Ancient Texts

← Library

De fide Contra Manicheos

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 50 sections

  1. 1.1

    1. EUODII DE FIDE CONTRA MANICHAEOS.

  2. 1.2

    Unus deus pater et filius et spiritus sanctus, inuisibilis, inconprehensibilis, inenarrabilis, inuiolabilis. incoinquinabilis, qui solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem. ipse lumen uerum, uita et ueritas, bonus, summus et quaecumque de illo Lumanus sermo poterit enuntiare: quae tamen ab eo dantur, ut aliquo modo dici possint. ex quo omnia, per quem omnia, siue sedes siue dominationes siue principatus siue potestates; et omnia per ipsum et in ipso creata sunt, sicut in utroque testamento humilibus et pie quaerentibus manifestatur. ipsi gloria in saecula saeculorum amen.

  3. 2.1

    Huic Manichaeus aduersarium esse dicit nescio quem gentis principem tenebrarum, quem etiam adserit ingenitum nec habere auctorem, a quo creatus sit. et utique si ingenitus et non creatus est, per se ipsum est inmortalis. et si per se inmortalis est, non erit deus, qui habeat solus ό, et erit iam mendax apostolus, qui dicit de deo, quod solus habeat inmortalitatem. sed quia apostolus mendax non est, deus solus habet inmortalitatem. et ideo solus uult corporibus praestare inmortalitatem.

  4. 3.1

    Falsum est ergo, quod Manichaeus adserit nescio quam mali naturam cum principe suo non habere auctorem, sed esse ingenitam. deinde si ingenitus deus, ingenita etiam nunc gens tenebrarum, non erit contrarium ingenitum et ingenitum, uidens et uidens, regnans et regnans, uiuens et , aeternum et aeternum. et si contrarium est bono malum, ex aliqua ergo parte discordabit bonum a malo; ex multa uero coniunctum et concordans erit et non iam erit merum malum habendo tanta communia bona cum deo. si uero dicunt: ingenitum est in suo, nihil dicunt. nam ingenitum et ingenitum, aeternum et aeternum. in quantum ingenita et aeterna sunt, numquam erant contraria. num enim quia imperator in potestate magnus est et mediastinus in operatione sua contemptibilis , ideo mediastinus non erit homo, quia homo eat imperator?

  5. 4.1

    Sed si quisquam quaerit, quid sit malum, audiat apostolum dicentem: radix omnium malorum est cupiditas; quam quidam adpetentes a fide aberrauerunt et inseruerunt se doloribus multis.

  6. 5.1

    Cupiditas autem in unoquoque homine est non naturalis, sed uoluntaria ideoque dixit "quam quidam adpetentes". quod enim adpetendo habetur, si non adpeteretur, non haberetur. nam et dominus ostendens, quod in hominis potestate sit, ait: ant facite arborem bonam et fructum eius bonum; aut facite arborem malam et fructum eius malum. , quos ipsi accipiunt, sic scriptum est: etenim speciosa figmenta et ostentatio simulata et coactio uisibilium ne quidem ex propria natura procedit, sed ex homine, qui per se ipsum deterior effectus est per seductionem. ipse etiam Manichaeus non potuit nisi fateri animas. etiam quas dicit ad dei substantiam pertinere, propria uoluntate peccare. nam sic in secundo Thesauri libro dicit: hi uero, qui neglegentia sua a labe praedictorum se minime ex integro parum obtemperauerint legemque sibi a suo liberatore datam seruare plenius noluerint neque, ut decebat, sese gubernauerint et cetera. item in epistula Fundamenti. sic dicit de illis animabus: quae mundi amore errare se a priore lucida sua natura passae sunt atque inimicae lumini sancto extiterunt aperteque in perniciem sanctorum se armarunt et igneo spiritui sunt. infesta etiam sua persecutione sanctam ecclesiam atque electos in eadem constitutos caelestium praeceptorum obseruatores adflixerunt, a beatitudine et gloria terrae sanctae arcentur. et quia a malo se superari passae sunt, in eadem mali stirpe perseuerabunt pacifica illa terra et regionibus inmortalibus sibimet interdictis. quod ideo illis eueniet. quia ita iniquis operibus se obstrinxerunt. ut a uita et libertate sanctae lucis alienarentur. non igitur poterunt recipi in regna illa pacifica, sed configentur in praedicto horribili globo, cui etiam necesse est custodiam adhiberi. unde adhaerebunt his rebus animae eaedem, quas dilexerunt, relictae in eodem tenebrarum globo suis meritis id sibi conquirentes. neque enim futura haec cognoscere stuauerunt atque ab isdem, cum tempus dabatur, se segregarunt.

  7. 6.1

    Rogo uos, ubi audiuntur haec uerba, dubitatis adhuc Manichaeum adactum esse confiteri esse peccatum propriae uoluntatis? non enim unum uerbum inde dixit. sed tam multa, ut quamuis graui somno excitaret. dixit: neglegentia sua; dixit: minime permiserint; dixit: parum obtemperauerint; dixit: seruare noluerint; item dixit: obsecutae sunt; dixit: se superari passae sunt; dixit: se obstrinxerunt; dixit: suis meritis id sibi conquirentes; dixit: neque enim futura haec cognoscere atque ab isdem, cum tempus dabatur, se segregauerunt. et uos dubitatis dicere propria uoluntate peccari?

  8. 7.1

    Iterum ipse dicit in eadem epistula: lucis autem succisiuam partem, hoc est animas peccatrices, et uos non dicitis peccare nisi gentem tenebrarum? sed quid de isto loquar, qui quamuis erraret, tamen euidentissima ueritate hoc conatus est dicere ? cum psum dominum nostrum Iesum Christum nolitis intellegere dicentem ignem praeparatum esse peccatoribus et diabolo et angelis eius, quos omnes uoluit intellegi peccatores; non enim iniustitia est apud deum, ut damnet eos, qui nihil peccauerunt.

  9. 8.1

    Peccare enim quid aliud est nisi in ueritatis praeceptis uel in ipsa non stare ueritate? quod non uoluntate faciunt peccatores. iniuste iudicantur. pertinere autem et angelos ad iudicium, apostolus ostendit dicens: nescitis, quoniam angelos iudicabimus? non autem pertinerent ad iudicium, quo iudicantur, si non pertinerent ad peccatum, quo rei fiant, nec possint merito iudicari. non enim homines iusti de iustis angelis iudicaturi sunt, quibus similes erunt, sed utique de peccatoribus. malefacti sui ergo per cupiditatem quisque auctor est.

