Ancient Texts

← Library

De errore profanarum religionum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 161 sections

  1. 1.1.1

    ** quod in fabricatione hominis artifex effecit, ut antea diximus, annuis perditorum commonitionibus * * specialiter retexenda sunt. in testificationem ueritatis manifestis rationibus exemplorumque testimoniis diuinationem probabimus per diabolum esse inuentam et perfectam, ut per hoc spiritus maculata cogitatione spe fluxae felicitatis, peruersa discretione peruerteret miseros homines perpetuis calamitatibus implicitos.

  2. 1.2.1

    Quattuor elementa esse principia creaturarum nemo inuenitur qui dubitet, id est ignem, aquam, aerem et terram. sed haec elementa diuersa sunt uel in potestate contraria. in errore sunt itaque gentes, quae cum elementis tribuant principatum, adhuc deputant ignem quasi summum deum, quasi cetera ex ipso habeant substantiam calore, nescientes quod omnia elementa ex ipsa sint sua contrarietate coniuncta et quod et ipsa habeant fabricatorem deum, qui singula suis locis ordinibusque constituens creauit, quod aut mente aut cogitatione colligimus aut certe quod oculis cerni- . mus diuina uerbi sui societate compositum, aequata corporum moderatione in hoc toto.

  3. 2.1.1

    Aegypti incolae aquarum beneficia percipientes aquam colunt, aquae supplicant, aquas superstitiosa uotorum continuatione uenerantur. sed in sacris suis, quae mysteria uocant, addunt tragica funera et funesta calamitatis metuendae certamina: incestum cum sorore facinus seueris mariti animaduersionibus uindicatum. Isis soror est, Osiris frater, Tyfon maritus.

  4. 2.2.1

    is cum comperisset Isidem uxorem incestis fratris cupiditatibus esse corruptam, occidit Osirim artuatimque lacerauit et per omnes Nili fluminis ripas miseri corporis palpitantia membra proiecit. Isis repudiato Tyfone, ut et fratrem sepeliret et coniugem, adhibuit sibi sororem sociam et Anubim uenatorem, cui ideo caninum caput inpositum est, quia lacerati corporis partes artificio canis uestigantis inuenit. sic inuentum Osirim Isis tradidit sepulturae.

  5. 2.3.1

    fuerunt sane hi aput Aegyptum reges pariter ac tyranni: sed Osiris iustus praeter illud quod cum sorore commisit, Tyfon furiosus, impotens ac superbus: ideo ille colitur, iste uitatur. haec est Isiaci sacri summa: in adytis habent idolum Osiridis sepultum, hoc annuis luctibus plangunt, radunt capita, ut miserandum casum regis sui turpitudine dehonestati defleant capitis, tundunt pectus, lacerant lacertos, ueterum uulnerum resecant cicatrices, ut annuis luctibus in animis eorum funestae ac miserandae necis exitium renascatur: et cum haec certis diebus fecerint, tunc fingunt se lacerati corporis reliquias quaerere et cum inuenerint, quasi sopitis luctibus gaudent.

  6. 2.4.1

    o misera et caduca mortalitas! ut regibus tuis per annos singulos funestas mittas inferias, neglecto Deo summo, qui omnia diuina artificii moderatione composuit, et spem tuam perdis et uitam, nec ostensi tibi luminis splendore corrigeris nec recuperatae libertatis quaeris insignia nec spem redditae tibi salutis agnoscis nec ex paenitentia praeteritorum criminum indulgentiam postulas.

  7. 2.5.1

    frustra tibi hanc aquam quam colis putas aliquando prodesse: alia est aqua qua renouati homines renascantur. hanc aquam, quam colis per annos singulos, uis alia decoctis uenarum meatibus siccat aut certe funestus regis tui sanguis inmaculat: illam quam despicis ignitam, uenerandi spiritus maiestate decoratur, ut ex ipsa per ueteres conscientiae cicatrices credentibus hominibus salutaris sanitas inrigetur.

  8. 2.6.1

    sed in his funeribus et luctibus, quae uera sunt funera, quae facta sunt, quorum extant hodieque reliquiae — nam et sepulchrum Osiridis hodieque in Aegypto est et cremati corporis reliquiae cernuntur — defensores eorum uolunt addere physicam rationem, frugum semina Osirim dicentes esse, Isim terram, Tyfonem calorem: et quia maturatae fruges calore ad uitam hominum colliguntur et diuisae a terrae consortio separantur et rursus adpropinquante hieme seminantur, hanc uolunt esse mortem Osiridis, cum fruges recondunt, inuentionem uero, cum fruges genitali terrae fomento conceptae annua rursus coeperint procreatione generari.

  9. 2.7.1

    pone hanc ueram esse sacrorum istorum rationem, pone propter fruges uota reddi numinibus: quid addis incestum, quid , quid miserandae animaduersionis exitium P quid errantibus hominibus et simpliciter peccare cupientibus de sacris tuis malum monstras exemplum? physica ratio quam dicis alio genere celetur. quid autem celari oportuit quod omnibus notum est? cur fruges terras et crescentia lugetis semina?

  10. 2.8.1

    ad substantiam generis humani haec omnia diuina summi Dei liberalitate donata sunt: agendae sunt summo Deo gratiae propter hoc, nec est summi Dei lugenda largitio. deflete potius quod erratis et errorem uestrum restauratis semper luctibus plangite: nolite annuis sacris quaerere funus alienum: uestris potius funeribus parate solacia per annos singulos.

  11. 2.9.1

    o miser homo! inuenisse te nescio quid gaudes, cum animam tuam ex istis sacris per annos singulos perdas. nihil illic inuenis nisi simulacrum, quod ipse posuisti, nisi quod iterum aut quaeras aut lugeas. quaere potius spem salutis, quaere exordium lucis, quaere quod te summo Deo aut commendet aut reddat, et cum ueram uiam salutis inueneris, gaude et tunc erecta sermonis libertate proclama: εὑρήκαμεν, συγχαίρομεν, cum ab his calamitatibus post paenitentiam tuam summi Dei fueris indulgentia liberatus.

  12. 3.1.1

    Phryges, qui Pessinunta incolunt circa Galli fluminis ripas, terrae ceterorum elementorum tribuunt principatum et hanc uolunt omnium esse matrem. deinde ut et ipsi annuum sibi sacrorum ordinem facerent, mulieris diuitis ac reginae suae amorem, quae fastus amati adulescentis tyrannice uoluit ulcisci, cum luctibus annuis consecrarunt, et ut satis iratae mulieri facerent aut ut paenitenti solacium quaererent, quem paulo ante sepelierant reuixisse iactarunt, et cum mulieris animus ex impatientia nimii amoris arderet, mortuo adulescenti templa fecerunt. tunc quod irata mulier pro iniuria spretae fecerat formae, hoc ordinatos a se pati uoluere sacerdotes. sic annuis sacris cum honore terrae istius funeris pompa componitur, et c.um persuaderetur hominibus quod colant terram, miseri funeris uenerantur exitium.

  13. 3.2.1

    hic quoque, sacratissimi imperatores, ut error iste celetur, etiam haec sacra physica uolunt esse ratione composita: amare terram uolunt fruges, Attin uero hoc ipsum uolunt esse quod ex frugibus nascitur, poenam autem quam sustinuit hoc uolunt esse, quod falce messor maturis frugibus facit: mortem ipsius dicunt, quod semina collecta conduntur, uitam rursus, quod iacta semina annuis uicibus t reconduntur.

  14. 3.3.1

    uellem nunc mihi inquirenti respondeant, cur hanc simplicitatem seminum ac frugum cum funere, cum morte, cum fastu, cum poena, cum amore iuncxerint? itane non erat aliud quod diceretur? itane non erat quod in agendis Deo summo pro frugibus gratiis faceret misera mortalitas? ut gratias pro renatis frugibus agas ululas, ut gaudeas plangis, nec te, cum ueram rationem uideris, hoc aliquando fecisse paenituit, sed hoc agis ut annuis luctibus occupatus uitam semper fugias, mortem requiras.

