Ancient Texts

← Library

De montibus Sina et Sion, adversus Judaeos

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 17 sections

  1. 1.1

    * Probatio capitulorum quae in scripturis deificis continentur. quae in uetere testamento figuraliter scripta sunt, per nouo testamento spiritaliter intellegenda sunt, quae per Christum in ueritate adinpleta sunt. nobis enim per Iesum Christum spiritalis intellectus datus est ipso iesu: nobis quidem datum est intellegere sacramenta, Dei, aliis autem in similitudinibus, inuenimus in euangelio cata Iohannem scriptum: lex* per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est. quae lex Moysi in monte Sina data est. uerum iterum inuenimus scriptum: de Sion enim exiet lex, et uerbum Domini ab Hierusalem. quatenus hoc intellegere debemus? utrum Sina mons ubi a Deo Moysi lex data est et Sion mons unde lex exiuit an unum sint an uero alter sit Sina mons et alter sit Sion mons. inuenimus enim haec nomina duorum montium esse Hebreice: uero Latina interpretatio nominum differet ab inuicem ostendens aliud esse Sina montem et aliud montem Sion.

  2. 2.1

    Haec est interpretatio de Hebreica lingua in Latinam. Sina mons interpretat aeterna temptatio et odium: aeque et Sion interpretat \'temptatio exacerbationis et speculatio.) uides ergo in Hebreica interpretatione non sibi similare, sed neque esse unum montem, sed potius duo inuicem a se differentes gratia et honore. praeterea cum dicat Dauid propheta in psalmo primo: ego autem constitutus sam rex ab eo super Sion montem sanctum eius adnuntians imperium eius. ecce quatenus montem Sion sanctum designat. unde manifestum est montem Sion esse caelestem et spiritalem et Sina esse terrenum. nihil enim potest quod in terra est esse sanctum, cum totus mundus facta mala a diabolo sit maculatus, dicente Iesu: odit me saeculum quia et ego illum, quia mala facta sunt facta illius. ex qua re quicquid est in hoc saeculo terreno sanctum esse non potest.,

  3. 3.1

    Sion autem montem ex prophetico dicto constat esse sanctum et spiritalem, in quo monte spiritus sanctus filius Dei rex constitutus est, adnuntians uoluntatem et imperium Dei patris sui: et Sina montem esse terrenum in arida terra constitutum, qui est in Syria Palaestina, ubi est terra Iudaea, ubi est et ciuitas illa interfectrix prophetarum, ante cuius portas Christus a Iudaeis crucifixus est in horto, quae ciuitas dicitur Hierusalem per Esaiam prophetam spiritali uerbo execrata et derelicta, nec inmerito. et Deus ex eodem monte Sina terreno per Moysen adhuc in carne terrena primi hominis positum populo Iudaeorum terreno et carnali legem dedit. a Deo accepit illis tradendam, digitis sacris scriptam in duabus tabulis lapideis, licet digitis sacris tamen digitis in figura carnis, quasi populo carnali et durissimo sicut fuerunt tabulae lapideae durissimae, in quibus tabulis legem acceperunt. ideo in duabus: significans ex unitate populi diuidi duas partes, partem quae saluatur et partem incredulam quae perit dicente angelo ad Rebeccam uxorem Isaac: duae gentes in utero tuo sunt et duo populi de uentre tuo diuidentur et populus populum superabit et maior seruiet minori. uero Rebecca figuram portat ecclesiae, sicut Isaac uir eius typum in se portabat Christi. ergo cum dicit duae gentes in utero tuo sunt. quia et de gentibus duas partes futuras designabat, partem idololatrem perditam et partem credulam uiuentem per fidem, hanc unam partem gentium designat in utero ecclesiae permanere generationem in aeternum in figura Rebeccae, et partem populi infidelium Iudaeorum a uentre tunc Rebeccae diuidi et separari a natiuitate ecclesiae. haec fuit praefiguratio in Geneseos per angelo spiritaliter adnuntiata. haec uero nomina eorum montium talem habent interpretationem in lingua Latina, demonstrans ueritatem,, qui sint hi duo montes Sina uel nunc Sion: quod quidem post paulum dicturi sumus. ita enim hanc ueritatis interpretationem probauimus de principio generis humani uenientem. ita enim Deus omnipotens ab initio mundi et deinceps omni homini nascent * • de tempus et factum nomina a parentibus suis accipiebant: non quidem ex se, sed a Deo mente inpellebantur, qui antequam fiant praescius est futurorum, quales post crementum aetatis suae futuri essent, posteriore tempore uegeti in nominibus Hebreicis designati habentur, quid singulis futurum esset, interpretatio nominum designabat ueritatem: sicuti tunc temporis in Patriarchis conpletum est, secundum primi hominis carnem a terrae limo esse. ex ipso protoplasto probamus ueritatem.

