De Civitate Dei
- 2.23.1
CAPUT XXIII.
- 2.23.2
Varietates rerum temporalium non ex fauore aut inpugnatione daemonum, sed ex ueri Dei pendere iudicio.
- 2.23.3
Quid quod etiam uidentur eorum adfuisse cupiditatibus inplendis, et ostenduntur non praefuisse refrenandis, qui enim Marium nouum hominem et ignobilem, cruentissimum auctorem bellorum ciuilium adque gestorem, ut septiens consul fieret adiuuerunt adque ut in septimo suo consulatu moreretur senex nec in manus Syllae futuri mox uictoris inrueret. Si enim ad haec eum di eorum non iuuerunt, non parum est quod fatentur etiam non propitiis dis suis posse accidere homini istam temporalem, quam nimis diligunt, tantam felicitatem et posse homines, sicut fuit Marius, salute uiribus, opibus honoribus, dignitate longaeuitate cumulari et perfrui dis iratis; posse etiam homines, sicut fuit Regulus, captiuitate seruitute inopia, uigiliis doloribus excruciari et emori dis amicis. Quod si ita esse concedunt, conpendio nihil eos prodesse et coli superfluo confitentur. Nam si uirtutibus animi et probitati uitae, cuius praemia post mortem speranda sunt, magis contraria ut populus disceret institerunt; si nihil etiam in his transeuntibus et temporalibus bonis uel eis quos oderunt nocent, uel eis quos diligunt prosunt, ut quid coluntur, ut quid tanto studio colendi requiruntur? Quur laboriosis tristibusque temporibus, tamquam offensi abscesserint, murmuratur et propter eos Christiana religio conuiciis indignissimis laeditur? Si autem habent in his rebus uel beneficii uel maleficii potestatem, quur in eis adfuerunt pessimo uiro Mario, et optimo Regulo defuerunt? An ex hoc ipsi intelleguntur iniustissimi et pessimi? Quod si propterea magis timendi et colendi putantur, neque hoc putentur; neque enim minus eos inuenitur Regulus coluisse quam Marius. Nec ideo uita pessima eligenda uideatur, quia magis Mario quam Regulo di fauisse existimantur. Metellus enim Romanorum laudatissimus, qui habuit quinque filios consulares, etiam rerum temporalium felix fuit, et Catilina pessimus obpressus inopia et in bello sui sceleris prostratus infelix, et uerissima adque certissima felicitate praepollent boni Deum colentes, a quo solo conferri potest.
- 2.23.4
Illa igitur res publica malis moribus cum periret, nihil di eorum pro dirigendis uel pro corrigendis egerunt moribus, ne periret; immo deprauandis et corrumpendis addiderunt moribus, ut periret. Nec se bonos fingant, quod uelut offensi ciuium iniquitate discesserint. Prorsus ibi erant; produntur, conuincuntur; nec subuenire praecipiendo nec latere tacendo potuerunt. Omitto quod Marius a miserantibus Minturnensibus Maricae deae in luco eius commendatus est, ut ei omnia prosperaret, et ex summa desperatione reuersus incolumis in Urbem duxit crudelem crudelis exercitum; ubi quam cruenta, quam inciuilis hostilique inmanior eius uictoria fuerit, eos qui scripserunt legant qui uolunt. Sed hoc, ut dixi, omitto, nec Maricae nescio cui tribuo Marii sanguineam felicitatem, sed occultae potius prouidentiae Dei ad istorum ora claudenda eosque ab errore liberandos, qui non studiis agunt, sed haec prudenter aduertunt, quia, etsi aliquid in his rebus daemones possunt, tantum possunt, quantum secreto omnipotentis arbitrio permittuntur, ne magnipendamus terrenam felicitatem, quae sicut Mario malis etiam plerumque conceditur, nec eam rursus quasi malam arbitremur, cum ea multos etiam pios ac bonos unius ueri Dei cultores inuitis daemonibus praepolluisse uideamus, nec eosdem inmundissimos spiritus uel propter haec ipsa bona malaue terrena propitiandos aut timendos existimemus, quia, sicut ipsi mali homines in ten\'a, sic etiam illi non omnia quae uolunt facere possunt, nisi quantum illius ordinatione sinitur, cuius plene iudicia nemo conprehendit, iuste nemo reprehendit.
- 2.24.1
CAPUT XXIIII.
- 2.24.2
De Syllanis actibus, quorum se daemones ostentauerint adiutores.
- 2.24.3
Sylla certe ipse, cuius tempora talia fuerunt, ut superiora, quorum uindex esse uidebatur, illorum conparatione quaererentur, cum primum ad Urbem contra Marium castra mouisset, adeo laeta exta immolanti fuisse scribit Liuius, ut custodiri se Postumius haruspex uoluerit capitis supplicium subiturus, nisi ea, quae in animo Sylla haberet, dis iuuantibus inpleuisset. Ecce non discesserant adytis adquo aris relictis di, quando de rerum euentu praedicebant nihilque de ipsius Syllae correctione curabant. Promittebant praesagando felicitatem magnam nec malam cupiditatem minando frangebant. Deinde cum esset in Asia bellum Mithridaticum gerens, per Lucium Titium ei mandatum est a Ioue, quod esset Mithridatem superaturus, et factum est. Ac postea molienti redire in Urbem et suas amicorumque iniurias ciuili sanguine ulcisci, iterum mandatum est ab eodem Ioue per militem quendam legionis sextae, prius se de Mithridate praenuntiasse uictoriam, et tunc promittere daturum se potestatem, qua recuperaret ab inimicis rem publicam non sine multo sanguine. Tum percontatus Sylla, quae forma militi uisa fuerit, cum ille indicasset, eam recordatus est, quam prius ab illo audierat, qui de Mithridatica uictoria ab eodem mandata pertulerat. Quid hic responderi potest, quare di curauerint uelut felicia ista nuntiare, et nullus eorum curauerit Syllam monendo corrigere mala tanta facturum scelestis armis ciuilibus, qualia non foedarent, sed auferrent omnino rem publicam? Nempe intelleguntur daemones, sicut saepe dixi notumque nobis est in litteris sacris resque ipsae satis indicant, negotium suum agere, ut pro dis habeantur et colantur, ut ea illis exhibeantur, quibus hi qui exhibent sociati unam pessimam causam cum eis habeant in iudicio Dei.
- 2.24.4
Deinde cum uenisset Tarentum Sylla adque ibi sacrificasset, uidit in capite uitulini iecoris similitudinem coronae aureae. Tunc Postumius haruspex ille respondit praeclaram significare uictoriam iussitque ut extis illis solus uesceretur. Postea paruo interuallo seruus cuiusdam Lucii Pontii uaticinando clamauit: <a Bellona nuntius uenio, uictoria tua est, Sylla). Deinde adiecit arsurum esse Capitolium. Hoc cum dixisset, continuo egressus e castris postero die concitatior reuersus est et Capitolium arsisse clamauit. Arserat autem re uera Capitolium. Quod quidem daemoni et praeuidere facile fuit et celerrime nuntiare. Illud sane intende, quod ad causam maxime pertinet, sub qualibus dis esse cupiant, qui blasphemant Saluatorem uoluntates fidelium a dominatu daemonum liberantem. Clamauit homo uaticinando: (uictoria tua est, Sylla\', adque ut id diuino spiritu clamare crederetur, nuntiauit etiam aliquid et prope futurum et mox factum, unde longe aberat per quem ille spiritus loquebatur; non tamen clamauit: \'ab sceleribus parce, Sylla\', quae illic uictor tam horrenda commisit, cui corona aurea ipsius uictoriae inlustrissimum signum in uitulino iecore apparuit, qualia signa si di iusti dare solerent ac non daemones inpii, profecto illis extis nefaria potius adque ipsi Syllae grauiter noxia mala futura monstrarent. Neque enim eius dignitati tantum profuit illa uictoria, quantum nocuit cupiditati; qua factum est, ut inmoderatis inhians et secundis rebus elatus ac praecipitatus magis ipse periret in moribus, quam inimicos in corporibus perderet. Haec illi di uere tristia uereque lugenda non extis, non auguriis, non cuiusquam somnio uel uaticinio praenuntiabant. Magis enim timebant ne corrigeretur quam ne uinceretur. Immo satis agebant, ut uictor ciuium gloriosus uictus adque captiuus nefandis uitiis et per haec ipsis etiam daemonibus multo obstrictius subderetur.
- 2.25.1
CAPUT XXV.
- 2.25.2
Quantum maligni spiritus ad flagitia incitent homines, cum in committendis sceleribus quasi diuinam exempli sui interponunt auctoritatem.
- 2.25.3
Illinc uero quis non intellegat, quis non uideat, nisi qui tales deos imitari magis elegit quam diuina gratia ab eorum societate separari, quantum moliantur maligni isti spiritus exemplo suo uelut diuinam auctoritatem praebere sceleribus? quod etiam in quadam Campaniae lata planitie, ubi non multo post ciuiles acies nefario proelio conflixerunt, ipsi inter se prius pugnare uisi sunt. Namque ibi auditi sunt primum ingentes fragores, moxque multi se uidisse nuntiarunt per aliquot dies duas acies proeliari. Quae pugna ubi destitit, uestigia quoque uelut hominum et equorum, quanta de illa conflictatione exprimi poterant, inuenerunt. Si ergo ueraciter inter se numina pugnauerunt, iam bella ciuilia excusantur humana; consideretur tamen quae sit talium deorum uel malitia uel miseria: si autem se pugnasse finxerunt, quid aliud egerunt, nisi ut sibi Romani bellando ciuiliter tamquam deorum exemplo nullum nefas admittere uiderentur? Iam enim coeperant bella ciuilia, et aliquot nefandorum proeliorum strages exsecranda praecesserat. Iam multos mouerat, quod miles quidam, dum occiso spolia detraheret, fratrem nudato cadauere agnouit ac detestatus bella ciuilia se ipsum ibi perimens fraterno corpori adiunxit. Ut ergo huius tanti mali minime taederet, sed armorum scelestorum magis magisque ardor incresceret, noxii daemones, quos illi deos putantes colendos et uenerandos arbitrabantur, inter se pugnantes hominibus apparere uoluerunt, ne imitari tales pugnas ciuica trepidaret adfectio, sed potius humanum scelus diuino excusaretur exemplo. Hac astutia maligni spiritus etiam ludos, unde multa iam dixi, scaenicos sibi dicari sacrarique iusserunt, ubi tanta deorum flagitia theatricis canticis adque fabularum actionibus celebrata et quisquis eos fecisse crederet et quisquis non crederet, sed tamen illos libentissime sibi talia exhiberi cerneret, securus imitaretur. Ne quis itaque existimaret in deos conuicia potius quam eis dignum aliquid scriptitasse, ubicumque illos inter se pugnasse poetae commemorarunt, ipsi ad decipiendos homines poetarum carmina firmauerunt, pugnas uidelicet suas non solum per scaenicos in theatro, uerum etiam per se ipsos in campo humanis oculis exhibentes.
- 2.25.4
Haec dicere conpulsi sumus, quoniam pessimis moribus ciuium Romanam rem publicam iam antea perditam fuisse nullamque remansisse ante aduentum Christi Iesu domini nostri auctores eorum dicere et scribere minime dubitarunt. Quam perditionem dis suis non inputant, qui mala transitoria, quibus boni, seu uiuant seu moriantur, perire non possunt, Christo nostro inputant: cum Christus noster tanta frequentet pro moribus optimis praecepta contra perditos mores; di uero ipsorum nullis talibus praeceptis egerint aliquid cum suo cultore populo pro illa re publica, ne periret; immo eosdem mores uelut suis exemplis auctoritate noxia corrumpendo egerunt potius, ut periret. Quam non ideo tunc perisse quisquam, ut arbitror, iam dicere audebit, quia \'discessere omnes adytis arisque relictis di\', uelut amici uirtutibus, cum uitiis hominum offenderentur; quia tot signis extorum auguriorum uaticiniorum, quibus se tamquam praescios futurorum adiutoresque proeliorum iactare et commendare gestiebant, conuincuntur fuisse praesentes; qui si uere abscessissent, mitius Romani in bella ciuilia suis cupiditatibus quam illorum instigationibus exarsissent.