  15. 3.4.1

    dicant mihi: quid hoc frugibus profuit, ut fetus suos annuis ululatibus , ut strati funeris calamitatibus ingemescant, quod dicant physica ratione compositum? lugetis et plangitis et luctus uestros alia ratione celatis. nouit agricola quando terram aratro dimoueat, nouit quando sulcis frumenta committat, nouit quando maturatas solis ardoribus colligat segetes, nouit quando tostas terat fruges: haec est physica ratio, haec sunt uera sacrificia, quae ab sanae mentis hominibus annuo labore complentur: hanc simplicitatem diuinitas quaerit, ut homines in colligendis fructibus ordinatis temporum legibus seruiant. cur huic ordini miserae mortis figmenta quaesita sunt? cur celatur lacrimis quod celari non debuit? unde confiteantur necesse est haec sacra non in honorem frugum, sed in honorem esse composita mortis alienae.

  16. 3.5.1

    nam quod terram matrem esse omnium deorum dicunt qui huic elemento primas tribuunt partes, uere deorum suorum mater est nec abnuimus ant recusamus, quia ab hac collectos deos suos ant lapideos faciunt semper ant ligneos. terram omnem maria et rursus inclusa Oceani ambientis circulo stringitur, caeli etiam rotunda sublimitate operitur, perflatur uentis, aspergitur pluuiis et timorem suum assidui motus tremoribus confitetur. quid uos maneat qui haec colitis considerate, cum dii uestri infirmitatem suam uobis cottidianis confessionibus prodant.

  17. 4.1.1

    Assyrii et pars Afrorum aerem ducatum habere elementorum uolunt et hunc imaginata figuratione uenerantur: nam hunc eundem [id est aerem] nomine Iunonis uel ; Veneris uirginis — si tamen Veneri placuit aliquando uirginitas — consecrarunt. Iunonem sane, ne et hinc deesset incestum, Iouis uolunt ex sorore coniugem factam. effeminarunt sane hoc elementum nescio qua ueneratione commoti. num quia aer interiectus est inter mare et caelum, effeminatis eum sacerdotum uocibus prosecuntur? dic mihi:

  18. 4.2.1

    hoc numen est, quod in uiro feminam quaerit, cui aliter seruire sacerdotum suorum chorus , nisi effeminent uultum, cutem poliant et uirilem sexum per ornatum muliebrem dedecorent? uidere est in ipsis templis cum publico gemitu miseranda ludibria: uiros muliebria pati et hanc impuri et inpudici corporis labem gloriosa ostentatione detegere. publicant facinora sua et contaminati corporis uitium cum maxima delectationis macula confitentur: exornant muliebriter nutritos crines et delicatis amicti uestibus uix caput lassa ceruice sustentant. deinde cum sic se alienos a uiris fecerint, adimpleti tibiarum cantu uocant deam suam, ut nefario repleti spiritu uanis hominibus quasi futura praedicant. quod hoc monstrum est quodue prodigium ? negant se uiros esse et non sunt mulieres: mulieres se uolunt credi, sed aliud qualiscumque qualitas corporis confitetur.

  19. 4.3.1

    considerandum est etiam, quale sit numen, quod sic impuri corporis delectatur hospitio, quod impudicis adhaeret membris, quod polluta corporis contaminatione placatur. erubescite, o miseri, summitatem: aliter uos deus fecit. cum cohors uestra ad tribunal iudicantis Dei accesserit, nihil uobiscum referetis quod Deus qui uos fecit agnoscat. abicite hunc tantae calamitatis errorem et studia profanae mentis aliquando deserite, nolite corpus quod Deus fecit scelerata diaboli lege damnare, calamitatibus uestris dum adhuc tempus patitur subuenite. misericordia Dei diues est, libenter ignoscit: relictis nonaginta nouem ouibus amissam

  20. 4.4.1

    quaerit unam, et reuerso pater prodigo filio et uestem reddit et parat cenam. nolo uos desperare faciat criminum multitudo: Deus summus per filium suum legum Christum dominum nostrum uolentes liberat et paenitentibus , nec multum exigit ut ignoscat: fide tantum et paenitentia potestis redimere quicquid sceleratis diaboli persuasionibus perdidistis.

  21. 5.1.1

    Persae et Magi omnes, qui Persicae regionis incolunt fines, ignem praeferunt et omnibus elementis ignem putant debere praeponi. hi itaque ignem in duas diuidunt potestates, naturam eius ad utrumque sexum transferentes et uiri et feminae simulacro ignis substantiam deputantes: et mulierem quidem triformi uultu constituunt monstrosis eam serpentibus inligantes. quod ideo faciunt, ne ab auctore suo diabolo aliqua ratione dissentiant, sed ut dea sua serpentibus pullulans maculosis diaboli insignibus adornetur.

  22. 5.2.1

    uirum uero abactorem bonum colentes sacra eius ad ignis transferunt potestatem, sicut propheta eius tradidit nobis dicens: Μύστα βοοκλοπίης, υἱὲ δέξιε πατρὸς ἀγαοῦ. hunc Mithram dicunt, sacra uero eius in speluncis abditis tradunt, ut semper ob-. tenebrarum squalore demersi gratiam splendidi ac sereni luminis uitent. o dira consecratio! o barbarae legis fugienda commenta! deum esse credis, cuius de sceleribus confiteris. uos itaque qui dicitis in his templis rite ** Magorum ritu Persico cur haec Persarum sola laudatis? si hoc Romano nomine dignum putatis, ut Persarum sacris, ut Persarum legibus seruiat * * ** quae armata clipeo lorica tecta (gladio et hasta] consecratur. tertia etiam pars est quae in asperis secretisque siluarum agrorum ferarum societatem comprehendit.

  23. 5.3.1

    Ultima pars tripertitae istius diuisionis aestimat libidinum uias quae praua desideria quaeque sopores cupiditatis monstrat in tenebris. ideo unam partem capiti adsignant ut hominis aliam quodammodo renis esse uidentur. aliam in corde ponunt ut diuersarum cogitationum uarietatem quas multiplici -intentione con- cipimus in modum siluarum tenere uideatur. tertia pars construitur in iecore, unde libido nascitur et uoluptas. illic enim genitalium seminum collecta fecunditas naturalibus stimulis desiderium cupiditatis exagitat.

  24. 5.4.1

    quid ergo perficiat ista diuisio dili- 3 genter aspicite, ut facile commentum ratio ueritatis impugnet. diuiditur anima et substantia sua diuerso efficaciae genere separatur et dissoluto ordine suo incipit esse quod fuerat. aliud enim mens est, aliud ira, aliud libido. animam ergo separatio ista dissoluit et patitur maximam ex ista partitione iacturam, nec integram sui speciem res ista custodit, quae per tres contrarias se- parata diuiditur et, ut uerius dicam, fit ex ipsa diuisione mortalis. etenim quod potest diuidi corpus est: quod corpus, necesse est esse mortale. ergo si anima diuiditur, corpus est: si corpus est, necesse est sit res ipsa mortalis, egregia erroris istius ac praeclara comitantia. maximum nobis beneficium ex ista consequentia confertur: commentis istarum nugarum animas uolunt esse mortalis.

  25. 6.1.1

    Sic sunt, sacratissimi imperatores, elementa a perditis hominibus consecrata. sed adhuc supersunt aliae superstitiones, quarum secreta pandenda sunt: Liberi et Liberae, quae omnia sacris sensibus uestris specialiter intimanda sunt, ut et in istis profanis religionibus sciatis mortes esse hominum consecratas. Liber itaque Iouis fuit filius, regis scilicet Cretici. hic cum fuisset adultera matre progenitus, nutriebatur aput patrem studiosius quam decebat. uxor Iouis, cui Iunoni fuit nomen, nouercalis animi furore commota ad necem infantis omnifariam parabat insidias.

