Ancient Texts

← Library

De Nuptiis et Concupiscentia

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 107 sections

  1. 2.54.1

    Absit ergo, ut dicamus, quod nos dicere iste confingit. ista coniugia, quae nunc aguntur, a diabolo inuenta prorsus ipsae sunt nuptiae, quas ab initio deus instituit. hoc enim bonum suum ad hominum generationem institutum etiam damnatis hominibus non detraxit, quibus non detraxit etiam sensus carnis et membra, procul dubio munera sua, quamuis iam debita damnatione moritura. istae, inquam, sunt nuptiae, de quibus dictum est — excepto, quod hic figuratum est, magno illo Christi et ecclesiae sacramento —: propterea relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. hoc enim ante peccatum dictum est et, si nemo peccasset, sine pudenda libidine posset fieri. et nunc quamuis sine illa non fiat in corpore mortis huius, ipsum est tamen quod non cessat fieri, ut adhaereat homo uxori suae et sint duo in carne una. quamobrem etsi dicitur nunc alias esse nuptias, alias uero, si nemo peccasset, esse potuisse, non secundum earum naturam, sed secundum quandam in deterius mutatam dicitur qualitatem. sicut alius dicitur, quamuis idem ipse sit homo, qui mutauerit uitam siue in melius siue in deterius — aliud est enim iustus, aliud peccator, quamuis idem ipse sit homo — sic aliae nuptiae sine pudenda libidine, aliae cum pudenda libidine, cum tamen secundum constitutionem suam, qua legitime coniungitur mulier uiro et fides carnalis debiti ab adulteriorum peccato seruatur inmunis et hoc more legitimo filii seminantur, eaedem ipsae sunt nuptiae, quas deus instituit, quamuis diabolus non ipsas, sed homines, ex quibus nuptiae fiunt, antiqua peccati persuasione sauciauerit inoboedientiae persuadendo peccatum, cui per diuinum iudicium inoboedientia membrorum reciproca redderetur, in qua coniugati. quamuis erubuerint nuditatem suam, nuptiarum tamen a deo institutam non omnimodo potuerunt amittere bonitatem.

  2. 2.55.1

    Hinc iste pergit ab eis, qui coniunguntur, ad eos, qui gignuntur, propter quos in hac quaestione tantis aduersus nouos haereticos disputationibus laboramus, et occulto dei conpulsus instinctu dicit aliquid, ubi totum istum nodum sua confessione dissoluit. uolens enim nobis maiorem inuidiam commouere, quia dicimus etiam de legitimis nuptiis sub peccato paruulos nasci, \'illos ergo\', inquit, \'qui numquam nati sunt, bonos potuisse esse dicis, istos uero, qui mundum inpleuerunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus et de morbo natos et ab exordio reos definis. probaui itaque\', inquit, \'nihil te aliud agere, quam ut deum neges horum, qui sunt, hominum conditorem\'. ego quidem conditorem hominum omnium, quamuis omnes sub peccato nascantur et pereant, nisi renascantur, non dico nisi deum; uitium quippe inseminatum est persuasione diaboli, per quod sub peccato nati sunt, non natura condita qua homines sunt. libido autem pudenda non moueat membra, nisi quando uolumus, et non est morbus; non de illa erubescat etiam licitus et honestus coniugatorum concubitus uitando conspectum et adpetendo secretum, et non est morbus; non prohibeat apostolus in hoc morbo possideri uxores, et non est morbus. quod enim graecus habet: νπά , alii latine interpretati sunt: in morbo desideriiuel concupiscentiae, aliiuero: in passione concupiscentiae, uel si quo alio modo in aliis atque aliis codicibus inuenitur. sed passio in latina lingua, maxime usu loquendi ecclesiastico, non ad uituperationem consueuit intellegi.