- 2.26.1
CAPUT XXVI.
- 2.26.2
De secretis daemonum monitis, quae pertinebant ad bonos mores, cum palam in sacris eorum omnis nequitia disceretur.
- 2.26.3
Quae cum ita sint, cum palam aperteque turpitudines crudelitatibus mixtae, obprobria numinum et crimina, siue prodita siue conficta, ipsis exposcentibus et nisi fieret irascentibus etiam certis et statis sollemnitatibus consecrata illis et dicata claruerint adque ad omnium oculos ut imitanda proponerentur, spectanda processerint: quid est, quod idem ipsi daemones, qui se huiusce modi uoluptatibus inmundos esse spiritus confitentur, qui suis flagitiis et facinoribus, siue indicatis siue simulatis, eorumque sibi celebratione petita ab inpudentibus, extorta a pudentibus auctores se uitae scelestae inmundaeque testantur, perhibentur tamen in adytis suis secretisque penetralibus dare quaedam bona praecepta de moribus quibusdam uelut electis sacratis suis? Quod si ita est, hoc ipso callidior aduertenda est et conuincenda malitia spirituum noxiorum. Tanta enim uis est probitatis et castitatis, ut omnis uel paene omnis eius laude moueatur humana natura, nec usque adeo sit turpitudine uitiosa, ut totum sensum honestatis amiserit. Proinde malignitas daemonum, nisi alicubi se, quem ad modum scriptum in nostris litteris nouimus, transfiguret in angelos lucis, non inplet negotium deceptionis. Foris itaque populis celeberrimo strepitu inpietas inpura circumsonat, et intus paucis castitas simulata uix sonat; praebentur propatula pudendis et secreta laudandis; decus latet et dedecus patet; quod malum geritur omnes conuocat spectatores, quod bonum dicitur uix aliquos inuenit auditores, tamquam honesta erubescenda sint et inhonesta glorianda. Sed ubi hoc nisi in daemonum templis? ubi nisi in fallaciae deuersoriis? Illud enim fit, ut honestiores, qui pauci sunt, capiantur; hoc autem, ne plures, qui sunt turpissimi, corrigantur.
- 2.26.4
Ubi et quando sacrati Caelestis audiebant castitatis praecepta, nescimus; ante ipsum tamen delubrum, ubi simulacrum illud locatum conspiciebamus, uniuersi undique confluentes et ubi quisque poterat stantes ludos qui agebantur intentissimi spectabamus, intuentes alternante conspectu hinc meretriciam pompam, illinc uirginem deam: illam suppliciter adorari, ante illam turpia celebrari; non ibi pudibundos mimos, nullam uerecundiorem scaenicam uidimus; cuncta obscenitatis inplebantur officia. Sciebatur uirginali numini quid placeret, et exhibebatur quod de templo domum matrona doctior reportaret. Nonnullae pudentiores auertebant faciem ab inpuris motibus scaenicorum et artem flagitii furtiua intentione discebant. Hominibus namque uerecundabantur, ne auderent inpudicos gestus ore libero cernere; sed multo minus audebant sacra eius, quam uenerabantur. casto corde damnare. Hoc tamen palam discendum praebebatur in templo, ad quod perpetrandum saltem secretum quaerebatur in domo, mirante nimium, si ullus ibi erat, pudore mortalium, quod humana flagitia non libere homines committerent, quae aput deos etiam religiose discerent iratos habituri, nisi etiam exhibere curarent. Quis enim alius spiritus occulto instinctu nequissimas agitans mentes et instat faciendis adulteriis et pascitur factis, nisi qui etiam sacris talibus oblectatur, constituens in templis simulacra daemonum, amans in ludis simulacra uitiorum, susurrans in occulto uerba iustitiae ad decipiendos etiam paucos bonos, frequentans in aperto inuitamenta nequitiae ad possidendos innumerabiles malos?
- 2.27.1
CAPUT XXVII.
- 2.27.2
Quanta euersione publicae disciplinae Romani dis suis placandis sacrauerint obscena ludorum.
- 2.27.3
Vir grauis et philosophaster Tullius aedilis futurus clamat in auribus ciuitatis, inter cetera sui magistratus officia sibi Floram matrem ludorum celebritate placandam; qui ludi tanto deuotius, quanto turpius celebrari solent. Dicit alio loco iam consul in extremis periculis ciuitatis, et ludos per decem dies factos, neque rem ullam quae ad placandos deos pertineret praetermissam; quasi non satius erat tales deos inritare temperantia quam placare luxuria, et eos honestate etiam ad inimicitias prouocare quam tanta deformitate lenire. Neque enim grauius fuerant quamlibet crudelissima inmanitate nocituri homines, propter quos placabantur, quam nocebant ipsi, cum uitiositate foedissima placarentur. Quando quidem ut auerteretur quod metuebatur ab hoste in corporibus, eo modo di conciliabantur, quo uirtus debellaretur in mentibus, qui non obponerentur defensores obpugnatoribus moenium, nisi prius fierent expugnatores morum bonorum. Hanc talium numinum placationem petulantissimam inpurissimam inpudentissimam nequissimam inmundissimam, cuius actores laudanda Romanae uirtutis indoles honore priuauit, tribu mouit, agnouit turpes, fecit infames, hanc, inquam, pudendam ueraeque religioni auersandam et detestandam talium numinum placationem, [has] fabulas in deos inlecebrosas adque criminosas, haec ignominiosa deorum uel scelerate turpiterque facta uel sceleratius turpiusque conficta oculis et auribus publicis ciuitas tota discebat, haec commissa numinibus placere cernebat, et ideo non solum illis exhibenda, sed sibi quoque imitanda credebat, non illud nescio quid uelut bonum et honestum, quod tam paucis et tam occulte dicebatur (si tamen dicebatur), ut magis ne innotesceret, quam ne non fieret, timeretur.
- 2.28.1
CAPUT XXVIII.
- 2.28.2
De Christianae religionis salubritate.
- 2.28.3
Ab istarum inmundissimarum potestatum tartareo iugo et societate poenali erui per Christi nomen homines et in lucem saluberrimae pietatis ab illa perniciosissimae inpietatis nocte transferri queruntur et murmurant iniqui et ingrati et illo nefario spiritu altius obstrictiusque possessi, quia populi confluunt ad ecclesiam casta celebritate, honesta utriusque sexus discretione, ubi audiant quam bene hic ad tempus uiuere debeant, ut post hanc uitam beate semperque uiuere mereantur, ubi sancta scriptura iustitiaeque doctrina de superiore loco in conspectu omnium personante et qui faciunt audiant ad praemium, et qui non faciunt audiant ad iudicium. Quo etsi ueniunt quidam talium praeceptorum inrisores, omnis eorum petulantia aut repentina mutatione deponitur, aut timore uel pudore conprimitur. Nihil enim eis turpe ac flagitiosum spectandum imitandumque proponitur, ubi ueri Dei aut praecepta insinuantur aut miracula narrantur, aut dona laudantur aut beneficia postulantur.
- 2.29.1
CAPUT XXVIIII.
- 2.29.2
De abiciendo cultu deorum cohortatio ad Romanos.
- 2.29.3
Haec potius concupisce o indoles Romana laudabilis o progenies Regulorum Scaeuolarum Scipionum Fabriciorum; haec potius concupisce, haec ab illa turpissima uanitate et fallacissima daemonum malignitate discerne. Si quid in te laudabile naturaliter eminet, non nisi uera pietate purgatur adque perficitur, inpietate autem disperditur et punitur. Nunc iam elige quid sequaris, ut non in te, sed in Deo uero sine ullo errore lauderis. Tunc enim tibi gloria popularis adfuit, sed occulto diuinae prouidentiae iudicio uera religio quam eligeres defuit. Expergiscere, dies est, sicut experrecta es in quibusdam, de quorum uirtute perfecta et pro fide uera etiam passionibus gloriamur, qui usquequaque aduersus potestates inimicissimas confligentes easque fortiter moriendo uincentes sanguine nobis hanc patriam peperere suo. Ad quam patriam te inuitamus et exhortamur, ut eius adiciaris numero ciuium, cuius quodam modo asylum est uera remissio peccatorum. Non audias degeneres tuos Christo Christianisue detrahentes et accusantes uelut tempora mala, cum quaerant tempora, quibus non sit quieta uita, sed potius secura nequitia. Haec tibi numquam nec pro terrena patria placuerunt. Nunc iam caelestem arripe, pro qua minimum laborabis, et in ea ueraciter semperque regnabis. Illic enim tibi non Vestalis focus, non lapis Capitolinus, sed Deus unus et uerus nec metas rerum nec tempora ponit, Imperium sine fine dabit.
- 2.29.4
Noli deos falsos fallacesque requirere; abice potius adque contemne in ueram emicans libertatem. Non sunt di, maligni sunt spiritus, quibus aeterna tua felicitas poena est. Non tam Iuno Troianis, a quibus carnalem originem ducis, arces uidetur inuidisse Romanas, quam isti daemones, quos adhuc deos putas, omni generi hominum sedes inuident sempiternas. Et tu ipsa non parua ex parte de talibus spiritibus iudicasti, quando ludis eos placasti et per quos homines eosdem ludos fecisti, infames esse uoluisti. Patere adseri libertatem tuam aduersus inmundos spiritus, qui tuis ceruicibus inposuerant sacrandam sibi et celebrandam ignominiam suam. Actores criminum diuinorum remouisti ab honoribus tuis: supplica Deo uero, ut a te remoueat illos deos, qui delectantur criminibus suis, seu ueris, quod ignominiosissimum est, seu falsis. quod malitiosissimum. Bene, quod tua sponte histrionibus et scaenicis societatem ciuitatis patere noluisti; euigila plenius! Nullo modo his artibus placatur diuina maiestas, quibus humana dignitas inquinatur. Quo igitur pacto deos, qui talibus delectantur obsequiis, haberi putas in numero sanctarum caelestium potestatum, cum homines, per quos eadem aguntur obsequia, non putasti habendos in numero qualiumcumque ciuium Romanorum? Incomparabiliter superna est ciuitas clarior, ubi uictoria ueritas, ubi dignitas sanctitas, ubi pax felicitas, ubi uita aeternitas. Multo minus habet in sua societate tales deos, si tu in tua tales homines habere erubuisti. Proinde si ad beatam peruenire desideras ciuitatem, deuita daemonum societatem. Indigne ab honestis coluntur, qui per turpes placantur. Sic isti a tua pietate remoueantur purgatione Christiana, quo modo illi a tua dignitate remoti sunt notatione censoria. De bonis autem carnalibus, quibus solis mali perfrui uolunt, et de malis carnalibus, quae sola perpeti nolunt, quod neque in his habeant quam putantur habere isti daemones potestatem (quamquam si haberent, deberemus potius etiam ista contemnere, quam propter ista illos colere et eos colendo ad illa, quae nobis inuident, peruenire non posse), — tamen nec in istis eos hoc ualere, quod hi putant, qui propter haec eos coli oportere contendunt, deinceps uidebimus, ut hic sit huius uoluminis modus.