  26. 6.2.1

    proficiscens peregre pater, quia indignationes tacitas sciebat uxoris, ne quid ab irata muliere dolo fieret, idoneis, sicut sibi uidebatur, custodibus tutelam credidit filii. tunc Iuno opportunum insidiarum nancta tempus et ex hoc fortius inflammata, quia proficiscens pater et sellam regni puero tradiderat et sceptrum, custodes primum regalibus praemiis muneribusque corrupit, deinde satellites suos, qui Titanes uocabantur, in interioribus regiae locat partibus et crepundiis ac speculo adfabre facto animos ita pueriles inlexit, ut desertis regiis sedibus ad insidiarum locum puerilis animi desiderio duceretur.

  27. 6.3.1

    illic interceptus trucidatur et, ut nullum posset inueniri uestigium, articulatim membra concisa satellitum turba. tunc, ut huic facinori aliud facinus adderetur, quia uehementer tyranni crudelitas timebatur, decocta uariis generibus pueri membra consumunt, ut humani cadaueris inauditis usque in illum diem epulis . cor diuisum sibi soror seruat, cui Minerua fuit nomen, quae et ipsa sceleris fuit particeps, et ut manifestum delationis esset indicium et ut haberet unde furentis patris impetum mitigaret. reuerso ordinem facinoris exponit.

  28. 6.4.1

    tunc pater funesta calamitate cladis et acerbi luctus atrocitate commotus Titanas genere excruciatos necat nec praetermissum est in ultione filii aut tormentum aliquod aut poena, sed per omnia poenarum genera bacchatus necem qualiscumque filii uindicauit, affectu quidem patris, sed tyrannica potestate. tunc, quia diutius pater ferre lugentis animi tormenta non poterat et quia dolor ex orbitate ueniens nullis solaciis mitigabatur, imaginem eius gypso plastico opere perfecit et cor pueri, ex quo facinus fuerat sorore deferente detectum, in ea parte plastae conlocat, qua pectoris fuerant liniamenta formata. post haec pro tumulo extruit templum et paedagogum pueri constituit sacerdotem: huic Silenus fuit nomen.

  29. 6.5.1

    Cretenses, ut furentis tyranni saeuitiam mitigarent, festos funeris dies statuunt et annuum sacrum , omnia per ordinem facientes quae puer moriens aut fecit aut passus est. uiuum laniant dentibus taurum, crudeles epulas annuis excitantes, et per secreta siluarum clamoribus dissonis eiulantes fingunt animi furentis insaniam, ut illud facinus non per fraudem factum sed per insaniam crederetur: praefertur cista, in qua cor soror latenter absconderat, tibiarum cantu et cymbalorum tinnitu crepundia quibus puer deceptus fuerat mentiuntur. sic in honorem tyranni a seruiente plebe deus factus est qui habere non potuit sepulturam.

  30. 6.6.1

    Fuit etiam alius Liber aput Thebus tyrannus magicae artis potestate perspicuus. hic cum muliebres animos uenenis quibusdam et carminibus occupasset, pro arbitrio suo crudelia facinora , ut mente captas nobiles feminas et libidinum ministras haberet et scelerum. qui qualia fecerit scelera uel quantum matri contra filium uel sororibus contra fratrem imperauerit facinus, in scaenis cottidie a tragici carminis auctoribus traditur, ut scelerati tyranni facinerosa crudelitas in animis audientium funestis semper relationibus renascatur.

  31. 6.7.1

    hunc Lycurgus sobria uirorum coniuratione protectus regno exuit, pellit patria: neque enim effeminatus consensum uirorum potuit diutius sustinere. effeminatum enim eum fuisse et amatorum seruisse libidinibus Graecorum gymnasiis decantatur. nec fuga eius Lycurgus tantum est exilioque contentus, sed timens, ne fugiens et ab aliis receptus ludibriosa scelerum suorum etiam in alia regione conderet semina, succinctus ferro patriae dedecus minaci persequitur edicto. tunc Liber proiectis infulis, quas pampineis coronarum circulis inligabat, cum semiuiro comitatu fugiens — soli enim eum secuti flagitiorum ac libidinum socii - per omnes oras uicini maris cum summa trepidatione desperationis errauit. illic

  32. 6.8.1

    inter ebrias puellas et uinolentos senes, cum adhuc eum scelerum pompa praecederet, alter nigro amictu taeter, alter ostenso angue terribilis, alter cruentus ore, dum uiua pecudis membra discerpit, a Lycurgo . conprehensus per proximam rupem, quae inmensum praecipitium saxis inuiis fecerat, in mare praecipitatur, ut lacerum corpus marinis diu errantium populorum animos ad sanitatis ac sobrietatis ordinem seuera animaduersione reuocaret. hunc finem Liberi Homerus, ut fugam et trepidationem detegeret et ut ostenderet mortem, ait: θεινόμεναι βουπλῆγι: Διώνυσος δὲ φοβηθεὶς δύσεθ᾽ ἁλὸς κατὰ κῦμα, Θέτις δ᾽ ὑπεδέξατο κόλπῳ δειδιότα: κρατερὸς γὰρ ἔχε τρόμος ἀνδρὸς ὁμοκλῇ.

  33. 6.9.1

    imitatur te, Lycurge, et sobrium institutum tuum sequitur nec a salutaribus tuis legibus exorbitat etiam consul noster Postumius. nam, sicut in libris annalibus inuenimus, Bacchanaliorum scelera Aebutio quodam adulescente deferente detecta sunt. erant adhuc in urbe Roma integri mores nec quisquam peregrinas superstitiones dissolutis moribus appetebat. tunc nec senatus consuli nec leges rei publicae nec consul legibus defuit, sed inuestigatis omnibus qui huius sacri scelerata commenta tradebant contra omnes seuero, immo Romano quaestionis examine capitalis poena de consilii sententia decreta est, nec tam diu uindices gladii consulis conquierunt, quam diu hoc malum fuisset radicitus amputatum. o digna Romani nominis animaduersio! o priscae uirtutis laudanda constantia! nec ciuibus suis consul parcere uoluit, cum ob purgandam patriam peregrina uitia corriguntur.-

  34. 7.1.1

    Sequitur hanc sacri contagionem et imitatur ordinem funeris a Cerere Hennensi muliere mors filiae consecrata. nam quicquid in Creta pater circa filium fecerat, hoc totum Ceres apud Hennam amissa filia impatientia materni doloris instituit: quod quatenus factum sit breui sermone perstringam. unicam Cereris filiam, quam Graeci Persefonam, nostri immutato sermone Proserpinam dicunt ad coniugale consortium plures petebant. mater sollicita de singulorum meritis iudicabat, et cum adhuc omnibus matris sententia uideretur incerta, diues rusticus, cui propter diuitias Pluton fuit nomen, temerario cupiditatis ardore, cum moras dilationis ferre non posset et cum praeposteri amoris coqueretur incendiis, prope Percum inuentam uirginem rapit. Percus est autem lacus in Hennae ciuitatis finibus satis amoenus et gratus , cuius amoenitas ex florum : nam per omnem annum uicissim sibi succedentibus floribus coronatur.

  35. 7.2.1

    illic inuenies quicquid hyacinthi turget in caulem, illic comam narcissi uel quod auream rosam desuper pingit, illic albae hederae per terram molliter serpunt et cum purpureis uiolis suauiter rubens amaracus inuenitur, nec coronam istam alba deserunt lilia: prorsus aptus locus qui gratia sua puellares animos et inuitaret pariter et teneret. in hoc loco cum a Plutone uirgo prope uesperam fuisset inuenta, ui rapitur et superimposita uehiculo scissis uestibus laceratis crinibus ducitur: nec resecati ungues contra amatorem rusticum aliquid profuerunt nec clamor atque ululatus adiuuit nec ceterarum strepitus puellarum.

  36. 7.3.1

    tunc una celeri cursu, cum de ciuitate nemo succurreret, facta ex ipso timore uelocior matri raptum uirginis nuntiat. contra raptorem indignata mater armatam manum ducit: mulieris fefellit aduentus, sed ut retorsit ad ciuitatem oculos et infinitos cuneos respexit uenire cum matre, funestum cepit ex desperatione consilium: quadrigam qua uehiculum trahebatur per medium lacum dirigit: is erat profundis uoraginibus immersus. illic cum amata submersus uirgine miserandae matri de morte filiae funestum spectaculum praebuit.

