De Peccatorum Meritis et Remissione et de Baptismo Parvulorum
- 2.27.1
Nullius proinde culpae humanae in deum referas causam. uitiorum namque omnium humanorum causa superbia est. ad hanc conuincendam atque auferendam talis medicina caelitus uenit: ad elatum hominem per superbiam deus humilis descendit per misericordiam gratiam claram manifestamque commendans in ipso homine. quem tanta prae participibus suis caritate suscepit. neque enim et ipse ita uerbo dei coniunctus, ut ea coniunctione unus filius dei et idem ipse unus filius hominis fieret, praecedentibus suae uoluntatis meritis fecit. unum quippe illum esse oportebat; essent autem et duo et tres et plures, si hoc fieri posset non per dei proprium donum, sed per hominis liberum arbitrium. hoc ergo praecipue commendatur, hoc in sapientiae atque scientiae thesauris in Christo absconditis, quantum existimare audeo, praecipue docetur et discitur. ideo quisque nostrum bonum opus suscipere, agere, inplere nunc scit, nunc nescit, nunc delectatur, nunc non delectatur, ut nouerit non suae facultatis, sed diuini muneris esse uel quod scit uel quod delectatur, ac sic ab elationis uanitate sanetur et sciat quam ucre non de terra ista, sed spiritaliter dictum sit: dominus dabit suauitatem et terra nostra dabit fructum suum. tanto autem magis delectat opus bonum, quanto magis diligitur deus, summum atque incommutabile bonum et auctor qualiumcumque bonorum omnium. ut autem diligatur deus, caritas eius diffusa est in cordibus nostris non per nos, sed per spiritum sanctum, qui datus est nobis.
- 2.28.1
Sed laborant homines inuenire in nostra uoluntate quid boni sit nostrum, quod nobis non sit ex deo, et quomodo inueniri possit ignoro. excepto enim, quod apostolus ait, cum de bonis hominum loqueretur: quid enim habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?, ipsa etiam ratio, quae de his rebus a talibus quales sumus iniri potest, quemlibet nostrum quaerentem uehementer angustat, ne sic defendamus gratiam, ut liberum arbitrium auferre uideamur, rursus, ne liberum sic asseramus arbitrium, ut superba impietate ingrati dei gratiae iudicemur.
- 2.29.1
Namque illud apostoli quod commemoraui sic defendere quidam uoluerunt, ut dicerent \'ideo quicquid etiam bonae uoluntatis habet homo, deo tribuendum esse, quia et hoc in illo esse non posset, si homo ipse non esset; cum uero, ut sit aliquid atque ut homo sit, non habeat nisi a deo, cur non auctori deo tribuatur etiam quicquid in illo est bonae uoluntatis, quod non esset, nisi esset in quo esset?\' sed hoc modo etiam illud dici potest malam quoque uoluntatem deo auctori esse tribuendam, quia nec ipsa esse posset in homine, nisi homo esset in quo esset. ut autem homo sit, deus auctor est; ita et eius malae uoluntatis, quae nisi hominem haberet ubi esset esse omnino non posset, ad auctorem deum esse referendum. quod nefas est dicere.
- 2.30.1
Quapropter nisi obtineamus non solum uoluntatis arbitrium, quod huc atque illuc liberum flectitur atque in eis naturalibus bonis est, quibus et male uti malus potest, sed etiam uoluntatem bonam, quae iam in eis bonis est, quorum esse usus non potest malus, nisi ex deo nobis esse non posse, nescio quemadmodum defendamus quod dictum est: quid enim habes quod non accepisti? nam si nobis libera quaedam uoluntas ex deo est. quae adhuc potest esse uel bona uel mala, bona uero uoluntas ex nobis est, melius est id quod a nobis quam quod ab illo est. quod si absurdissime dicitur, oportet fateamur etiam bonam uoluntatem nos diuinitus adipisci. quamquam uoluntas mirum si potest in medio quodam ita consistere, ut nec bona nec mala sit. aut enim iustitiam diligimus et bona est et, si magis diligimus, magis bona, si minus, minus bona est, aut si omnino non diligimus, non est bona. quis uero dubitet dicere uoluntatem nullo modo iustitiam diligentem non modo esse malam, sed etiam pessimam uoluntatem? si ergo uoluntas aut bona est aut mala et utique malam non habemus ex deo, restat ut bonam uoluntatem habeamus ex deo; alioquin nescio, cum ab eo iustificamur, quo alio munere ipsius gaudere debeamus. et hinc scriptum arbitror: paratur uoluntas a domino et in Psalmis: a domino gressus hominis diriguntur et uiam eius uolet et quod apostolus ait: deus est enim qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate.
- 2.31.1
Quocirca quoniam quod a deo nos auertimus, nostrum est haec est uoluntas mala - quod uero ad deum nos conuertimus, nisi ipso excitante atque adiuuante non possumus- et haec est uoluntas bona - quid habemus quod non accepimus? si autem accepimus, quid gloriamur, quasi non acceperimus? ac per hoc ut qui gloriatur, in domino glorietur, quibus hoc deus donare uoluerit, eius misericordiae est, non meriti illorum, quibus autem noluerit, ueritatis est. iusta namque peccatoribus poena debetur, quoniam misericordiam et ueritatem diligit dominus deus et: miserieordia et ueritas occurrerunt sibi et: uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. et quis explicet quam crebro haec duo coniuncta diuina scriptura commemoret? aliquando etiam mutatis nominibus, ut gratia pro misericordiaponatur-unde est: et uidimus gloriam eius, gloriam tamquam unigeniti apatre, plenum gratia et ueritate-aliquando pro ueritate iudicium, sicut est: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine.
- 2.32.1
Quare autem illos uelit conuertere, illos pro auersione punire, cum et in beneficio tribuendo nemo iuste reprehendat misericordem et in uindicta exercenda. nemo iuste reprehendat ueracem, sicut in illis euangelicis operariis aliis placitam mercedem reddentem, aliis etiam non placitam largientem nullus iuste l\'ulpauerit, consilium tamen occultioris iustitiae penes ipsum est.
- 2.32.2
Nos, quantum concessum est, sapiamus et intellegamus, si possumus, dominum deum bonum ideo etiam sanctis suis alicuius operis iusti aliquando non tribuere uel certam scientiam uel uictricem delectationem, ut cognoscant non a se ipsis, sed ab illo sibi esse lucem, qua inluminentur tenebrae eorum, et suauitatem, qua det fructum suum terra eorum.
- 2.33.1
Cum autem ab illo illius adiutorium deprecamur ad faciendam perficiendamque iustitiam, quid aliud deprecamur, quam ut aperiat quod latebat et suaue faciat quod non delectabat? quia et hoc ab illo esse deprecandum eius gratia didicimus, dum antea lateret, eius gratiadileximus. dum antea non delectaret, ut qui gloriatur non in se, sed in domino glorietur. extolli quippe in superbiam propriae uoluntatis est hominum, non operis dei; neque enim ad hoc eos conpellit aut adiuuat deus. praecedit ergo in uoluntate hominis adpetitus quidam propriae potestatis, ut fiat inoboediens per superbiam. hic autem adpetitus etiam si non esset, nihil molestum esset, et cum hoc noluit homo, sine difficultate noluisset; secutum est autem ex debita iusta poena tale uitium, ut iam molestum esset oboedire iustitiae. quod uitium nisi adiuuante gratia superetur, ad iustitiam nemo conuertitur, nisi operante gratia sanetur, iustitiae pace nemo perfruitur. cuius autem gratia uincitur et sanatur, nisi illius cui dicitur: conuerte nos, deus sanita ium nostrarum, et a uerte iram tuam a nobis? quo et si facit, misericordia facit, ut dicatur: non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniquitates nostras retribuit nobis. et quibus non facit, iudicio non facit. et quis dicet illi: \'quid fecisti, cui misericordia et iudicium pia sanctorum mente cantatur\'? idcirco etiam sanctos et fideles suos in aliquibus uitiis tardius sanat, ut in his eos minus, quam inplendae ex omni parte iustitiae sufficit, delectet bonum, siue cum latet siue cum etiam manifestum est. ut, quantum pertinet ad integerrimam regulam ueritatis eius, non iustificetur in conspectu eius omnis uiuens. nec in eo ipso uult nos damnabiles esse, sed humiles commendans nobis eandem gratiam suam, ne facilitatem in omnibus adsecuti nostrum putemus esse quod eius est; qui error multum est religioni pietatique contrarius. nec ideo tamen in eisdem uitiis nobis permanendum esse existimemus, sed aduersus ipsam maxime superbiam, propter quam in eis humilamur, et nos uigilanter conemur et ipsum deprecemur ardenter simul intellegentes et quod sic conamur et quod sic precamur dono illius nos habere, ut in omnibus non ad nos respicientes, sed sursum cor habentes domino deo nostro gratias agamus et, cum gloriamur, in illo gloriemur.
- 2.34.1
Quartum iam illud restat, quo explicato, quantum adiuuat dominus, sermo quoque iste tam prolixus tandem terminum sumat, utrum qui omnino numquam ullum peccatum habuerit habiturusue sit, non solum quisquam natorum hominum sit, uerum etiam potuerit aliquando esse uel possit. hune prorsus nisi unum mediatorem dei et hominum hominem Christum Iesum nullum uel esse uel fuisse uel futurum esse certissimum est. unde iam multa diximus de baptismo paruulorum, qui si nullum peccatum habent, non solum sunt homines innumerabiles sine peccato, uerum etiam fuerunt et erunt. porro si ueraciter illud constitit, unde secundo loco egimus, neminem esse sine peccato, profecto nec paruuli sine peccato sunt. ex quo conficitur. etsi quisquam in hac uita esse potuisset, qui uirtute ita perficeretur. ut ad tantam plenitudinem iustitiae perueniret, qua nullum haberet omnino peccatum, fuisse tamen eum antea peccatorem, unde in istam nouitatem uitae conuerteretur, non esse dubitandum. etenim secundo illo loco aliud quaerebatur, aliud in hoc quarto propositum est. nam in illo, utrum aliquis in hac uita ad perfectam. quae prorsus sine ullo peccato est, uitam perueniret per gratiam dei studio uoluntatis, hoc requirebatur; in hoc autem quarto, utrum esset in filiis hominum uel esse potuisset aut posset, qui non ex peccato ad iustitiam perfectissimam perueniret, sed nullo omnino umquam peccato esset obstrictus, hoc quaeritur. ideo si illa uera sunt, quae tam multa deparuulis diximus, nec est iste in filiis hominum quisquam nec fuit nec erit excepto uno mediatore, in quo nobis propitiatio et iustificatio posita est, per quam finitis inimicitiis peccatorum reconciliemur deo. non itaque ab re est, quantum praesenti causae sufficere uidetur, ab ipso exordio generis humani pauca repetere, quibus aduersus quaedam, quae mouere possent, legentis animus informetur.