- 3.1.1
CAPUT I.
- 3.1.2
De aduersitatibus, quas solas mali metuunt et quas semper passus est mundus, cum deos coleret.
- 3.1.3
Iam satis dictum arbitror de morum malis et animorum, quae praecipue cauenda sunt, nihil deos falsos populo cultori suo, quo minus eorum malorum aggere premeretur, subuenire curasse, sed potius, ut maxime premeretur, egisse. Nunc de illis malis uideo dicendum, quae sola isti perpeti nolunt, qualia sunt fames morbus, bellum exspoliatio, captiuitas trucidatio, et si qua similia iam in primo libro commemorauimus. Haec enim sola mali deputant mala, quae non faciunt malos; nec erubescunt inter bona, quae laudant, ipsi mali esse qui laudant, magisque stomachantur, si uillam malam habeant, quam si uitam, quasi hoc sit hominis maximum bonum, habere bona omnia praeter se ipsum. Sed neque talia mala, quae isti sola formidant, di eorum, quando ab eis libere colebantur, ne illis acciderent obstiterunt. Cum enim uariis per diuersa temporibus ante aduentum Redemtoris nostri innumerabilibus nonnullisque etiam incredibilibus cladibus genus contereretur humanum, quos alios quam istos deos mundus colebat, excepto uno populo Hebraeo et quibusdam extra ipsum populum, ubicumque gratia diuina digni occultissimo adque iustissimo Dei iudicio fuerunt? Verum ne nimis longum faciam, tacebo aliarum usquequaque gentium mala grauissima: quod ad Romam pertinet Romanumque imperium tantum loquar, id est ad ipsam proprie ciuitatem et quaecumque illi terrarum uel societate coniunctae uel condicione subiectae sunt, quae sint perpessae ante aduentum Christi, cum iam ad eius quasi corpus rei publicae pertinerent.
- 3.2.1
CAPUT II.
- 3.2.2
An di, qui et a Romanis et a Graecis similiter colebantur, causas habuerint, quibus Ilium paterentur exscindi.
- 3.2.3
Primum ipsa Troia uel Ilium, unde origo est populi Romani, (neque enim praetereundum aut dissimulandum est, quod et in primo libro adtigi) eosdem habens deos et colens quur a Graecis uictum, captum adque deletum est? Priamo, inquiunt, sunt reddita Laomedontea paterna periuria\'. Ergo uerum est, quod Apollo adque Neptunus eidem Laomedonti mercennariis operibus seruierunt? Illis quippe promisisse mercedem falsumque iurasse perhibetur. Miror Apollinem nominatum diuinatorem in tanto opificio laborasse nescientem quod Laomedon fuerat promissa negaturus. Quamquam nec ipsum Neptunum, patruum eius, fratrem Iouis, regem maris, decuit ignarum esse futurorum. Nam hunc Homerus de stirpe Aeneae, a cuius posteris [condita] Roma est, cum ante illam urbem conditam idem poeta fuisse dicatur, inducit magnum aliquid diuinantem, quem etiam nube rapuit, ut dicit, ne ab Achille occideretur, cuperet cum uertere ab imo, quod aput Vergilium confitetur, Structa suis manibus periurae moenia Troiae. Nescientes igitur tanti di, Neptunus et Apollo, Laomedontem sibi negaturum esse mercedem, structores moenium Troianorum gratis et ingratis fuerunt. Videant ne grauius sit tales deos credere quam dis talibus peierare. Hoc enim nec ipse Homerus facile credidit, qui Neptunum quidem contra Troianos, Apollinem autem pro Troianis pugnantem facit, cum illo periurio ambos fabula narret offensos. Si igitur fabulis credunt, erubescant talia colere numina; si fabulis non credunt, non obtendant Troiana periuria, aut mirentur deos periuria punisse Troiana, amasse Romana. Unde enim coniuratio Catilinae in tanta tamque corrupta ciuitate habuit etiam eorum grandem copiam, quos manus adque lingua periurio aut sanguine ciuili alebat? Quid enim aliud totiens senatores corrupti in iudiciis, totiens populus in suffragiis uel in quibusque causis, quae aput eum contionibus agebantur, nisi etiam peierando peccabant? Namque corruptissimis moribus ad hoc mos iurandi seruabatur antiquus, non ut ab sceleribus metu religionis prohiberentur, sed ut periuria quoque sceleribus ceteris adderentur.
- 3.3.1
CAPUT III.
- 3.3.2
Non potuisse offendi deos Paridis adulterio, quod inter ipsos traditur frequentatum.
- 3.3.3
Nulla itaque causa est, quare di, quibus, ut dicunt, steterat illud imperium, cum a Graecis praeualentibus probentur uicti, Troianis peierantibus fingantur irati. Nec adulterio Paridis, ut rursus a quibusdam defenduntur, ut Troiam desererent, suscensuerunt. Auctores enim doctoresque peccatorum esse adsolent, non ultores. \'Urbem Romam, inquit Sallustius, sicuti ego accepi, condidere adque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis uagabantur\'. Si ergo adulterium Paridis uindicandum numina censuerunt, aut magis in Romanis aut certe etiam in Romanis puniendum fuit, quia Aeneae mater hoc fecit. Sed quo modo in illo illud flagitium oderant, qui in sua socia Venere non oderant (ut alia omittam) quod cum Anchise commiserat, ex quo Aenean pepererat? An quia illud factum est indignante Menelao, illud autem concedente Vulcano? Di enim, credo, non zelant coniuges suas usque adeo, ut eas etiam cum hominibus dignentur habere communes. Inridere fabulas fortassis existimor nec grauiter agere tanti ponderis causam. Non ergo credamus, si placet, Aenean esse Veneris filium: ecce concedo, si nec Romulum Martis. Si autem illud, quur non et illud? An deos [fas est] hominibus feminis, mares autem homines deabus misceri nefas? Dura uel potius non credenda condicio, quod ex iure Veneris in concubitu Marti licuit, hoc in iure suo ipsi Veneri non licere. At utrumque firmatum est auctoritate Romana. Neque enim minus credidit recentior Caesar auiam Venerem quam patrem antiquior Romulus Martem.
- 3.4.1
CAPUT IIII.
- 3.4.2
De sententia Varronis, qua utile esse dixit, ut se homines dis genitos mentiantur.
- 3.4.3
Dixerit aliquis: Itane tu ista credis? Ego uero ista non credo. Nam et uir doctissimus eorum Varro falsa haec esse, quamuis non audacter neque fidenter, paene tamen fatetur. Sed utile ciuitatibus esse dicit, ut se uiri fortes, etiamsi falsum sit, dis genitos esse credant, ut eo modo animus humanus uelut diuinae stirpis fiduciam gerens res magnas adgrediendas praesumat audacius, agat uehementius et ob hoc inpleat ipsa securitate felicius. Quae Varronis sententia expressa, ut potui, meis uerbis cernis quam latum locum aperiat falsitati, ubi intellegamus plura iam sacra et quasi religiosa potuisse confingi, ubi putata sunt ciuibus etiam de ipsis dis prodesse mendacia.
- 3.5.1
CAPUT V.
- 3.5.2
Non probari quod di adulterium Paridis punierint, quod in Romuli matre non ulti sunt.
- 3.5.3
Sed utrum potuerit Venus ex concubitu Anchisae Aenean parere uel Mars ex concubitu filiae Numitoris Romulum gignere, in medio relinquamus. Nam paene talis quaestio etiam de scripturis nostris oboritur, qua quaeritur, utrum praeuaricatores angeli cum filiabus hominum concubuerint, unde natis gigantibus, hoc est nimium grandibus ac fortibus uiris, tunc terra conpleta est. Proinde ad utrumque interim modo nostra disputatio referatur. Si enim uera sunt, quae aput illos de matre Aeneae et de patre Romuli lectitantur, quo modo possunt dis adulteria displicere hominum, quae in se ipsis concorditer ferunt? Si autem falsa sunt, ne sic quidem possunt irasci ueris adulteriis humanis, qui etiam falsis delectantur suis. Huc accedit, quoniam, si illud de Marte non creditur, ut hoc quoque de Venere non credatur, nullo diuini concubitus obtentu matris Romuli causa defenditur. Fuit autem sacerdos illa Vestalis, et ideo di magis in Romanos sacrilegum illud flagitium quam in Troianos Paridis adulterium uindicare debuerunt. Nam et ipsi Romani antiqui in stupro detectas Vestae sacerdotes uiuas etiam defodiebant, adulteras autem feminas, quamuis aliqua damnatione, nulla tamen morte plectebant: usque adeo grauius quae putabant adyta diuina quam humana cubilia uindicabant.
- 3.6.1
CAPUT VI.
- 3.6.2
De parricidio Romuli, quod di non uindicarunt.
- 3.6.3
Aliud adicio, quia, si peccata hominum illis numinibus displicerent, ut offensi Paridis facto desertam Troiam ferro ignibusque donarent, magis eos contra Romanos moueret Romuli frater occisus quam contra Troianos Graecus maritus inlusus; magis inritaret parricidium nascentis quam regnantis adulterium ciuitatis. Nec ad causam, quam nunc agimus, interest, utrum hoc fieri Romulus iusserit aut Romulus fecerit, quod multi inpudentia negant, multi pudore dubitant, multi dolore dissimulant. Nec nos itaque in ea re diligentius requirenda per multorum scriptorum perpensa testimonia demoremur: Romuli fratrem palam constat occisum, non ab hostibus, \' non ab alienis. Si aut perpetrauit aut imperauit hoc Romulus, magis ipse fuit Romanorum quam Paris Troianorum caput; quur igitur Troianis iram deorum prouocauit ille alienae coniugis raptor, et eorundem deorum tutelam Romanis inuitauit iste sui fratris extinctor? Si autem illud scelus a facto imperioque Romuli alienum est: quoniam debuit utique uindicari, tota hoc illa ciuitas fecit, quod tota contemsit, et non iam fratrem, sed patrem, quod est peius, occidit. Uterque enim fuit conditor, ubi alter scelere ablatus non permissus est esse regnator. Non est, ut arbitror, quod dicatur quid mali Troia meruerit, ut eam di desererent, quo posset extingui, et quid boni Roma, ut eam di inhabitarent, quo posset augeri; nisi quod uicti inde fugerunt et se ad istos, quos pariter deciperent, contulerunt; immo uero et illic manserunt ad eos more suo decipiendos, qui rursus easdem terras habitarent, et hic easdem artes fallaciae suae magis etiam exercendo maioribus honoribus gloriati sunt.
- 3.7.1
CAPUT VII.
- 3.7.2
De euersione Ilii, quod dux Marii Fimbria excidit.