  10. 9.1

    Est ergo in potestate. ut sit cupiditas: et ideo etiam malum in potestate est. in potestate ergo est, quod in uoluntate esse non debet; malum enim non potest esse natura nec substantia nec , quia haec bona sunt, in quantum sunt. sed et si aliquos natura- Uter dicimus malos, propter originem ueteris peccati dicimus, in quo iam nostra mortalitas nascitur. totum itaque quod uocatur malum in hominibus, peccatum est et poena. peccatum fit ab anima rationali, cui liberum uoluntatis arbitrium est; et poena infligitur iustitia dei, quae nihil facit iniuste. aduersus haec solita caecitate Manichaei latrant; et cum conuincuntur naturam non esse malum, sed in potestate esse hominis facere bene ant male, dicunt non esse animae liberam uoluntatem et non uident caecitatem suam.

  11. 10.1

    Quis enim non clamet stultum esse praecepta dare ei, cui liberum non est, quod praecipitur facere, et iniquum esse eum damnare, cui non fuit potestas iussa conplere? et has iniustitias et iniquitates miseri non intellegunt deo se ascribere. sed quid uerum est nisi et dominum dare praecepta et animas liberae esse uoluntatis et malum naturam non esse, sed esse auersionem a dei praeceptis et esse iustum iudicium dei, quo damnet peccantes ?

  12. 11.1

    Interea cum dicat idem Manichaeus deum omnibus bonis abundantem, nullo in regnis eius insignibus indigente aut infimo constituto, ita etiam fundata eiusdem splendidissima saecula, ut a nullo umquam concuti uel moueri possint. in alio loco paulo post subiungit et dicit: lucis uero beatissimae pater sciens labem magnam ac uastitatem, quae ex tenebris surgeret, aduersus sua sancta inpendere saecula, nisi aliquod eximium ac praeclarum et uirtute potens numen obponat, quo superet simul ac destruat stirpem tenebrarum, qua extincta quies lucis incolis pararetur. ;

  13. 12.1

    Certe ergo a nullo umquam concuti uel moueri potuerunt regna dei Manichaei. si enim potuerunt, mentitus est dicendo non posse regna illa ab aliquo concuti. et si concussa sunt necessitate aut timore, non erit deus, qui sic concuti potuit. nam uidemus deum Manichaei secundum eundem Manichaeum malo necessitatis pressam, cum labes ac uastitas aduersus saecula eius inpenderet aliudque quod faceret non haberet, partem suam ad pugnam dedisse, ut uel hoc modo quietem lucis incolis conpararet. ipsa uero pars eius, hoc est de lumine lumen, de bono bonum, de sancto sanctum, de aeterno aeternum, de deo deus, de omnipotente omnipotens, corrupta sit, mortificata sit, conmixta sit per omnia mundi corpora a summo usque ad imum, a caelo usque ad stercora, ut et meretrices in theatris et in locis turpioribus turpiores habeant in se obpressum deum, qui liberari forte non possit. dicit enim in fine ipsius epistulae, unde unum capitulum iam posuimus, ipsam dei partem, quae conmixta est, non totam. posse reuocari ad pristinam libertatem.

  14. 13.1

    Ecce uictoria, ecce triumphus, qualem fecit Manichaei deus. nam post amissam partem suam in luctu est, sicut Manichaeus idem dicit, uelum contra se habet, quod dolorem eius temperet, ne corruptionem partis suae uideat. hodie enim diuina quam commemorat substantia subiacet genti tenebrarum ut lutum figulo. hoc in eorum primo libro. Thesauri scriptum est.

  15. 14.1

    Qualis interea turpitudo, quam in eodem Thesauro inter cetera turpia in septimo libro scripsit sic dicens: tunc beatus ille pater, qui lucidas naues habet diuersoria* et habitacula secundum magnitudines, pro insita sibi clementia fert opem, qua exuitur et liberatur ab inpiis retinaculis et angustiis atque angoribus suae uitalis. substantiae. itaque inuisibili suo nutu illas suas uirtutes, quae in clarissima hac naui habentur, transfigurat easque parere facit aduersis potestatibus, quae in singulis caelorum tractibus ordinatae sunt. quae quoniam ex utroque sexu masculorum ac feminarum consistunt, ideo praedictas uirtutes partim specie puerorum inuestium parere iubet generi aduerso feminarum, partim uirginum lucidarum forma generi «ontrario masculorum, sciens eas omnes hostiles potestates propter ingenitam sibi letalem et spurcissimam concupiscentiam facillime capi atque isdem speciebus pulcherrimis, quae parent et mancipari hocque modo dissolui. sciatis autem hunc eundem nostrum beatum patrem hoc idem esse, quod etiam suae uirtutes, quas ab necessariam causam transformat in puerorum et uirginum intemeratam similitudinem. utitur autem his tamquam propriis armis atque per eas suam conplet uoluntatem.

  16. 15.1

    Harum uero uirtutum diuinarum. quae-ad instar coniugii contra inferna genera statuuntur quaeque alacritate ac facilitate id quod cogitauerint momento eodem efficiunt, plenae sunt lucidae naues. itaque cum ratio poposcerit, ut masculis adpareant eaedem sanctae uirtutes, illico etiam suam effigiem uirginum pulcherrimarum habitu demonstrant. rursum cum ad feminas fuerit, postponentes speciem uirginum puerorum inuestium speciem ostendunt. hoc autem uisu decoro illarum ardor et concupiscentia crescit atque hoc modo uinculum pessimarum cogitationum earum soluitur anima, quae eorundem membris tenebatur, hac occasione laxata euadit et suo purissimo aeri miscetur: ubi penitus ablutae animae ascendunt ad lucidas naues, quae sibi ad euectionem atque ad suae patriae transfretationem sunt praeparatae.

  17. 16.1

    Id uero, quod adhuc aduersi generis maculas portat, per aestus atque calores particulatim descendit atque arboribus ceterisque plantationibus ac satis omnibus miscetur coloribus diuersis inficitur. et quo pacto ex ista magna et clarissima naui figurae puerorum et uirginum parent contrariis potestatibus, quae in caelis degunt quaeque igneam habent naturam atque ex isto aspectu decoro uitae pars, quae in earundem membris habetur, laxata deducitur per calores in terram: eodem modo etiam altissima illa uirtus, quae in naui uitalium aquarum habitat, in similitudine puerorum ac uirginum sanctarum per suos angelos adparet his potestatibus, quarum natura frigida est atque humida quaeque in caelis ordinatae sunt. et quidem his, quae feminae sunt, in ipsis forma puerorum adparet, masculis uero uirginum. hac uero mutatione et diuersitate personarum diuinarum ac pulcherrimarum frigidaeque stirpis principes masculi seu feminae soluuntur atque id, quod in ipsis est uitale, fugit: quod uero resederit, laxatum deducitur in terram per frigora et cunctis terrae generibus admiscetur.