- 2.35.1
Posteaquam illi primi homines, uir unus Adam et ex illo Eua uxor eius, accepto dei praecepto seruare oboedientiam noluerunt, iusta eos poena ac debita consecuta est. sic enim comminatus fuerat dominus, quod ea die, qua uetitum cibum ederent, morte morerentur. proinde quia utendi ad escam omni ligno, quod in paradiso erat, acceperant potestatem, in quo etiam lignum uitae plantauerat deus, ab illo autem solo eos prohibuerat, quod appellauit scientiae boni et mali, quo nomine significaretur experientiae consequentia, et quid boni custodita et quid mali essent transgressa prohibitione sensuri, recte profecto intelleguntur ante malignam diaboli persuasionem abstinuisse cibo uetito atque usi fuisse concessis ac per hoc et ceteris et praecipue ligno uitae. quid enim absurdius, quam ut credantur ex aliis arboribus alimenta sumpsisse, non autem etiam ex illo, quod et similiter permissum fuerat et utilitate praecipua per aetatum labem mutari quamuis animalia corpora atque in mortem uetcrescere non sinebat, tribuens hoc corpori humano de suo corpore beneficium et mystica significatione demonstrans quid per sapientiam, cuius figuram gestabat, conferretur animae rationali, ut alimento cius uiuificata nequaquam in labem mortemque nequitiae uerteretur? merito enim de illa dicitur: lignum uitae est am plectentibus eam. sicut haec arbor in corporali sic illa in spiritali paradiso, ista exterioris, illa interioris hominis sensibus praebens uigorem sine ulla in deterius temporis commutatione uitalem. seruiebant igitur deo uehementer sibi commendata pietate oboedientiae, qua una colitur deus. quae per se ipsam quanta sit quamque sola sufficiat ad tuendam rationalem sub creatore creaturam, non potuit excellentius intimari, quam ut a ligno prohiberentur non malo. absit enim ut bonorum creator, qui fecit omnia et ecce bona ualde, mali aliquid in illius etiam corporalis paradisi fertilitate plantaret. sed ut ostenderetur homini, cui esset sub tali domino utilissima seruitus, quantum esset solius oboedientiae bonum, quam solam de famulo exegerat, cui oboedire non propter ipsius dominatum, sed propter seruientis utilitatem potius expediret, ab eo ligno sunt prohibiti, quo si uterentur non prohibiti, nihil mali omnino paterentur, ut quod illo post prohibitionem utentes passi sunt satis ostenderetur quod eis hoc non intulerit arbor cibo noxio perniciosa, sed tantum oboedientia uiolata.
- 2.36.1
Hanc ergo priusquam uiolassent, placebant deo et placebat eis deus et, quamuis corpus animale gestarent, nihil inoboediens in illo aduersum se moueri sentiebant. faciebat quippe hoc ordo iustitiae, ut, quia eorum anima famulum corpus a domino acceperat, sicut ipsa eidem domino suo ita illi corpus eius oboediret atque exhiberet uitae illi congruum sine ulla resistentia famulatum. hinc et nudi erant et non confundebantur. animam quippe rationalem naturali uerecundia nunc pudet, quod in carne, in cuius seruitutem ius potestatis accepit, nescio qua infirmitate efficere non potest, ut se nolente non moueantur membra et se uolente moueantur. quae propter hoc in quouis casto merito appellantur pudenda, quod aduersus dominam mentem, quasi suae sint potestatis, sicut libitum est, excitantur idque solum iuris in his habent frena uirtutis, ut ad ininundas et inlicitas corruptiones ea peruenire non sinant. haec igitur carnis inoboedientia, quae in ipso motu est, etiamsi habere non permittatur effectum, non erat in illis tunc primis hominibus, quando nudi erant et non confundebantur. nondum quippe anima rationalis domina carnis inoboediens extiterat domino suo, ut poena reciproca inoboedientem experiretur carnem famulam suam cum sensu. quodamconfusionisetmolestiaesuae, quem sensum certe ipsa per inoboedientiam suam non intulit deo. neque enim deo pudendum est aut molestum, si nos ei non oboedimus, cuius in nos summam potestatem nullo modo minuere ualemus, sed nobis pudendum est, quod imperio nostro caro non seruit, quia hoc fit per infirmitatem, quam peccando meruimus, uocaturque peccatum habitans in membris nostris. sic est autem hoc peccatum, ut sit poena peccati. denique posteaquam est illa facta transgressio et anima inoboediens a lege sui domini auersa est, habere coepit contra eam seruus eius, hoc est corpus eius, legem inoboedientiae et puduit illos homines nuditatis suae animaduerso in se motu, quem ante non senserant, quae animaduersio apertio dicta est oculorum; neque enim oculis clausis inter illas arbores oberrabant. sic et de Agar scriptum est: aperti sunt oculi eius et uidit puteum. tunc illi homines pudenda texerunt, quae deus illis membra, ipsi uero pudenda fecerunt.
- 2.37.1
De hac lege peccati nascitur caro peccati expianda per illius sacramentum. qui uenit in similitudine carnis peccati, ut euacuetur corpus peccati, quod et corpus mortis huius appellat, unde miserum hominem non liberat nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. sic enim ab eis transitum fecit in posteros ista lex initium mortis, quemadmodum labor quo cuncti homines laborant in terra, quemadmodum in feminas parturitio cum doloribus. haec enim, cum de peccato arguerentur, dei sententia meruerunt, quae non in eis solis, sed etiam in successoribus eorum, in aliis magis, in aliis minus, tamen in omnibus uidemus inpleri. cum itaque primorum illorum hominum fuerit prima iustitia oboedire deo et hanc in membris aduersus legem mentis suae legem concupiscentiae non habere, nunc post eorum peccatum nata ex eis nostra carne peccati pro magno obtinetur ab his qui oboediunt deo desideriis eiusdem concupiscentiae non oboedire et crucifigere in se carnem cum passionibus et concupiscentiis, ut sint Iesu Christi, qui hoc in sua cruce figurauit, quibus per gratiam suam dedit potestatem filios dei fieri. non enim omnibus hominibus dedit, sed quotquot receperunt eum, ut deo renascerentur spiritu, qui saeculo nati erant carne. sic enim de his dictum est: quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri, qui non ex carne, non ex sanguine, non ex uoluntate uiri nec ex uoluntate carnis, sed ex deo nati sunt.
- 2.38.1
Secutus autem addidit: et uerbum caro factum est et habitauit in nobis, tamquam dicens: \'magnum quidem hoc in his factum est, ut deo nascerentur ex deo, qui prius nati fuerant ex carne saeculo quamuis creati ab ipso deo; sed longe mirabilius factum est, quod, cum istis naturae fuerit nasci de carne, beneficii nero nasci ex deo, propter hoc inpcrtiendum beneficium ille, qui de deo naturaliter natus est, nasci etiam misericorditer de carne dignatusest\';hocest enim: et uerbum caro factum est et habitauitin nobis. per hoc, inquit, factum est, ut nati de carne caro postea nascendo de spiritu spiritus essemus et habitaremus in deo, quia et deus natus de deo postea de carne nascendo caro factus est et habitauit in nobis. uerbum enim, quod caro factum est, in principio erat et apud deum deus erat. uerum tamen ipsa participatio illius in inferiora nostra, ut nostra esset in superiora illius, tenuit quandam et in carnis natiuitate medietatem, ut nos quidem nati essemus in carne peccati, ille autem in similitudine carnis peccati, nos non solum ex carne et sanguine, uerum etiam ex uoluntate uiri et uoluntate carnis; ille autem tantum ex carne et sanguine, non ex uoluntate uiri neque ex uoluntate carnis, sed ex deo natus est. et ideo nos in mortem propter peccatum, ille propter nos in mortem sine peccato. sicut autem inferiora eius, quibus ad nos descendit, non omni modo coaequata sunt inferioribus nostris, in quibus nos hic inuenit, sic et superiora nostra, quibus ad cum ascendimus, non coaequabuntur superioribus cius, in quibus cum illic inuenturi sumus. nos enim ipsius gratia facti erimus filii dei, ille semper natura erat filius dei; nos aliquando conuersi adhaerebimus inpares deo, ille numquam auersus manet aequalis deo; nos participes uitae aeternae, ille uita aeterna. solus ergo ille etiam homo factus manens deus peccatum nullum umquam habuit nec sumpsit carnem peccati quamuis de materna carne peccati. quod enim carnis inde suscepit, id profecto aut suscipiendum mundauit aut suscipiendo mundanit. ideo uirginem matrem non lege carnis peccati, id est non concupiscentiae carnalis motu concipientem, sed pia fide sanctum germen in se fieri promerentem quam eligeret creauit. de qua crearetur elegit. quanto magis ergo caro peccati baptizanda est propter euadendum iudicium, si baptizata est caro sine peccato propter imitationis exemplum!
- 2.39.1
Quod autem supra respondimus aduersus eos qui dicunt: si peccator genuit peccatorem, iustus quoque iustum gignere debuit. hoc etiam his respondemus, qui dicunt de homine baptizato natum iam uelut baptizatum haberi debuisse. cur enim non, inquiunt, in lumbis patris sui potuerit baptizari, si secundum epistolam, quae ad Hebreos scripta est, in lumbis Abrahae Leui potuit decimari? hoc qui dicunt adtendant non propterea Leui postea non fuisse decimatum, quia iam fuerat decimatus in lumbis Abrahae, sed quia sic ordinatus est honore saeerdotii, ut acciperet decimas, non praeberet; alioquin nec ceteri fratres eius, qui ei praebebant, decimarentur, quia et ipsi in lumbis Abrahae a Melchisedech iam fuerant decimati.
- 2.40.1
Sed nc quis dicat propterea recte potuisse Abrahae filios decimari, quamuis iam fuissent in lumbis patris sui decimati, quia decimatio talis res erat. quae in unoquoque homine saepe fuerat facienda, sicut Israhelitae annis omnibus, immo ex fructibus omnibus decimas tota uita sua crebras solent praebere Leuitis, baptismum autem tale sacramentum esse, quod semel datur et, si iam hoc acceperat quisque, cum in patre suo esset, non nisi baptizatum fuisse deputandum, cum de illo qui baptizatus fuerat gigneretur: qui hoc dicit, ne diu disputem, circumcisionem respiciat, quae semel fiebat et tamen in singulis singulatim fiebat. sicut ergo tempore illius sacramenti de circumciso qui nasceretur circumcidendus fuit, sic nunc de baptizato qui natus fuerit baptizandus est.