  37. 7.4.1

    Hennenses ut possent maternis luctibus ex aliqua parte inuenire solacium, inferorum regem uirginem rapuisse fincxerunt, et ut fides figmenta sequeretur, prope Syracusas eum per alium locum cum uirgine emersisse iactarunt. templum sane et raptori et uirgini accurate conlatis sumptibus- faciunt et annua in templo uota decernunt: sed nullo genere matris dolor uincitur nec muliebris inpatientiae tormenta curantur, sed credens uere filiam prope Syracusas esse uisam, Triptolemo duce uilico suo nocturnis itineribus ad Syracusanae ciuitatis litus cum lugubri ueste ac sordido squalore peruenit. nec illic defuit qui credulam de calamitatibus suis falleret matrem: ait se Pandarus nescio qui uidisse non longe a Pachyno nauem raptorem ascendisse cum uirgine. persuasum est mulieri, quae, quoniam quolibet genere uiuere filiam cupiebat audire, infinitis donis remunerat ciuitatem.

  38. 7.5.1

    Syracusani liberalitate mulieris prouocati raptum uirginis consecrant et mitigantes dolorem matris pompam miseri funeris excolunt honore templorum. sed nec hoc sufficit matri, sed ascensa naue per peregrina litora filiam quaerit. sic fluctibus tempestatibusque iactata ad Atticae urbis locum peruenit: illic hospitio recepta incolis incognitum adhuc triticum diuidit. locus ex patria et ex aduentu mulieris nomen accepit, nam Eleusin dictus est, quod illuc Ceres relicta Henna uenerat.

  39. 7.6.1

    sic quod ipsa dispensato quod adtulerat frumento colligendarum frugum tradiderat disciplinam, post mortem ob beneficium, quod ex frugum copia nascebatur, et sepulta in loco est pariter et consecrata et diuino cum filia appellata nomine. amat enim Graecorum leuitas eos qui sibi aliquid contulerint uel qui consilio aut uirtute se iuuerint diuinis appellare nominibus, et sic ab ipsis beneficiorum gratia repensatur, ut deos dicant, deos esse credant, qui sibi aliquando profuerint. sic de Libero Nysa non dubitat nec de nouis ambigit Sparta sideribus: cremat et consecrat Herculem tristis Oeta et a uanis Cretensibus adhuc mortui Iouis tumulus adoratur.

  40. 7.7.1

    additur tamen, sacratissimi imperatores, ad huius profani erroris augmentum quod hos binomines, id est Liberum et Proserpinam, maiore quasi auctoritate defendat: nam Liberum ad solem uolunt referre commenta Graecorum, Proserpinam uero Liberam dicentes lunam esse confingunt. quod quam absurdum et quam miserum sit ex ipsa ueritatis possumus ratione colligere. quis uidit puerum solem ? quis fefellit? quis occidit? quis lacerauit? quis diuisit? quis membris eius epulatus est? quis lunam rapuit? quis abscondit?

  41. 7.8.1

    quis Plutonis coniugem fecit? sed et errorem istum physica rursum uolunt ratione protegere: indiuisam mentem et diuisam, id est TOV af.ieQiarov , hac se putant posse ratione uenerari.

  42. 7.9.1

    dicite mihi, o miseri mortales, quid naturalibus rebus additis funera? quid dei dispositionem crudelium mortium atrocitate polluitis? quid opus erat tam duro crudelique tormento ? quid sibi uult ista persuasio, ut diuinis rebus funestae calamitatis ordo societur? ut natura siderum, quam Deus summus certis legibus fecit, mortalis calamitatis luctibus iungeretur? cui rei prodest quod facitis? miscetis terrena caelestibus, caduca superis, tenebrosa lucentibus, dolores ac luctus hominum diuinis honoribus consecrantes.

  43. 8.1.1

    Si conuocato omni genere humano sol habita contione loqueretur, desperationem uestram hac forsitan oratione percuteret: uos, caduci homines et per dies singulos summo. Deo uariis generibus rebellantes, ad hoc tantum facinus impegit, ut profano nefariae cupiditatis errore et mori me dicatis arbitrio et uiuere? atque utinam usitato more uel uno genere uaesanae cogitationis uestrae figmenta procederent, utinam sine contumelia mei sceleratae cogitationis uestrae grassaretur inprobitas! nunc uos per praecipitia iactantes mihi quoque non parcitis nec aliquam habet uester sermo reuerentiam, sed cum dedecore meo in exitium uestrum mortemque properatis. alii me aput Aegyptum undis Nili

  44. 8.2.1

    et rapidis uerticibus obstinato mentis furore submergunt, alii amputatis uirilibus plangunt, alii crudeli morte caesum aut in olla decoquunt aut septem ueribus corporis mei membra lacerata subfigunt. qui paululum mihi placida fuerit oratione blanditus, quadriiugi currus aurigam me esse confingit. proicite aliquando tanti furoris exitium et salutari persuasione conuenti ueram salutis uiam quaerite. inimicus Dei est qui haec aut cogitauit aut \' fincxit, nec facinus eius simplex aut usitata poena comitatur, qui secreta profanis persuasionibus polluit, qui de praeclaro opere Dei tanta confingit.

  45. 8.3.1

    lugete mortuos uestros et ipsi simili morte morituri, mittite regibus uestris ut uultis inferias et orbitates eorum alio remediorum genere mitigate. lugete Liberum, lugete Proserpinam, lugete Attin, lugete Osirin, sed sine nostrae contumelia dignitatis. nolo me per tumulos eorum fauillasque ducatis, nolo ut errori uestro nomen meum fomenta subpeditet. ad initium diei a Deo factus sum, hoc mihi sufficit solum: quid me honesti muneris dignitate priuatis ? aliud me Deus fecit, aliud esse iussit, et uos me pro libidine uestra diuiditis, pro arbitrii uestri cupiditate laceratis. quicquid sum simpliciter pareo nec aliud uolo de me intellegatis nisi quod uidetis: hoc Deo gratum est, hoc Deus libenter amplectitur, hoc homines ad salutis uiam ducit, si proiectis erroribus Dei gratiam simpliciter ac fideliter hauriatis.

  46. 8.4.1

    Haec quidem, sacratissimi imperatores, ethopoeiaco mi sermone dixisse sufficiat. at ego nunc sacrarum lectionum institutione formatus perditos homines religioso sermone conuenio. si dii sunt quos colitis, cur eos lugetis? cur eos annuis luctibus plangitis? si lacrimis ac luctu digni sunt, cur eos diuino honore cumulatis? itaque e duobus facite: aut nolite eos lugere, si dii sunt, aut si luctu eos dignos putatis ac lacrimis, deos eos appellare nolite, ne luctibus ac lacrimis uestris maiestas diuini nominis polluatur.

  47. 8.5.1

    sed quia mens perdita et sceleratae cupiditatis laqueis implicata nulla potest ratione reuocari, persequar cetera, ut publicatis omnibus atque detectis quae profana consecrauit improbitas misericordia Dei nomine domini nostri Iesu Christi lapsos erigat, fugientes ad se reuocet, dubitantes confirmet, errantes corrigat et quod est potissimum uitam morientibus donet.

  48. 9.1.1

    In plurimis orientis ciuitatibus, licet hoc malum etiam ad nos transitum fecerit, Adonis quasi maritus plangitur Veneris et percussor eius circumstantibus uulnusque monstratur. Mars enim in porci siluestris speciem formamque mutatus, ut sibi primas partes in amore Veneris uindicaret, incaute contra se ruentem percutit iuuenem. si deus , cur riualis insidias nesciebat P si homo, cur cum superiore certabat?