  18. 17.1

    Quis non rideat uel potius doleat et detestetur istum hominem tam horrenda et execrabilia de diuina substantia dicentem? ergo substantiae lucis aeternae, parti dei in captiuitate, in calamitatibus, in aerumnis, in pressuris, in sordibus atque inmunditia secundum uestrum errorem, uestram constitutionem non poterat aliter cotidie subueniri, nisi beatus pater, qui naues lucidas habet , quem tertium legatum appellatis, et uirtus altissima uirtutes suas in diuersi sexus naturam conmutet; quas quidem intemeratas dicitis, sed tamen ut meretricum more pulchritudine sua principum tenebrarum letalem et spurcissimam concupiscentiam confusae inuicem accendant. non enim inuenistis uerum, quo tantam turpitudinem aliquando honestius diceretis. et qua causa hoc faciunt ? ut eis in libidinem concitatis occasionem liberationis reperiat substantia diuina. quid aliud sonat, nisi ut etiam per genitalia daemonum uias euadendi inueniat diuina maiestas ? deus magne, subueni animis ista turpia credentibus, ista nefanda sectantibus ! quis haec non exhorreat? rogo uos. quis tam caecus est, ut ista credat? rogo uos.

  19. 18.1

    Sed certe respondeatur mihi ab iis, qui ipsum Manichaeum sequuntur: si deus incorruptibilis est uel omnis natura summi boni inuiolabilis, inmaculabilis, inadibilis, incoinquinabilis, inconprehensibilis: quid poterat facere mali natura huic tantae naturae, si nollet cum illa pugnare, ne ad tantum dedecus deduceretur? hoc dixi: quid factura erat deo gens tenebrarum, si nollet cum illa pugnare? si mini dicitur "nihil," quaero, cur hodie eius pars, hoc est dei deus in calamitatibus, in pressuris, in captiuitate, in subiectione sit constituta, ut tam turpiter etiam liberetur et nec sic liberari tota possit uel ipse pater, ut luctum habeat memoratae partis suae causa, quem ludum Manichaeus in suis libris apertissime praedicat.

  20. 19.1

    Ait quidam: nihil ei fieri poterat, sed ut ostenderet praescientiam se habere cogitationum principum tenebrarum, et ut monstraret nihil se timere, propterea . cui ego dixi: qui potuit cogitationes principum tenebrarum uidere ac neminem timere, quare non uidit luctum sibi inminentem de partis suae infelicitate, quam hodie patitur? quam partem suam quam recipiet integram, quia remanet inde aliquid, sient ipse dicit, quod purgari non poterit, et in globo tenebrarum in aeternum damnabitur. magna praescientia uel potius inscientia et misera infirmitas, hoc est totum, quod neminem timebat. certe si se tueri aliquo modo non poterat, rogaret. ut sibi parceretur, ne ad tantum dedecus integritas illa et decus omnium ornamentorum * retur.

  21. 20.1

    Item dictum est a quodam; nihil ei poterat facere gens tenebrarum, sed ipse noluit pati rem malam circa fines suos et misit, qui eam debellaret cui ego dixi: si ita est, ut dicis. ipse potius inuenitur malus, qui rem uicinam nihil ei nocentem delere uoluit. et sicut malus in illam, sic crudelis in suam aut ignarus futurae calamitatis eius. cum enim putat rem bonam se posse perficere, ut in regno mali, quod ei non nocebat, regionem suam extenderet, prius non praeuidit infelicitatem, quae memoratam partem eius cotidie premit; deinde quod eam totam numquam in pristinam libertatem recipere poterit.\'

  22. 21.1

    Sed cum huic obiectioni responderi minime possit, solitam inperitiam obponunt: quid facturi erant Iudaei Christo, si nollet ab eis pati? o utinam uidere possint, quod facile uiderent, nisi per nebulas contentionis excaecarentur, quid sit inminentis mali premi necessitate, quam deum suum passum adseuerant; et quid sit misericordiae benignissimum officium, quod sapientia et uirtus dei dominus Iesus Christus uoluntate et ineffabili potestate per hominem, quem suscepit ex uirgine, generi humano exhibere dignatus est, ut hominibus per hominem patientiae demonstraret exemplum. oportebat enim, et hoc iustum erat. ut homines per patientiam humilitatis uincerent difficultatem infirmitatis carnis suae, quia in eam per elationem superbiae ceciderant, sicut in Adam primo homine nostra scriptura indicat. numquid et uos potestis dicere: quia erant aliqui homines, quos deus uolebat docere patientiam, propterea uoluit a gente tenebrarum tanta mala pati, ouem-. admodum dominus a Iudaeis ? aut numquid potestis dicere, quia suscepit aliquam naturam passibilem deus, in qua pateretur a gente tenebrarum quicquid ei facere potuit. ut tamen ipse in sua substantia nulla ex parte mutaretur, sicut uerbum dei, qui est filius dei, etiam ipse sicut pater incommutabilis suscepit hominem mortalem. integra et inuiolata deitate in carne mortali doceret mortales per patientiam mortem uincere et ipsius infirmae carnis futuram in melius resurrectione monstraret ?

  23. 22.1

    ergo f\'sset per se ipsum inuisibilis, uisibilis in homine adparuit. quem de femina suscipere dignatus est, at in euangelio legimus. dicit et apostolus: factum de muliere. et isti : quare non ait ex uirgine? non intellegentes, quod consuete dictum sit secundum proprietalem linguae usum scripturarum, sicut de Eua dictum est: formauit eam in mulierem, antequam uel ostenderetur uiro. quamuis Maria non incongrue propter partum dicitur mulier, uirgo uero, quod uirilem nescierit conuentionem neque pariendo uirginitas eius corrupta sit. quod autem ang-elus etElisabeth dixerunt Mariae: benedicta tu inter mulieres, nulla quaestio est, quia reuera benedicta est uirgo inter mulieres. sed no dicatis "sicut angeli adparuerunt sic habet corpus, ne de femina nasceretur." quid ? si uobis dicatur: ubi legistis Christum in carne uenisse ? nonne dicturi estis: in euangelio i respondetur ergo uobis ibi esse scriptum Christum natum de uirgine. sed solita foeditate dicetis scripturam ipsam falsam esse. nec uidetis aliquem similem uobis.caecum hoc posse facere, ut ea, quae uos dixeritis uera, ille falsa esse (, et quae dicitis , ille uera. esse dicat ac sic aperiatis ianuas omni hominum errori uel sceleri, u.t unusquisque, prout uoluerit uel delectatus fuerit, ipsas diuinas scripturas accipiat. respuat uero, quae non intellegens et offensus putauerit mala et non inueniatur haec regula, errores uestri unde tales corrigantur.