- 2.41.1
At enim ait apostolus: filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt; et ideo, inquiunt, fidelium filii iam baptizari minime debuerunt. miror hoc dicere qui negant peccatum ex Adam originaliter trahi. si enim hanc apostoli sententiam sic accipiunt, ut credant de fidelibus sanctificatos filios nasci, cur eos etiam ipsi baptizari oportere non dubitant? cur denique nolunt fateri de parente peccatore aliquod peccatum originaliter trahi, si de sancto aliqua sanctitas trahitur? et contra nostram quidem non est adsertionem, etiamsi ex fidelibus sancti propagantur, quod eos dicimus, si non baptizantur, pergere in damnationem, quibus et ipsi regnum caelorum intercludunt, quamuis eos dicant non habere ullum uel proprium uel originale peccatum. aut si eis indignum uidetur, ut sancti damnentur, quomodo erit dignum, ut a regno dei sancti separentur? illud potius adtendant, quomodo non de peccatoribus parentibus trahatur aliquod peccatum, si de sanctis aliqua sanctitas trahitur et inmunditia de inmundis. utrumque enim dixit qui dixit: alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. explicent etiam quomodo iustum sit, ut sancti ex fidelibus et inmundi ex infidelibus nati pariter tamen, si baptizati non fuerint, regnum dei non permittantur intrare. quid ergo illis ista sanctitas prodest? nam si damnari faterentur inmundos ex infidelibus natos, sanetos autem filios fidelium in dei quidem regnum intrare non posse, nisi fuerint baptizati, non tamen damnari, quia sancti sunt, esset qualiscumque distinctio; nunc uero natos de sanctis sanctos et de inmundis inmundos aequaliter dicunt et, quia peccatum non habent, non damnari et, quia baptismum non habent, a dei regno separari. hanc absurditatem talia ingenia non uidere quis credat ?
- 2.42.1
Nostrae autem, immo ipsius apostoli sententiae qui dixit: ex uno omnes ad condemnationem et: ex uno omnes ad iustificationem uitae, quam non sit contrarium hoc quod ait, cum de alia re ageret: alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt, paululum adtende.
- 2.42.2
Non unius modi est sanctificatio; nant et catechumenos secundum quendam modum suum per signum Christi et orationem manus inpositionis puto sanctificari et, quod accipiunt quamuis non sit corpus Christi, sanctum est tamen et sanctius quam cibi quibus alimur, quoniam sacramentum est. uerum et ipsos cibos, quibus ad necessitatem sustentandae uitae huius utimur, sanctificari idem apostolus dixit per uerbum dei et orationem, qua oramus utique nostra corpuscula refecturi. sicut ergo ista ciborum sanctificatio non efficit, ut quod in os intrauerit non in uentrem uadat et in secessum emittatur per corruptionem, qua omnia terrena soluuntur, unde et ad aliam escam, quae non corrumpitur, nos dominus exhortatur, ita sanctificatio catechumeni, si non fuerit baptizatus, non ei ualet ad intrandum regnum caelorum aut ad peccatorum remissionem. ac per hoc et illa sanctificatio, cuiuscumque modi sit, quam in filiis fidelium esse dixit apostolus, ad istam de baptismo et de peccati origine uel remissione quaestionem omnino non pertinet. nam et coniuges infideles in coniugibus fidelibus sanctificari dicit eo ipso loco ita loquens: sanctificatur enim uir infidelis in uxore et sanctificatur mulier infidelis in fratre; alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. non, opinor, quisquam tam infideliter intellegit, quodlibet in his uerbis intellegat, ut ob hoc existimet etiam maritum non christianum, quia christiana fuerit uxor eius, neque iam baptizari oportere et ad peccatorum remissionem iam peruenisse et in regnum caelorum esse intraturum. quia sanctificatus dictus est in uxore.
- 2.43.1
Quisquis uero adhuc monetur, quare baptizentur qui iam de baptizatis nascuntur, hoc breuiter accipiat. sicut generatio carnis peccati per unum Adam ad condemnationem trahit omnes qui eo modo generantur, sic regeneratio spiritus gratiae per unum Iesum Christum ad iustificationem uitae aeternae ducit omnes qui eo modo praedestinati regenerantur. sacramentum autem baptismi profecto sacramentum regenerationis est. quocirca sicut homo, qui non uixerit, mori non potest et qui mortuus non fuerit resurgere non potest, ita qui natus non fuerit renasci non potest. ex quo conficitur neminem in suo parente renasci potuisse non natum. oportet autem ut, si natus fuerit, renascatur, quia nisi quis natus fuerit denuo, non potest uidere regnum dei. oportet igitur, ut sacramento regenerationis, ne sine illo male de hac uita exeat, etiam paruulus inbuatur; quod non fit nisi in remissionem peccatorum. quod etiam ipso loco Christus ostendit, cum interrogatus quomodo possent ista fieri commemorauit quid Moj\'ses fecerit in exaltatione serpentis. cum itaque per baptismi sacramentum morti Christi conformantur infantes, eos a serpentis morsu fatendum est liberari, si a christianae fidei regula nolumus aberrare. quem tamen morsum non in sua uita propria. sed in illo cui primitus in illo cui est acceperunt.
- 2.44.1
Neque illud fallat, quod nec parenti post conuersionem obsunt propria peccata; quanto enim magis, inquiunt, filio eius obesse non possunt! sed qui hoc sentiunt non adtendunt, quia, sicut parenti per hoc quod spiritu renatus est propria peccata non obsunt, ita qui de illo natus est, nisi eo modo renascatur, quae a parente tracta sunt oberunt, quia et innouati parentes non ex primitiis nouitatis, sed ex reliquiis uetustatis earnaliter gignunt et filii ex parentum reliqua uetustate toti uetusti in peccati carne propagati damnationem ueteri homini debitam sacramento spiritalis regenerationis et renouationis cuadunt. illud namque praecipue propter quaestiones, quae de hac re motae sunt uel moueri adhuc possunt, adtendere ac meminisse debemus tantummodo peccatorum omnium plenam- perfectamque remissionem baptismo fieri, hominis uero ipsius qualitatem non totam continuo commutari, sed spiritales primitias in 1 ene proficientibus de die in diem nouitate crescente commutare in se quod carnaliter uetus est, donec totum ita renouetur, ut animalis etiam infirmitas corporis ad firmitatem spiritalem incorruptionemque perueniat.
- 2.45.1
Haec autem lex peccati, quod etiam peccatum appellat apostolus, cum dicit: non ergo regnet peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, non sic manet in membris eorum, qui ex aqua et spiritu renati sunt, tamquam non sit eius facta remissio, ubi omnino plena et perfeeta fit remissio peccatorum omnibus inimicitiis interfectis, quibus separabamur a deo, sed manet in uetustate carnis tamquam superatum et peremptum, si non inlicitis consensionibus quodam modo re- . uiuescat et in regnum proprium dominationemque reuocetur. ab hac autem uetustate carnis, in qua est lex ista peccati uel peccatum iam remissum, usque adeo spiritus uita discernitur, in cuius nouitate baptizati per dei gratiam renascuntur, ut parum fuerit apostolo dicere tales non esse in peccato, nisi etiam diceret in ipsa carne illos non esse, antequam ex hac mortali uita emigrarent; qui enim magis i m in carne sunt, inquit, deo placere non possunt; uos autem non estis in carne, sed in spiritu, si tamen spiritus dei habitat in uobis. uerum tamen sicut ipsa carne quamuis corruptibili bene utuntur qui membra eius ad opera bona conuertunt, in qua carne non sunt, quia non secundum eam sapiunt neque uiuunt, sicut denique etiam morte, quae primi peeeati poena est, bene utuntur qui eam pro fratribus, pro fide, pro quacumque uera et sancta iustitia fortiter et patienter inpendunt, sic illa etiam lege peccati, quod iam remissum in uetustate carnis manet, bene utuntur coniugati fideles, qui ex eo quod sunt in (\'Christi nouitate dominari sibi libidinem minime patiuntur, ex eo autem quod adhuc trahunt Adae uetustatem regenerandos inmortaliter filios mortaliter generant cum ea propagine peccati, qua illi qui renati sunt obnoxii non tenentur et qua illi qui nascuntur renascendo soluuntur. quamdiu ergo manet lex concupiscentialis in membris, manente ipsa reatus eius soluitur; sed ei soluitur, qui sacramentum regenerationis accepit renouarique iam coepit. ex illa autem manente concupiscentiae uetustate quod nasciturrenasci indiget, ut sanetur, quia parentes fideles et nati carnaliter et renati spiritaliter filios carnaliter genuerunt, filii uero antequam nascerentur, renasci quomodo potuerunt?
- 2.46.1
Nec mireris, quod dixi manente concupiscentialiter lege peccati reatum eius solui per gratiam sacramenti. sicut enim facta et dicta et cogitata iniqua, quantum ad ipsos motus animi et corporis pertinet, iam praeterierunt et non sunt, eis tamen praeteritis et non iam existentibus reatus eorum manet, nisi peccatorum remissione soluatur, sic contra in hac non iam praeterita, sed adhuc manente lege concupiscentiae reatus eius soluitur et non erit, cum fit in baptismo plena remissio peccatorum. denique si continuo consequatur ab hac uita emigratio, non erit omnino, quod obnoxium hominem teneat solutis omnibus quae tenebant. sicut ergo non est mirum praeteritorum factorum, cogitatorum atque dictorum reatum manere ante peccatorum remissionem, sic contra non debet esse mirum manentis concupiscentiae reatum praeterire post peccatorum remissionem.
- 2.47.1
Quae cum ita sint, ex quo per unum hominem peccatum intrauit in hunc mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit usque in finem carnalis huius generationis et corruptibilis saeculi, cuius filii generant et generantur, nullo existente homine, de quo in hac uita constituto ueraciter dici possit, quod nullum habeat omnino peccatum excepto uno mediatore, qui nos creatori nostro per remissionem reconciliat peccatorum, idem ipse dominus noster hanc suam medellam nullis generis humani temporibus ante ultimum futurum adhuc iudicium denegauit eis, quos per certissimam praescientiam et iustissimam beneficentiam secum regnaturos in uitam praedestinauit aeternam. namque ante natiuitatem carnis infirmitatemque passionis et uirtutem resurrectionis suae earum rerum futurarum fide eos qui tune fuerant informabat ad hereditatem salutis aeternae, quarum rerum praesentium fide informauit eos, qui cum gererentur aderant atque inpleri praedicta cernebant, quarum etiam praeteritarum fide qui postea fuerunt et nos ipsos et qui deinde futuri sunt informare non cessat. una ergo fides est, quae omnes saluos facit, qui ex carnali generatione in spiritalem renascendo saluantur, terminata in eo, qui uenit pro nobis iudicari et mori, iudex uiuorum et mortuorum. sed huius unius fidei pro significationis oportunitate per uaria tempora sacramenta uariata sunt.