  4. 4.1

    Nomen accepit a Deo. Hebreicum Adam in Latino interpretat terra caro facta, eo quod ex quattuor cardinibus orbis terrarum pugno conprehendit, meat scriptum est: palmo mensus sum caelum et pugno conprehendi terram et confinxi hominem ex omni limo terrae: ad imaginem Dei feci illum. oportuit illum ex his quattuor cardinibus orbis terrae nomen in se portare Adam: inuenimus in scripturis, per singulos cardines orbis terrae esse a conditore mundi quattuor stellas constitutas in singulis cardinibus. prima stella orientalis dicitur anatole, secunda occidentalis dysis, tertia stella aquilonis arctus, quarta stella meridiana dicitur mesembrion. ex nominibus stellarum numero quattuor de singulis stellarum nominibus tolle singulas litteras principales, de stella anatole a, de stella dysis , de stella arctos a, de stella mesembrion : in his quattuor litteris cardinalibus habes nomen . nam et in numero certo per quattuor litteras Graecas nomen designatur : ita a fita d a τεϭϭαϱϰοντα faciet numerum XLV]. hic numerus XLVI passionem carnis Adae designat, quam Adae carnem in se figuralem Christus portauit et eam in ligno suspendit. quae caro dominica a Deo patre Iesu uocita est: spiritus sanctus qui de caelo descendit Christus, id est unctus Dei uiui Deo uocitus est, spiritus carni mixtus Iesus Christus. hic ergo numerus quadragesimus sextus passionem declarat, eo quod sexto millesimo anno hora sexta passus, resurgens a mortuis quadragesimo die in caelis ascendit: uel quia Salomon quadraginta sex annis templum Deo fabricauerit, in cuius templi similitudinem Iesus carnem suam esse dixit, dicens Pharisaeis: destringite fanum istum et ego in tribus diebus excitabo illum. et Pharisaei dicebant: quadraginta sex annis aedificatum est fanum istud et hic in tribus diebus suscitabit illum? dic.ebat autem Iesus fanum de corpore suo.

  5. 5.1

    Deinde Abel filius Adae nomen accepit Hebreicum, designans fratria interfectionem et parentorum luctum. item Enoch qui ante diluuium Deo iustus conplacuit et ideo de isto mundo in carnis suae natiuitate uiuus translatus est in loco ubi Deus scit: ex quo loco consummatione mundi innouari habet in hoc mundo, unde et translatus est ad confundendum et reuincendum antichristum: a quo interfecti martyria sua conplebunt, uiuentes in aeternum in saecula saeculorum. et ideo Enoch interpretat \'innouatus\' deinde Iob iustus, qui ante diem iudicii meruit uoce iudicis laudari, et ideo deuicto diabolo et superato Iob interpretat \'carissimus Dei\\ aeque et Abraham in sua natiuitate s parentibus suis Abram uocitus est, temptatus uero a Deo fidelis inuentus est et a Deo benedictus pater multarum gentium constitutus est: et ideo inmutato a Deo nomine Abraham uocitus est, interpretat \'pater multorum populorum\'.