  24. 23.1

    Accipite integre canonicas scripturas, si integri esse desideratis. si enim intellegeretis crederetis certe, quod apostolus dixit, per feminam nostrum genus fuisse deceptum — ait enim : timeo, ne sicut serpens Euam seduxit astutia sua. sic et uestrae mentes corrumpantur - possitis intellegere per feminam nostrum genus oportuisse liberari, ut quoniam per feminam mors facta est, per feminam uita recuperaretur atque ita demonstraretur non ipsam creaturam femineam esse culpandam, cuius est deus conditor, sed uoluntatem, qua Eua peccauit. sed timent illam et ineffabilem potentiam in uirgineo utero credere fuisse, ne sanguine eius pollueretur, cum et in apostolis et in multis dignis feminis et habitauerit et nunc habitet, qui utique corpora habent et sanguinem habent. si enim in Maria coinquinari potuit et in omnibus potuit; si autem non potuit in illis. utique. nec in Maria potuit. in cuius uisceribus operata est dei sapientia.

  25. 24.1

    Certe ipsum de patre atque de matre natum non negabunt, cuius animam secundum suum errorem deum esse omnipotentem similiter non negabunt. qui se mira superbia adsumptum a gemino suo, hoc est spiritu sancto, esse gloriatur. et utique si geminus est spiritus sancti, et ipse spiritus sanctus est et ipse deus omnipotens ut spiritus sanctus. qui tamen Manichaeus carnem habuit. in qua si coinquinatus est spiritus sanctus aut eius anima gemina spiritus sancti, coinquinabilem deum colunt. si uero nusquam deus coinquinatur, cum etiam lux corporum caelestium usque ad terras perueniat et non coinquinetur. cum manifestum sit solem istum. cui genu flectunt, in omnibus stercoribus et putoribus radios suos expandere et eos nusquam coinquinari: desinant blasphemare et rogent deum, ut ab errore liberentur. incoinquinabilis enim substantia non ideo non coinquinatur, quia nihil adtingit. sed quia permanet in sua munditia. qualecumque . sit quicquid adtigerit sicut corpus inuulnerabile aut inpenetrabile numquid illud dicimus. quod non percutitur ferro. sed potius, quod etiam cum percutitur non penetratur? et ideo magis probatur filius dei non posse de sanguine feminae coinquinari, quia per feminam natus est quamquam si non per feminam nasceretur et membra illa deuitasset, uideretur indicasse posse se inde pollui et minus 8 nobis fidenter incoinquinabilis diceretur. consecrauit autem uirginitatem, quia de uirgine nasci uoluit et sola illi mater in terris eligenda erat ad suscipiendum hominem, qui iam patrem habebat in caelis.

  26. 25.1

    Sed dicunt: quare ergo negauit matrem suam, quando ei dixit: quid mihi et tibi, mulier et quando, cum ei nuntiatum esset, quod eum uellet uidere, respondit: quae est mater mea aut qui sunt fratres mei? ac eos potius in hunc adfectum conputauit, qui facerent uoluntatem patris eius, quia exemplo suo iam docebat negandos esse terrenos parentes propter deum. opera enim diuina facienti terrenus adfectus obstrepere non debebat. nam si propterea non habebat matrem, quia negauit matrem, nec Petrus et ceteri apostoli habebant patres, quia monuit eos dicens: et patrem ne uocaueritis uobis super terram; unus enim est pater uester, qui in caelis est. quod ergo eos monuit de patre terreno, hoc de matre prior fecit. hoc ergo dicimus sapientiam dei suscipiendo hominem non esse coinquinatam; sed misericorditer ad hominum salutem hominem suscepisse, ut fieret, sicut apostolus dicit, mediator dei et hominum homo Iesus Christus. non enim dubitanti discipulo suo mentiri potuit, qui dixit: ego sum ueritas, quando cicatrices uulnerum suorum, ut etiam manu tangeret, praebuit. quomodo enim huic in aliquo securi fidem haberemus, si discipulo suo sic mentitus esset? absit talis blasphemia nec eos ipsos in sempiternum reos teneat, qui hoc audent adserere aut credere ; sed euigilent aliquando et intellegant. quam nefaria peruersitate ista credantur.

  27. 26.1

    Nos autem Christum dominum uerum hominem suscepisse credimus et in ipso uisibiliter inuisibilem hominibus adparuisse, in ipso inter homines fuisse, in ipso ab hominibus humana pertulisse, in ipso homines docuisse, a quibus esset recedendum, quid esset perferendum, quo esset tendendum. totum autem hoc nulla fecit necessitate. unde ipse dicit: propter hoc me pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam illam. nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso; potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. non ergo mali necessitate amisit eam. uoluit enim, ut illa, quae in passione eius facta sunt, omnia fierent ad humanam naturam docendam, non ad suam tuendam. sicut enim nos, qui ex anima et corpore constamus. cum sumus inuisibiles secundum animam, uisibiles autem secundum corpus. omnia, quae uisibiliter siue honoris accipimus siue contumeliae uel iniuriae patimur, ad animam, quae inuisibilis est. tamquam ad principem necesse est ut referamus, quia ipsa corpori principatur — nam et cum simus secundum animam inmortales, cum mortui corpore fuerimus, nos mortui dicimur — -ita et dominus secundum carnem et formam serui, quam suscipere dignatus est, et contumelias passus et uincula et flagella et mortuus esse manifestatur: ut omnia ueridice ueritas et nihil falso fecisse credatur, quia potestate ac uoluntate uerbum caro factum est et natus et passus et mortuus et resurrexit nulla sua necessitate, sed uoluntate et potestate, cuius nulla pars aliquando depraedata, nulla nunc usque captiua est non solum diuinae sed nec ipsius mortalis quam suscepit, sed nec umquam capi poterit nisi ab eis, qui ei per fidem uoluerint mundo corde coniungi, non sicut deus Manichaei, qui necessitatis malo pressus hodie hic ex parte. quod negare non possunt, in miseriis et calamitatibus uolutatur.