- 2.48.1
Idem ipse itaque saluator est paruulorum atque maiorum, de quo dixerunt angeli: natus est uobis hodie saluator et de quodictumest aduirginemMariam: uocabis nomen eius Iesum; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum, ubi aperte demonstratum est eum hoc nomine, quo appellatus est Iesus, propter salutem quam nobis tribuit nominari; Iesus quippe latine saluator est. quis est igitur qui audeat dicere dominum Christum tantum maioribus. non etiam paruulis esse Iesum? qui uenit in similitudine carnis peccati, ut euacuaret corpus peccati, in quo infirmissimo nulli usui congruis uel idoneis infantilibus membris anima rationalis miserabili ignorantia praegrauatur. quam plane ignorantiam nullo modo crediderim fuisse in infante illo, in quo uerbum caro factum est, ut habitaret in nobis, nec illam ipsius animi infirmitatem in Christo paruulo fuerim suspicatus, quam uidemus in paruulis. per hanc enim etiam, cum motibus inrationabilibus perturbantur, nulla ratione, nullo imperio, sed dolore aliquando uel doloris terrore cohibentur, ut omnino uideas illius inoboedientiae filios, quae mouetur in membris repugnans legi mentis nec. cum uult ratio, conquiescit; uerum et ipsa saepe uel dolore corporis tamquam uapulando conpescitur uel pauescendo uel tali aliquo animi motu non tamen uoluntate praecipiente conprimitur. sed quia erat in eo similitudo carnis peccati, mutationes aetatum perpeti uoluit ab ipsa exorsus infantia, ut ad mortem uideatur etiam senescendo illa caro peruenire potuisse, nisi iuuenis fuisset occisus. quae tamen mors in carne peccati inoboedientiae debita redditur, in similitudine autem carnis peccati oboedientiae uoluntate suscepta est. ad eam quippe iturus eamque passurus hoc ait: ecce ucnit princeps mundi huius et in me nihil inueniet; sed ut sciant omnes, quia uoluntatem patris mei facio. surgite, eamus hinc. his dictis perrexit ad indebitam mortem factus oboediens usque ad mortem.
- 2.49.1
Quapropter illi qui dicunt: si primi hominis peccato factum est, ut moreremur, Christi aduentu fieret, ut credentes in eum non moreremur, et addunt quasi rationem dicentes: neque enim praeuaricatoris transgressio plus nobis nocuit, quam incarnatio uel redemptio profuit saluatoris, cur non potius hoc adtendunt, hoc audiunt, hoc sine disceptatione credunt, quod apostolus sine ambiguitate locutus est: quia per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum. sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur? neque enim aliunde quam de corporis resurrectione dicebat. omnium ergo corporis mortem factam per unum hominem dixit et omnium corporis resurrectionem in uitam aeternam per unum Christum futuram esse promisit. quomodo ergo \'plus nobis nocuit ille peccando, quam iste profuit redimendo\', cum per illius peccatum temporaliter moriamur, per istius autem redemptionem non ad temporalem uitam, sed ad perpetuam resurgamus? nostrum ergo corpus mortuum est propter peccatum, Christi autem corpus solum mortuum est sine peccato, ut fuso sanguine sine culpa omnium culparum chirographa delerentur, quibus debitores, qui in eum credunt, a diabolo antea tenebantur. ideo: hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
- 2.50.1
Poterat autem etiam hoc donare credentibus, ut nec istius experirentur corporis mortem; sed si hoc fecisset, carni quaedam felicitas adderetur, minueretur autem fidei fortitudo. sic enim homines mortem istam timent, ut non ob aliud felices dicerent esse Christianos, nisi quod mori omnino non possent, ac per hoc nemo propter illam uitam, quae post istam mortem beata futura est, per uirtutem etiam contemnendae ipsius mortis ad Christi gratiam festinaret, sed propter remouendam mortis molestiam delicatius crederctur in Christum. plus ergo gratiae praestitit, plus fidelibus suis sine dubitatione donauit. quid enim magnum erat uidendo non mori eos, qui crederent, credere se non moriturum? quanto est maius, quanto fortius, quanto laudabilius ita credere, ut se speret moriturus • sine fine uieturum ! denique hoc quibusdam in fine largietur, ut mortem istam repentina commutatione non sentiant, sed simul cum resurgentibus rapiantur in nubibus in obuiam Christo in aera et sic semper cum domino uiuant. et recte illis, quia non erunt iam posteri, qui propter hoc credunt non sperando quod non uident, sed amando quod uident. quae fides est eneruis et debilis nec fides omnino dicenda, quando quidem fides ita definita est: fides est sperantium substantia, conuictio rerum quae non uidentur. unde etiam in eadem, ubi et hoc scriptum est, ad Hebreos epistola, cum consequenter enumerasset quosdam, qui deo fide placuerunt: secundum fidem, inquit, mortui sunt hi omnes, cum non accepissent promissiones, sed longe eas uidentes et salutantes et confitentes, quia hospites et peregrini sunt super terram. et paulo post eandem fidei laudem ita conelusit: et omnes, inquit, testimonium consecuti per fidem non tulerunt promissiones dei; pro nobis enim meliora prouiderunt, ne sine nobis perfecti perficerentur. haec laus fidei non esset nec omnino, ut iam dixi, fides esset, si homines in eredendo praemia uisibilia sequerentur, hoc est, si fidelibus merces inmortalitatis in hoc saeculo redderetur.
- 2.51.1
Hinc et ipse dominus mori uoluit, ut, quemadmodum de illo scriptum est, per mortem euacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam uitam rei erant seruitutis. hoc testimonio satis etiam illud monstratur et mortem istam corporis principe atque auctore diabolo, hoc est ex peccato, accidisse, quod ille persuasit; neque enim ob aliud potestatem habere mortis uerissime diceretur. unde ille qui sine ullo peccato uel originali uel proprio , moriebatur dixit, quod paulo ante commemoraui: ecce ueniet princeps mundi,— idest diabolus, qui potestatem habet mortis in me nihil inucniet, id est peccati, propter quod homines mori fecit. et quasi diceretur ci: \'quare ergo moreris?\' sed ut sciant omnes, inquit, quia uoluntatem patris mei facio, surgite, eamus hinc, id est, \'ut moriar non habens mortis causam de peccato sub auctore peccati, sed de oboedientiae iustitia factus oboediens usque ad mortem\'. et hoc ergo illo testimonio demonstratum est et, quod timorem mortis fideles uincunt, ad agonem ipsius fidei pertinere, qui profecto defuisset, si mox esset credentes inmortalitas consecuta.
- 2.52.1
Quamuis itaque multa dominus uisibilia miracula fecerit, unde ipsa fides uelut quibusdam primordiis lactescentibus germinaret et in suum robur ex illa teneritudine coalesceret — tanto est enim fortior, quanto magis iam ista non quaerit —, tamen illud, quod promissum speramus, inuisibiliter uoluit expectari, ut iustus ex fide uiueret, in tantum ut nec ipse qui die tertio resurrexit inter homines esse uoluerit, sed eis demonstrato in sua carne resurrectionis exemplo, quos huius rei testes habere dignatus est, in caelum ascenderit illorum quoque se oculis auferens nihilque tale cuiusquam eorum carni iam tribuens, quale in carne propria demonstrauerat, ut et ipsi ex fide uiuerent eiusque ustitiae, in qua ex fide uiuitur, praemium, quod post erit uisibile, nunc interim per patientiam inuisibiliter expectarent. ad hunc intellectum credo etiam illud esse referendum, quod ait de sancto spiritu: non potest ipse uenire, nisi ego abiero. hoc enim erat dicere: \'non poteritis iuste uiuere ex fide, quod de meo dono, id est de sancto spiritu, habebitis, nisi a uestris oculis hoc quod intuemini abstulero, ut spiritaliter cor uestrum inuisibilia credendo proficiat\'. hanc ex fide iustitiam identidem loquens de spiritu sancto ita commendat: ille, inquit, arguet mundum de peccato, de iustitia, de iudicio: de peccato quidem, quia non crediderunt in me, de iustitia, quia ad patrem uado etiam non uidebitis me.quaeestistaiustitiaqua eum non uiderent, nisi ut iustus ex fide uiueret et non respicientes quae uidentur, sed quae non uidentur spiritu ex fide spem iustitiae expectaremus?
- 2.53.1
Qui autem dicunt: si peccato mors ista corporis accidisset, non utique post remissionem peccatorum, quam redemptor nobis tribuit, moreremur, non intellegunt quomodo res, quarum reatum, ne post hanc uitam obsint, deus soluit, tamen eas ad certamen fidei sinit manere, ut per illas erudiantur et exerceantur proficientes in agone iustitiae. posset enim et alius hoc non intellegens dicere: \'si propter peccatum dixit deus homini: in sudore uultus tui edes panem tuum, et spinas et tribulos pariet tibi terra, quare et post remissionem peccatorum labor hic permanet et haec dura et aspera parit etiam terra fidelium? item si propter peccatum mulieri dictum est: in gemitu paries, cur etiam post peccatorum remissionem feminae fideles eosdem dolores in parturiendo patiuntur?\' et tamen constat propter peccatum, quod admiserant, illos a deo primos homines haec audisse atque meruisse nec resistit his uerbis diuini libri, quae posui de labore hominis et de parturitione mulieris, nisi qui prorsus alienus a fide catholica eisdem litteris aduersatur.
- 2.54.1
Verum quia et tales non desunt, quemadmodum eis hac quaestione proposita respondemus dicentes ante remissionem esse illa supplicia peccatorum, post remissionem autem certamina exercitationesque iustorum, ita et illis, quos de morte corporis similiter mouet, respondere debemus, ut eam et peccato accidisse fateamur et post peccatorum remissionem, ut magnus timor eius a proficientibus superetur, ad certamen nobis relictam esse non dedignemur. si enim parua uirtus esset fidei, quae per dilectionem operatur, mortis metum uincere non esset tanta martyrum gloria nec dominus diceret: maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. quod in epistola sua Iohannes ita dicit: sicut ille animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animam pro fratribus ponere. nequaquam igitur in morte pro iustitia subeunda uel contemnenda laudaretur praecipua patientia, si mortis non esset magna multumque dura molestia. cuius timorem qui uincit ex fide, magnam ipsius fidei conparat gloriam iustamque mercedem. unde mirandum non est et mortem corporis non fuisse euenturam homini, nisi praecessisset peccatum, cuius etiam talis poena consequeretur, et post remissionem peccatorum eam fidelibus euenire, ut in eius timore uincendo exerceatur fortitudo iustitiae.
- 2.55.1
Caro enim, quae primo facta est, non erat caro peccati, in qua noluit homo inter delicias paradisi seruare iustitiam. unde statuit deus, ut post eius peccatum propagata caro peccati ad recipiendam iustitiam laboribus et molestiis niteretur. propter hoc etiam de paradiso dimissus Adam contra Edem habitauit, id est contra sedem deliciarum, ut significaret quod in laboribus, qui sunt deliciis contrarii, erudienda esset caro peccati, quae in deliciis oboedientiam non seruauit, antequam esset caro peccati. sicut ergo illi primi homines postea iuste uiuendo-und.c merito creduntur per domini sanguinem ab extremo supplicio liberati—non tamen in illa uita meruerunt ad paradisum reuocari, sic et caro peccati, etiamsi remissis peccatis homo in ea iuste uixerit, non continuo meretur eam mortem non perpeti, quam traxit de propagine peccati.
