Carminum minorum corpusculum
- 9.46
hine reor inventum, morem hinc traxisse Cydonas
- 9.47
bellandi Parthosque retro didicisse ferire
- 9.48
prima sagittiferae pecudis documenta secutos.
- 10.1
Nominis umbra manet veteris ; nam dicere birrum,
- 10.2
si Castor iuret, castoreum nequeo.
- 10.3
sex emptus solidis ! quid sit, iam scire potestis :
- 10.4
si mihi nulla fides, credite vel pretio.
- 11.1
Pulchris stare diu Parcarum lege negatur.
- 11.2
magna repente ruunt ; summa cadunt subito.
- 11.3
hic formosa iacet : Veneris sortita figuram
- 11.4
egregiumque decus invidiam meruit.
- 12.1
Fontibus in liquidis paulum requiesce, viator,
- 12.2
atque tuum rursus carpe refectus iter.
- 12.3
lympharum dominum nimium miraberis, hospes,
- 12.4
inter dura viae balnea qui posuit.
- 13.1
Quae tibi cum pedibus ratio ? quid carmina culpas ?
- 13.2
scandere qui nescis, versiculos laceras ?
- 13.3
claudicat hic versus ; haec inquit syllaba nutat;
- 13.4
atque nihil prorsus stare putat podager
- 14.1
Dulcia dona mihi semper tu, Maxime, mittis,
- 14.2
et, quidquid mittis, mella putare decet.
- 15.1
Paupertas me saeva domat dirusque Cupido ;
- 15.2
sed toleranda fames, non tolerandus amor.
- 16.1
Esuriens pauper telis incendor amoris.
- 16.2
inter utrumque malum deligo pauperiem.
- 17.1
Adspice sudantes venerando pondere fratres,
- 17.2
divino meritos semper honore coli,
- 17.3
iusta quibus rapidae cessit reverentia flammae
- 17.4
et mirata vagas reppulit Aetna faces,
- 17.5
complexi manibus fultos cervice parentes
- 17.6
attollunt vultus accelerantque gradus.
- 17.7
grandaevi gemina sublimes prole feruntur
- 17.8
et cara natos implicuere mora,
- 17.9
nonne vides, ut saeva senex incendia monstret ?
- 17.10
ut trepido genetrix invocet ore deos ?
- 17.11
erexit formido comam, perque omne metallum
- 17.12
fusus in attonito palluit aere tremor,
- 17.13
in iuvenum membris animosus cernitur horror
- 17.14
atque oneri metuens impavidusque sui.
- 17.15
reiectae vento chlamydes. dextram exerit ille
- 17.16
contentus laeva sustinuisse patrem ;
- 17.17
ast illi duplices in nodum colligit ulnas
- 17.18
cautior in sexu debiliore labor,
- 17.19
hoc quoque praeteriens oculis ne forte relinquas,
- 17.20
artificis tacitae quod meruere manus :
- 17.21
nam consanguineos eadem cum forma figuret,
- 17.22
hic propior matri fit tamen, ille patri.
- 17.23
dissimiles annos sollertia temperat artis !
- 17.24
alter in alterius redditur ore parens,
- 17.25
et nova germanis paribus discrimina praebens
- 17.26
divisit vultus cum pietate faber.
- 17.27
O bene naturae memores, documenta supernae
- 17.28
iustitiae, iuvenum numina, vota senum :
- 17.29
qui spretis opibus medios properastis in ignes
- 17.30
nil praeter sanctam tollere canitiem.
- 17.31
haud equidem inmerito tanta virtute repressas
- 17.32
Enceladi fauces obriguisse reor.
- 17.33
ipse redundantem frenavit Mulciber Aetnam,
- 17.34
laederet exempli ne monumenta pii.
- 17.35
senserunt elementa fidem. pater adfuit aether
- 17.36
terraque maternum sedula iuvit onus,
- 17.37
quodsi notus amor provexit in astra Laconas,
- 17.38
Aenean Phrygio raptus ab igne pater,
- 17.39
si vetus Argolicos inlustrat gloria fratres,
- 17.40
qui sua materno colla dedere iugo :
- 17.41
cur non Amphinomo, cur non tibi, fortis Anapi,
- 17.42
aeternum Siculus templa dicavit honos ?
- 17.43
plura licet summae dederit Trinacria laudi,
- 17.44
noverit hoc maius se genuisse nihil ;
- 17.45
nec doleat damnis, quae devius intulit ardor,
- 17.46
nec gemat exustas igne furente domos.
- 17.47
non potuit pietas flamma cessante probari :
- 17.48
emptum est ingenti clade perenne decus.
- 18.1
Adspice morigeras Rhodani torrentis alumnas
- 18.2
imperio nexas imperioque vagas,
- 18.3
dissona quam varies flectant ad murmura cursus
- 18.4
et certas adeant voce regente vias.
- 18.5
quamvis quaeque sibi nullis discurrat habenis
- 18.6
et pateant duro libera colla iugo,
- 18.7
ceu constricta tamen servit patiensque laborum
- 18.8
barbaricos docili concipit aure sonos.
- 18.9
absentis longinqua valent praecepta magistri,
- 18.10
frenorumque vicem lingua virilis agit.
- 18.11
haec procul angustat sparsas spargitque coactas :
- 18.12
haec sistit rapidas, haec properare facit.
- 18.13
laeva iubet : laevo deducunt limite gressum.
- 18.14
mutavit strepitum : dexteriora petunt.
- 18.15
nec vinclis famulae nec libertate feroces,
- 18.16
exutae laqueis, sub dicione tamen
- 18.17
consensuque pares et fulvis pellibus hirtae
- 18.18
esseda Concordes multisonora trahunt.
- 18.19
miraris, si voce feras pacaverit Orpheus,
- 18.20
cum pronas pecudes Gallica verba regant ?
- 19.1
Italiae commune decus, Rubiconis amoeni
- 19.2
incola, Romani fama secunda fori,
- 19.3
Graiorum populis et nostro cognite Nilo
- 19.4
(utraque gens fasces horret amatque tuos) :
- 19.5
carmina ieiunas poscis solantia fauces ?
- 19.6
tester amicitiam nulla fuisse domi.
- 19.7
nam mihi mox nidum pennis confisa relinquunt
← Previous · Next → — showing 101–200 of 1,423
Perseus Latin. CTS URN stoa0089.stoa001.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.