  6. 6.1

    Ecce interim de multis probationibus pauca diximus, ut ad dnoram montium nomina peruenientes interpretationes eorum montium nomina probemus, qualiter designata sint ad nostram instructionem, ut ex hac interpretatione nominum intellegamus montem Sina esse terrenum et montem Sion esse caelestem. spiritaliter interpretat Sina ctemptatio aeterna et odium\', et mons Sion ctemptatio exacerbationis et speculatio,\' ita intellegitur cum dicit {montem] Sina ctemptatio aeterna et odium\', eo quod ex eo monte Moyses legem acceperit populos durissimo et contumaci. per quam legem temptati a Deo aeterno et inuenti sunt non posse eandem legem sustinere in perpetuum, exinde Deo in odio conuersi sunt. ideo in nomine montis Sina unde legem acceperant interpretatio nominis designauit populum temptatum a Deo et in aeterno odio esse conuersos: ideo dicit Sina ctemptatio aeterna et odium\\ inuenimus enim in scripturis eos esse a Deo temptatos ita positum dicente Domino ad Moysen: exeat populus iste et colligant sibi diurnum in diem, et temptabo eos an possint legem meam sustinere an non. et temptati a Deo per legem inuenti sunt ab ea lege alieni. exinde Deo in odio aeterno conuersi sunt et conpleta est interpretatio Sina manifesta. uero et Moysen, per quo eos Deus per legem temptauit, in Latino interpretat similiter, Moyses temptatio Dei et inuentio\\ per quo temptati a Deo inuenti sunt alieni a legis obseruatione, ideo in aeternum Deo in odio conuersi sunt. hunc odium in ipso genere Iudaeorum scriptum inuenimus dicente Isaac de duobus filiis suis Esau maiore et Iacob minore: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Esau uero maior pilosus fuit totus, inquit, quasi corium pilosum, in figura populi maioris in inpietate delictorum suorum constituti. et Iacob fuit lenis et minor, in figura populi nouellioris, qui ex dictoaudientia per credulitatis fidem ex aspredine saeculi in lenitatem conuersus est ad Christum Dominum et Dei filium.

  7. 7.1

    Ecce probauimos per scripturarum fidem maiorem populum et uetustiorem esse Deo in odio conuersos secundum interpretationem montis Sina dicentis (temptatio aeterna et odium). aeque et Sion mons ita interpretat \'temptatio exacerbationis et speculatio). haec uero interpretatio Latina ligni sacri passionem designat dicente Salomone de ipsam passionem Dominicam: contumelia et tormento interrogemus illum, ut sciamus reuerentiam illius et probemus patientiam ipsius et temptemus quae euentura sunt illi. si enim uere filius Dei est, suscipiet illum, et liberabit illum de manibus contrariorum: morte turpissima condemnemus illum. haec cogitauerunt et errauerunt: excaecauit illos malitia ipsorum et non intellexerunt sacramentum Dei. ecce temptatores Iudaeos. item scriptum est: et temptauerunt Dominum in loco inaquoso. speculum uero altitudinem ligni declarat dicente Salomone: posuerunt me uelut custodiam pomarii, eo quod in horto in ligno confixus inter duos latrones pependit. et de altitudine ligni ambos speculabatur in figura duorum populorum malefactorum, gentes in saecula mala facta iacentes et Iudaeos interfectores prophetarum. hi sunt duo populi malefactores, quorum figuram in se portabant duo latrones, inter quibus pependit innocens: unus blasphemabat, alius uero confessus est, quia innocens iniuriam patitur. Iesus autem ambos speculabatur de ligno speculatorio blasphemum et confessorem, confessorem saluauit et blasphemum perdidit, sicuti de duos populos fecit.

  8. 8.1

    Persecutores derelicti, qui in aeternae mortis sententia sibi non crediderint, si sic de saeculo exierint, perient: gentes autem ad se conuersae fidem sibi habentes, quia filius Dei est, saluati uiuebunt in aeterna saecula saeculorum cum imperatorem et regem suum. uero in ipsa passione pendens in ligno duas partes populi prospiciens speculabatur de alto ligno, partem populi qui uiderant uirtutes eius mirabiles et deificas, patientem illum iniuriam dolentes plorabant: alii uero Iudaei inridentes de harundine caput ei quassabant, blasphemantes et dicentes: aue rex Iudaeorum, ubi est pater tuus? ueniat et eliberet te de cruce. exinde exacerbatus pater fecit caelum patefactum, et tonitrua facta sunt [et tenebrae] insustinibiles, terra commota est, patefacta sunt sepulcra et corpora foras a se misit, uelum templi scissum est et a tanto fragore caeli et terrae motu omnes qui stabant ante lignum alii dolentes alii uero blasphemantes inludentes prostrati in faciem iacuerunt trementes tamquam mortui. tunc Iudaei. intellexerunt se offendisse Deum et in luctum conuersi sunt, et fuit exacerbatio. eo enim tempore quo in ligno confixus pependit dies fuerunt azimorum, qui sunt dies festi Iudaeorum. eo die metuentes factum esse terrae motum et caeli fragorem prostrati facie in terra plangentes in luctum conuersi sunt, et in ipsam suam passionem inpleuit propheticum dictum: et conuertam dies festos eorum in luctum et cantica eorum in lamentationem. ante enim cum captiui detenti essent a Babylones, dicebant illis Babylones: cantate nobis cantica de canticis Sion, et Iudaei lamentantes captiuitatem suam dicebant ad Babylones ut diximus lamentantes se: quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena. \'