- 2.56.1
Tale aliquid nobis insinuatum est de patriarcha Dauid in libro Regnorum, ad quem propheta cum missus esset eique propter peccatum, quod admiserat, euentura mala ex iracundia dei comminaretur, confessione peccati ueniam meruit respondente propheta, quod illud ei flagitium facinusque remissum sit; et tamen consecuta sunt quae deus fuerat comminatus, ut sic humiliaretur a filio. quare et hic non dicitur: \'si deus propter peccatum illud fuerat comminatus, cur dimisso peccato quod erat minatus inpleuit?\' nisi quia rectissime, si dictum fuerit, respondebitur remissionem illam peccati factam, ne homo a percipienda uita inpediretur aeterna, subsecutum uero illius comminationis effectum, ut pietas hominis in illa humilitate exerceretur atque probaretur? sic et mortem corporis et propter peccatum deus homini inflixit et post peccatorum remissionem propter exercendam iustitiam non ademit.
- 2.57.1
Teneamus ergo indeclinabilem fidei confessionem. solus unus est qui sine peccato natus est in similitudine carnis peccati, sine peccato uixit inter aliena peccata, sine peccato mortuus est propter nostra peccata. non declinemus in dexteram aut sinistram; in dexteram enim declinare est se ipsum decipere dicendo se esse sine peccato, in sinistram autem per nescio quam peruersam et prauam securitatem se tamquam inpune dare peccatis. uias enim, quae a dextris sunt, nouit dominus, qui solus sine peccato est et nostra potest delere peccata; peruersae autem sunt, quae a sinistris, amicitiae cum peccatis. tales etiam illi uiginti annorum adulescentuli figuram noni populi praemiserunt, qui in terram promissionis intrarunt, qui nec in dextram nec in sinistram dicti sunt declinasse. non enim et uiginti annorum aetas conparanda est innocentiae paruulorum, sed, ni fallor, hic numerus mysticum aliquid adumbrat et resonat. uetus enim testamentum in quinque Moysi libris excellit, nouum autem quattuor euangeliorum auctoritate praefulget. qui numeri per se multiplicati ad uicenarium perueniunt; quater enim quini uel quinquiens quaterni uiginti sunt. talis populus, ut praedixi, eruditus in regno caelorum per duo testamenta, uetus et nouum, non declinans in dextram superba praesumptione iustitiae neque in sinistram secura dilectione peccati in terram illius promissionis intrabit, ubi iam peccata ulterius nec nobis donanda optemus nec in nobis punienda timeamus ab illo redemptore liberati, qui non uenundatus sub peccato redemit Israhel ab omnibus iniquitatibus eius siue propria cuiusquam uita commissis siue originaliter tractis.
- 2.58.1
Non enim parum scripturarum diuinarum auctoritati ueritatique cesserunt, qui, etsi noluerunt litteris suis aperte exprimere paruulis remissionem necessariam peccatorum, redemptionem tamen eis opus esse confessi sunt. alio quippe uerbo, etiam ipso de christiana eruditione deprompto, nihil aliud omnino dixerunt. nec dubitandum est eis qui diuina scripta fideliter legunt, fideliter audiunt, fideliter tenent, quod ab illa carne, quae prius uoluntate peccati facta est caro peccati, deinceps per successionem transeunte in omnes transcriptione iniquitatis et mortis caro sit propagata peccati excepta una similitudine carnis peccati, quae tamen non esset, nisi esset caro peccati.
- 2.59.1
De anima uero, utrum et ipsa eodem modo propagata reatu, qui ei dimittatur, obstricta sit-neque enim possumus dicere solam carnem paruuli, non etiam animam indigere saluatoris et redemptoris auxilio alienamque ab ea esse gratiarum actione, quae in Psalmis est, ubi legimus et dicimus: benedic, anima mea, dominum et noli obliuisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos, qui redimit de corruptione uitam tuam —, an etiam non propagata eo ipso, quo carni peccati aggrauanda miscetur, iam ipsius peccati remissione et sua redemptione opus habeat, deo per summam praescientiam iudicante, qui paruulorum ab isto reatu non mereantur absolui, etiam qui nondum nati nihil alicubi propria sua uita egerunt uel boni uel mali, et quomodo deus, etiamsi non de traduce animas creat, non sit tamen auctor reatus eiusdem, propter quem redemptio sacramenti necessaria est animae paruuli, magna quaestio est aliamque disputationem desiderat, eo tamen, quantum arbitror, moderamine temperatam, ut magis inquisitio cauta laudetur quam praecipitata reprehendatur assertio. ubi enim de re obscurissima disputatur non adiuuantibus diuinarum auctoritatum certis clarisque documentis, cohibere se debet humana praesumptio nihil faciens in partem alteram declinando. etsi enim quodlibet horum, quemadmodum demonstrari et explicari possit, ignorem, illud tamen credo, quod etiam hinc diuinorum eloquiorum clarissima auctoritas esset, si homo id sine dispendio promissae salutis ignorare non posset. habes elaboratum - utinam tam commodum quam prolixum I - pro meis uiribus opus, cuius prolixitatem fortasse defenderem, nisi id uererer facere defendendo prolixius.
- 3.1.1
De quaestionibus, quas mihi proposueras ut ad te aliquid scriberem aduersus eos qui dicunt Adam, etiamsi non peccasset, fuisse moriturum nec ex eius peccato quicquam ad eius posteros propagando transisse maxime propter baptismum paruulorum, quem more piissimo atque materno uniuersa frequentat ecclesia, et quod in hac uita sint, fuerint futurique sint filii hominum nullum habentes omnino peccatum, iam duos prolixos absolueram libros. quibus mihi uisus sum non quidem omnibus omnium occurrisse in hac causa motibus animorum, quod uel a me uel a quoquam utrum fieri possit ignoro, immo fieri non posse non dubito, sed tamen egisse aliquid, quo de his rebus a maioribus traditae fidei defensores contra nouitates eorum qui aliter sentiunt non inermes usquequaque consisterent. uerum post paucissimos dies legi Pelagii quaedam scripta, sancti uiri, ut audio, et non paruo prouectu Christiani, quae in Pauli apostoli epistolas expositiones breuissimas continerent, atque ibi conperi, cum ad illum uenisset locum, ubi dicit apostolus per unum hominem peccatum intrasse in mundum et per peccatum mortem atque ita in omnes homines pertransisse, quandam eorum argumentationem qui negant paruulos peccatum originale gestare, quam, fateor, in illis tam longis uoluminibus meis non refelli, quia in mentem mihi omnino non uenerat quemquam posse talia cogitare uel dicere. quapropter quoniam illi operi, quod iam certo fine concluseram, nihil addere uolui, et ipsam eisdem uerbis quibus cam legi et quid mihi contra uideatur huic epistolae inserendum putaui.
- 3.2.1
Sic ergo illa argumentatio posita est: hi autem, inquit, qui contra traducem peccati sunt, ita illam impugnare nituntur: si Adae, inquiunt, peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi iustitia etiam non credentibus prodest, quia similiter, immo et magis dicit per unum saluari, quam per unum ante perierunt. huic ergo, ut dixi, argumento in illis duobus libris, quos ad te scripsi, nihil respondi neque id mihi prorsus redarguendum proposui. nunc ergo prius illud adtende quemadmodum, cum dicunt: si Adae peccatum etiam non peccantibus nocet, ergo et Christi iustitia etiam non credentibus prodest, absurdissimum utique et falsissimum iudicant, ut Christi iustitia etiam non credentibus prosit. unde putant confici nec primi hominis peccatum paruulis non peccantibus nocere potuisse, sicut Christi iustitia prodesse ullis non credentibus non potest. dicant itaque, iustitia Christi quid baptizatis paruulis prosit, dicant omnino quod uolunt. profecto enim, si se Christianos esse meminerunt, aliquid prodesse non ambigunt. quodlibet igitur prosit, prodesse, sicut etiam ipsi adserunt, non credentibus non potest. unde coguntur paruulos baptizatos in credentium numero deputare et auctoritati sanctae ubique ecclesiae consentire, quae fidelium eos nomine non censet indignos, quibus iustitia Christi etiam secundum istos prodesse non nisi credentibus posset. sicut ergo eorum per quos renascuntur iustitiae spiritus responsione sua traicit in eos fidem, quam uoluntate propria nondum habere potuerunt, sic eorum per quos nascuntur caro peccati traicit in eos noxam, quam nondum uita propria contraxerunt. et sicut eos uitae spiritus in Christo regenerat fideles, sic eos corpus mortis in Adam generauerat peccatores; illa enim carnalis generatio est. haec spiritalis; illa facit filios carnis, haec spiritus; illa filios mortis, haec filios resurrectionis; illa filios saeculi, haec filios dei; illa filios irae, haec filios misericordiae; ac per hoc illa peccato originali obligatos, ista omnis peccati uinculo liberatos.
- 3.3.1
Postremo ad id quod intellectu perspicacissimo adsequi non ualemus, auctoritate diuina consentire cogamur. bene, quod ipsi nos admonent, iustitiam Christi nisi credentibus prodesse non posse et prodesse aliquid paruulis confitentur. unde, ut diximus, necesse est eos baptizatos in credentium numero sine ulla tergiuersatione constituant. consequenter igitur, si non baptizentur, inter eos qui non credunt erunt ac per hoc nec uitam habebunt, sed ira dei manet super eos, quoniam qui non credit filio, non habebit uitam, sed ira dei manet super eum, et iudicati sunt, quoniam qui non credit, iam iudicatus est, et condemnabuntur, quoniam qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit, qui autem non crediderit, condemnabitur. iam nunc uideant isti, qua iustitia temptent uel conentur adserere non ad uitam aeternam, sed ad iram dei pertinere et iudicari diuinitus atque damnari homines, qui sine peccato sunt, si quemadmodum proprium ita nullum in eis est etiam originale peccatum.
- 3.4.1
Iam ceteris, quae Pelagius insinuat eos dicere, qui contra originale peccatum disputant, in illis duobus prolixi mei operis libris satis, quantum arbitror, dilucideque respondi. quod etsi quibusdam uel parum uel obscurum uidebitur, dent ueniam et conponant cum eis, qui fortasse illud non quia parum est, sed quia nimium reprehendunt; et qui ea, quae pro natura quaestionum dilucide dicta existimo, adhuc non intellegunt, non mihi calumnientur pro neglegentia uel pro meae facultatis indigentia, sed deum potius pro accipienda intellegentia deprecentur.
- 3.5.1
Verum tamen nos non neglegenter oportet aduertere istum, sicut cum qui nouerunt loquuntur, bonum ac praedicandum uirum hanc argumentationem contra peccati propaginem non ex propria intulisse persona, sed quid illi dicant qui eam non adprobant intimasse nec solum hoc quod modo proposui eique respondi, uerum etiam cetera quibus me in illis libris iam respondisse recolui. nam cum dixisset: si Adae, inquiunt, peccatum etiam non peccantibus nocuit, ergo et Christi iustitia etiam non credentibus prodest — quod in his quae respondi cernis quam non solum non expugnet quod dicimus, sed etiarn nos admoneat quid dicamus -, secutus adiunxit: deinde aiunt: si baptismus mundat antiquum illud delictum, qui de duobus baptizatis nati fuerint debent hoc carere peccato; non enim potuerunt ad posteros transmittere quod ipsi minime habuerunt. illud quoque accedit, inquit, quia, si anima non est ex traduce, sed sola caro, ipsa tantum habet traducem peccati et ipsa sola poenam meretur, iniustum esse dicentes, ut hodie nata anima non ex massa Adae tam antiquum peccatum portet alienum. dicunt etiam, inquit, nulla ratione concedi, ut deus qui propria peccata remittit imputet aliena.
