De Locis Santis
- 2.30.5
Quae procul dubio causa facit, ut eiusdem ciuitatis locus, qui ita ex duabus coartatus partibus strangulatur, longo ualde et angusto tramitis spatio ab occasu in ortum protendatur, quod etiam Arculfi narratio demonstrat, qui, ut ipse refert, hora diei tertia coepit intrare ciuitatem mense octobri per longitudinem deambulans urbis et uix ante uespertinum tempus ad extremitatem longitudinis eius peruenire poterat. Haec longo ambitu murorum crebris insuper turribus conmunitorum per marginem fluminis et oram culpi maris ambitur conpositorum. Item de parte Aegypti aduentantibus et urbem intrantibus Alexandrinam ab aquilonali latere occurrit grandis ecclesia structurae, in qua Marcus euangelista in terra humatus iacet, cuius sepulchrum ante altare in orientali eiusdem quadrangulae loco ecclesiae memoria superposita marmoreis lapidibus constructa monstratur.
- 2.30.6
Haec itaque Alexandria, quae, priusquam ab Alexandro Magno in maius aucta aedificaretur, No, ut supra dictum est. uocitabatur, cui, ut superius descriptum est, hostium Nili fluminis cohaerens, quod Canopicum nominatur, Asiam cum Aegypto et Libyam disterminat. Ob cuius itaque Niloei fluminis inunda tionem Aegyptii excelsos aggeres circa ripas eius construunt, qui, si custodum neglegentia uel nimia aquarum eruptione rupti fuerint, subiacentes campos nequaquam rigant, sed obprimunt et populantur. Ob quam causam plurimi, qui plana Aegypti incolunt, ut sanctus refert Arculfus, qui eundem fluuium in Aegypto means saepe transmeauit, in domibus transuersis tabulis suffultis aquas supra inhabitant.
- 2.30.7
Corcodrilli, ut Arculfus refert, in Nilo fluuio aquaticae conmorantur quadrupedes bestiae non grandes, ualde edaces et in tantum ualidae, ut una etiam ex eis, si forte equum aut asinum uel bouem iuxta ripam fluminis herbas carpentem inuenire potuerit, subita inruptione emergens inuadat uel etiam animantis unum pedem mordens et sub aquas trahens penitus totum deuoret animal.
- 1-32
CAPITVLATIONES LIBRI TERTII.
- 2-33
I. De Constantinopolitana ciuitate.
- 3-34
II. De conditione eiusdem ciuitatis.
- 4-35
III. De illa ecclesia, in qua crux Domini habetur.
- 5-36
IIII. De Georgio martyre.
- 6-37
V. De imagine sanctae Mariae.
- 7-38
VI. De monte Vulcano.
- 3.1.1
I. DE CONSTANTINOPOLITANA CIVITATE.
- 3.1.2
Arculfus saepe memoratus ab Alexandria reuersus per aliquot dies in Creta hospitatus est insula et ab ea nauigans Constantinopolim appetiuit, in qua per aliquot demoratus est menses. Quae procul dubio Romani est metropolis imperii, undique mari circumdata excepta aquilonali parte illius, quod mare LX milibus passuum a mari magno erumpens ad murum usque ciuitatis extenditur. A muro uero Constantinopoleos usque ad hostia Danubii fluminis LX milibus hoc idem protenditur mare. Haec itaque imperatoria ciuitas non paruo murorum ambitu per XII milia passuum circumcincta angulos iuxta situm maris habens per maritimam, ut Alexandria siue Carthago, constructos oram et ad Tyri similitudinem crebris insuper turribus communitos muros, domus intra ciuitatis moenia numerosas, ex quibus plurimae mirae magnitudinis lapideae instar Romae habitaculorum fabricatae consurgunt.