  28. 27.1

    Intellegite sane, si potestis, etiam inter ipsos homines quantum distet inter necessitatem et uoluntatem. si quis uerbi gratia merito peccati sui in carcerem iubente iustitia mittatur. alius adsit uir sanctus, qui eundem carcerem ingrediatur propter illius consolationem aut liberationem, numquid ambo in carcere ex una causa constituti sunt? ille missus est, ille ingressus; ille poenam patitur, ille misericordiam facit; ille ingressus est. cum uoluit, egressus est, quando uoluit; ille nisi interueniente indulgentia nullo iure poterit liberari. et hoc homines facere possunt et praestant libere beneficium, cum aliquando sibi nihil cupiant praestari. cogitate ergo iam, si deus potest pati aliquam necessitatem. cum possint homines bene facere uoluntate nulla mercede conducti, nulla necessitate conpulsi. nullam ergo necessitatem patitur deus neque facit. quae facit, sed summa et ineffabili uoluntate ac potestate..

  29. 28.1

    Et tamen uos maxime secundum errorem uestrum non debuistis obponere istam contradictionem, qua dicitis: quid facturi erant Iudaei Christo, si ab eis pati? quia secundum eiusdem Manichaei blasphemias Christus carnem non habuit nec aliquid a. Iudaeis passus est. sic enim in epistula Fundamenti dicit: inimicus quippe. qui eundem saluatorem iustorum patrem se sperauit, ipse est crucifixus, quo tempore. aliud actum est atque aliud ostensum. princeps itaque tenebrarum adfixus est cruci idemque spineam coronam portauit cum suis sociis et uestem coccineam habuit; acetum etiam et fel bibit, quod quidam dominum potasse arbitrati sunt. atque omnia, quae hic sustinere uisus est, tenebrarum ducibus inrogata sunt, qui clauis etiam et lancea uulnerati sunt.

  30. 29.1

    Utquid ergo obponitis dicentes: quid facturi erant Iudaei Christo, si nollet ab eis pati ? cum de passione ipsius ita sentiatis. at non ipsum deum passum aliquid in corpore suo. sed principem tenebrarum illa omnia passum putetis. contra fidem autem nostram quomodo ista obponatis?

  31. 30.1

    Nos enim credimus, ut in euangelio scriptum est, quia Christus uoluit pati, et. quando uoluit, passus est; non enim quando uoluerunt Iudaei passionem ipsam fecerunt. uolebant quidem tenere eam et occidere et secundum uoluntatem suam iam perfecerant scelus, quod conabantur, et iam rei erant inmanissimi peccati, quia uolebant, etiamsi nihil fecissent; tamen ille, qui potestatem. habuit. ponendi animam suam, quando uoluit eos facere permisit, qui legionibus angelorum potuit iubere, ut Iudaei perirent. uel uno uerbo suo omnes interimere.

  32. 31.1

    Dominus ergo Christus secundum hominem. quem suscepit, passus est; et nullum membrum eius hodie tenetur a Iudaeis uel mortalis corporis. quod susceperat. sicut supra diximus. nam deus uester o Manichaei, labe ac uastitate inpendente pressus est, non libera uoluntate processit ad pugnam, sed necessitate conpulsus est; nec praestare aliquid uoluit. sed resistere conabatur. qui etiam in sua substantia. non in suscepto mortali corpore deuoratus atque conmixtus est; qui ex parte hodie tenetur, ex parte in globo semper tenebitur. et tamen quis ferat tam incredibiles blasphemias, quas isti de ipsa passione domini proferre non dubitant.?

  33. 32.1

    Omnes apostoli, omnes linguae rationales dominum Christum passum esse clamant, omnis sana fides Christum pro nobis passum confitetur, et Manichaeus daemones omnes illas passiones adserit pertulisse. non enim propterea dicit eos passos. quia de ipsis dominus triumphauit et de ipsis nos per patientiam triumphare docuit. sed quia dominum Christum negant habuisse carnem mortalem. quibus dicimus: si non habebat carnem mortalem, quid erat, quod tenuerunt Iudaei? quid erat, quod in cruce pendebat? quid confixum erat clauis in ligno ? quid est percussum lancea, unde sanguis et aqua profluxit? si enim uisa sunt tantum fieri et facta non sunt, phantasma erunt . quod nefas est credere.

  34. 33.1

    Si autem uere facta sunt. non tamen in carne mortali, sed in ipsa diuina substantia facta esse dicitis mutabilem dicitis esse diuinam substantiam et uisibilem carneis oculis et carneis manibus et uulnerabilem ferro : quae rursus nefas est credere. et ideo dum timet dicere Manichaeus, quia ista facta non sunt, et iterum timet dicere, quia in diuina substantia facta sunt, et non unit confiteri. quia nec intellegere potuit, quomodo filius dei, per quem facta sunt omnia. sine aliqua mutatione uel coinquinatione diuinae substantiae suae hominem cum carne susceperit: coactus est dicere, quia non Christus, sed princeps tenebrarum cum suis sociis illa omnia passus est. miseri! non timetis, ne dicatur uobis in iudicio : ego uos liberaui. pro quibus passus sum: ite. ille nos liberet. cui meas ascribitis passiones.-

  35. 34.1

    Dicitis magno errore, sed tamen dicitis Christum cotidie nasci, cotidie pati, cotidie mori, numquid forte in iis. qui credunt et pro nomine ipsius tribulationes mortemque patiuntur? non, inquiunt, sed in cucurbitis et poris et in portulaca et ceteris huiusmodi rebus. magna ridicula, magna. caecitas : superius passionibus daemonum, hic passionibus holerum homines liberantur a peccatis.

  36. 35.1

    Item cum eis dicimus: quid factura erat deo gens tenebrarum, si nollet cum illa pugnare ? dicunt: nihil fieri potuit deo incorruptibili. non enim si quia uerbi gratia sphaeram uitream solidam unguibus lacerare uoluerit, aliquid ei umquam faciet saeuitia unguium suorum. sed si uel talem substantiam diuinam isti esse fingerent, ut omnis saeuitia gentis tenebrarum talis ad illam esset, quales sunt ungues lacerantis ad sphaeram uitream, non deus Manichaei hodie luctum pateretur de partis suae abscissione uel amissione: quam partem dicunt, cum in fructibus uel in herbis fuerit, id est in uel beta uel talibus rebus, et principium suum et medietatem et finem nosse, cum autem ad carnem uenerit, omnem intellegentiam amittere; et propterea magister hominibus missus sit, quia stulta in illis facta est pars dei, et propterea non sit missus , quia sapientem habent animam.