- 3.6.1
Videsne, obsecro, quemadmodum hoc totum Pelagius non ex sua, sed ex aliorum persona indiderit scriptis suis usque adeo sciens hanc nescio quam esse nouitatem, quae contra antiquam et ecclesiae insitam opinionem sonare nunc coeperit, ut eam ipse confiteri aut uerecundatus aut ueritus fuerit. et forte hoc ipse non sentit, quod sine peccato nascatur homo, cui fatetur necessarium esse baptismum, in quo fit remissio peccatorum; quod sine peccato damnetur homo, quem necesse est non baptizatum in non credentibus deputari, quia utique scriptura euangelica fallere non potest, in qua apertissime legitur: qui non crediderit, condemnabitur; postremo quod sine peccato imago dei non admittatur ad regnum dei, quoniam nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei, atque ita uel in aeternam mortem sine peccato praecipitetur aut, quod est absurdius, extra regnum dei habeat uitam aeternam, cum dominus praedicens quid suis in fine dicturus sit: ucnitc, benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab initio mundi, manifestauerit etiam quid sit ipsum regnum quod dicebat ita concludens: sic ibunt illi in ambustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam. haec ergo et alia, quae hunc sequuntur errorem, nimium peruersa et christianae repugnantia ueritati credo quod uir ille tam egregie christianus omnino non sentiat. sed fieri potest, ut etiam istorum argumentis, qui contra peccati traducem sentiunt, adhuc fortasse ita moueatur, ut audire uel nosse quid contra eos dicatur expectet; et ideo quid illi dicant qui contra peccati traducem sentiunt nec tacere uoluit, ut quaestio discutienda insinuaretur, et a persona sua remouit, ne hoc etiam ipse sentire iudicaretur
- 3.7.1
Ego autem etsi refellere istorum argumenta non ualeam, uideo tamen inhaerendum esse his quae in scripturis sunt apertissima, ut ex his reuelentur obscura aut, si mens nondum est idonea, quae possit ea uel demonstrata cernere uel abstrusa uestigare, sine ulla haesitatione credantur. quid autem apertius tot tantisque testimoniis diuinorum eloquiorum, quibus dilucidissime apparet nec praeter Christi societatem ad uitam salutemque aeternam posse quemquam hominum peruenire nec diuino iudicio iniuste aliquem posse damnari, hoc est ab illa uita et salute separari? unde fit consequens, ut, quoniam nihil agitur aliud, cum paruuli baptizantur, nisi ut incorporentur ecclesiae, id est Christi corpori membrisque socientur, manifestum sit eos ad damnationem, nisi hoc eis conlatum fuerit, pertinere. non autem damnari possent, si peccatum utique non haberent. hoc quia illa aetas nullum in uita propria contrahere potuit, restat intellegere uel, si hoc nondum possumus, saltim credere trahere paruulos originale peccatum.
- 3.8.1
Ac per hoc si ambigui aliquid habent uerba apostolica, quibus dicit: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, possuntque in aliam duci transferrique sententiam, numquid et illud ambiguum est: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum dei? numquid et illud: uocabis nomen eius Iesus; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum? numquid etiam illud, quia non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus, hoc est quia non est necessarius Iesus eis qui non habent peccatum, sed eis qui saluandi sunt a peccato? numquid etiam illud, quia nisi manducauerint homines carnem eius, hoc est participes facti fuerint corporis eius, non habebunt uitam? his atque huiusmodi aliis, quae nunc praetereo, testimoniis diuina luce clarissimis, diuina auctoritate certissimis nonne ueritas sine ulla ambiguitate proclamat non solum in regnum dei non baptizatos paruulos intrare non posse, sed nec uitam aeternam posse habere praeter Christi corpus, cui ut incorporentur sacramento baptismatis inbuuntur? nonne ueritas sine ulla dubitatione testatur eos non ob aliud ad Iesum, hoc est ad saluatorem et ad medicum Christum, piis gestantium manibus ferri, nisi ut per medicinam sacramentorum eius possint a peccati peste sanari? quid ergo cunctamur apostoli uerba, de quibus forte dubitabamus, etiam ipsa sic intellegere, ut his congruant testimoniis, de quibus dubitare non possumus?
- 3.9.1
Quamquam toto ipso loco, ubi per unius peccatum multorum condemnationem et per unius iustitiam multorum iustificationem apostolus loquitur, nihil mihi uideatur ambigui, nisi quod ait \'Adam formam futuri\'. hoc enim reuera non solum huic sententiae conuenit, qua intellegitur futuros eius posteros ex eadem forma cum peccato esse generatos, sed etiam in alios et alios intellectus possunt haec uerba deduci. nam et nos aliud inde aliquando diximus et aliud fortasse dicemus, quod tamen huic intellectui non sit aduersum, et ipse Pelagius non uno modo id exposuit. cetera uero quae ibi dicuntur, si diligenter aduertantur atque tractentur, sicut in primo duorum illorum libro utcumque conatus sum, etiamsi subobscurum pariunt rerum ipsarum necessitate sermonem, non tamen poterunt alium sensum habere, nisi per quem factum est. ut antiquitus uniuersa ecclesia retineret fideles paruulos originalis peccati remissionem per Christi baptismum consecutos.
- 3.10.1
Vnde non inmerito beatus Cyprianus satis ostendit, quam hoc ab initio creditum et intellectum seruet ecclesia. qui cum paruulos a materno utero recentissimos iam idoneos ad percipiendum Christi baptismum adsereret, quoniam consultus fuerat, utrum hoc ante octauum diem fieri deberet, quantum potuit, conatus est eos demonstrare perfectos, ne quis ipso numero dierum, quo octauo antea circumcidebantur infantes, eos adhuc perficiendos existimaret. sed cum magnum eis defensionis patrocinium praestitisset, ah originali tamen peccato eos inmunes non esse confessus est, quia, si hoc negaret, ipsius baptismi causam, propter quem percipiendum eos defendebat, auferret. potes ipsam epistolam memorati martyris De baptizandis paruulis legere, si uolueris; neque enim potest deesse Karthagini. uerum in hanc etiam nostram, quantum praesenti quaestioni satis nisum est, pauca inde transferenda arbitratus sum, quae prudenter adtende: quantum uero, inquit, ad causam infantium pertinet, quos dixisti intra secundum ueltertium diem quo nati sunt constitutos baptizari non oportere et considerandam esse legem circumcisionis antiquae, ut intra octauum diem eum qui natus est baptizandum et sanctificandum non putares, longe aliud in concilio nostro uisum est. in hoc enim, quod tu putabas esse faciendum, nemo consensit; sed uniuersi potius iudicauimus nulli hominum nato misericordiam dei et gratiam denegandam. nam eum dominus in euangelio suo dicat: \'filius hominis non uenit animas hominum perdere, sed saluare\', quantum in nobis est, si fieri potuerit, nulla anima perdenda est. aduertisne quid dicat, quemadmodum sentiat non tantum carni, sed animae quoque infantis exitiabile esse atque mortiferum sine illo salutari sacramento exire de hac uita? unde, si iam nihil aliud diceret, intellegere nostrum fuit sine peccato animam perire non posse. sed uide paulo post defendens innocentiam paruulorum quid tamen de illis apertissime fateatur: ceterum si hominesinquit, inpedire aliquid ad consecutionem gratiae possetmagis adultos et prouectos et maiores natu possent inpedire peccata grauiora. porro autem si etiam grauissimis delictoribus et in deum multum ante peccantibus, eum postea crediderint, remissa peceatorum datur et a baptismo atque gratia nemo prohibetur, quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccauit, nisi quod secundum Adam carnaliter natus contagium mortis antiquae prima natiuitate contraxit! qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur non propria, sed aliena peccata.
- 3.11.1
Vides quanta fiducia ex antiqua et indubitata fidei regula uir tantus ista loquatur. qui haec documenta certissima ideo protulit, ut illud quod erat incertum, unde consuluerat ille cui rescribit et unde concilii decretum constitutum esse commemorat, ut scilicet etiam ante octauum diem, ex quo die natus esset infans, cum, si afferretur, baptizare nemo dubitaret, per haec firmamenta probaretur. neque enim hoc tunc quasi nouum aut quasi aliqua cuiusquam contradictione pulsatum concilio statuebatur scu firmabatur, quod ob?tricti originali peccato tenerentur infantes, sed cum illic illa consultatio uersaretur et disceptaretur, propter legem carnalis circumcisionis utrum eos et ante octauum diem baptizari oporteret. ideo ei qui hoc negabatnemo consensit, quia iam non consulendum necdisceptandum, sed firmum certumque habebatur animam saluti aeternae pcrituram, si hanc uitam sine illius sacramenti consecutione finiret, quamuis ab utero recentissimi paruuli solo reatu essent peccati originalis obstricti; quare illis etsi multo facilior, quod alienorum, sed tamen esset necessaria remissio peccatorum. his certis illa incerta de octauo die quaestio dissoluta est atque in concilio iudicatum homini nato, ne in aeternum pereat, omni die licere succurrere, cum etiam de ipsa carnali circumcisione ratio redderetur, quod umbra esset futuri, non quo intellegeremus etiam baptismum octauo ex quo natus est homo die dari oportere, sed nos in Christi resurrectione spiritaliter circumcidi, qui tertio quidem post diem passionis, in diebus tamen ebdomadum, quibus tempora prouoluuntur, octauo, hoc est post sabbatum primo die, a mortuis resurrexit.