  9. 9.1

    Ecce quatenus conpleta est interpretatio montis Sion \'temptatio exacerbationis et speculatio. unde manifestum est Sion montem ligni sacri regnum esse in sanctitate iustificatum dicente Dauid: adnuntiate regnum Dei in gentibus, quia Dominus regnauit de ligno et transiuit in gentibus. de quo regno ligni regalis idem propheta dicit: ego autem dico nobis: constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, adnuntians imperium eius. quem dictum propheti cum per Pontio Pilato in suam passionem pendens in ligno conpleuit, Pontius Pilatus impulita mente a Deo accepit tabulam et titulum et scripsit tribus linguis hebreice graece et latine: IESVS. NAZARENVS. BEX. IVDAEORVM et in capite ligni clauis tabulam cum nomen regis Iudaeorum confixit et manifestauit propheticum dictum eo quod spiritaliter mons Sion crux est quae est uirtus Dei apostolo Paulo dicente: crux Christi non credentibus stultitia est, credentibus autem uirtus Dei crux est, et iterum dicit: nos autem adnuntiamus uobis Christum; et hunc crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam ipsis autem uocitis Iudaeis et Graecis Dei uirtus et Dei sapientia. sic uerum et alius propheta declarat lignum passionis Dominicae esse montem Sion sanctum, in spiritu ita dicit: quis ascendet in montem Domini, et quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundo corda dextra laeuaque extensis clauis fixis innocentiam demonstrans. ideo dicit innocens manibus et mundus corda. qui non accepit in uano animam suam et non iurauit subdole proximo suo, a Domino suo hic accipiet benedictionem et misericordiam a Deo salutari suo. omnis passio hominum in terra cadet, haec sola passio crucis stantem demonstrat: unde uerum dicimus montem sanctum lignum esse passionis. inde innocens manibus et mundus corda: hoc dicto prophetico Iudaeos redarguebat qui Moysen praeponent Christo domino illius, eo quod Moyses cum in montem Sina ascendisset, ut legem Iudaeis acciperet, innocens manibus et mundo corde non fuit. nec ore enim mundus nec.. sed corde, eo quod Aegyptium calce percusserit in Aegypto et mortiferatum manibus suis eum in harena obruent: Christus autem in montem sanctum ascendit lignum regni sui, ut moreretur a Iudaeis, quam quod ipse aliquem hominum mortiferaret, nisi solum diabolum inimicum generi humano. exinde ascendens in montem innocens et mundus corde, et ideo propheta dicit: quis ascendet in montem Domini et quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et cetera, et declarauit montem Sion sanctum esse crucem sanctam dicente aeque propheta: de Sion exiet lex, et uerbum Domini ab Hierusalem. lex christianorum crux est sancta Christi filii Dei uiui dicente aeque propheta: lex tua in medio uentris mei. percussus in lateris uentre de latere sanguis aqua mixtus profusus afluebat, unde sibi ecclesiam sanctam fabricauit, in quam legem passionis suae consecrabat dicente ipso: qui sitit, ueniat et bibat. qui credit in me, flumina de uentre eius fluebunt aquae uiuae. item in psalmis: et erit uelut lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. ecce uerbum propheticum fructum resurrectionis die tertio spiritaliter intellegendum dicentis: de Sion enim exiet lex, hoc est de ligno regali, et uerbum Domini ab Hierusalem, quae est ecclesia.

  10. 9.2

    Caro ligno confixa emisit uerbum dominicum dicens: Heli, Heli.