  49. 9.2.1

    sed et alium audio cum Venere coniugale habuisse consortium: Vulcanus, nisi fallor, ab his deorum cultoribus maritus Veneris esse perhibetur. o uanorum hominum ridenda persuasio! inter duos maritos adulter positus ab uno capitur, alterum uincit. : ut adulter deus maritum uinceret, quod sibi corpus elegit! porcus esse maluit: qui si habebat mutandi corporis potestatem, leonis debuit potius speciem formamque suscipere. sed leonem dicunt qui naturas animalium norunt in illa agrestis animi feritate pudicitiae seruare uirtutem. merito ab adultero leonis spernitur forma et libidinosi animalis eligitur.

  50. 9.3.1

    Hic iam euangelicae traditionis secreta tractemus. eiecto daemonio dominus porcorum gregem donat, nec inmerito: ut cum libidinosis animalibus per dura praecipitia fluctusque iactatus per mortes porcorum uarias digna nece inmundus spiritus carperetur.

  51. 10.1.1

    audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen —, initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus , statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret. quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus, quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus. bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit: consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto. colentes Iouem anguem, cum , per sinum ducunt: adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur.

  52. 11.1.1

    in sacris Corybantum parricidium colitur: nam unus frater a duobus interemptus est et ne quod indicium necem fraternae mortis aperiret, sub radicibus Olympi montis a parricidis fratribus consecratur. hunc eundem Macedonum colit stulta persuasio: hic est , cui Thessalonicenses quondam cruento ore, cruentis manibus supplicabant. considerandum itaque est, quale sit numen quod parricidalis amentia, ut parricidium celaret, inuenit.

  53. 12.1.1

    Quapropter quicumque haec sacra deuota mente ueneratur, cuicumque placet superstitionis istius metuenda contagio, aut malis suis solacium quaerit aut facinora eorum tacita cogitatione conlaudat hoc optans, , hoc utique magnopere desiderans, ut et sibi liceat quod diis suis licuit, ut et se ad consortium talis uitae morum similitudo perducat.

  54. 12.2.1

    adulterio delectatur aliquis: Iouem respicit et inde cupiditatis suae fomenta conquirit: probat, imitatur et laudat quod deus suus in cygno fallit, in tauro rapit, ludit in satyro et, ut liberalis in flagitiis esse consuescat, quod inclusam regiam uirginem auro largiter fluente corruperit. puerorum aliquis delectatur amplexibus: Ganymedem in sinu Iouis quaerat, Herculem uideat Hylam inpatienti amore quaerentem, Hyacinthi desiderio captum Apollinem discat, Chrysippum alius, alius Pelopem uideat, ut per deos suos sibi licere dicat quicquid hodie seuerissime Romanis legibus uindicatur.

  55. 12.3.1

    adulteria eorum omnia enumerare difficile est, quis Amymonen, quis Alopen, quis Menalippen, quis Chionen Hippothoenque corruperit: nempe deus uester haec fecisse memoratur. ille, quem uolunt seueris oraculis errantium hominum peccata corrigere, Steropen amat, Aethusam rapit, Zeuxippen stuprat, quaerit Prothoen et Arsinoae adultera cupiditate blanditur. sed ex isto corruptarum mulierum grege una puella amatorem deum et uitauit et uicit: Dafnen diuinans deus et futura praedicens nec inuenire potuit nec stuprare. muliebria patitur aliquis et effeminato corpori solacium quaerit:

  56. 12.4.1

    uideat Liberum amatori suo post mortem etiam promissae libidinis praemia imitatione flagitiosi coitus repensantem. si qui monstruoso cupiditatis ardore in paternae necis armatur exitium, a Ioue sumat exordium: qui fraternum desiderat sanguinem, Corybantum sequatur institutum, et incestum desiderantibus a Ioue sumantur exempla: cum matre concubuit, sororem duxit uxorem et, ut integrum facinus impleret incesti, filiam quoque animo corruptoris adgressus est.

  57. 12.5.1

    inferiores aliqui aemulo stridore persequitur et aduersarium cupit crudeli feritate torquere: ab Apolline ex Marsyae casibus crudelium tormentorum cruciatus discat. alienum aliqui desiderat et hoc cum morte domini conatur implere: uideat ut Hercules occiso Geryone Hiberas abegerit boues. si qui promiscua hominum caede gaudet, praeposteras Martis cupiditates diligenter inspiciat. semina paene omnium scelerum a diis suis peccantium turba colligit et, ut perditus animus impune facinus possit admittere, ex praecedentibus facinorum exemplis maiore se auctoritate defendit.

  58. 12.6.1

    si stupri praemia corruptor inquirit, si uiam optat sollicitationis addiscere, in sinu corruptae mulieris aurum Iouis uideat. si publicus parricida commissam sibi regni custodiam nefaria prodere cupiditate desiderat, respiciat ad eos qui Saturnum filio prodiderunt. quatenus ius laedatur hospitii uel quatenus amicitiae iura turbentur uel quatenus mensae conciliatio sancta uioletur si qui ad iniuriam pronus quaerit, ecce ordinem scelerum de Tantali casibus discat.

  59. 12.7.1

    o facinerosae cupiditatis triste solacium! o hominum deflenda persuasio! o infelicis imitationis cruenta meditatio! scaenam de caelo fecistis et errantes animos per abrupta praecipitia crudeli calamitate duxistis, cum hominibus peccare cupientibus facinorum uia de deorum monstratur exemplis. sed in ista criminum lege, in ista confessione scelerum gratias agamus illis, qui etiam exitia et mortes deorum istorum nobis nescientibus prodiderunt, ut disceremus omnia per tot opstantes. fuit enim et aput ueteres, licet nondum terram inluminasset domini nostri Christi ueneranda dignatio, in spernendis superstitionibus religiosa constantia.

  60. 12.8.1

    Diomedes pudicus ac sobrius Venerem uulnerat, Martem uincit et percutit: Oti et Efialtae edicto Mars belli potens temporali exilio damnatus ferrea catenarum uincla sustinuit: Sarpedonem filium mortuum in Troia Iuppiter plangit et mercedem fabricatorum murorum Neptunus a superbo rege non recipit: alterius regis Apollo greges pascit et Soli omnia uidenti alius occisarum boum nuntiat mortes: Castores , ardet aput Oetam Hercules et Aesculapius alibi fulminatur: Vulcanus a patre praecipitatus pedem frangit, Lycurgum fugiens Liber moritur: Venus in adulterio deprehensa detegitur et post dei nuptias Anchisae hominis cubile sectatur: Saturnus regno timens deuorat filios et filium fugiens in Italia fugitiuus absconditur: ob amorem Catamiti Iuno spernitur et ad Endymionem Luna descendit et contra uoluntatem uxoris et filiae Troianis auxilium ferens deceptus Iuppiter dormit.

  61. 12.9.1

    o flagitiosa confessio! o * * deflendique cultus! o durae seruitutis miseranda conditio! ad istorum cultum deorum sanctos homines et deo deuota mente credentes sacrilegum tyrannorum traxit imperium, et ut huic facinori aliud facinus adderetur, mors est decreta nolentibus. ad theatrum potius templa transferte, ut in scaenis religionum istarum secreta tradantur, et ut nihil praetermittat improbitas, histriones facite sacerdotes: alter dignior locus religionibus istis inueniri non poterit: illic amores deorum uilis turba decantet, illic casus mortesque saltentur, illic deorum templis ab impiis et facinerosis magistris melius mens perdita et adulterium docetur et facinus.

  62. 13.1.1

    Discite etiam, sacrosancti imperatores, uenerandum Alexandriae numen unde sumpsit exordium, ut communi nostra fragilitate detecta ad ueritatis exordium mortalitatis nostrae sermo reuocetur. cum in egipt.. aerisa..... arescentibus frugibus malitiosa famis anmi ...... sum religiosi patriarchae semine procreatus iuuenis Ioseph interpretatus : regis totum quicquid imminebat ostendit. Ioseph erat Iacob filius, qui ob pudicitiam in carcerem missus, ereptus post interpretationem somnii fuit particeps regni. narra septem annorum collectis et seruatis fructibus alterius septennii egestatem diuinae mentis prouidentia mitigabit.