- 3.12.1
Et nunc nescio cuius nouae disputationis audacia quidam nobis facere conantur incertum, quod maiores nostri ad dissoluenda quaedam, quae nonnullis uidebantur incerta, tamquam certissimum proferebant. quando enim primitus hoe disputari coeperit nescio; illud tamen seio quod etiam sanctus Hieronymus, qui hodieque in litteris ecclesiasticis tam excellentis doctrinae fama ac labore uersatur, ad quasdam soluendas in suis libris quaestiones etiam hoe certissimum adhibet sine ulla disceptatione documentum. nam in eo quod in Ionam prophetam scripsit, cum ad eum uenisset locum, ubi commemorantur etiam paruuli ieiunio castigati: maior, inquit, aetas incipit, usque ad minorem peruenit. nullus enim absque peccato nec si unius quidem diei fuerit uita eius et numerabiles anni uitae illius. si enim stellae non sunt mundae in conspectu dei, quanto magis uermis et putredo et hi qui peccato offendentis Adam tenentur obnoxii! hunc doctissimum uirum si facile interrogare possemus, quam multos utriusque linguae diuinarum scripturarum tractatores et christianarum disputationum scriptores commemoraret, qui non aliud, ex quo Christi ecclesia est constituta, senserunt, non aliud a maioribus acceperunt, non aliud posteris tradiderunt! ego quidem quamuis longe pauciora legerim, non memini me aliud audisse a Christiani, qui utrumque accipiunt testamentum, non solum in catholica ecclesia, uerum etiam in qualibet heresi uel schismate constitutis, non memini me aliud legisse apud eos, quos de his rebus aliquid scribentes legere potui quiscriptura. canonicas sequerentur uel sequi se crederent crediue uoluissent. unde nobis hoc negotium repente emerserit nescio. nam ante paruum tempus a quibusdam transitorie conloquentibus cursim mihi aures perstrictae sunt, cum illic apud Carthaginem essemus, \'non ideo paruulos baptizari, ut remissionem accipiant peccatorum, sed ut sanctificentur in Christo.\' qua nouitate permotus et quia oportunum non fuit, ut contra aliquid dicerem, et non tales homines erant, de quorum essem auctoritate sollicitus, facile hoc in transactis atque abolitis habui. et ecce iam studio flammante defenditur, ecce scribendo etiam memoriae commendatur, ecce res in hoc discrimen adducitur, ut hinc etiam a fratribus consulamur. ecce contra disputare atque scribere cogimur!
- 3.13.1
Ante paucos annos Romae quidam extitit Iouinianus, qui sanctimonialibus etiam aetate iam prouectioribus nuptias persuasisse dicatur non inliciendo, quo earum aliquam ducere uellet uxorem, sed disputando uirgines sanctimonio dicatas nihil amplius fidelibus coniugatis apud deum habere meritorum. numquam tamen hoc ei commentum uenit in mentem, ut asserere conaretur sine originali peccato nasci hominum filios. et utique si hoc astrueret. multo procliuius uellcnt feminae nubere fetus mundissimos pariturae. huius sane scripta — nam et scribere ausus est — cum fratres adHieronymum refellenda misissent, non solum in eis nihil tale conperit, uerum etiam ad quaedam eius uana refutanda hoc tamquam certissimum de hominis originali peccato, unde utique nec ipsum dubitare credebat, inter multa sua documenta deprompsit. id agentis haec uerba sunt: \'qui dicit se\', inquit, \'in Christo manere, debet sicut ille ambulauit et ipse ambulare\'. eligat aduersarius e duobus quod uult; optionem ei damus. manet in Christo an non manet? si manet, ita ergo ambulet ut Christus. si autem temerarium est similitudinem uirtutum domini polliceri, non manet in Christo, quia non ingreditur ut Christus. ille peccatum non fecit neque inuentus est dolus in ore eius; qui cum malediceretur, non remaledixit et tamquam agnus coram tondente sic non aperuit os suum; ad quem uenit princeps mundi istius et inuenit in eo nihil; qui cum peccatum non fecisset, pro nobis peccatum eum fecit deus. nos autem iuxta epistolam Iacobi\'multa peccamus omnes\' et \'nemo mundus a peccatis, nec si unius quidem dieifuerit uita eius\'. \'quis enim gloriabitur castum se habere cor? aut quis confidet mundum se esse a peccatis?\' tenemurque rei in similitudine praeuaricationis Adam. unde et Dauid: \'ecce\', inquit, \'in iniquitatibus conceptus sum et in delictis concepit me mater mea.\'
- 3.14.1
Haec non ideo commemoraui, quod disputatorum quorumlibet sententiis tamquam canonica auctoritate nitamur, sed ut appareat ab initio usque ad praesens tempus, quo ista nouitas orta est, hoc de originali peccato apud ecclesiae fidem tanta constantia custoditum, ut ab eis, qui dominica tractarent eloquia, magis certissimum proferretur ad alia falsa refutanda quam id tamquam falsum refutari ab aliquo temptaretur. ceterum in sanctis canonicis libris uiget huius sententiae clarissima et plenissima auctoritas. clamat apostolus: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. unde nec illud liquide dici potest, quod peccatum Adae etiam non peccantibus nocuit, cum scriptura dicat: in quo omnes peccauerunt. nec sic dicuntur ista aliena peccata, tamquam omnino ad paruulos non pertineant — si quidem in Adam omnes tunc peccauerunt, quando in eius natura illa insita ui, qua eos gignere poterat, adhuc omnes ille unus fuerunt -, sed dicuntur aliena, quia nondum ipsi agebant uitas proprias, sed quicquid erat in futura propagino uita unius hominis continebat.
- 3.15.1
Nulla, inquiunt, ratione conceditur, ut deus, qui propria peccata remittit, inputet aliena. remittit, sed spiritu regeneratis, non carne generatis; inputat uero non iam aliena, sed propria. aliena quippe erant, quando hi qui ea propagata portarent nondum erant; nunc uero carnali generatione iam eorum sunt, quibus nondum spiritali regeneratione dimissa sunt.
- 3.16.1
Sed si baptismus, inquiunt, mundat antiquum illud delictum, qui de duobus baptizatis nati fuerint debent hoc carere peccato. non enim potuerunt ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt. ecce unde plerumque eonualescit error, cum homines idonei sunt his rebus interrogandis, quibus intellegendis non sunt idonei. cui enim auditori uel quibus explicem uerbis, quomodo mortalia uitiosa primordia non obsint eis, qui aliis primordiis inmortalibus inchoati sunt, et tamen obsint eis, quos idem ipsi, quibus iam non obsunt, ex eisdem uitiosis primordiis generauerint? quomodo id intellegat homo, cuius tardiusculam mentem inpedit etiam suae sententiae praeiudicium et peruicaciae grauissimum uinculum? uerum tamen si aduersus eos mihi esset causa ista suscepta, qui omnino paruulos baptizari prohiberent aut superfluo baptizari contenderent dicentes eos ex fidelibus natos parentum meritum necessario consequi, tunc deberem ad hanc opinionem conuincendam laboriosius fortassis et operosius excitari, tunc, si mihi apud obtunsos et contentiosos propter rerum naturae obscuritatem difficultas refellendi falsa et persuadendi uera resisteret, ad haec forte quae in usu atque in promptu essent exempla confugerem uicissimque interrogarem, ut, quia eos moueret quomodo peccatum quod mundatur per baptismum maneat in eis quos genuerint baptizati, ipsi explicarent quomodo praeputium quod per circumcisionem aufertur maneat in eis quos genuerint circumcisi, quomodo etiam palea quae opere humano tanta diligentia separatur maneat in fructu qui de purgato tritico nascitur.
- 3.17.1
His et talibus forsitan utcumque conarer exemplis persuadere hominibus, qui mundationis sacramenta superfluo filiis mundatorum crederent adhiberi, quam recto consilio baptizatorum paruuli baptizentur quamque fieri possit, ut homini habenti utrumque semen, et mortis in carne et inmortalitatis in spiritu, non obsit regenerato per spiritum, quod obest eius filio generato per carnem, sitque in isto remissione mundatum, quod sit etiam in illo simili remissione uelut circumcisione uelut trituratione ac uentilatione mundandum. nunc ucro, quando quidem cum cis agimus, qui confitentur baptizatorum filios baptizandos, quanto melius sic agimus, ut dicamus: \'uos, qui asseritis de hominibus a peccati labe mundatis sine peccato nasci filios debuisse, cur non adtcnditis eo modo uobis posse dici de christianis parentibus christianos nasci filios debuisse? cur ergo eos Christianos fieri debere censetis? numquid in eorum parentibus corpus christianum non erat, quibus dictum est: nescitis quia corpora uestra membra sunt Christi? an forte corpus quidem christianum de christianis parentibus natum est, sed non christianam animam accepit? hoc uero multo est mirabilius; namque utrumlibet de anima sentiatis, quia profecto cum apostolo non eam creditis, antequam nasceretur, aliquid egisse boni aut mali, aut de traduce adtracta est et similiter ut corpus de Christianis christianum anima etiam christiana esse debuit aut a Christo creata, uel in christiano corpore uel propter christianum corpus, christiana debuit seu creari seu mitti. nisi forte dicetis christianos homines christianum corpus gignere potuisse et ipsum Christum animam christianam non potuisse procreare. cedite itaque ueritati et uidete, sicut fieri potuit, quod et uos fatemini, ut de Christianis non Christianus, de membris Christi non membrum Christi atque — ut occurramus etiam omnibus, qui licet falso, tamen quocumque religionis nomine detinentur de consecratis non consecratus, ita etiam fieri, ut de mundatis non mundatus nascatur. quid respondebitis, quare de Christianis non Christianus nascatur, nisi quia non facit generatio, sed regeneratio Christianos? hanc igitur uobis reddite rationem, quia similiter a peccatis nemo nascendo, sed omnes renascendo mundantur. ac per hoc de hominibus ideo mundatis, quoniam renatis, homo qui nascitur renascatur, ut etiam ipse mundetur. potuerunt enim parentes ad posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt, non solum sicut frumenta paleam et praeputium circumcisus, sed etiam, quod et uos dicitis, fideles infidelitatem in posteros traieiunt; quod non est iam illorum per spiritum regeneratorum, sed, quo in carne generati sunt, mortalis seminis uitium. nam utique quos paruulos per sacramentum fidelium fideles faciendos esse iudicatis, infideles natos ex parentibus fidelibus non negatis'.
- 3.18.1
At enim: si anima non est ex traduce, sed sola caro, ipsa tantum habet traducem peccati et ipsa sola poenam meretur — hoc enim sentiunt — iniustum esse dicentes, ut hodie nata anima non ex massa Adae tam antiquum peccatum portet alienum. adtende, obsecro te, quemadmodum uir circumspectus Pelagius — nam ex eius libro haec quae modo posui uerba transcripsi — sensit quam in difficili de anima quaestione uersetur. non enim ait, quia anima non est ex traduce, sed \'si anima uon est ex traduce\', rectissime faciens de re tam obscura, de qua nulla in scripturis sanctis certa et aperta testimonia possumus inuenire aut difficillime possumus, cunctanter loqui potius quam fidenter. quapropter ego quoque huic propositioni non praecipiti assertione respondeo: \'si anima non est ex traduce, ergo quae ista iustitia est, ut recens creata et ab omni delicto prorsus inmunis, ab omni peccati contagione penitus libera, passiones carnis diuersosque cruciatus et, quod est horribilius, etiam daemonum incursus in paruulis sustinere cogatur? neque enim aliquid horum caro sic patitur, ut non ibi anima potius, quae uiuit ac sentit, poenas luat. hoc enim si iustum ostenditur, sic etiam ostendi potest qua iustitia in carne quoque peccati subeat originale peccatum baptismatis sacramento et gratiae miseratione mundandum. si autem illud ostendi non potest, neque hoc posse arbitror. aut ergo utrumque occultum feramus et nos homines esse meminerimus aut alias aliud de anima opus, si necesse uidebitur, cautela sobria disputando moliamur\'.