- 3.7.3
Certe enim ciuilibus iam bellis scatentibus quid miserum commiserat Ilium, ut a Fimbria, Marianarum partium homine pessimo, euerteretur, multo ferocius adque crudelius quam olim a Graecis? Nam tunc et multi inde fugerunt et multi captiuati saltem in seruitute uixerunt; porro autem Fimbria prius edictum proposuit, ne cui parceretur, adque urbem totam cunctosque in ea homines incendio concremauit. Hoc meruit Ilium non a Graecis quos sua inritauerat iniquitate, sed a Romanis quos sua calamitate propagauerat, dis illis communibus ad haec repellenda nihil iuuantibus seu, quod uerum est, nihil ualentibus. Numquid et tunc Abscessere omnes adytis arisque relictis Di, quibus illud oppidum steterat post antiquos Graecorum ignes ruinasque reparatum? Si autem abscesserant, causam requiro, et oppidanorum quidem quanto inuenio meliorem, tanto deteriorem deorum. Illi enim contra Fimbriam portas clauserant, ut Syllae seruarent integram ciuitatem; hinc eos iratus incendit uel potius penitus extinxit. Adhuc autem meliorum partium ciuilium Sylla dux fuit, adhuc armis rem publicam recuperare moliebatur; horum bonorum initiorum nondum malos euentus habuit. Quid ergo melius ciues urbis illius facere potuerunt, quid honestius, quid fidelius, quid Romana parentela dignius quam meliori causae Romanorum ciuitatem seruare et contra parricidam Romanae rei publicae portas claudere? At hoc eis in quantum exitium uerterit, adtendant defensores deorum. Deseruerint di adulteros Iliumque flammis Graecorum reliquerint, ut ex eius cineribus Roma castior nasceretur: quur et postea deseruerunt eandem ciuitatem Romanis cognatam, non rebellantem aduersus Romam nobilem filiam, sed iustioribus eius partibus fidem constantissimam piissimamque seruantem, eamque delendam reliquerunt non Graecorum uiris fortibus, sed uiro spurcissimo Romanorum? Aut si displicebat dis causa partium Syllanarum, cui seruantes urbem miseri portas clauserant: quur eidem Syllae tanta bona promittebant et praenuntiabant? An et hic agnoscuntur adulatores felicium potius quam infelicium defensores? Non ergo Ilium etiam tunc, ab eis cum desereretur, euersum est. Nam daemones ad decipiendum semper uigilantissimi, quod potuerunt, fecerunt. Euersis quippe et incensis omnibus cum oppido simulacris solum Mineruae sub tanta ruina templi illius, ut scribit Liuius, integrum stetisse perhibetur, non ut [diceretur] Di patrii, quorum semper sub numine Troia est, ad eorum laudem, sed ne diceretur: Excessere omnes adytis arisque relictis Di, ad eorum defensionem. Illud enim posse permissi sunt, non unde probarentur potentes, sed unde praesentes conuincerentur.
- 3.8.1
CAPUT VIII.
- 3.8.2
An debuerit dis Iliacis Roma committi.
- 3.8.3
,Dis itaque Iliacis post Troiae ipsius documentum qua tandem prudentia Roma custodienda commissa est? Dixerit quispiam iam eos Romae habitare solitos, quando expugnante Fimbria cecidit Ilium. Unde ergo stetit Mineruae simulacrum? Deinde, si aput Romam erant, quando Fimbria deleuit ilium, fortasse aput Ilium erant,. quando a Gallis ipsa Roma capta et incensa est; sed ut sunt auditu acutissimi motuque celerrimi, ad uocem anseris cito redierunt, ut saltem Capitolinum collem, qui remanserat, tuerentur; ceterum ad alia defendenda serius sunt redire commoniti.
- 3.9.1
CAPUT VIIII.
- 3.9.2
An illam pacem, quae sub Numae regno fuit, deos praestitisse credendum sit.
- 3.9.3
Hi etiam Numam Pompilium successorem Romuli adiuuisse creduntur, ut toto regni sui tempore pacem haberet et Iani portas, quae bellis patere adsolent, clauderet, eo merito scilicet, quia Romanis multa sacra constituit. Illi uero homini pro tanto otio gratulandum fuit, si modo id rebus salubribus scisset inpendere et perniciosissima curiositate neglecta Deum uerum uera pietate perquirere. Nunc autem non ei di contulerunt illud otium, sed eum minus fortasse decepissent, si otiosum minime repperissent. Quanto enim minus eum occupatum inuenerunt, tanto magis ipsi occupauerunt. Nam quid ille molitus sit et quibus artibus deos tales sibi uel illi ciuitati consociare potuerit, Varro prodit, quod, si Domino placuerit, suo diligentius disseretur loco. Modo autem quia de beneficiis eorum quaestio est: magnum beneficium est pax, sed Dei ueri beneficium est, plerumque etiam sicut sol, sicut pluuia uitaeque alia subsidia super ingratos et nequam. Sed si hoc tam magnum bonum di illi Romae uel Pompilio contulerunt, quur imperio Romano per ipsa tempora laudabilia id numquam postea praestiterunt? An utiliora erant sacra, cum instituerentur, quam cum instituta celebrarentur? Atqui tunc nondum erant, sed ut essent addebantur; postea uero iam erant, quae ut prodessent custodiebantur. Quid ergo est, quod illi quadraginta tres uel, ut alii uolunt, triginta et nouem anni in tam longa pace transacti sunt regnante Numa, et postea sacris institutis disque ipsis, qui eisdem sacris fuerant inuitati, iam praesidibus adque tutoribus uix post tam multos annos ab Urbe condita usque ad Augustum pro magno miraculo unus commemoratur annus post primum bellum Punicum, quo belli portas Romani claudere potuerunt?
- 3.10.1
CAPUT X.
- 3.10.2
An optandum fuerit, ut tanta bellorum rabie Romanum augeretur imperium, cum eo studio, quo sub Numa actum est, et quietum esse potuisset et tutum.
- 3.10.3
An respondent, quod nisi adsiduis sibique continuo succedentibus bellis Romanum imperium tam longe lateque non posset augeri et tam grandi gloria diffamari? Idonea uero causa! Ut magnum esset imperium, quur esse deberet inquietum? Nonne in corporibus hominum satius est modicam staturam cum sanitate habere quam ad molem aliquam giganteam perpetuis adflictionibus peruenire, nec cum perueneris requiescere, sed quanto grandioribus membris, tanto maioribus agitari malis? Quid autem mali esset, ac non potius plurimum boni, si ea tempora perdurarent, quae perstrinxit Sallustius, ubi ait: \'Igitur initio reges (nam in terris nomen imperii id primum fuit) diuersi pars ingenium, alii corpus exercebant; etiamtum uita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant\'. An ut tam multum augeretur imperium, debuit fieri quod Vergilius detestatur, dicens: Deterior donec paulatim et decolor aetas Et belli rabies et amor successit habendi? Sed plane pro tantis bellis susceptis et gestis iusta defensio Romanorum est, quod inruentibus sibi inportune inimicis resistere cogebat non auiditas adipiscendae laudis humanae, sed necessitas tuendae salutis et libertatis. Ita sit plane. Nam postquam res eorum, sicut scribit ipse Sallustius, legibus moribus agris aucta satis prospera satisque pollens uidebatur, sicut pleraque mortalium habentur, inuidia ex opulentia orta est. Igitur reges populique finitimi bello tentare; pauci ex amicis auxilio esse, nam ceteri metu perculsi a periculis aberant. At Romani domi militiaeque intenti festinare parare, alius alium hortari, hostibus obuiam ire, libertatem patriam parentesque armis tegere. Post ubi pericula uirtute propulerant, sociis adque amicis auxilia portabant magisque dandis quam accipiendis beneficiis amicitias parabant). Decenter his artibus Roma creuit. Sed regnante Numa, ut tam longa pax esset, utrum inruebant inprobi belloque tentabant, an nihil eorum fiebat, ut posset pax illa persistere? Si enim bellis etiam tum Roma lacessebatur nec armis arma obuia ferebantur: quibus modis agebatur, ut nulla pugna superati, nullo Martio impetu territi sedarentur inimici, his modis semper ageretur et semper Roma clausis Iani portis pacata regnaret. Quod si in potestate non fuit, non ergo Roma pacem habuit, quamdiu di eorum, sed quamdiu homines finitimi circumquaque uoluerunt, qui eam nullo bello prouocauerunt; nisi forte di tales etiam id homini uendere audebunt, quod alius homo uoluit siue noluit. Interest quidem iam uitio proprio, malas mentes quatenus sinantur isti daemones uel terrere uel excitare; sed I si semper hoc possent nec aliud secretiore ac superiore potestate contra eorum conatum saepe aliter ageretur, semper in potestate haberent paces bellicasque uictorias, quae semper fere per humanorum animorum motus accidunt; quas tamen plerumque contra eorum fieri uoluntatem non solae fabulae multa mentientes et uix ueri aliquid uel indicantes uel significantes, sed etiam ipsa Romana confitetur historia.
- 3.11.1
CAPUT XI.
- 3.11.2
De simulacro Cumani Apollinis, cuius fletus cre- creditus est cladem Graecorum, quibus opitulari non poterat, indicasse.
- 3.11.3
Neque enim aliunde Apollo ille Cumanus, cum aduersus Achiuos regemque Aristonicum bellaretur, quatriduo fleuisse nuntiatus est; quo prodigio haruspices territi cum id simulacrum in mare putauissent esse proiciendum, Cumani senes intercesserunt adque rettulerunt tale prodigium et Antiochi et Persis bello in eodem apparuisse figmento, et quia Romanis feliciter prouenisset, ex senatus consulto eidem Apollini suo dona missa esse testati sunt. Tunc uelut peritiores acciti haruspices responderunt simulacri Apollinis fletum ideo prosperum esse Romanis, quoniam Cumana colonia Graeca esset, suisque terris, unde accitus esset, id est ipsi Graeciae, luctum et cladem Apollinem significasse plorantem. Deinde mox regem Aristonicum uictum et captum esse nuntiatum est, quem uinci utique Apollo nolebat et dolebat et hoc sui lapidis etiam lacrimis indicabat. Unde non usquequaque incongrue quamuis fabulosis, tamen ueritati similibus mores daemonum describuntur carminibus poetarum. Nam Camillam Diana doluit aput Vergilium et Pallantem moriturum Hercules fleuit. Hinc fortassis et Numa Pompilius pace abundans, sed quo donante nesciens nec requirens, cum cogitaret otiosus, quibusnam dis tuendam Romanam salutem regnumque committeret, nec uerum illum adque omnipotentem summum Deum curare opinaretur ista terrena, adque recoleret Troianos deos, quos Aeneas aduexerat, neque Troianum neque Lauiniense ab ipso Aenea conditum regnum diu conseruare potuisse: alios prouidendos existimauit, quos illis prioribus, qui siue cum Romulo iam Romam transierant, siue quandoque Alba euersa fuerant transituri, uel tamquam fugitiuis custodes adhiberet uel tamquam inualidis adiutores.
- 3.12.1
CAPUT XII.
- 3.12.2
Quantos sibi deos Romani praeter constitutionem Numae adiecerint, quorum eos numerositas nihil iuuerit.
- 3.12.3
Nec his sacris tamen Roma dignata est esse contenta, quae tam multa illic Pompilius constituerat. Nam ipsius summum templum nondum habebat Iouis; rex quippe Tarquinius ibi Capitolium fabricauit; Aesculapius autem ab Epidauro ambiuit ad Romam, ut peritissimus medicus in urbe nobilissima artem gloriosius exerceret; Mater etiam deum nescio unde a Pessinunte. Indignum enim erat, ut, cum eius filius iam colli Capitolino praesideret, adhuc ipsa in loco ignobili latitaret. Quae tamen si omnium deorum mater est, non solum secuta est Romam quosdam filios suos, uerum et alios praecessit etiam secuturos. Miror sane, si ipsa peperit Cynocephalum, qui longe postea uenit ex Aegypto. Utrum etiam dea Febris ex illa nata sit, uiderit Aesculapius pronepos eius; sed undecumque nata sit, non, opinor, audebunt eam dicere ignobilem di peregrini deam ciuem Romanam. Sub hoc tot deorum praesidio (quos numerare quis potest, indigenas et alienigenas, caelites terrestres infernos, marinos fontanos fluuiales, et, ut Varro dicit, certos adque incertos, in omnibusque generibus deorum, sicut in animalibus, mares et feminas?) — sub hoc ergo tot deorum praesidio constituta Roma non tam magnis et horrendis cladibus, quales ex multis paucas commemorabo, agitari adfligique debuit. Nimis enim multos deos grandi fumo suo tamquam signo dato ad tuitionem congregauerat, quibus templa altaria, sacrificia sacerdotes instituendo adque praebendo summum uerum Deum, cui uni haec rite gesta debentur, offenderet. Et felicior quidem cum paucioribus uixit, sed quanto maior facta est, sicut nauis nautas, tanto plures adhibendos putauit; credo, desperans pauciores illos, sub quibus in conparationem peioris uitae melius uixerat, non sufficere ad opitulandum granditati suae.