  63. 13.2.1

    huic post mortem Aegyptii patrio gentis suae instituto templa fecerunt, et ut iustae dispensationis gratiam posteritas disceret, ille modius quo esurientibus frumenta diuiserat, capiti superpositus est. nomen etiam ut sanctius coleretur ex primo auctore generis accepit. nam quia Sarrae pronepos fuerat, ex qua nonagenaria Abraham indulgentia Dei susceperat filiam, Serapis dictus est graeco sermone, hoc est Σάρρας παῖς.

  64. 13.3.1

    sed hoc inuito Ioseph, immo mortuo: neque enim ad hoc facinus religiosus animus et Deo summo dicatus adduci-potuisset, ut erroris inlecebras ex nomine suo superstitiosis hominibus ipse praeberet, praesertim cum sciret haec esse in Dei sacrosanctis legibus, ne qui hominum tale aliquid aut ueneraretur aut coleret. hic in Aegypto colitur, hic adoratur, huius simulacrum neocororum turba custodit, et ad memoriam uetustatis errans populus ordinem sacrorum in honorem ac prudentissimi hominis constitutum contentiosa hodieque animositate custodit.

  65. 13.4.1

    sed et in ipso simulacro sicut in ceteris ex assiduis sacrificiis immundi daemonum spiritus colliguntur: nihil enim operantur uictimae et cruor ex assidua caede profusus nisi ut daemonum substantia, qui diaboli procreatione generantur, ex isto sanguine nutriatur. nam ista esse Porphyrius, defensor simulacrorum, hostis dei, ueritatis inimicus, sceleratarum artium magister, manifestis nobis probationibus prodidit. in libris enim, quos appellat περὶ τῆς ἐκ λογίων φιλοσοφίας, maiestatem eius praedicans de infirmitate confessus est. in primis enim librorum partibus, id est in ipsis auspiciis † positus dixit: Serapis uocatus et intra corpus hominis conlatus talia respondit.

  66. 13.5.1

    dicant nunc mihi perditi homines: quis potior est, qui uocat et imperat et includit, an qui uocatur et paret et cum uenerit in suscipientis hominis corpore potestate iubentis includitur? gratias agimus, Porphyri, libris tuis: deorum tuorum nobis substantiam prodidisti: didicimus per te quatenus dii tui hominibus iubentibus seruiant. Serapis tuus ab homine uocatur et uenit et cum uenerit statim iussus includitur et loquendi necessitas nolenti forsitan imperatur.

  67. 13.6.1

    sic aput nos deos Uestros cum hominibus nocere coeperint, religiosi sermonis flagella castigant: sic in corpore hominum constituti dii uestri uerbo Dei spiritalium flammarum igne torquentur, et qui aput nos quasi dii coluntur, aput nos religiosae fidei medelas Christi gratia humano subiacentes imperio et tormenta repugnantes sustinent et uicti poenis ultricibus subiugantur.

  68. 14.1.1

    Penates etiam qui sint explicare contendam, ne quid a me praetermissum esse uideatur. qui nihil aliud putant esse uitam nisi uescendi et potandi licentiam, hos sibi deos ex cupiditatis suae humilitate flexerunt, nutrimenta corporis quae ex cottidianis epulis comparantur hoc nomine pro salute hominum consecrantes. quia per epulas corporis reficitur infirmitas, alimenta solum esse deum nescientes diuini oraculi ueritatem. cum enim

  69. 14.2.1

    dominus Iesus Christus cum diabolo pro nostra salute sollicitus diuina maiestatis suae conluctatione certaret, ut de faucibus eius quem gerebat hominem liberaret, hac eum responsione quassauit. nam cum diceret ei diabolus: csi filius dei es, fac u t isti lapides panes fiant/ respondens ei dominus dixit: cnon in pane tantum uiuit homo, sed in omni uerbo Dei.\' nescientes itaque substantiam generis humani cottidianas epulas hoc nomine consecrarunt: nam omne quod uescuntur homines penus uocatur: hinc et cella penaria, hinc et dii penates ab abiectis et prostratis hominibus misera sunt cogitatione compositi.

  70. 14.3.1

    Vesta autem quid sit discite, ne putetis antiquum aliquid aut cum summo terrore religionis inuentum. ignis est domesticus, qui in focis cottidianis usibus seruit: quapropter cocos habeat, non miseras uirgines sacerdotes, quae contemnentes ignis ipsius fauillas aut prostituto corpore peccare coguntur aut in uirginitate perseuerantes perdunt honestam gloriosi nominis dignitatem.

  71. 15.1.1

    Palladii etiam quid sit numen audite: simulacrum est ex ossibus Pelopis factum, hoc Abaris Scytha fecisse perhibetur. iam quale sit considerate, quod Scytha barbarus consecrauit. estne aliquid aput Scythas humana ratione compositum et illa effera gens hominum et crudeli atque inhumana semper atrocitate grassata in constituendis religionibus rectum aliquid potuit ?

  72. 15.2.1

    simulacrum hoc Troianis Abaris nendidit stultis hominibus uana promittens. deus ut prodesset emptori, et emptor suppliciter adorabat quicquid paulo ante uiderat subhastatum. substantia autem simulacri ipsius ex ossibus Pelopis est. si humana uis, Abari, miseros homines ossa uenerari, purioris saltim et castioris hominis reliquias collige: accedat idolo quod facis ex hominis uirtutibus meritum. Pelops in deliciis amatoris fuit et diu prostituti pudoris damna sustinuit. sed nec adulto ei scelus defuit: eum cuius filiam petebat fraude proditoris occidit, proditorem etiam ipsum periuriis adgressus est et ne promissa redderet praemia, hunc eundem per abrupta praecipitia iactauit. en cuius electa sunt ossa ut deus fieret qui urbes et regna seruaret.

  73. 15.3.1

    sed nec seruauit aliquando nec profuit et quid se maneat ex urbium in quibus fuit casibus uidit: incensa est Troia a Graecis, a Gallis Roma et ex utroque incendio Palladium reseruatum est, sed reseruatum non propriis uirtutibus, sed humano praesidio : ab utroque enim loco homines liberarunt et translatum est ne humano flagraret incendio: tanto numini humana fuerunt praesidia necessaria et ne arderet humanum quaesiuit auxilium. dilatum est Palladium ab incendio, non liberatum: stat sententia, manet poena, ignis imminet, ignis urguet, quem uitare non poterit.

  74. 15.4.1

    iam parturit flamma caelestis, iam diuinae animaduersionis monstratur aduentus, iam futurae cladis nuntiatur exitium: in hoc incendio Palladium latebras inuenire non poterit: ignis iste scrutatur abdita, quaerit absconsa et quicquid errantes homines uanis persuasionibus perdidit, rapida flammarum populatione complectitur. cuenit enim\', inquit, \'dies domini ut ardens clibanus\'. audisti quid ueniat: nihil est quod ex te collectum in apothecis dominicis reponi possit: ardebis ut stipula, cuius inanis uilitas in cineres fauillasque seruatur, qua rapax ignis. uiolentia cogente spiritus pascitur.

  75. 15.5.1

    hic est exitus finisque uester, haec est poena quam pro deceptis hominibus Deus statuit: ut perpetuis ardeat flammis qui contra uoluntatem Dei miserum hominem aut decepit aut perdidit. uolo sane diligenter inquirere cuius Mineruae hoc uolunt esse signum: plures enim Mineruas fuisse constat nec aliquis in ista parte dissentit. singulare itaque genus, institutum, artem propositumque dicamus, ut ex his omnibus inueniri possit Palladium cuius Mineruae sit nomine consecratum. \'

  76. 16.1.1

    Quinque Mineruas fuisse legentibus nobis tradit antiquitas. una filia, quae Athenas condidit, quam ex agrestibus locis ad urbanae conuersationis ordinem rustica turba comitata est. fuit alia in Aegypto Nili regis filia, textrinae artis magistra: tertia uero patre Saturno genita est, sed hanc uiraginem fuisse commemorant: nam numquam se intra feminei sexus uerecundiam tenuit, sed arma semper strepitumque pugnarum et cruenta secuta est studia bellorum. quarta Iouis Cretici regis fuit filia, quae occisum patri detulit Liberum. quinta Pallante patre et

  77. 16.2.1

    Titanide matre orta est, quae patris appellata nomine Pallas est ab hominibus nuncupata. haec parricidalis amentia furoris et uaesanae temeritatis instinctu patrem Pallantem crudeli morte iugulauit nec simplici patris morte contenta, ut diutius malis suis frueretur et ut de morte patris crudelius triumpharet, exuuiis corporis eius ornatae sunt..., ut parricidii facinus ex crudeli ostentatione publicaret. huius est Palladium, pro nefas, nomine consecratum, haec est Pallas quae colitur, haec est quae pontificali lege seruatur, et cuius facinus seuerius damnari debuerat, eius imago suppliciter adoratur. adponite ignem, augete flammas, ut cottidianis sacrificiis uestris discat ardere. quid enim meretur aliud parricida nisi ut perpetua imitatione flammarum ante sententiam dei cottidie flammis ultricibus concremetur?