  11. 10.1

    et adinpletum est propheticum spiritale ante dictum: de Sion exiet lex, et uerbum Domini ab Hierusalem. dicit Hierusalem de caelo descendentem nonam ciuitatem, quadratam per quattuor euangelia, habens duodecim fundamenta duodecim. prophetarum et duodecim portas duodecim apostolorum: per quorum adnuntiationem christiani in hanc ciuitatem sanctam et nonam introierunt, quae spiritalis est ecclesia.

  12. 11.1

    Ecce probauimus per omnium scripturarum deificarum fidem duo montes Sina in terra et Sion in caelo duorum testamentorum portare figuram, ueteris Sina et noui Sion: ex quibus duobus montibus, uidelicet duobus testamentis posteriori tempore demonstratos et depalatos duos populos, ueterem et priorem Iudaeorum et nonum et posteriorem populum christianorum: Iudaeos terrenos quibus terra promissa a Deo (acceperunt carnales) et christianos caelestes quibus regna caelorum a Deo promissa (accepturi sunt in futuro saeculo). caro enim christianorum spiritalis et inmortalis erit.

  13. 12.1

    Aliam probationem ueritatis scripturis positam t ex ea ueritatem caelestem spiritalem. facimus figuratam comparationem de huius mundi conuersu. diximus enim montis sancti Sion quod lignum regalem et sacrum habere interpretationem de Hebreico in Graeco uel in Latino \' temptatio exacerbationis et speculatio, eo quod de ligno speculabatur ante se stantes bonos et malos.

  14. 13.1

    Ita inuenimus ipsum saluatorem per Salomonem speculum inmaculatum patris esse dictum, eo quod sanctus spiritus Dei filius geminatur se uideat, pater in filio et filius in patre utrosque se in se uident: ideo speculus inmaculatus. nam et nos qui illi credimus Christum in nobis tamquam in speculo uidemus ipso nos instruente et monente in epistula Iohannis discipuli sui ad populum: ita me in nobis uidete, quomodo quis uestrum se uidet in aquam aut in speculum, et confirmauit Salomonicum dictum de se dicentem: quis est speculus immaculatus patris.

  15. 13.2

    Vero etiam et uitem ueram se esse dixit, patrem suum agricolam.

  16. 14.1

    si ergo Christus uitis est uera, utique constat quia et nos qui in illo credimus et ipsum induimus sumus uitis uera quae est in uinea dominica, et Christus custos uineae suae dicente Salomone: posuerunt me custodem in uineam. inuenimus uero in conuersu huius mundi in similitudinem spiritalem figuraliter esse uineam habentem dominum et possessorem suum. uero tempore maturo prope dies uindemiarum ponunt in mediam uineam custodem puerum in alto ligno media uinea confixo et in eo ligno faciunt speculum quadratum de harundinibus quassatis et per singula latera quadraturae speculi faciunt cauerna terna, quae fiunt cauerna duodecim: per quam quadraturam cauernorum custos puer omnem uineam perspiciens custodiat cantans, ne uiator ingrediens uineam dominicam sibi adsignatam uexet uel fures uiam uineae uestigent. quod si inportunus fur egens in uineam uoluerit introire et uuam demere, illic puer sollicitus de uinea sua deintus de speculo dat uocem maledicens et comminans, ne in uineam uiator fur audeat accedere dicens: rectum ambula. fur autem timens uocem pueri sibi comminantem refugit de uinea, speculum uidet, uocem audit, puerum intus in speculo sibi comminantem non uidet, timens post uiam suam uadit.

  17. 15.1

    Hic conuersus saecularis similatns gratiae spiritali. ita est enim et in populo deifico, sicut in uinea terrena. uinea dominica et spiritalis plebs est christianorum, quae custoditur iusso Dei patris a puero Christo in ligni speculum. exaltatum. quod si uiator diabolus perambulans uiam saecularem si ausus fuerit de uinea spiritale hominem de plebe dominica separare et uexare, statim a puero caeleste correptus et flagris spiritalibus emendatus exulans ad centesimum effugit in locis aridis et desertis. hic custos est puer filius dominicus, qui uineam suam sibi a patre commendatam saluandam tenet et reseruandam: de quo Esaias propheta cecinit dicens: ecce puer meus filius meus dilectissimus, ponam super eum spiritum meum, et iudicium gentibus nuntiabit: non clamabit neque contendet. harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non conlocabit, quoadusque expellat in contentione iudicium: et in nomine eius gentes credant.

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0104p.stoa008.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.