- 3.19.1
Nunc tamen illud, quod ait apostolus: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, sic accipiamus, ne tot tantisque apertissi- Illis diuinarum scripturarum testimoniis, quibus docemur praeter Christi societatem, quae in illo et cum illo fit, cum sacramentis eius inbuimur et eius membris incorporamur, uitam salutemque aeternam adipisci neminem posse, nimis insipienter atque infeliciter repugnare iudicemur. neque enim alio sensu dictum est ad Romanos: per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors atque ita in omnes homi nes pertransiit, quam illo quo dictum est ad Corinthios: per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur. nemo quippe ambigit hoc ibi de morte corporis dictum, quoniam de resurrectione corporis magna apostoli intentione quaestio uersabatur. et ideo uidetur ibi de peccato tacuisse, quia non erat quaestio de iustitia; hic autem ad Romanos utrumque posuit et utrumque diutissime commendauit, peccatum in Adam, iustitiam in Christo et mortem in Adam, uitam in Christo; quae omnia uerba sermonis apostolici, quantum potui satisque uisum est, in primo, ut iam dixi, duorum illorum libro perscrutatus aperui.
- 3.20.1
Quamquam etiam ibi ad Corinthios locum ipsum de resurrectione diu tractatum sic in fine concluserit, ut nos dubitare non sineret mortem quoque corporis merito accidisse peccati. cum enim dixisset: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. cum autem corruptibile hoc indutum fuerit incorruptionem et mortale hoc inmortalitatem, tunc fiet, inquit, sermo qui scriptus est: absorta est mors in uictoriam. ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? deinde subiecit: aculeus autem mortis est peccatum, uirtus uero peccati lex. quia ergo, sicut apostoli apertissima uerba declarant, 10 absorbebitur mors in uictoriam, quo corruptibile et mortale hoc induet incorruptionem et inmortalitatem, id est quo uiuificabit deus et mortalia corpora nostra propter inhabitantem spiritum eius in nobis, manifestum est et huius mortis corporis, quae resurrectioni corporis contraria est, aculeum fuisse peccatum, aculeum autem, quo mors facta est, non quem mors fecit; peccato enim morimur, non morte peccamus. sic itaque dictum est \'aculeus mortis\', quomodo lignum uitae, non quod hominis uita faceret, sed quo uita hominis fieret, et quomodo lignum scientiae, per quod scientia fieret hominis, non quod per suam scientiam fecerit homo. sic ergo et aculeus mortis, , quo mors facta est, non quem mors fecit. sic enim dicimus et poculum mortis, quo aliquis mortuus sit ucl mori possit, non quod moriens mortuusue confecerit. aculeus itaque mortis peccatum est, peccato punctum mortificatum est genus humanum. quid adhuc quaerimus cuius mortis, utrum animae an corporis? utrum primae, qua nunc omnes morimur, an secundae, qua tunc impii morientur? nulla causa est est exagitandi quaestionem, nullus tergiuersandi locus; apostoli uerba, quibus id agebat, interrogata respondent.. cum mortale hoc, inquit, induerit inmortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: absorta es.t mors in uictoriam. ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus autem mortis peccatum, uirtus uero peccati lex. de resurrectione corporis agebat, quod absorbebitur mors in uictoriam, cum mortale hoc induerit inmortalitatem.. tunc ipsi morti insultabitur, quae in uictoriam resurrectione corporis absorbebitur. tunc ei dicetur: ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? morti ergo corporis hoc dicetur. hanc enim absorbebit uictoriosa inmortalitas, cum mortale hoc inmortalitate induetur. morti, inquam, corporis tunc dicetur:\' ubi est mors, uictoria tua, qua hic omnes sic uiceras, ut etiam dei filius tecum confligeret teque non uitando, sed suscipiendo superaret? uicisti in morientibus, uicta es in resurgentibus. uictoria tua, qua absorbueras corpora morientium, temporalis fuit, uictoria nostra, qua in corporibus absorta es resurgentium, aeterna constabit. ubi est aculeus tuus? hoc est peccatum, quo puncti et uenenati sumus, ut etiam in nostris corporibus fieres et ea tam longo saeculo possideres? aculeus autem -mortis est peccatum, uirtus uero peccati lex. peccauimusin uno omnes, ut moreremur in uno omnes; accepimus legem, non ut emendatione finiremus peccatum, sed ut transgressione augeremus. lex enim subintrauit, ut abundaret peccatumet: conclusit scriptura omnia sub peccato. sed deo gratias, qui dedit nobis uictoriam per dominum nostrum legum Christum, ut, ubi abundauit peccatum, superabundaret gratia atque ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus et uinceremus mortem per inmortalem resurrectionem et aculeum eius peccatum per gratuitam iustificationem\'.
- 3.21.1
Nemo itaque de hac re fallatur et fallat. omnes adimit atque aufert iste sanctae scripturae sensus manifestus ambages. quemadmodum ab origine trahitur mors in corpore mortis huius, sic ab origine tractum est et peccatum in hac carne peccati; propter quod sanandum et propagine adtractum et uoluntate auctum atque ipsam carnem resuscitandam medicus uenit in similitudine carnis peccati, qui non est opus sanis. sed aegrotantibus, nec uenit uocare iustos, sed peccatores. proinde quod ait apostolus, cum fideles moneret, ut se ab infidelibus coniugibus non disiungerent: sanctificatus est enim uir infidelis in uxore et sanctificata est mulier infidelis in fratre; alioquin filii uestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt, aut sic est accipiendum, quemadmodum et nos alibi et Pelagius cum eandem ad Corinthios epistolam tractaret exposuit, quod exempla iam praecesserant et uirorum quos uxores et feminarum quas mariti lucrifecerant Christo et paruulorum ad quos faciendos Christianos uoluntas christiana etiam unius parentis cuicerat, aut si, quod magis uerba apostoli uidentur sonare et quodam modo cogere, aliqua illic intellegenda est sanctificatio, qua sanctificabantur uir uel mulier infidelis in coniuge fideli et qua sancti nascebantur filii fidelium, siue quia in menstruo cruore mulieris a concubitu continebat, quicumque uir uel femina id in lege didicerat — nam hoc Hiezechiel inter illa praecepta ponit, quae non figurate accipienda sunt — siue propter aliam quamlibet, quae ibi aperte posita non est, ex ipsa necessitudine coniugiorum atque filiorum sanctitatis asperginem, illud tamen sine dubitatione tenendum est, quaecumque illa sanctificatio sit, non ualere ad Christianos faciendos atque ad ( dimittenda peccata, nisi christiana et ecclesiastica institutione et sacramentis efficiantur fideles. nam nec coniuges infideles, quamlibet sanctis et iustis coniugibus haereant, ab iniquitate mundantur, quae a regno dei separatos in damnationem uenire conpellit, nec paruuli de quibuslibet sanctis iustisque procreati originalis peccati reatu absoluuntur, nisi in Christo fuerint baptizati, pro quibus tanto inpensius loqui debemus quanto pro se ipsi minus possunt.
- 3.22.1
Id enim agit illa disputatio, contra cuius nouitatem antiqua ueritate nitendum est, ut infantes omnino superfluo baptizari uideantur. sed aperte hoc non dicitur. ne tam firmata salubriter ecclesiae consuetudo uiolatoros suos ferre non possit. sed si pupillis opem ferre praecipimur, quanto magis pro istis laborare debemus, qui destitutiores et miseriores pupillis etiam sub parentibus remanebunt, si eis Christi gratia denegabitur, quam per se ipsi flagitare non possunt !
- 3.23.1
Illud autem quod dicunt sine ullo peccato aliquos homines iam ratione propriae uoluntatis utentes in hoc saeculo uixisse uel uiuere optandum est ut fiat, conandum est ut fiat, supplicandum est ut fiat, non tamen quasi factum fuerit confidendum. hoc enim optantibus et conantibus et digna supplicatione deprecantibus, quidquid remanserit peccatorum, per hoc cotidie soluitur, quod ueraciter in oratione dicimus: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. quam orationem quisquis cuilibet, etiam homini sancto et dei uoluntatem scienti atque facienti, praeter unum sanctum sanctorum dicit in hac uita necessariam non fuisse, multum errat nec potest omnino illi ipsi placere quem laudat; si autem se ipsum talem putat, ipse sc decipit et ueritas in eo nonest, non ob aliud, nisi quia falsum putat. nouit ergo ille medicus, qui non est opus sanis, sed aegrotantibus, quemadmodum nos curando perficiat in aeternam salutem, qui et ipsam mortem, quamuis peccati merito inflicta sit, non aufert in hoc saeculo eis quibus peccata dimittit, ut etiam cum eius timore superando suscipiant pro fidei sinceritate certamen, et in quibusdam etiam iustos suos, quoniam adhuc extolli possunt, non adiuuat ad perficiendam iustitiam, ut, dum non iustificatur in conspectu eius omnis uiuens, actionem gratiarum semper indulgentiae ipsius debeamus et sic ab illa prima causa omnium uitiorum, hoc est a tumore superbiae, sancta humilitate sanemur. hanc epistolam dum dispositio mea breuem parturit, liber prolixus est natus, utinam tam perfectus quam tandem aliquando finitus!
- retractationes.1.1
Venit etiam necessitas, quae me cogeret aduersus Pelagianam heresem scribere, contra quam, cum opus erat, non scriptis, sed sermonibus et conlocutionibus agebamu., ut quisque nostrum poterat aut debebat. missis ergo mihi a Carthagine quaestionibus eorum, quas rescribendo dissoluerem, scripsi primum tres libros, quorum titulus est De peccatorum meritis et remissione.
- retractationes.2.1
Vbi maxime disputatur de baptismate paruulorum propter originale peccatum et de gratia, qua iustificamur, hoc est iusti efficimur, quamuis in hac uita nemo ita seruat mandata iustitiae, ut non sit ei necessarium pro suis peccatis orando dicere: dimitte nobis debita nostra. contra quae omnia sentientes illi nouam heresem condiderunt. in his autem libris tangenda adhuc arbitratus sum nomina eorum sic eos facilius posse corrigi sperans, immo etiam in tertio libro, quae est epistula, sed in libris habita propter duos, quibus eam conectendam putaui, Pelagi ipsius nomen non sine aliqua laude posui, quia uita eius a multis praedicabatur, et eius illa redargui, quae in suis scriptis non ex persona sua posuit, sed quid ab aliis diceretur exposuit, quae tamen postea iam hereticus pertinacissima animositate defendit. Caelestius uero discipulus eius iam propter tales assertiones apud Carthaginem in episcopali iudicio, ubi ego non interfui, excommunicationem meruerat.
- retractationes.3.1
In secundo libro quodam loco: hoc quibusdam, inquam, etiam in fine largietur, ut mortem repentina commutatione non sentiant, seruans locum diligentiori de hac re inquisitioni. ant enim non morientur aut de ista uita in mortem et de morte in aeternam uitam celerrima commutatione tamquam in ictu oculi transeundo mortem non sentient.
- retractationes.4.1
Hoc opus sic incipit: Quamuis in mediis et magnis curarum aestibus.
← Previous — showing 101–162 of 162
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa057.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.