  37. 36.1

    Quis ista credat uel ab hominibus aliquando uel inter homines posse dici? sed tamen quomodo nihil mali patitur substantia dei uestri, cum et in pomis ligatur et in carne excaecatur uel cum uolens redire deicitur ad terras a gente tenebrarum? sed si nihil ei mali contigit uel contingit, falsa omnia sunt, quae Manichaeus dixit in epistula Fundamenti, quae caput est omnium fabularum, uel in Thesauro. qui thesaurus est omnium turpitudinum et blasphemiarum, uel in ceteris omnibus libris, in quibus tanta loquacitate nihil aliud quam infelicitatem substantiae dei, quam conmixtam dicit principibus tenebrarum, et in diuinis uirtutibus tristitiam propter illam magnam sollicitudinom ut liberetur adfirmat. nam reuera nihil mali aut potuit aut poterit pati substantia dei nec aliquem habet inimicum, qui eius partem ingenitam corrumpat, sed homines sunt deo uel potius sibi inimici non obtemperando praeceptis dei et cupiditatibus se potius corrumpendo, non deum.

  38. 37.1

    Duorum uero testamentorum concordiam si simplici oculo intendere uelitis, o Manichaei, facillime uideretis. rabide enim ferimini in id, quod scriptum est: spiritus dei superferebatur super aquam et: uidit deus quia bonum est et: Adam ubi es? et: deus zelans et: ignis edax et: gladius meus et cetera talia, non considerantes, quia, si alius ita caecus sit, ut reprehendere uelit illud domini, quod in euangelio dictum est: non iurabis per caelum, quoniam sedes est dei; neque per terram, quia scabellum est pedum eius, et hoc dicat quod uos mira dementia dicere soletis; ubi erat deus, ante quam esset caelum et terra ? aut quod scriptum est: e.t miratus est Iesus, cum mirari nemo soleat nisi de re, quae illi erat incognita. uidere autem quia bonum est, non sit ignorantis sed quia placuit ei quod fecit. aut illud, quod scriptum est dicente domino: quis me tetigit? et de Lazaro : ubi posuistis eum? et: ego ueni non pacem mittere super terram sed gladium et: ignem ueni mittere in mundum et: ueni, ut qui non uident, uideant, et qui uident, caeci fiant et: uendite res uestras et emite uobis gladios et apostolus: zelo dei uos zelo et: reuelabitur ira dei de caelo super omnem inpietatem et cetera innumerabilia ab ipso domino uel ab apostolis dicta uel facta, quae insanissime poterunt homines accusare non intellegentes. nam et auari uel flagitiosi possunt aliter accipere, quod dominus ait, ut si quis dimiserit, quae habet, septuplum aut etiam centuplum in hoc saeculo accipiat; aut si aliquis uxorem, ancillam uel etiam meretrices dimittere propter dominum uelit spe illius multiplicationis faciat, non amore iustitiae. possunt etiam horrere male intellegentes quod ait: si quis non manducauerit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se uitam. nam quod ait: qui dixerit fratri suo fatue, reus erit gehennae ignis, si dicant stulti, ecce pro conuicio gehenna minatur. quem dicitis ignoscere peccata; nonne ignorant, ubi caput habeant. et tamen aliquid sibi uidentur dicere? ant quod tam multas animas necandas daemonibus in porcis tradidit, cum tales animas dicatis esse porcorum quales sunt hominum? aut quod arborem, in qua fructus, quia non erat tempus, non inuenit. uerbo aridam fecit quam animam intellegentem dicitis habere ?

  39. 38.1

    Ecce quanta iniquissimi et caeci. homines de diuinis eloquiis dicere, sicut uos in ea. quae mystice facta uel dicta sunt in ueteribus libris, ignorantes , ut temere accusetis, quod non intellegitis, haec autem cum de nouo testamento uobis obiecta fuerint, dicitis diuina et spiritalia significare. ueteris autem testamenti sanctas litteras figurate posse accipi negatis, et ipse dominus figurate inde quaedam dixerit et apostolus Paulus omnia. illi populo in figura - scribat. nam et ipse regulam monstrans multa inde exposuit. sed forte dicitis solita uanitate et obtunso corde contra dominum uel apostoli auctoritatem loquentes ueteris testamenti dicta exponi prorsus non posse, solum autem nouum in talibus exponi posse.. et non consideratis non uos habere quid dicere, si ab aliis inpiis uobis, dicatur uetus potius exponi posse, nouum non posse. mens autem sana utrumque testamentum considerans quaecumque in inuenerit expositionem admittere, sine dubio in altero declarabit. multum adparet inperitia uestra uel potius malitia. adtendite in actibus Leuci, quos sub nomine apostolorum scribit, qualia sint quae accipitis de Maximilla uxore Egetis. quae cum nollet marito debitum reddere, cum apostolus dixerit: uxori-uir debitum reddat, similiter et uxor uiro, illa subposuerit marito suo ancillam suam, Eucliam nomine, exornans eam, sicut ibi scriptum est, aduersariis lenociniis et fucationibus et eam nocte pro 86 uicariam subponens, ut ille nesciens cum ea tamquam cum uxore concumberet. ibi etiam scriptum est. quod cum eadem Maximilla et Iphidamia simul issent ad audiendum Andream, puerulus quidam speciosus. quem uult Leucius uel deum uel certe angelum intellegi, commendauerit eas Andreae apostolo et perrexerit ad praetorium Egetis et ingressus cubiculum eorum finxerit uocem muliebrem quasi Maximillae murmurantis de sexus feminei et Iphidamiae respondentis. quae colloquia audisset Egetes credens eas ibi esse discesserat. quid ad haec dicit-is? rogo uos. quare non timuit Maximilla per turpissimum lenocinium ancillae suae ligare animas in carne? cum autem illum puerulum tam turpiter credatis esse mentitum, quis uobis credat loquentibus, quando si mentiamini, dominum uos dicitis imitari?

  40. 39.1

    Sed uos temeritate pleni adhuc inruite in ueteres libros, ut quae nescitis potius accusare quam discere laboretis. considerate. quae ibi miracula sint. si miraculis noui testamenti delectamini. ibi mortui primo suscitati, ibi leprosi primo mundati et alia multa quae diligenter et pie quaerentibus ad aedificandam fidem innotescunt. si autem bonis praeceptis delectamini, ibi primitus scripta sunt duo illa praecepta. quae sublimiter dominus laudat de diligendo deo et proximo. ibi dimittenda domus parentes et filii et cetera propter dominum, ibi non reddendum malum pro malo, ibi orandum pro inimicis, ibi inimico ignoscendum, ibi tradenda maxilla ad accipiendam alapam et quaecumque in nouo testamento praecepta sunt non solum ibi mandata sed etiam a sanctis uiris omni uigilantia conpleta. numquid et hoc poterit dicere malitia uestra quaecumque bona et magnifica ibi scripta sunt falsa esse et adposita? illa uero. quae non intellegentes putatis mala, ea tantummodo uera esse ? debetis enim adtendere alios similiter inpios ita de nouo testament.o facere posse, ut quaecumque ibi sunt, quae non intellegentes , ea reprehendant et dicant ipsa ibi esse sola uera, illa autem omnia, quae ibi aperte magnificata sunt, dicant esse falsa atque ab amatoribus domini adposita, ne omnia uiderentur fugienda. ut et uos et illi tali caecitate percussi iam iudicati et damnati fugiamini. tandem uigilate et a blasphemiis conquiescite atque omnium sanctarum canonicarum scripturarum, si christiani esse cogitatis, auctoritatem recipite et quae non intellegitis accusare nolite. sed potius eorum intellectum desiderate.