  3. 2.56.1

    Quodlibet autem de pudenda concupiscentia carnis iste. sentiat, de paruulis, pro quibus laboramus, ut saluatore indigere credantur, ne sine salute moriantur, adtende quid dixerit. uerba eius repeto: 'illos ergo\\ inquit, \'qui numquam nati sunt, bonos potuisse esse dicis, istos uero, qui mundum inpleuerunt, pro quibus Christus mortuus est, diaboli opus et de morbo natos et ab exordio reos definis). o si nodum soluat etiam contentionis, quomodo nodum soluit istius quaestionis! numquid enim se modo de maioribus ista locutum esse dicturus est? de paruulis agitur, de nascentibus agitur, de his nobis, quia rei ab exordio definiuntur a nobis, ab illo inuidia commouetur, quia eos dicimus reos, pro quibus Christus mortuus est. cur ergo pro illis Christus mortuus est, si non sunt rei? inde prorsus, inde obtinebimus causam, unde excitandam putauit inuidiam. ipse dicit: \'quomodo sunt rei paruuli pro quibus Christus mortuus est?\' nos respondemus: immo paruuli quomodo rei non sunt, pro quibus Christus mortuus est? ista controuersia iudicem quaerat. iudicet ergo Christus et, cui rei mors eius profecerit, ipse dicat. hic est, inquit, sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. iudicet cum illo et apostolus, quia et in apostolo ipse loquitur Christus. clamat et dicit de deo patre, quia proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. puto, quod ita dicat Christum traditum pro omnibus nobis, ut in hac causa paruuli non separenter a nobis. sed quid opus est hinc satagere, unde iam nec iste contendit, quandoquidem non solum confitetur mortuum fuisse etiam pro paruulis Christum, uerum etiam inde nos arguit, quod eosdem paruulos reos dicimus, pro quibus mortuus est Christus? iam itaque apostolus, qui dixit pro nobis omnibus traditum Christum, dicat etiam quare sit pro nobis traditus Christus. traditus est, inquit, propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. si igitur, sicut iste et confitetur et profitetur et dicit et obicit, in eis sunt et paruuli, pro quibus traditus est Christus, et propter delicta nostra est traditus Christus, habent profecto et paruuli delicta originalia, pro quibus est traditus Christus, habet quod in\' eis sanet, qui, sicut ipse ait, non est opus sanis medicus, sed male habentibus; habet cur eos saluos faciat, qui uenit in mundum, sicut dicit apostolus Paulus, peccatores saluos facere; habet quod in eis remittat, qui sanguinem se fudisse testatur in remissionem peccatorum; habet propter quod eos quaerat, qui uenit, ut dicit, quaerere et saluum facere quod perierat; habet quod in eis soluat filius dei, qui propterea uenit, sicut dicit apostolus Iohannes, ut soluat opera diaboli. huic ergo paruulorum saluti inimicus est, qui eorum sic adserit innocentiam, ut sauciatis et uulneratis neget necessariam medicinam.

  4. 2.57.1

    Iam quod sequitur et adiungit, adtende. \'si ante peccatum\', inquit, 'per deum creatum est unde homines nascerentur, per diabolum autem unde parentes commouerentur, adscribetur sine dubio sanctitas nascentibus et culpa generantibus. quod quia manifestissime nuptias damnat, amoueto hunc sensum, precor, de ecclesiarum medio et uere credito quia per Iesum Christum facta sunt omnia et sine ipso factum est nihil\'. ita hoc dicit, quasi nos dicamus per diabolum aliquid substantiae creatum in hominibus. persuasit malum diabolus tamquam peccatum, non creauit tamquam naturam. sed plane naturae persuasit, quia homo natura est, et ideo eam persuadendo uitiauit. qui enim uulnerat, non creat membra, sed uexat. sed uulnera, quae corporibus infliguntur, membra faciunt claudicare uel aegre moueri, non eam uirtutem qua iustus est homo; uulnus autem, quod peccatum uocatur, ipsam uitam uulnerat, qua recte uiuebatur. hoc autem ualde tunc maius atque altius diabolus inflixit. quam sunt ista hominibus nota peccata. unde illo magno primi hominis peccato natura ibi nostra in deterius commutata non solum est facta peccatrix, uerum etiam genuit peccatores. et tamen ipse languor, quo bene uiuendi uirtus periit, non est utique natura, sed uitium, sicut certe mala in corpore ualitudo non est ulla substantia uel natura, sed uitium, et licet non semper, tamen plerumque malae ualitudines parentum ingenerantur quodam modo et adparent in corporibus filiorum.

  5. 2.58.1

    Hoc autem peccatum, quod ipsum hominem in paradiso mutauit in peius, quia multo est grandius quam iudicare nos possumus, ab omni nascente trahitur nec nisi in renascente remittitur, ita ut etiam de parentibus iam renatis, in quibus remissum atque tectum est, trahatur in reatum nascentium filiorum, nisi et ipsos, quos prima carnalis natiuitas obligauit, secunda spiritalis absoluat, cuius rei mirabilis mirabile creator in oliua et oleastro produxit exemplum, ubi non solum ex oleastri, uerum etiam ex oliuae semine nonnisi oleaster exoritur. quapropter quamuis et in hominibus natura generatis, gratia regeneratis sit ista carnalis concupiscentia repugnans legi mentis, tamen, quia remissa est in remissione peccatorum, non iam illis in peccatum reputatur nec nocet aliquid, nisi eius motibus ad inlicita consentiatur. proles uero eorum, quia non per spiritalem, sed per carnalem concupiscentiam seminatur, uelut ex illa oliua quidam nostri generis oleaster sic inde reatum nascendo trahit, ut nisi renascendo liberari ab illa peste non possit. quomodo ergo adfirmat iste nos adscribere sanctitatem nascentibus et culpam generantibus, cum potius ueritas monstrat, etsi fuerit sanctitas in generantibus, originalem culpam inesse nascentibus, quae non aboleatur nisi renascentibus?