  78. 16.3.1

    busta sunt haec, sacratissimi imperatores, appellanda, non templa: rogi sunt potius dicendi miserorum: nam in honorem hominum perditorum aedes pro sepulchris miseranda hominum seruitus facit. hic crematorum corporum fauillae seruantur, hic cineres mortuorum inreligiosa lege conduntur, ut acerbarum mortium casus cottidiano uictimarum sanguine recrudescant, ut tristis lamentationis exitus renouatus annuis luctibus renascatur, ut sopitos fletus recentior ululatus exagitet, ut parricidia uel incesta uel mortes ex sacrorum ritu misera mens hominum et colere discat et facere.

  79. 16.4.1

    amputanda sunt haec, sacratissimi imperatores, penitus atque delenda et seuerissimis edictorum uestrorum legibus corrigenda, ne diutius Romanum orbem praesumptionis istius error funestus inmaculet, ne pestiferae consuetudinis conualescat inprobitas, ne quicquid hominem dei conatur perdere diutius in terra dominetur. nolunt quidam et repugnant et exitium suum prona cupiditate desiderant, sed subuenite miseris, liberate pereuntes: ad hoc uobis Deus summus commisit imperium, ut per uos uulneris istius plaga curetur. facinoris eorum periculum scimus, erroris notae sunt poenae, sed melius est ut liberetis inuitos quam ut uolentibus concedatis exitium.

  80. 16.5.1

    aegrotantes contraria delectant, et cum corpus hominis aduersa ualitudo possederit, contra salutem suam a laborantibus peruersa poscuntur. capta mens languoris uitio morborum semper augmenta desiderat et medelas artificum aspernata contemnit, respuit remedium medicinae et in exitium suum prona animositate festinat. tunc, si malum morbi fortius creuerit, maiora remedia quaeruntur et pro salute hominis sollicita fortius se medicina componit: asperi cibi, amari potus nolentibus ingeruntur et, si conualuerit malum, et ignis adhibetur et ferrum. sic homo recepta sanitate et salute sibi reddita quicquid aegrotantis corporis uitio inuitus passus est, hoc totum pro utilitate sua factum esse stantis animi iudicio confitetur.

  81. 17.1.1

    Accipite iam, sacrosancti principes, etiam nomina eorum qua sunt ratione composita. lumen hoc, quod hominibus iussu Dei fugatis tenebris diem reddit, quod per duodecim horarum spatia cursus sui ordinem dirigit, Solem dici uoluerunt, non quia solus est, ut quidam uolunt — quia illic et caelum est et luna et alia plurima sidera quae uidemus, ex quibus quaedam una serie et cohaerentia perpetua simulque copulata lucent, alia toto sparsa caelo uagos cursus suis metiuntur erroribus —, sed ideo Sol , quia cum ortus fuerit obscuratis ceteris sideribus luceat solus.

  82. 17.2.1

    Luna etiam — haec eadem Lncina — a nocturno lumine nomen accepit: hanc etiam quidam Dianam dici uoluerunt, quod per noctem lucens hominibus alterum paene diem faciat. mare nantes a natando Neptunum dici uoluerunt, et ex hoc quod libenter faciebant, substantiam nominis figurantes terrenam uim omnem atque naturam Ditem patrem dicunt, quia haec est natura terrae, ut et recidant in eam omnia et rursus ex ea orta procedant, quae res opulentiam terrae diuitiasque monstrauit.

  83. 17.3.1

    frugum substantiam uolunt Proserpinam dicere, quia fruges hominibus cum seri coeperint prosunt. terram ipsam Cererem nominant, nomen hoc a gerendis fructibus mutuati. ex bellorum casibus Mauors nomen accepit quasi magna uertat. Minerua similiter bellicum nomen est quasi aut minuat aut minetur. uenustas hominum Venus dicta est. Apollinis nomen ex humanis fincxerunt casibus sermone Graeco, quasi omnia commissa sibi aut amittat aut perdat. solem etiam quidam Apollinem dicunt, quia cottidie in occasu constitutus splendorem luminis perdat: perdere autem Graeci dicunt. uidetis ut uestros ementiticios et fictos

  84. 17.4.1

    deos turbulentus error excogitauerit, ut superstitionibus anilibus et formae uobis deorum traditae sint et nomina. sed haec omnia ueritas detexit et ratio sanae mentis inuenit, ut inuestigatis omnibus atque detectis quae sacrilegus error absconderat ueritas in uita luceret. haec enim omnia cum essent male composita terrori primum fuere mortalibus, dehinc consumpta nouitate quasi ex longa aegritudine conualescentibus hominibus natus est quidam ex admiratione contemptus. sic paulatim quod stupebat animus ausus est diligenter inquirere et statim in arcana fictarum ac uanarum superstitionum sagax misit ingenium. tunc ex assiduis tractatibus latentium ratione collecta peruenit ad causas, ut profanarum religionum miseranda commenta humanum genus primum disceret, deinde contemneret, tertio recusaret.

  85. 18.1.1

    Libet nunc explanare quibus se signis uel quibus symbolis in ipsis superstitionibus miseranda hominum turba cognoscat. habent enim propria signa, propria responsa, quae illis in istorum sacrilegiorum coetibus diaboli tradidit disciplina. in quodam templo, ut in interioribus partibus homo introiturus possit admitti, dicit: Me tympano manducaui, de cymbalo bibi et religionis secreta , quod graeco sermone dicitur: ex т;vţłnaJlov , ix , ( aTT€(og.

  86. 18.2.1

    male, miser homo, de admisso facinore confiteris: pestiferum ueneni uirus hausisti et nefarii furoris instinctu letale poculum lambisti: cibum istum mors sequitur semper et poena, hoc quod bibisse te praedicas uitalem uenam stringit in mortem et sedes animae contaminat et malorum continuatione conturbat. alius est cibus, qui salutem largitur et uitam, alius est cibus, qui hominem Deo summo et commendat et reddit, alius est cibus, qui languentes releuat, errantes reuocat, lapsos erigit, qui morientibus aeternae inmortalitatis largitur insignia. Christi panem, Christi poculum quaere, ut terrena fragilitate contempta substantia hominis inmortali pabulo saginetur.

  87. 18.3.1

    quis est autem hic panis uel quod poculum in libris Salomonis sapientia magna uoce proclamat? ait enim: \'uenite, manducate de meis panibus et bibite uinum quod miscui\': et Melchisedech rex Salem et sacerdos summi Dei reuertenti Abrahae cum pane et uino benedictionis optulit gratiam. Isaac etiam cum Iacob benedixisset, cum hoc idem Esau a patre suppliciter exigeret, respondit ei pater: \'dominum\', inquit, cillum feci tuum et omnes fratres eius feci seruos, tritico et uino confirmaui illum\'. tunc Esau casus suos misera lamentatione defleuit, quia tritici et uini, id est futurae felicitatis perdidit gratiam.