- 3.12.4
Primo enim sub ipsis regibus, excepto Numa Pompilio, de quo iam supra locutus sum, quantum malum discordiosi certaminis fuit, quod fratrem Romuli coegit occidi!
- 3.13.1
CAPUT XIII.
- 3.13.2
Quo iure, quo foedere Romani obtinuerint prima coniugia.
- 3.13.3
Quo modo nec Iuno, quae cum Ioue suo iam fouebat Romanos rerum dominos gentemque togatam, nec Venus ipsa Aeneidas suos potuit adiuuare, ut bono et aequo more coniugia mererentur, cladesque tanta inruit huius inopiae, ut ea dolo raperent moxque conpellerentur pugnare cum soceris, ut miserae feminae nondum ex iniuria maritis conciliatae iam parentum sanguine dotarentur? At enim uicerunt in hac conflictione Romani uicinos suos. Quantis et quam multis utrimque uulneribus et funeribus tam propinquorum et confinium istae uictoriae constiterunt! Propter unum Caesarem socerum et unum generum eius Pompeium iam mortua Caesaris filia, uxore Pompei, quanto et quam iusto doloris instinctu Lucanus exclamat: Bella per Emathios plus quam ciuilia campos Iusque datum sceleri canimus. Vicerunt ergo Romani, ut strage socerorum manibus cruentis ab eorum filiabus amplexus miserabiles extorquerent, nec illae auderent flere patres occisos, ne offenderent uictores maritos, quae adhuc illis pugnantibus pro quibus facerent uota nesciebant. Talibus nuptiis populum Romanum non Venus, sed Bellona donauit; aut fortassis Allecto illa inferna furia iam eis fauente Iunone plus in illos habuit licentiae, quam cum eius precibus contra Aenean fuerat excitata. Andromacha felicius captiuata est, quam illa conubia Romana nupserunt. Licet seruiles, tamen post eius amplexus nullum Troianorum Pyrrhus occidit; Romani autem soceros interficiebant in proeliis, quorum iam filias amplexabantur in thalamis. Illa uictori subdita dolere tantum suorum mortem potuit, non timere; illae sociatae bellantibus parentum suorum mortes procedentibus uiris timebant, redeuntibus dolebant, nec timorem habentes liberum nec dolorem. Nam propter interitum ciuium propinquorum, fratrum parentum aut pie cruciabantur. aut crudeliter laetabantur uictoriis maritorum. Huc accedebat, quod, ut sunt alterna bellorum, aliquae parentum ferro amiserunt uiros, aliquae utrorumque ferro et parentes et uiros. Neque enim et aput Romanos parua fuerunt illa discrimina, si quidem ad obsidionem quoque peruentum est ciuitatis clausisque portis se tuebantur; quibus dolo apertis admissisque hostibus intra moenia in ipso foro scelerata et nimis atrox inter generos socerosque pugna commissa est, et raptores illi etiam superabantur et crebro fugientes inter domos suas grauius foedabant pristinas, quamuis et ipsas pudendas lugendasque uictorias. Hic tamen Romulus de suorum iam uirtute desperans Iouem orauit ut starent, adque ille hac occasione nomen Statoris inuenit; nec finis esset tanti mali, nisi raptae illae laceratis crinibus emicarent et prouolutae parentibus iram eorum iustissimam non armis uictricibus, sed supplici pietate sedarent. Deinde [Titum] Tatium regem Sabinorum socium regni Romulus ferre conpulsus est, germani consortis inpatiens: sed quando et istum diu toleraret, qui fratrem geminumque non pertulit? Unde et ipso interfecto, ut maior deus esset, regnum solus obtinuit. Quae sunt ista iura nuptiarum, quae inritamenta bellorum, quae foedera germanitatis adfinitatis, societatis diuinitatis? quae postremo sub tot dis tutoribus uita ciuitatis? Vides quanta hinc dici et quam multa possent, nisi quae supersunt nostra curaret intentio et sermo in alia festinaret.
- 3.14.1
CAPUT XIIII.
- 3.14.2
De inpietate belli, quod Albanis Romani intulerunt, et de uictoria dominandi libidine adepta.
- 3.14.3
Quid deinde post Numam sub aliis regibus? Quanto malo non solum suo, sed etiam Romanorum in bellum Albani prouocati sunt, quia uidelicet pax Numae tam longa uiluerat! Quam crebrae strages Romani Albanique exercitus fuerunt et utriusque comminutio ciuitatis! Alba namque illa, quam filius Aeneae creauit Ascanius, Romae mater proprior ipsa quam Troia, a Tullo Hostilio rege prouocata conflixit, confligens autem et adflicta est et adfiixit, donec multorum taederet pari defectione certaminum. Tunc euentum belli de tergeminis hinc adque inde fratribus placuit experiri; a Romanis tres Horatii, ab Albanis autem tres Curiatii processerunt; a Curiatiis tribus Horatii duo, ab uno autem Horatio tres Curiatii superati et extincti sunt. Ita Roma extitit uictrix ea clade etiam in certamine extremo, ut de sex unus rediret domum. Cui damnum in utrisque, cui luctus, nisi Aeneae stirpi nisi Ascanii posteris, nisi proli Veneris nisi nepotibus Iouis? Nam et hoc plus quam ciuile bellum fuit, quando filia ciuitas cum ciuitate matre pugnauit. Accessit aliud huic tergeminorum pugnae ultimae atrox adque horrendum malum. Nam ut erant ambo populi prius amici (uicini quippe adque cognati), uni Curiatiorum desponsata fuerat Horatiorum soror; haec postea quam sponsi spolia in uictore fratre conspexit, ab eodem fratre, quoniam fleuit, occisa est. Humanior huius unius feminae quam uniuersi populi Romani mihi fuisse uidetur adfectus. Illa quem uirum iam fide media retinebat, aut forte etiam ipsum fratrem dolens, qui eum occiderat cui sororem promiserat, puto quod non culpabiliter fleuerit. Unde enim aput Vergilium pius Aeneas laudabiliter dolet hostem etiam sua peremtum manu? Unde Marcellus Syracusanam ciuitatem recolens eius paulo ante culmen et gloriam sub manus suas subito concidisse communem cogitans condicionem flendo miseratus est? Quaeso ab humano inpetremus adfectu, ut femina sponsum suum a fratre suo peremtum sine crimine fleuerit, si uiri hostes a se uictos etiam cum laude fleuerunt. Ergo sponso a fratre inlatam mortem quando femina illa flebat, tunc se contra matrem ciuitatem tanta strage bellasse et tanta hinc et inde cognati cruoris effusione uicisse Roma gaudebat.
- 3.14.4
Quid mihi obtenditur nomen laudis nomenque uictoriae? Remotis obstaculis insanae opinionis facinora nuda cernantur, nuda pensentur, nuda iudicentur. Causa dicatur Albae, sicut Troiae adulterium dicebatur. Nulla talis, nulla similis inuenitur; tantum ut resides moueret Tullus in arma uiros et iam desueta triumphis Agmina. Illo itaque uitio tantum scelus perpetratum est socialis belli adque cognati, quod uitium Sallustius magnum transeunter adtingit. Cum enim laudans breuiter antiquiora commemorasset tempora, quando uita hominum sine cupiditate agitabatur et sua cuique satis placebant: (Postea uero, inquit, quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbes adque nationes subigere, libidinem dominandi causam belli habere, maximam gloriam in maximo imperio putare\', et cetera quae ipse instituerat dicere. Mihi huc usque satis sit eius uerba posuisse. Libido ista dominandi magnis malis agitat et conterit humanum genus. Hac libidine Roma tunc uicta Albam se uicisse triumphabat et sui sceleris laudem gloriam nominabat, quoniam laudatur, inquit scriptura nostra, peccator in desideriis animae suae et qui iniqua gerit benedicitur. Fallacia igitur tegmina et deceptoriae dealbationes auferantur a rebus, ut sincero inspiciantur examine. Nemo mihi dicat: magnus ille adque ille, quia cum illo [et illo] pugnauit et uicit. Pugnant etiam gladiatores, uincunt etiam ipsi, habet praemia laudis et illa crudelitas; sed puto esse satius cuiuslibet inertiae poenas luere quam illorum armorum quaerere gloriam. Et tamen si in harenam procederent pugnaturi inter se gladiatores, quorum alter filius, alter esset pater, tale spectaculum quis ferret? quis non auferret? Quo modo ergo gloriosum alterius matris, alterius filiae ciuitatis inter se armorum potuit esse certamen? An ideo diuersum fuit, quod harena illa non fuit, et latiores campi non duorum gladiatorum, sed in duobus populis multorum funeribus inplebantur, nec amphitheatro cingebantur illa certamina, sed uniuerso orbe et tunc uiuis et posteris, quo usque ista fama porrigitur, inpium spectaculum praebebatur?
- 3.14.5
Vim tamen patiebantur studii sui di illi praesides imperii Romani et talium certaminum tamquam theatrici spectatores, donec Horatiorum soror propter Curiatios tres peremtos etiam ipsa tertia ex altera parte fraterno ferro duobus fratribus adderetur, ne minus haberet mortium etiam Roma quae uicerat. Deinde ad fructum uictoriae Alba subuersa est, ubi post Ilium, quod Graeci euerterunt, et post Lauinium, ubi Aeneas regnum peregrinum adque fugitiuum constituerat, tertio loco habitauerant numina illa Troiana. Sed more suo etiam inde iam fortasse migrauerant, ideo deleta est. Discesserant uidelicet omnes adytis arisque relictis di, quibus imperium illud steterat. Discesserant sane ecce iam tertio, ut eis quarta Roma prouidentissime crederetur. Displicuerat enim et Alba, ubi Amulius expulso fratre, et Roma placuerat, ubi Romulus occiso fratre regnauerat. Sed antequam Alba dirueretur, transfusus est, inquiunt, populus eius in Romam, ut ex utraque una ciuitas fieret. Esto, ita factum sit; urbs tamen ilia, Ascanii regnum et tertium domicilium Troianorum deorum, ab urbe filia mater euersa est; ut autem belli reliquiae ex duobus populis unum facerent, miserabile coagulum multus ante fusus utriusque sanguis fuit. Quid iam singillatim dicam sub ceteris regibus totiens eadem bella renouata, quae uictoriis finita uidebantur, et tantis stragibus iterum iterumque confecta, iterum iterumque post foedus et pacem inter soceros et generos et eorum stirpem posterosque repetita? Non paruum indicium calamitatis huius fuit, quod portas belli nullus clausit illorum. Nullus ergo illorum sub tot dis praesidibus in pace regnauit.
- 3.15.1
CAPUT XV.
- 3.15.2
Qualis Romanorum regum uita adque exitus fuerit.