- 3.2.1
II. DE CONDITIONE EIVSDEM CIVITATIS.
- 3.2.2
De cuius conditione hanc traditionem ciues a maioribus promulgatam enarrant dicentes: Imperator Constantinus infinita hominum multitudine congregata et undique infinitis sumptibus paene nuditate omnium ciuitatum collectis urbem sui participem nominis in parte Asiae, hoc est in Cilicia, interiecto mari, quod in illis finibus inter Asiam et Europam disterminat, aedificare coepit. Quadam uero nocte, cum innumerabiles operariorum exercitus per inmensam castrorum latitudinem in papilionibus dormirent, omnia ferramentorum genera, quibus diuersorum operum artifices uti consueuerant, subito quomodo sunt sublata nescitur. De quorum subitanea et occulta sublatione cum primo mane ad ipsum imperatorem Constantinum plurimi operatores maestitia molestati querimonium detulissent, rex consequenter inquirit ab eis dicens: \'Si alias res de castris subtractas audistis?\' \'Nullas, aiunt, exceptis omnibus operum ferramentis.\' Tum deinde rex praecipit inquiens ad eos: \'Ite citius et circumeuntes ultra citra per maritimas regionum oras conterminarum lustrate. Et si in aliquo agrorum loco forte uestra reppereritis ferramenta, ibidem interim ea custodite et illa huc non reportetis, sed ad me aliquos ex uobis reuerti facite, ut pro certo scire possim de ferramentorum repertione.\' Quibus auditis operarii obsequuntur sermonibus a rege dictis et exeuntes, sicuti fuerant iussi, lustratis hinc et inde ponto uicinis agrorum terminis, et ecce in parte Europae ultra mare ferramentorum congeriem repperiunt inter duo maria in uno congregatam loco. Quo reperto ad regem ex eis aliqui ueniunt remissi et inuenta nuntiant ferramenta in tali loco. Quo conperto rex continuo tubicines per castrorum circuitum tubis iubet canere et exercitum mouere castra dicens: <Emigremus hinc ad aedificandam ciuitatem in loco nobis diuinitus designato.\' Simulque praeparatis cum uniuerso exercitu nauibus ad locum repertorum transfretauit ferramentorum, quem uidelicet locum in tali eorum translatione cognouit sibi a deo praeparatum designari. In quo continuo ciuitatem condidit, quae conposito nomine ex proprio eius uocabulo et appellatiua ciuitatis graeca nominatione Constantinopolis uocitatur, ut conditoris uocamen in priore talis inhaereat conpositionis parte. Haec de situ et conditione illius regiae urbis discripta sufficiant.
- 3.3.1
III. DE ILLA ECCLESIA, IN QVA CRVX DOMINI HABETVR.
- 3.3.2
Ceterum de celeberrima eiusdem ciuitatis rotunda mirae magnitudinis lapidea ecclesia silere non debemus. Quae, ut sanctus refert Arculfus, qui eam non breui frequentauit tempore, ab imo fundamentorum in tribus consurgens parietibus triplex super illos altius sublimata rotundissima et nimis pulchra simplici consummatur culminata camara. Haec arcibus suffulta grandibus inter singulos supra memoratos parietes latum habet spatium uel ad inhabitandum uel etiam ad exorandum Dominum aptum et commodum. Interioris domus aquilonali in parte pergrande et ualde pulchrum monstratur armarium, in quo capsa habetur recondita lignea, quae similiter ligneo supercluditur operculo, in quo illud salutare habetur reconditum crucis lignum, in quo noster saluator pro salute humani generis suspensus passus est. Quae uidelicet praedicabilis capsa, ut sanctus refert Arculfus, in tribus continuis diebus post expletum annum super altare aureum cum tali pretioso eleuatur thesauro. Quod utique altarium in eadem habetur rotunda ecclesia duos longitudinis habens cubitos et unum latitudinis. In ternis, inquam, tantummodo anniuersariis sibi succedentibus diebus dominica crux supra altare eleuata ponitur, hoc est in caena Domini, qua die imperator et exercitus militum ecclesiam intrantes et ad illud accedentes altare aperta illa sacrosancta capsella salutarem osculantur crucem. Primus ante omnes imperator orbis illam inclinato osculatur uultu, deinde iuxta condicionum uel aetatum ordinem unus post unum accedens honorabile osculatur patibulum. Proinde crastina die, hoc est sexta feria ante pascha, reginae, matronae et omnes populi mulieres supra obseruato memorato ordine accedunt cum omni ueneratione osculantes. Tertia die, hoc est sabbato paschali, episcopus et uniuersus post eum clerus cum timore et tremore et omni honorificentia accedunt ordinatim uictoriale osculantes lignum in sua positum capsa, finitisque sanctis et laetificis talibus sacrosanctae crucis osculationibus illa uenerabilis capsa supercluditur et ad suum cum tali honorifico thesauro reportatur armarium.
- 3.3.3
Sed et hoc non neglegenter intuendum, quod non duo, sed tria ibidem crucis habeantur breuia ligna, hoc est transuersum lignum et longum incisum et in duas aequas diuisum partes, e quibus tripertitis honorificabilibus lignis, quando illa aperitur capsa, miri odoris fragrantia ac si omnium florum inibi collectorum mirabili plena suauitate exoritur satians et laetificans omnes in propatulo intra illius ecclesiae parietes interiores positos, qui eodem temporis spatio intrantes stant; nam de nodis eorundem trinalium lignorum liquor quidam odorifer quasi in similitudinem olei expressus talem facit uniuersos intrantes ex diuersis gentibus adgregatos supra memoratam sentire suauissimi odoris fragrantiam. Cuius uidelicet liquoris si etiam paruula quaedam stillula supra aegrotantes inponatur. qualicumque languore uel morbo molestati plenam recuperant sanitatem. Sed de his ista sufficiant discripsisse.
