De Herediolo
- 1.pr
Cum de palatio post multos annos honoratissimus, quippe iam consul, redisset ad patriam, villulam, quam pater reliquerat, introgressus his versibus lusit Luciliano stilo:
- 1.1
Salve, herediolum, maiorum regna meorum,
- 1.2
quod proavus, quod avus, quod pater excoluit,
- 1.3
quod mihi iam senior properata morte reliquit:
- 1.4
eheu nolueram tam cito posse frui!
- 1.5
iusta quidem series patri succedere, verum
- 1.6
esse simul dominos gratior ordo piis.
- 1.7
nunc labor et curae mea sunt; sola ante voluptas
- 1.8
partibus in nostris, cetera patris erant,
- 1.9
parvum herediolum, fateor, set nulla fuit res
- 1.10
parva umquam aequanimis, adde etiam unanimis.
- 1.11
ex animo rem stare aequum puto, non animum ex re.
- 1.12
cuncta cupit Croesus, Diogenes nihilum:
- 1.13
spargit Aristippus mediis in Syrtibus aurum,
- 1.14
aurea non satis est Lydia tota Midae.
- 1.15
cui nullus finis cupiendi, est nullus habendi:
- 1.16
ille opibus modus est, quem statuas animo.
- 1.17
Verum ager iste meus quantus sit, nosce, etiam ut me
- 1.18
noveris et noris te quoque, si potis es.
- 1.19
quamquam difficile est se noscere; γνῶθι σεαυτόν
- 1.20
quam propere legimus, tam cito neclegimus.
- 1.21
agri bis centum colo iugera, vinea centum
- 1.22
iugeribus colitur prataque dimidio,
- 1.23
silva supra duplum, quam prata et vinea et arvum;
- 1.24
cultor agri nobis nec superest nec abest,
- 1.25
fons propter puteusque brevis, tum purus et amnis;
- 1.26
naviger hic refluus me vehit ac revellit,
- 1.27
conduntur fructus geminum mihi semper in annum.
- 1.28
cui non longa penus, huic quoque prompta fames.
- 1.29
Haec mihi nec procul urbe sita est, nec prorsus ad urbem,
- 1.30
ne patiar turbas utque bonis potiar.
- 1.31
et quotiens mutare locum fastidia cogunt,
- 1.32
transeo et alternis rure vel urbe fruor.
Perseus Latin. CTS URN stoa0045.stoa006.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.