  88. 18.4.1

    quod autem consecratis hominibus a Deo panis diuinus iste praestetur per Esaiam dicit spiritus sanctus: sic dicit dominus: ecce qui seruiunt mihi manducabunt, uos autem esurietis: ecce qui seruiunt mihi iocundabuntur, uos confundemini, uos interficiet dominus.\' nonsolumpanis iste a Deo summo sacrilegis et impiis denegatur, sed et poena promittitur et acerbae mortis decernuntur exitia, ut esurientibus faucibus diuinae animaduersionis exitus ingeratur.

  89. 18.5.1

    secuntur etiam hoc idem tricesimi et tertii psalmi ueneranda responsa, ait enim per Dauid spiritus sanctus: gustate et uidete quoniam dulcis est dominus). dulce est caeleste pabulum, dulcis Dei cibus: nec habet in se miserae famis triste tormentum et de medullis hominum procedentis ueneni uirus excludit. et haec ita esse sequentia oraculi responsa declarant, ait enim: timete dominum sancti eius, quia non est inopia eis qui metuunt eum. diuites eguerunt et esurierunt, qui autem inquirunt Dominum non indigebunt omni bono.

  90. 18.6.1

    qui sic in templo praetextatus incedis, qui fulges purpura, cuius caput aut auro premitur aut lauro, errorem tuum turpis egestas insequitur et ceruicibus tuis onerosum paupertatis imminet pondus. illum quem despicis pauperem largus et diues est, sedile illi Abraham in sinu suo praeparat. tunc tu per interiecta spatia flammarum ad mitiganda conscientiae tuae uulnera tenuem ab eo stillantis aquae guttulam postulabis nec tibi uolens Lazarus lenimentum doloris tui aut dare poterit aut impetrare. singulorum enim pari gratia merita pensantur: illi uita confertur propter huius saeculi mala, tibi propter huius saeculi bona perpetua tormentorum poena decernitur.

  91. 18.7.1

    ut autem manifestius disceretur quinam ille esset panis, per quem miserae mortis uincuntur exitia, ipse dominus sancto ac uenerando ore signauit, ne per diuersos tractatus spes hominum prauis interpretationibus fallerentur. ait enim in euangelio cata Iohannem: C ego sum panis uitae: qui uenerit ad me non esuriet, qui in me crediderit non sitiet u m qua m.\' item in sequentibus hoc idem simili modo significat, ait enim: (si quis sitit ueniat et bibat qui credit in me/ et rursus ipse, ut maiestatis suae substantiam credentibus traderet, ait: carnem fili hominis et biberitis

  92. 18.8.1

    sanguinem eius, non habebitis uitam inuobis/ quare nihil uobis sit cum tympani cibo o miseri mortales: salutaris cibi gratiam quaerite et inmortale poculum bibite. Christus uos epulis suis reuocat ad lucem et graui ueneno patres artus et membra uiuificat. caelesti cibo renouate hominem perditum, ut quicquid in uobis mortuum est diuinis beneficiis renascatur. didicistis quid uos facere conueniat, eligite quod uultis: inde mors nascitur, hinc inmortalis uita donatur.

  93. 19.1.1

    ***χαῖρε νύμφιε, χαῖρε νέον φῶς. Quid sic miserum hominem per abrupta praecipitas, calamitosa persuasio? quid illi falsae spei polliceris insignia? nullum aput te lumen est nec est aliqui qui sponsus mereatur audire: unum lumen est, unus est sponsus: nominum horum gratiam Christus accepit. non poteris ad te alienae felicitatis transferre gloriam nec poteris caelestis luminis splendore decorari. in tenebras squaloresque proiectus es: illic sordes, squalor, caligo, tenebrae et perpetuae noctis dominatur horror.

  94. 19.2.1

    si uis ut tenuis saltim tibi splendor luminis luceat, erige uultus et demersos aperi oculos et desertis his ad eum te confer qui dixit: \'ego sum lux mundi,\' cuius diuinis praeceptis continetur ut in hac terrena conuersatione opus nostrum per dies singulos luceat: lucere autem non potest nisi inmaculata nos conscientiae ornamenta protexerint, nisi integra nos et incorrupta uita commendet: tunc orietur nobis ueri luminis gratia, tunc se nobis lucis auctor insinuat, tunc uerum lumen et accipere possumus et uidere.

  95. 19.3.1

    sed, ut sacrilegae uocis conprimatur inprobitas, qui sit uere sponsus sacrarum lectionum oraculis comprobabo, ut probetur sponsum esse Christum, sponsam ecclesiam, ex qua uenerando patri spiritales filii per dies singulos procreantur. in hac probatione arcana prophetarum ueneranda pandantur, adsistat nobis sanctorum oraculorum fides. Iohel diuino spiritu monente sic dicit: (can i te tuba in Sion, sanctificate ieiunium et indicite curationem, adgregate populum, sanctificate ecclesiam, excipite maiores natu, colligite paruulos lactantes, procedat sponsus de cubiculo suo et sponsa de thalamo suo.

  96. 19.4.1

    3 hoc idem Hieremias simili ratione significat, ait enim cum Hierusalem truci minatur oraculo: auferam de ciuitatibus Iudae et de quadruuiis Hierusalem uocem laetantium, uocem sponsi et uocem sponsae/ processum sponsi etiam per psalmos praedicat spiritus sanctus: in octauo decimo psalmo hoc inuenitur oraculum, ait enim: ipse uelut sponsus egrediens f, de thalamo suo exultabit uelut gigans uiam currere;

  97. 19.5.1

    a summo caeli profectio eius et decursio ad summum eius et non est qui lateat a calore eius.) secretiora pandantur arcana: in apocalypsi qui sit sponsus inuenimus. ita est: (ueni, ostendam tibi nouam nuptam uxorem agni. et duxit me in spiritu in montem magnum et ostendit mihi ciuitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo/ Intimandum est quid etiam nobis de hac ipsa re tradat euangelica disciplina. inuenimus enim in euangelio cata Iohannem ita esse signatum : uos mihi testes estis quoniam dixi eis qui missi sunt ab Ierusolymis ad me, quia non sum Christus, sed quoniam [missus sum ante ipsum: qui habet enim sponsam sponsus est, amicus autem sponsi est qui stat et audit eum et gaudio gaudet propter uocem sponsi.

  98. 19.6.1

    huius rei mysterium ostensum est, huius sponsi aduentum sapientium uirginum chorus expectat, huic praefert lumina peruigili cura sancta uirginitas: expectantibus sponsum seruis felicium praemiorum promittitur munus. inuenimus enim in euangelio cata Lucam: (sint lumbi uestri praecincti et lucernae ardentes et uos similes hominibus expectantibus dominum suum quando ueniat a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit aperiant illi. felices serui illi quos adueniens dominusinuenerit uigilantes.\' ecce uenerandorum responsorum oraculis sponsus ostensus est.

  99. 19.7.1

    quid tibi tu in acerbis casibus constitutus beatum nomen inponis P si uis liberatus lumen sequi sponsi, proice errores et peruigili cura sollicitus praecedentia uitae facinora religiosa deuotione castiga. tunc te in nomine suo cum uigilantem inuenerit sponsus, cum fidei tuae merita cognouerit, dabit maximum praemium, dabit integrum munus: intrabis cum eo caeli thalamum, uidebis regiam mundi et, ut uerus particeps esse possis, a piissimo ac iustissimo domino inmortalitatis tibi gratia conferetur.

  100. 20.1.1

    Alterius profani sacramenti signum est θεὸς ἐκ πέτρας. cur hoc sanctum uenerandumque secretum ad profanos actus professione transfertis? alius est lapis, quem deus in confirmandis fundamentis promissae Hierusalem missurum se esse promisit: Christus nobis uenerandi lapidis significatione monstratur. quid tu ad commaculatas superstitiones furtiua fraude uenerandi transferis nominis dignitatem? lapidem tuum ruina sequitur et cadentium culminum funesta conlapsio: noster lapis Dei fundatus manu extruit, confirmat, erigit, munit et restaurati operis gratiam perpetuae inmortalitatis splendore condecorat. ait enim de hoc Esaias iubente sancto spiritu:

Next → — showing 1100 of 161

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0123a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.