  6. 2.59.1

    Quae cum ita sint, de ista carnis concupiscentia et de libidine imperiosa inpudicis, domanda pudicis, pudenda tamen et pudicis et inpudicis, sentiat iste quodlibet, quia ei, sicut uideo, multum placet; non eam laudare cunctetur, quam nominare confunditur; appellet eam, sicut appellauit, membrorum uigorem nec castarum aurium reuereatur horrorem; appellet membrorum potentiam nec caueat inpudentiam; dicat, si non erubescit, in paradiso si nemo peccasset, hunc ibi uigorem uelut florem uirere potuisse nec opus fuisse, ut tegeretur, quod ita moueretur, ut inde nemo confunderetur, sed parata coniuge semper exerceretur, numquam reprimeretur, ne aliquando uoluntas tantae felicitati negaretur. absit enim, ut illa beatitudo posset aut in loco illo non habere quod uellet aut in suo corpore uel animo sentire quod nollet ac per hoc si motus libidinis uoluntatem hominum praeueniret, uoluntas continuo sequeretur, uxor, quae propter hoc numquam absens esse debebat, siue conceptura siue iam grauida, ilico admoueretur et aut proles seminaretur aut uoluptas naturalis et laudabilis expleretur et periret semen hominis, ne adpetitus tam bonae concupiscentiae fraudaretur: tantum non se conuerterent coniuges in eum usum, qui est contra naturam, sed quotiens delectaret, membris ad hoc creatis et genitalibus uterentur. uerumtamen quid si et ille usus contra naturam forsitan delectaret, quid si et in hanc uoluptatem laudabilis illa libido adhinniret? utrum sequerentur eam, quoniam suauis esset, an repugnarent, quoniam turpis esset? si sequerentur, ubi est cogitatio qualiscumque honestatis? si repugnarent, ubi est pax tantae felicitatis? hinc si forte erubuerit et dixerit tantam pacem felicitatis illius tantumque ordinem in his rebus esse potuisse, ut numquam carnis concupiscentia uoluntatem illorum hominum praeueniret, sed, cum ipsi uellent, tunc illa consurgeret, tunc autem uellent, quando ad seminandos filios opus esset, ita ut nullus seminis esset inritus iactus, nullus fieret concubitus, quem non sequeretur conceptus et partus ad nutum seruiente carne, ad nutum seruiente libidine: hoc si dicit, saltem consideret nunc in hominibus non esse quod dicit. et si non uult concedere uitium esse libidinem, dicat saltem per illorum hominum inoboedientiam etiam ipsam uitiatam esse carnis concupiscentiam, ut illa, quae oboedienter et ordinate moueretur, nunc inoboedienter inordinateque moueatur, ita ut ipsis quoque pudicis ad nutum non obtemperet coniugatis, sed et quando non est necessaria moueatur et, quando necessaria est, aliquando citius, aliquando tardius, eorum sequatur nutus, sed suos exerat motus. hanc ergo eius inoboedientiam inoboedientes illi tunc homines receperunt et in nos propagine transfuderunt. neque enim ad eorum nutum, sed utique inordinate mouebatur, quando membra prius glorianda, tunc iam pudenda texerunt.

  7. 2.60.1

    Sed, ut dixi, sentiat de ista libidine iste quodlibet, praedicet utlibet, laudet quantumlibet — sicut enim multis locis significat, multum libet — ut eius si non usibus, saltem laudibus Pelagiani oblectentur, quicumque eorum proposito continentiae carne coniugum non fruuntur, tantum paruulis parcat, ut non eos laudet inutiliter defendatque crudeliter, saluos esse non dicat, non ad laudatorem Pelagium, sed ad saluatorem Christum uenire permittat. nam ut iam liber iste claudatur, quoniam ita sermo illius terminatus est, qui in chartula quam misisti scriptus est, ut diceret: \'uere credito quia per Iesum facta sunt omnia, et sine ipso factum est nihi' ? , concedat Iesum etiam paruulis esse Iesum et, ut per eum facta omnia fatetur per id quod est uerbum deus, ita etiam paruulos ab eo saluos fieri fateatur per id quod est Iesus, si uult catholicus esse christianus. sic enim scriptum est in euangelio: et uocabunt nomen eius Iesum; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. ideo ergo Iesum, quoniam Iesus latine saluator est; ipse enim saluum faciet populum suum, in quo populo sunt utique et paruuli, saluum faciet autem a peccatis eorum. sunt ergo et in paruulis peccata originalia, propter quae Iesus, id est saluator possit esse et ipsorum.

← Previous — showing 101107 of 107

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa056a.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.