  41. 40.1

    Nam quale est etiam illud, quod resurrectionem carnis negatis? Paulus apostolus clamat:- seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione; seminatur in contumelia, in gloria; seminatur in infirmitate, surgit in uirtute ; seminatur corpus animale, surgit, corpus spiritale; et uos contra reclamatis hominis non posse resurgere et eam tenebrarum principem habere auctorem, cum eandem apostolus membra Christi et templum spiritus sancti esse dicat. nescitis, inquit, quia corpora uestra membra sunt Christi? quod non utique secundum infirmitatem praesentis corruptionis, quae de peccati originalis poena descendit, sed secundum adoptionem futurae resurrectionis dicit, sicut et alibi ait: et ipsi in nobis ingemiscimus adoptionem expectantes redemptionem corporis nostri. alibi etiam eandem carnem ecclesiae conparauit, cum de coniugio loqueretur, dicens: nemo enim umquam carnem suam odio habet, sed nutrit et fouet eam sicut. Christus ecclesiam. quod ergo alio loco dicit: caro -. aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem em, non damnat, ut eam tamquam inimicam existimemus, sed admonet potius, ut subiugemus nobis eam, ut ad bona opera concipienda et parienda uelut coniux spiritui seruiat: quod dicit non posse fieri nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. non enim natura carnis, sed poena eius nobis reluctatur, quia peccato meruimus esse mortales. nam iterum dicit: corpus uestrum templum est in nobis spiritus sancti. et tamen cum ipsa caro propter praesentem infirmitatem foenum appelletur, creditis Iohannem de foeno auram fecisse et non creditis deum omnipotentem de corpore animali spiritale corpus facere posse. nam propter ipsam conmutationem carnis, quae futura est, quoniam de ista carne caeleste corpus deus facturus est, quando erimus aequales angelis dei, propterea uerissime dicit idem apostolus. caro et sanguis regnum dei non possidebunt.

  42. 41.1

    Sed non mirum, quod ita caeci estis, ut non posse ab omnipotente deo ista fieri putetis, cum etiam dicitis mundum uel omnia, quae facta sunt, non potuisse aliter deum facere nisi magna et miserabili necessitate et nisi esset materia, quae illum ad operationem mundi adiuuaret, ut inde posset partem suam liberare. eligite ergo nunc, quid sequi uelitis: deum minus potentem et infirmum, qui necessitate partis suae in miseria constitutae a materia, quam ipse non fecerat, ut mundum faceret adiutus est, an deum omnipotentem, qui nulla necessitate, sed propria uoluntate et summa potestate dixit, et facta sunt, mandauit et creata sunt; qui uocat ea. quae sunt, tamquam ea, quae sint.

  43. 42.1

    Uos ergo homines, qui ista inpietate Manichaei estis decepti, fugite, festinate, dum licet, ne damnationem aeternam ab illo iusto iudice mereamini; paeniteat nos peccatorum uestrorum, si cupitis liberari, et nolite audire Manichaeos dicentes: non peccamus nos, hoc est animae lucis, sed peccat gens tenebrarum. si enim ita est, quare nos terrent, ut eis credamus? non enim possunt dicere, quia infidelitas non est peccatum, cum scriptum sit: qui non credit, iam indicatus est.

  44. 43.1

    Si ergo infidelitas peccatum est, et non peccat nisi gens tenebrarum, restat, ut ab omni peccato pars lucis inmunis . omnes ergo ad regnum redeunt, quia ipsi non peccant, et nihil timendum est alicui animae, quia nihil peccat, et falsa sunt. quae Manichaeus dicit, succisiuam lucis partem, hoc est animas peccatrices damnari ad custodiam globi, ut aliqua securitas diuinis regnis iri periculo constitutis tandem aliquando conparetur. necesse est ergo, ut aut pars lucis peccet aut pars tenebrarum. sed pars lucis peccat, deus peccat, quod nefas est dicere: si autem pars tenebrarum peccat, ipsa uocatur ad regnum per eum, qui dixit: non ueni uocare iustos sed peccatores, quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus. illa autem diuinitas de diuinitate et lux de lumine tenebrarum generi - rans in aeternum sociatur._

  45. 44.1

    O detestandum mentis errorem talia credentium! uellem tamen. ut adtenderetis et uidere uelletis eum, quem naturaliter summum malum esse dicitis, non posse fieri, ut malus sit, quoniam si quicquid facit, sic facit. ut a natura sua recedere et aliter facere non possit, prorsus peccat; si autem nihil peccat, nihil mali faciat et ideo, si nihil mali fecit, non est utique malus. restat itaque, ut pars dei, quae deus intellegitur, quam animam dicitis, sola sit rea omnium peccatorum et omnia illa, quae accusanda insanissime putatis. in deum uestrum refundatis. sed quid ueritas clamat ? corpus cum exanime est peccare non posse, sed per ipsum posse peccari; animam uero quidem peccare non posse. quia nec praecepta rationis potest accipere neque ad beatitudinem peruenire, sed in suo gradu seruare ordinem naturae, quem accepit; rationalem autem, quia potest recte factorum rationabilia praecepta percipere et recte factis ad aeternam beatitudinem peruenire, si hoc peccando noluerit. iuste ad inferiora damnari, quia inter ipsam et deum non separat nisi uoluntas praua.

  46. 45.1

    Legite. Manichaei, et omni uigilantia ista discutite et magis magisque legite atque discutite, sed animo aequo. non animo inimico. legite illud adtendentes, quia erit uobis in futuro iudicio ista scriptura testis, si agnoscentes uera. esse, quae dicta sunt, ad sinum matris ecclesiae catholicae, quae sola ueritatem docet, omni cursu non festinaueritis.