- 3.15.3
Ipsorum autem regum qui exitus fuerunt? De Romulo uiderit adulatio fabulosa, qua perhibetur receptus in caelum; uiderint quidam scriptores eorum, qui eum propter ferocitatem a senatu discerptum esse dixerunt subornatumque nescio quem Iulium Proculum, qui eum sibi apparuisse diceret eumque per se populo mandasse Romano, ut inter numina coleretur, eoque modo populum, qui contra senatum intumescere coeperat, repressum adque sedatum. Acciderat enim et solis defectio, quam certa ratione sui cursus effectam inperita nesciens multitudo meritis Romuli tribuebat. Quasi uero si luctus ille solis fuisset, non magis ideo credi deberet occisus ipsumque scelus auersione etiam diurni luminis indicatum; sicut re uera factum est, cum Dominus crucifixus est crudelitate adque inpietate Iudaeorum. Quam solis obscurationem non ex canonico sideruin cursu accidisse satis ostendit, quod tunc erat pascha Iudaeorum; nam plena luna sollemniter agitur, regularis autem solis defectio non nisi lunae fine contingit. Satis et Cicero illam inter deos Romuli receptionem putatam magis significat esse quam factam, quando et laudans eum in libris de re publica Scipionisque sermone: \'Tantum est, inquit, consecutus, ut, cum subito sole obscurato non conparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur, quam opinionem nemo umquam mortalis assequi potuit sine eximia uirtutis gloria\'. (Quod autem dicit eum subito non conparuisse, profecto ibi intellegitur aut uiolentia tempestatis aut caedis facinorisque secretum; nam et alii scriptores eorum defectioni solis addunt etiam subitam tempestatem, quae profecto aut occasionem sceleri praebuit aut Romulum ipsa consumsit.) De Tullo quippe etiam Hostilio, qui tertius a Romulo rex fuit, quia et ipse fulmine absumtus est, dicit in eisdem libris idem Cicero, propterea et istum non creditum in deos receptum tali morte, quia fortasse quod erat in Romulo probatum, id est persuasum, Romani uulgare noluerunt, id est uile facere, si hoc et alteri facile tribueretur. Dicit etiam aperte in inuectiuis: <Illum, qui hanc urbem condidit, Romulum ad deos inmortales beniuolentia famaque sustulimus\', ut non uere factum, sed propter merita uirtutis eius beniuole iactatum diffamatumque monstraret. In Hortensio uero dialogo cum de solis canonicis defectionibus loqueretur: Ut easdem, inquit, tenebras efficiat, quas effecit interitu Romuli, qui obscuratione solis est factus\'. Certe hic minime timuit hominis interitum dicere, quia disputator magis quam laudator fuit.
- 3.15.4
Ceteri autem reges populi Romani, excepto Numa Pompilio et Anco Marcio, qui morbo interierunt, quam horrendos exitus habuerunt! Tullus, ut dixi, Hostilius, uictor et euersor Albae, cum tota domo sua fulmine concrematus est. Priscus Tarquinius per sui decessoris filios interemtus est. Seruius Tullius generi sui Tarquinii Superbi, qui ei successit in regnum, nefario scelere occisus est. Nec \'discessere adytis arisque relictis di tanto in optimum illius populi regem parricidio perpetrato, quos dicunt, ut hoc miserae Troiae facerent eamque Graecis diruendam exurendamque relinquerent, adulterio Paridis fuisse commotos; sed insuper interfecto a se socero Tarquinius ipse successit. Hunc illi di nefarium parricidam soceri interfectione regnantem, insuper multis bellis uictoriisque gloriantem et de manubiis Capitolium fabricantem non abscedentes, sed praesentes manentesque uiderunt et regem suum louem in illo altissimo templo, hoc est in opere parricidae, sibi praesidere adque regnare perpessi sunt. Neque enim adhuc innocens Capitolium struxit et postea malis meritis Urbe pulsus est. sed ad ipsum regnum, in quo Capitolium fabricaret, inmanissimi sceleris perpetratione peruenit. Quod uero eum regno Romani postea depulerunt ac secluserunt moenibus ciuitatis, non ipsius de Lucretiae stupro, sed filii peccatum fuit illo non solum nesciente, sed etiam absente commissum. Ardeam ciuitatem tunc obpugnabat, pro populo Romano bellum gerebat: nescimus quid faceret, si ad eius notitiam flagitium filii deferretur; et tamen inexplorato iudicio eius et inexperto ei populus ademit imperium et recepto exercitu, a quo deseri iussus est, clausis deinde portis non siuit intrare redeuntem. At ille post bella grauissima, quibus eosdem Romanos concitatis finitimis adtriuit, postea quam desertus ab eis quorum fidebat auxilio regnum recipere non eualuit, in oppido Tusculo Romae uicino quattuordecim, ut fertur, annos priuatam uitam quietus habuit et cum uxore consenuit, optabiliore fortassis exitu quam socer eius, generi sui facinore nec ignorante filia, sicut perhibetur, extinctus. Nec tamen istum Tarquinium Romani crudelem aut sceleratum, sed superbum appellauerunt. fortasse regios eius fastus alia superbia non ferentes. Nam scelus occisi ab eo soceri optimi regis sui usque adeo contemserunt, ut eum regem suum facerent; ubi miror, si non scelere grauiore mercedem tantam tanto sceleri reddiderunt. Nec \'discessere adytis arisque relictis di\'. Nisi forte quispiam sic defendat istos deos, ut dicat eos ideo mansisse Romae. quo possint magis Romanos punire suppliciis quam beneficiis adiuuare, seducentes - eos uanis uictoriis et bellis grauissimis conterentes.
- 3.15.5
Haec fuit Romanorum uita sub regibus laudabili tempore illius rei publicae usque ad expulsionem Tarquinii Superbi per ducentos ferme et quadraginta et tres annos, cum illae omnes uictoriae tam multo sanguine et tantis emtae calamitatibus uix illud imperium intra uiginti ab Urbe milia dilatauerint; quantum spatium absit ut saltem alicuius Getulae ciuitatis nunc territorio conparetur.
- 3.16.1
CAPUT XVI.
- 3.16.2
De primis aput Romanos consulibus, quorum alter alterum patria pepulit moxque ipse post atrocissima parricidia a uulnerato hoste uulneratus interiit.
- 3.16.3
Huic tempori adiciamus etiam tempus illud, quo usque dicit Sallustius aequo et modesto iure agitatum, dum metus a Tarquinio et bellum graue cum Etruria positum est. Quamdiu enim Etrusci Tarquinio in regnum redire conanti opitulati sunt, graui bello Roma concussa est. Ideo dicit aequo et modesto iure gestam rem publicam metu premente, non persuadente iustitia. In quo breuissimo tempore quam funestus ille annus fuit, quo primi consules creati sunt expulsa regia potestate! Annum quippe suum non conpleuerunt. Nam Iunius Brutus exhonoratum eiecit Urbe collegam Lucium Tarquinium Collatinum; deinde mox ipse in bello cecidit mutuis cum hoste uulneribus, occisis a se [ipso] primitus filiis suis et uxoris suae fratribus, quod eos pro restituendo Tarquinio coniurasse cognouerat. Quod factum Vergilius postea quam laudabiliter commemorauit, continuo clementer exhorruit. Cum enim dixisset: Natosque pater noua bella monentes Ad poenam pulchra pro libertate uocabit, mox deinde exclamauit et ait: Infelix, utcumque ferent ea facta minores. Quomodolibet, inquit, ea facta posteri ferant, id est praeferant et extollant, qui filios occidit, infelix est. Et tamquam ad consolandum infelicem subiungit: Vincit amor patriae laudumque inmensa cupido. Nonne in hoc Bruto, qui et filios occidit et a se percusso hosti filio Tarquinii mutuo percussus superuiuere non potuit eique potius ipse Tarquinius . superuixit, Collatini collegae uidetur innocentia uindicata, qui bonus ciuis hoc Tarquinio pulso passus est, quod tyrannus ipse Tarquinius? Nam et idem Brutus consanguineus Tarquinii fuisse perhibetur; sed Collatinum uidelicet similitudo nominis pressit, quia etiam Tarquinius uocabatur. Mutare ergo nomen, non patriam cogeretur; postremo in eius nomine hoc uocabulum minus esset, L. Collatinus tantummodo uocaretur. Sed ideo non amisit quod sine ullo detrimento posset amittere, ut et honore primus consul et ciuitate bonus ciuis carere iuberetur. Etiamne ista est gloria, Iunii Bruti detestanda iniquitas et nihilo utilis rei publicae? Etiamne ad hanc perpetrandam \'uicit amor patriae laudumque inmensa cupido*? Iam expulso utique Tarquinio tyranno consul cum Bruto creatus est maritus Lucretiae L. Tarquinius Collatinus. Quam iuste populus mores in ciue, non nomen adtendit! Quam inpie Brutus collegam primae ac nouae illius potestatis, quem posset, si hoc offendebatur, nomine tantum priuare, et patria priuauit et honore! Haec mala facta sunt, haec aduersa acciderunt, quando in illa re publica \'aequo et modesto iure agitatum est\'. Lucretius quoque, qui in locum Bruti fuerat subrogatus, morbo, antequam idem annus terminaretur, absumtus est. Ita P. Valerius, qui successerat Collatino, et M. Horatius, qui pro defuncto Lucretio suffectus fuerat, annum illum funereum adque tartareum, qui consules quinque habuit, conpleuerunt, quo anno consulatus ipsius nouum honorem ac potestatem auspicata est Romana res publica.
- 3.17.1
CAPUT XVII.
- 3.17.2
Post initia consularis imperii quibus malis uexata fuerit Romana res publica, dis non opitulantibus, quos colebat.
- 3.17.3
\'Tunc iam deminuto paululum metu, non quia bella conquieuerant, sed quia non tam graui pondere urgebant, finito scilicet tempore, quo aequo iure ac modesto agitatum est, secuta sunt quae idem Sallustius breuiter explicat: \'Dein seruili imperio patres plebem exercere, de uita adque tergo regio more consulere, agro pellere et ceteris expertibus soli in imperio agere. Quibus saeuitiis et maxime faenore obpressa plebes, cum adsiduis bellis tributum et militiam simul toleraret, armata montem sacrum adque Auentinum insedit, tumque tribunos plebis et alia iura sibi parauit. Discordiarum et certaminis utrimque finis fuit secundum bellum Punicum,) Quid itaque ego tantas moras uel scribens patiar, uel lecturis adferam? Quam misera fuerit illa res publica, tam longa aetate per tot annos usque ad secundum bellum Punicum bellis forinsecus inquietare non desistentibus et intus discordiis seditionibusque ciuilibus, a Sallustio breuiter intimatum est. Proinde uictoriae illae non solida beatorum gaudia fuerunt, sed inania solacia miserorum et ad alia adque alia sterilia mala subeunda inlecebrosa incitamenta minime quietorum. Nec nobis, quia hoc dicimus, boni Romani prudentesque suscenseant: quamquam de hac re nec petendi sint nec monendi, quando eos minime suscensuros esse certissimum est. Neque enim grauius uel grauiora dicimus auctoribus eorum et stilo et otio multum inpares; quibus tamen ediscendis et ipsi elaborauerunt et filios suos elaborare conpellunt. Qui autem suscensent, quando me ferrent, si ego dicerem, quod Sallustius ait? Plurimae turbae, seditiones et ad postremum bella ciuilia orta sunt, dum pauci potentes, quorum in gratiam plerique concesserant, sub honesto patrum aut plebis nomine dominationes adfectabant; bonique et mali ciues appellati, non ob merita in rem publicam, omnibus pariter corruptis, sed uti quisque locupletissimus et iniuria ualidior, quia praesentia defendebat, pro bono ducebatur\'. Porro si illi scriptores historiae ad honestam libertatem pertinere arbitrati sunt mala ciuitatis propriae non tacere, quam multis locis magno praeconio laudare conpulsi sunt, cum aliam ueriorem, quo ciues aeterni legendi sunt, non haberent: quid nos facere conuenit, quorum spes quanto in Deo melior et certior, tanto maior debet esse libertas, cum mala praesentia Christo nostro inputant, ut infirmiores imperitioresque mentes alienentur ab ea ciuitate, in qua sola iugiter feliciterque uiuendum est? Nec in deos eorum horribiliora nos dicimus, quam eorum identidem auctores, quos legunt et praedicant, quando quidem et ex ipsis quae diceremus accepimus, et nullo modo dicere uel talia uel cuncta sufficimus.
