat licet usus
- 1.69
disciplinarum, uitiato scilicet aeuo,
- 1.70
me Romana tamen, fateor, seruata uetustas
- 1.71
plus iuuat atque seni propria est acceptior aetas.
- 1.72
nec sero exacto primi mox tempore lustri
- 1.73
dogmata Socratus et bellica plasmata Homeri
- 1.74
erroresque legens cognoscere cogor Ulixis;
- 1.75
protinus ad libros etiam transire Maronis
- 1.76
uix bene conperto iubeor sermone Latino,
- 1.77
conloquio Graiorum adsuefactus famulorum,
- 1.78
quos mihi iam longus ludorum iunxerat usus,
- 1.79
unde labor puero, fateor, fuit hic mihi maior,
- 1.80
eloquium librorum ignotae apprehendere linguae.
- 1.81
quae doctrina duplex sicut est potioribus apta
- 1.82
ingeniis geminoque ornat splendore peritos,
- 1.83
sic sterilis nimium nostri, ut modo sentio, cordis
- 1.84
exilem facile exhausit diuisio uenam.
- 1.85
quod nunc inuito quoque me haec mea pagina prodit,
- 1.86
inconsulta quidem, quam sponte expono legendam,
- 1.87
sed mihi non rebus, quantum confido, pudenda,
- 1.88
quarum notitiam scriptis contexere conor:
- 1.89
namque ita me sollers castorum cura parentum
- 1.90
a puero instituit, laedi ne quando sinistro
- 1.91
cuiusquam sermone mea se fama timeret.
- 1.92
quae licet obtineat proprium bene parta decorem,
- 1.93
hoc potiore tamen tum me decorasset honore,
- 1.94
consona si nostris primo sub tempore uotis
- 1.95
hac in parte etiam mansissent uota parentum,
- 1.96
perpetuo ut puerum seruarent me tibi, Christe,
- 1.97
rectius hanc curam pro me pietatis habentes,
Next → — showing 1–100 of 619
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0223a.stoa001.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.