  47. 46.1

    tandem atque eligite. Manichaei. quem sequi uultis : patrem ingenitum, filium unigenitum, spiritum sanct.um in patris et filii unitate communem. unum deum omnipotentem, incorruptibilem, inadibilem, incommutabilem, . bonum. sanctum. clementem, iustum. qui non habet partes quia est. neque eius particula separari ab eo potest. quia inseparabilis est, neque aliquid eius inmutari potest. quia totus incommutabilis est. neque uel leuiter eius substantiae corrumpi potest, quia totus incorruptibilis , qui uoluit, et facta sunt omnia. sunt. quaecumque , quaecumque intellegunt — ipse enim summa substantia, summa uita. summa ueritas est — qui praecepit, et ordinata sunt omnia suis locis et tamporibus bona; qui rationalem creaturam omni ceterae creaturae praeficere dignatus est; qui ei per superbiam a suis legibus uoluntate lapsae et uisibilia sequenti misericorditer per suos ministros ac per so ipsum signis quibusdam uisibiliter et exemplis et praeceptis demonstratis. quibus consurgere ualeret atque ad aeternam uitam loqui dignatus est: quem praedicat catholica fides :

  48. 47.1

    an illum deum, qui falso dicitur incorruptus, quia. postea inuenitur malo necessitati» obpressus; timidum, quia inminente labe ac uastitate conpulsus ad bellum est ; ignorantiae plenum. si suae parti quid contingere posset, uidere non potuit; crudelem, si praeuidit miseriam futuram. partis suae et qui cum ea securus posset quiescere. tamen eam misit ad miserabilem pugnam; malum, si cum sibi fieri a mali natura nihil posset. tamen conatus est eam ipse delere: temerarium, qui ausus est congredi cum ea. a qua eius pars et captiua teneretur et in sempiternum macularetur; conmutabilem, quia iam ex parte mutatus est; corruptibilem. quia iam ex parte corruptus est; ex parte , ex parte mentientem. ex parte blasphemantem. scelera omnia ex parte facientem. quia his omnibus ex parte conmixtus est; lugentem, uelo luctuoso tectum: subiacentem daemoniis ut lutum figulo et usque ad turpem personam necessitate , ut in pueros et uirgines transfiguratus daemonum libidinem accenderet: quem praedicat . ant certe, si potest, neget conscientia uestra teste uobis uero deo aeterno, qui omnes indicaturus est, unum istorum uobis ipsis negate.

  49. 48.1

    Si autem uera sunt, quae dicimus, tandem respicite, tandem uidete, in qua estis morte constituti. humiles estote, si optatis liberari, et nolite superbe et inpie dicere nos ipsos esse deum omnipotentem hoc enim dicitis, cum animas uestras partes eius esse adseueratis ; non enim deus in parte maior, in parte minor est. sed potius dicite uobis: deus incommutabilis est, nos commutabiles sumus: deus incorruptibilis est, nos cupiditatibus nostris corrumpimur; deus incoinquinabilis est, nos peccatis nostris coinquinamur; deus ipsa sapientia est, nos stulti ad sapientiam peruenire conamur; deus ipsa aeterna et beata uita est, nos peccatis nostris, miseri sumus et optamus fleri beati: non ergo sumus pars substantiae eius. si enim eius partes estis et haec tanta patimini, restat, ut et ipse iam ex parte. haec omnia patiatur et amplius pati potuerit, quod eius contigit parti. nisi per uestram miseriam sibi prouideret. uidete nos ergo quid estis. si partes estis eius, deus estis, si geniti ab illo estis, similiter deus estis: quid tanta peccatorum corruptione turpamini? si autem facti ab illo estis, hoc confitemini, et non iam eritis Manichaei.

  50. 49.1

    . 49. Manichaeus enim duas dicit esse naturas, unam bonam et alteram malam: bonam quae fecit mundum, malam, de qua factus est mundus. si autem nos deus fecit, non inuenit Manichaeus, unde nos deus fecerit. si enim de se ipso uos fecit, hoc estis quod ipse. non ergo debeatis tanta peccatorum corruptione turpari, sicut iam dictum est. si autem de alieno uos fecit, non ad illum pertinetis, quia sic uos fecit quomodo mundum. si autem nec de se ipso nec de alieno uos fecit, sed tantum omnipotentia sua uoluit, et facti estis, hoc dicite Manichaeo et renuntiate eius errori. sic enim decet omnipotentem facere, quae uoluerit, sicut catholica dicit: ipse dixit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. dicite uobis: non sumus partes eius, sed sumus opera eius. dicite uobis: si deus necessitate passus est et euadere aliter non potuit nisi partis suae pateretur detrimentum, quis aliquando poterit de talibus necessitatibus liberari? aut quis erit, qui protegat deum non ualentem se ipsum protegere ? aut quando de hac necessitate captiuitatis poterit liberare, qui me in integris regnis custodire non potuit? non enim peccantem me inde dimisit, sed ad peccata ipsa me misit. aut quando mihi in alienis miserabiliter constituto prodesse poterit, qui, ut sibi prodesset, me ad tantam perniciem dedit, ne pugnaret? si incorruptibilis est ipse deus, quid ei factura erat illa mali natura, si nollet cum illa pugnare, ne nunc sic ego cruciarer ? aut quae ista iniustitia, ut ad globum damner, cum, ille ut modo aliquantulum securus sit, ego hic tanta sustineam? certe quoniam et ego hoc sum quod ipse, quoniam pars eius sum, nullo in regnis eius insignibus indigenti aut infimo constituto uicibus istam miseriam patiamur, ut et ego aliquantulum requiescam et regna illa sine periculo possint esse pacata. quamquam timendum sit, ne ista natura mali nec in globo ipso inclusa custodiri possit. si enim incorrupta regna corrupit et inuiolatam dei substantiam uiolauit, quomodo pars illa lucis, hoc est- animae , quae uitiatae globo custodiendo infiguntur infirmae ac debiles, quomodo non absorbentur ab ea, ut iterum regna illa diuina nullo iam ualente obsistere tota conturbet t quis enim iam audeat procedere ad bellum, quando cum illa parte, quae processerat, tam inique actum est, -ut eius requie nulla sui ciues ad sempiternam globi custodiam damnarentur? aut si non potest perrumpere globum, ut ad lucidum illud tectorium damnatarum animarum perueniat, quid opus est eam contegi diuinorum damnatione membrorum? si autem potest perrumpere globum, quis ei resistet saucius, qui integros sauciauit? absit tam is et tam abominanda blasphemia. nolite istam iniquitatem ad aures uestras admittere; nolite tali negotio mortifero uos inplicare. fugite Manichaeum et ad ueritatis catholicae ubera toto desiderio conuolate.

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0120d.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.