- 3.17.4
Ubi ergo erant illi di, qui propter exiguam fallacemque mundi huius felicitatem colendi existimantur, cum Romani, quibus se colendos mendacissima astutia uenditabant, tantis calamitatibus uexarentur? Ubi erant, quando Valerius consul ab exulibus et seruis inscensum Capitolium cum defensaret occisus est faciliusque ipse prodesse potuit aedi Iouis quam illi turba tot numinum cum suo maximo adque optimo rege, cuius templum liberauerat, subuenire? Ubi erant, quando densissimis fatigata ciuitas seditionum malis, cum legatos Athenas missos ad leges mutuandas paululum quieta opperiretur, graui fame pestilentiaque uastata est? Ubi erant, quando rursus populus, cum fame laboraret, praefectum annonae primum creauit, adque illa fame inualescente Spurius Maelius, quia esurienti multitudini frumenta largitus est, regni adfectati crimen incurrit et eiusdem praefecti instantia per dictatorem L. Quintium aetate decrepitum a Quinto Seruilio magistro equitum cum maximo et periculosissimo tumultu ciuitatis occisus est? Ubi erant, quando pestilentia maxima exorta dis inutilibus populus diu multumque fatigatus noua lectisternia, quod numquam antea fecerat, exhibenda arbitratus est? Lecti autem sternebantur in honorem deorum, unde hoc sacrum uel potius sacrilegium nomen accepit. Ubi erant, quando per decem continuos annos male pugnando crebras et magnas clades aput Veios exercitus Romanus acceperat, nisi per Furium Camillum tandem subueniretur, quem postea ciuitas ingrata damnauit? Ubi erant, quando Galli Romam ceperunt spoliauerunt, incenderunt caedibus inpleuerunt? Ubi erant, cum illa insignis pestilentia tam ingentem stragem dedit, qua et ille Furius Camillus extinctus est, qui rem publicam ingratam et a Veientibus ante defendit et de Gallis postea uindicauit? In hac pestilentia scaenicos ludos aliam nouam pestem non corporibus Romanorum, sed, quod est multo perniciosius, moribus intulerunt. Ubi erant, quando alia pestilentia grauis de uenenis matronarum exorta credita est, quarum supra fidem multarum adque nobilium mores deprehensi sunt omni pestilentia grauiores? uel quando in Caudinas furculas a Samnitibus obsessi ambo cum exercitu consules foedus cum eis foedum facere coacti sunt, ita ut equitibus Romanis sescentis obsidibus datis ceteri amissis armis aliisque spoliati priuatique tegminibus sub iugum hostium in uestimentis singulis mitterentur? uel quando graui pestilentia ceteris laborantibus multi etiam in exercitu icti fulmine perierunt? uel quando item alia intolerabili pestilentia Aesculapium ab Epidauro quasi medicum deum Roma aduocare adque adhibere conpulsa est, quoniam regem omnium Iouem, qui iam diu in Capitolio sedebat, multa stupra, quibus adulescens uacauerat, non permiserant fortasse discere medicinam P uel cum conspirantibus uno tempore hostibus Lucanis, Bruttiis, Samnitibus, Etruscis et Senonibus Gallis primo ab eis legati pel\'emti sunt, deinde cum praetore obpressus exercitus septem tribunis cum illo pereuntibus et militum tredecim milibus? uel quando post longas et graues Romae seditiones, quibus ad ultimum plebs in Ianiculum hostili diremtione secesserat, huius mali tam dira calamitas erat, ut eius rei causa, quod in extremis periculis fieri solebat, dictator crearetur Hortensius, qui plebe reuocata in eodem magistratu exspirauit, quod nulli dictatori ante contigerat, et quod illis dis iam praesente Aesculapio grauius crimen fuit?
- 3.17.5
Tum uero tam multa bella ubique crebruerunt, ut inopia militum proletarii illi, qui eo, quod proli gignendae uacabant, ob egestatem militare non ualentes hoc nomen acceperant, militiae conscriberentur. Accitus etiam a Tarentinis Pyrrhus, rex Graeciae, tunc ingenti gloria celebratus, Romanorum hostis effectus est. Cui sane de rerum futuro euentu consulenti satis urbane Apollo sic ambiguum oraculum edidit, ut, e duobus quidquid accidisset, ipse diuinus haberetur (ait enim: <Dico te, Pyrrhe, uincere posse Romanos\') adque ita, siue Pyrrhus a Romanis siue Romani a Pyrrho uincerentur, securus fatidicus utrumlibet expectaret euentum. Quae tunc et quam horrenda utriusque exercitus clades! In qua tamen superior Pyrrhus extitit, ut iam posset Apollinem pro suo intellectu praedicare diuinum, nisi proxime alio proelio Romani abscederent superiores. Adque in tanta strage bellorum etiam pestilentia grauis exorta est mulierum. Nam priusquam maturos partus ederent, grauidae moriebantur. Ubi se, credo, Aesculapius excusabat, quod archiatrum, non obstetricem profitebatur. Pecudes quoque similiter interibant, ita ut etiam defecturum genus animalium crederetur. Quid? hiems illa memorabilis tam incredibili inmanitate saeuiens, ut niuibus horrenda altitudine etiam in foro per dies quadraginta manentibus Tiberis quoque glacie , duraretur, si nostris temporibus accidisset, quae isti et quanta dixissent! Quid? illa itidem ingens pestilentia, quamdiu saeuiit, quam multos peremit! Quae cum in annum alium multo grauius tenderetur frustra praesente Aesculapio, aditum est ad libros Sibyllinos. In quo genere oraculorum, sicut Cicero in libris de diuinatione commemorat, magis interpretibus ut possunt seu uolunt dubia coniectantibus credi solet. Tunc ergo dictum est eam esse causam pestilentiae, quod plurimas aedes sacras multi occupatas priuatim tenerent: sic interim a magno inperitiae uel desidiae crimine Aesculapius liberatus est. Unde autem a multis aedes illae fuerant occupatae nemine prohibente. nisi quia tantae numinum turbae diu frustra fuerat supplicatum, adque ita paulatim loca deserebantur a cultoribus, ut tamquam uacua sine ullius offensione possent humanis saltem usibus uindicari? Namque tunc uelut ad sedandam pestilentiam diligenter repetita adque reparata nisi postea eodem modo neglecta adque usurpata latitarent, non utique magnae peritiae Varronis tribueretur, quod scribens de aedibus sacris tam multa ignorata commemorat. Sed tunc interim elegans non pestilentiae depulsio, sed deorum excusatio procurata est.
- 3.18.1
CAPUT XVIII.
- 3.18.2
Quantae clades Romanos sub bellis Punicis triuerint frustra deorum praesidiis expetitis.
- 3.18.3
Iam uero Punicis bellis, cum inter utrumque imperium uictoria diu anceps adque incerta penderet populique duo praeualidi impetus in alterutrum fortissimos et opulentissimos agerent, quot minutiora regna contrita sunt! quae urbes amplae nobilesque deletae, quot adflictae, quot perditae ciuitates! Quam longe lateque tot regiones terraeque uastatae sunt! Quotiens uicti hinc adque inde uictores! Quid hominum consumtum est uel pugnantium militum uel ab armis uacantium populorum! Quanta uis nauium marinis etiam proeliis obpressa et diuersarum tempestatum uarietate submersa est! Si enarrare uel commemorare conemur, nihil aliud quam scriptores etiam nos erimus historiae. Tunc magno metu perturbata Romana ciuitas ad remedia uana et ridenda currebat. Instaurati sunt ex auctoritate librorum Sibyllinorum ludi saeculares, quorum celebritas inter centum annos fuerat instituta felicioribusque temporibus memoria neglegente perierat. Renouarunt etiam pontifices ludos sacros inferis et ipsos abolitos annis retrorsum melioribus. Nimirum ergo, quando renouati sunt, tanta copia morientium ditatos inferos etiam ludere delectabat, cum profecto miseri homines ipsa rabida bella et cruentas animositates funereasque hinc adque inde uictorias magnos agerent ludos daemonum et opimas epulas inferorum. Nihil sane miserabilius primo Punico bello accidit, quam quod ita Romani uicti sunt, ut etiam Regulus ille caperetur, cuius in primo et in altero libro fecimus mentionem, uir plane magnus et uictor antea domitorque Poenorum, qui etiam ipsum primum bellum Punicum confecisset, nisi auiditate nimia laudis et gloriae duriores condiciones, quam ferre possent, fessis Carthaginiensibus imperasset. Illius uiri et captiuitas inopinatissima et seruitus indignissima, et iuratio fidelissima et mors crudelissima si deos illos non cogit erubescere, uerum est quod aerei sunt et non habent sanguinem.
- 3.18.4
Nec mala illo tempore grauissima intra moenia defuerunt. Nam exundante nimis ultra morem fluuio Tiberino paene omnia urbis plana subuersa sunt, aliis impetu quasi torrentis inpulsis, aliis uelut stagno diuturno madefactis adque sublapsis. Istam deinde pestem ignis perniciosior subsecutus est. qui correptis circa forum quibusque celsioribus etiam templo Vestae suo familiarissimo non pepercit, ubi ei ueluti uitam perpetuam diligentissima substitutione lignorum non tam honoratae quam damnatae uirgines donare consuerant. Tunc uero illic ignis non tantum uiuebat, sed etiam saeuiebat. Cuius impetu exterritae uirgines sacra illa fatalia, quae iam tres, in quibus fuerant, presserant ciuitates, cum ab illo incendio liberare non possent, Metellus pontifex suae quodam modo salutis oblitus inruens ea semiustus abripuit. Neque enim uel ipsum ignis agnouit, aut uero erat ibi numen, quod non etiam, si fuisset, fugisset. Homo igitur potius sacris Vestae quam illa homini prodesse potuerunt. Si autem a se ipsis ignem non repellebant, ciuitatem, cuius salutem tueri putabantur, quid contra illas aquas flammasque poterant adiuuare? sicut etiam res ipsa nihil ea prorsus potuisse patefecit. Haec istis nequaquam obicerentur a nobis, si illa sacra dicerent non tuendis his bonis temporalibus instituta, sed significandis aeternis, et ideo, cum ea, quod corporalia uisibiliaque essent, perire contingeret, nihil his rebus minui, propter quas fuerant instituta, et posse ad eosdem usus denuo reparari. Nunc uero caecitate mirabili eis sacris, quae perire possent, fieri potuisse existimant, ut salus terrena et temporalis felicitas ciuitatis perire non posset. Proinde cum illis etiam manentibus sacris uel salutis contritio uel infelicitas inruisse monstratur, mutare sententiam, quam defendere nequeunt, erubescunt.
- 3.19.1
CAPUT XVIIII.
- 3.19.2
De adflictione belli Punici secundi, qua uires utriusque partis consumtae sunt.
- 3.19.3
Secundo autem Punico bello nimis longum est commemorare clades duorum populorum tam longe secum lateque pugnantium. ita ut his quoque fatentibus, qui non tam narrare bella Romana quam Romanorum imperium laudare instituerunt, similior uicto fuerit ille qui uicit. Hannibale quippe ab Hispania surgente et Pyrenaeis montibus superatis, Gallia transcursa Alpibusque disruptis, tam longo circuitu auctis uiribus cuncta uastando aut subigendo torrentis modo Italiae faucibus inruente quam cruenta proelia gesta sunt, quotiens Romani superati! quam multa ad hostem oppida defecerunt, quam multa capta et obpressa! quam dirae pugnae et totiens Hannibali Romana clade gloriosae! De Canr.ensi autem mirabiliter horrendo malo quid dicam, ubi Hannibal, cum esset crudelissimus, tamen tanta inimicorum atrocissimorum clade satiatus parci iussisse perhibetur? Unde tres modios anulorum aureorum Carthaginem misit, quo intellegerent tantam in illo proelio dignitatem cecidisse Romanam, ut facilius eam caperet mensura quam numerus, adque hinc strages turbae ceterae tanto utique numerosioris, quanto infimioris, quae sine anulis iacebat, conicienda potius quam nuntianda putaretur. Denique tanta militum inopia secuta est, ut Romani reos facinorum proposita inpunitate colligerent, seruitia libertate donarent adque illis pudendus non tam subpleretur quam institueretur exercitus. Seruis itaque, immo, ne faciamus iniuriam, iam libertis, pro Romana re publica pugnaturis arma defuerunt. Detracta sunt templis, tamquam Romani dis suis dicerent: Ponite quae tam diu inaniter habuistis, ne forte aliquid utile inde facere possint nostra mancipia, unde [uos] nostra numina facere non potuistis. Tunc etiam stipendiis sufficiendis cum defecisset aerarium, in usus publicos opes uenere priuatae, adeo unoquoque id quod habuit conferente, ut praeter singulos anulos singulasque bullas, miserabilia dignitatis insignia, nihil sibi auri senatus ipse, quanto magis ceteri ordines tribusque relinquerent. Quis ferret istos, si nostris temporibus ad hanc inopiam cogerentur. cum eos modo uix feramus, quando pro superflua uoluptate plura donantur histrionibus, quam tunc legionibus pro extrema salute conlata sunt?
- 3.20.1
CAPUT XX.
- 3.20.2
De exitu Saguntinorum, quibus propter Romanorum amicitiam pereuntibus di Romani auxilium non tulerunt.
- 3.20.3
Sed in his omnibus belli Punici secundi malis nihil miserabilius ac miserabili querella dignius quam exitium Saguntinorum fuit. Haec quippe Hispaniae ciuitas amicissima populi Romani, dum eidem populo fidem seruat, euersa est. Hinc enim Hannibal fracto foedere Romanorum causas quaesiuit, quibus eos inritaret ad bellum. Saguntum ferociter ergo obsidebat. Quod ubi Romae auditum est, missi legati ad Hannibalem, ut ab eius obsidione discederet. Contemti Carthaginem pergunt querimoniamque deponunt foederis rupti infectoque negotio Romam redeunt. Dum hae morae aguntur, misera illa ciuitas opulentissima, suae rei publicae Romanaeque carissima, octauo uel nono a Poenis mense deleta est. Cuius interitum legere, quanto magis scribere, horroris est. Breuiter tamen eum commemorabo; ad rem quippe quae agitur multum pertinet. Primo fame contabuit; nam etiam suorum cadaueribus a nonnullis pasta perhibetur. Deinde omnium fessa rerum, ne saltem captiua in manus Hannibalis perueniret, ingentem rogum publice struxit, in quem ardentem ferro etiam trucidatos omnes se suosque miserunt. Hic aliquid agerent di helluones adque nebulones, sacrificiorum adipibus inhiantes et fallacium diuinationum caligine decipientes; hic aliquid agerent, ciuitati populi Romani amicissimae subuenirent, fidei conseruatione pereuntem perire non sinerent. Ipsi utique medii praefuerunt, cum Romanae rei publicae interiecto foedere copulata est. Custodiens itaque [fideliter], quod ipsis praesidibus placito iunxerat, fide uinxerat, iuratione constrinxerat, a perfido obsessa obpressa consumta est. Si ipsi di tempestate adque fulminibus Hannibalem postea Romanis proximum moenibus terruerunt longeque miserunt: tunc primum tale aliquid facerent. Audeo quippe dicere honestius illos pro amicis Romanorum ideo periclitantibus, ne Romanis frangerent fidem, et nullam opem tunc habentibus quam pro ipsis Romanis, qui pro se pugnabant adque aduersus Hannibalem opulenti erant, potuisse tempestate saeuire. Si ergo tutores essent Romanae felicitatis et gloriae, tam graue ab ea crimen Saguntinae calamitatis auerterent; nunc uero quam stulte creditur, dis illis defensoribus Romam uictore Hannibale non perisse, qui Saguntinae urbi non potuerunt, ne pro eius periret amicitia, subuenire! Si Saguntinorum Christianus populus esset et huius modi aliquid pro fide euangelica pateretur, quamquam se ipse nec ferro nec ignibus corrupisset, sed tamen si pro fide euangelica excidium pateretur: ea spe pateretur, qua in Christum crediderat, non mercede breuissimi temporis, sed aeternitatis interminae. Pro istis autem dis, qui propterea coli perhibentur, propterea colendi requiruntur, ut harum labentium adque transeuntium rerum felicitas tuta sit, quid nobis defensores et excusatores eorum de Saguntinis pereuntibus respondebunt, nisi quod de illo Regulo extincto? Hoc quippe interest, quod ille unus homo, haec tota ciuitas; utriusque tamen interitus causa conseruatio fidei fuit. Propter hanc enim ad hostes et redire ille uoluit, et noluit ista transire. Conseruata ergo prouocat deorum iram fides? an possunt et dis propitiis perire non solum quique homines, uerum etiam integrae ciuitates? Utrum uolunt. eligant. Si enim fidei seruatae irascuntur illi di, quaerant perfidos, a quibus colantur; si autem etiam illis propitiis multis grauibusque cruciatibus adflicti interire homines ciuitatesque possunt, nullo fructu felicitatis huius coluntur. Desinant igitur suscensere, qui sacris deorum suorum perditis se infelices esse factos putant. Possent enim illis non solum manentibus, uerum etiam fauentibus non sicut modo de miseria murmurare, sed sicut tunc Regulus et Saguntini excruciati horribiliter etiam penitus interire.
- 3.21.1
CAPUT XXI.
- 3.21.2
Quam ingrata fuerit Romana ciuitas Scipioni liberatori suo et in quibus moribus egerit, quando eam Sallustius optimam fuisse describit.
- 3.21.3
Porro inter secundum et postremum bellum Carthaginiense, quando Sallustius optimis moribus et maxima concordia dixit egisse Romanos (multa enim praetereo suscepti operis modum cogitans), eodem ipso ergo tempore morum optimorum maximaeque concordiae Scipio ille Romae Italiaeque liberator eiusdemque belli Punici secundi tam horrendi, tam exitiosi, tam periculosi praeclarus mirabilisque confector, uictor Hannibalis domitor que Carthaginis, cuius ab adulescentia uita describitur dis dedita templisque nutrita, inimicorum accusationibus cessit carensque patria, quam sua uirtute saluam et liberam reddidit, in oppido Linternensi egit reliquam conpleuitque uitam, post insignem suum triumphum nullo illius urbis captus desiderio, ita ut iussisse perhibeatur, ne saltem mortuo in ingrata patria funus fieret. Deinde tunc primum per Gn. Manlium proconsulem de Gallograecis triumphantem Asiatica luxuria Romam omni hoste peior inrepsit. Tunc enim primum lecti aerati et pretiosa stragula uisa perhibentur; tunc inductae in conuiuia psaltriae et alia licentiosa nequitia. Sed nunc de his malis, quae intolerabiliter homines patiuntur, lion de his, quae libenter faciunt, dicere institui. Unde illud magis, quod de Scipione commemoraui, quod cedens inimicis extra patriam, quam liberauit, mortuus est, ad praesentem pertinet disputationem, quod ei Romana numina, a quorum templis auertit Hannibalem, non reddiderunt uicem, quae propter istam tantummodo coluntur felicitatem. Sed quia Sallustius eo tempore ibi dixit mores optimos fuisse, propterea hoc de Asiana luxuria commemorandum putaui, ut intellegatur etiam illud a Sallustio in conparationem aliorum temporum dictum, quibus temporibus peiores utique in grauissimis discordiis mores fuerunt. Nam tunc, id est inter secundum et postremum bellum Carthaginiense, lata est etiam lex illa Voconia, ne quis heredem feminam faceret, nec unicam filiam. Qua lege quid iniquius dici aut cogitari possit, ignoro. Verum tamen toto illo interuallo duorum bellorum Punicorum tolerabilior infelicitas fuit. Bellis tantummodo foris conterebatur exercitus, sed uictoriis consolabatur; domi autem nullae, sicut alias, discordiae saeuiebant. Sed ultimo bello Punico uno impetu alterius Scipionis, qui ob hoc etiam ipse Africani cognomen inuenit, aemula imperii Romani ab stirpe deleta est, ac deinde tantis malorum aggeribus obpressa Romana res publica, ut prosperitate ac securitate rerum, unde nimium corruptis moribus mala illa congesta sunt, plus nocuisse monstretur tam cito euersa, quam prius nocuerat tam diu aduersa Carthago. Hoc toto tempore usque ad Caesarem Augustum, qui uidetur non adhuc uel ipsorum opinione gloriosam, sed contentiosam et exitiosam et plane iam eneruem ac languidam libertatem omni modo extorsisse Romanis et ad regale arbitrium cuncta reuocasse et quasi morbida uetustate conlapsam ueluti instaurasse ac renouasse rem publicam; toto ergo isto tempore omitto ex aliis adque aliis causis etiam adque etiam bellicas clades et Numantinum foedus horrenda ignominia maculosum; uolauerant enim pulli de cauea et Mancino consuli, ut aiunt, augurium malum fecerant; quasi per tot annos, quibus illa exigua ciuitas Romanum circumsessa exercitum adflixerat ipsique Romanae rei publicae terrori esse iam coeperat, alii contra eam alio augurio processerunt.
- 3.22.1
CAPUT XXII.
- 3.22.2
De Mithridatis edicto, quo omnes ciues Romanos, qui intra Asiam inuenirentur, iussit occidi.
- 3.22.3
Sed haec, inquam, omitto, quamuis illud nequaquam tacuerim, quod Mithridates rex Asiae ubique in Asia peregrinantes ciues Romanos adque innumerabili copia suis negotiis intentos uno die occidi iussit; et factum est. Quam illa miserabilis rerum facies erat, subito quemque, ubicumque fuisset inuentus, in agro in uia in oppido, in domo in uico in foro, in templo in lecto in conuiuio inopinate adque inpie fuisse trucidatum! Quis gemitus morientium, quae lacrimae spectantium, fortasse etiam ferientium fuerunt! Quam dura necessitas hospitum non solum uidendi nefarias illas caedes domi suae, uerum etiam perpetrandi, ab illa blanda comitate humanitatis repente mutatis uultibus ad hostile negotium in pace peragendum, mutuis dicam omnino uulneribus, cum percussus in corpore et percussor in animo feriretur! Num et isti omnes auguria contemserant? Num deos et domesticos et publicos, cum de sedibus suis ad illam inremeabilem peregrinationem profecti sunt, quos consulerent, non habebant? Hoc si ita est, non habent quur isti in hac causa de nostris temporibus conquerantur; olim Romani haec uana contemnunt. Si autem consuluerunt, respondeatur, quid ista profuerunt, quando per humanas dumtaxat leges nemine prohibente licuerunt.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 2,366
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa003.opp-lat3. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.