- 3.4.1
IIII. DE GEORGIO MARTVRE.
- 3.4.2
Arculfus homo sanctus, qui nobis haec omnia de dominica cruce narrauit, quam ipse propriis conspexit oculis et osculatus est, aliam nobis de aliquo confessore Georgio nomine relationem contulit, quam in Constantinopoli urbe a quibusdam expertis didicit ciuibus, qui hoc modo narrare soliti eidem dicebant: In Diospoli ciuitate cuiusdam confessoris Georgii in quadam domu statuta marmorea in columna, contra quam alligatus persecutionis tempore flagellatus est, formula depicta est; qui tamen post flagellationem e uinculis absolutus multis uixit annis. Quadam uero die, cum quidam duricors et incredulus homuncio in equo sedens eandem intrasset domum, eandemque uidens marmoream columnam ab his, qui ibidem inerant, interrogat dicens: (Cuius est haec imago in marmorea columna formata?\' Quibus respondentibus et dicentibus: , Georgii confessoris haec figura est, qui ad hanc uinculatus et mastigatus est columnam\': quo audito ille stolidissimus homunculus ualde iratus contra ing(ensibilem rem sancti confessoris formulam instigante diabolo lancea percussit. Quae uidelicet eiusdem aduersarii lancea quasi per globum niuis mollem mirum in modum facile penetrans lapideam illam perforauit columnam exteriore parte eius. Cuius ferrum interius haerens retentum est nec unquam quomodo retrahi potuit, hastile autem eius ad sancti confessoris conlisum marmoream imagunculam exterius confractum est. Illius quoque miselli homuncionis equus, in quo sedebat, eodem momento sub eo in pauimento domus cecidit mortuus, ipse autem simul misellus in terram cadens manus in illam marmoream misit columnam eiusque digiti quasi in polline uel luto intrantes in eadem inpressi inhaeserunt columna.
- 3.4.3
Quod uidens miser, qui retrahere denos duarum digitos manuum ad se non poterat in marmorea sancti confessoris inhaerentes formula conligatos et insertos, nomen dei aeterni eiusdemque confessoris agens paenitudinem inuocat et, ut ab eodem absolueretur uinculo, inlacrimatus precatur. Quam eius lacrimosam paenitentiam misericors deus suscipiens, qui non uult peccatoris mortem, sed ut conuertatur et uiuat, non solum ab illo praesenti marmoreo uisibili absoluit uinculo, sed etiam a peccatorum inuisibilibus alligamentis fide saluatum subueniens misericorditer liberauit.
- 3.4.4
Hinc itaque manifeste ostenditur, quantae et qualis fuerit honorificentiae apud Dominum Georgius suus inter tormenta confessor, cuius thoracidam in re natura inpenetrabili penetrabilem potentia fecit lanceamque aduersarii aeque naturaliter inpenetrabilem mirabiliter effecit penetrabilem digitosque eiusdem homunculi infirmos in eadem natura inpenetrabili re potenter penetrales fecit, quos in marmore uinculatos primule et ipse durus retrahere non potuit, sed eodem momento ualde perterritus et exinde mitigatus paenitens deo miserante retraxit. Mirum dictu, usque in hodiernum diem eadem bis quinorum eius uestigia digitulorum apparent usque ad radices in marmorea insertorum columna, in quorum loco sanctus Arculfus suos denos proprios inseruit digitos similiter ad radices usque intrantes. Eiusdem quoque homulli sanguis equi, cuius coxa in pauimento mortui cadentis in duas confracta est partes, nullo modo ablui aut deleri potuit, sed indelebilis in pauimento domus usque ad nostra permanet tempora idem equinus cruor.
- 3.4.5
Aliam quoque de eodem Georgio confessore certam relationem nobis sanctus Arculfus intimauit, quam ab expertis quibusdam satis idoneis narratoribus in supra memorata stantinopolitana urbe indubitanter didicit, qui hoc modo de illo sancto confessore pronuntiare soliti erant dicentes: Quidam homunculus saecularis Diospolim ciuitatem in equo sedens ingressus eo in tempore, quo ad expeditionem faciendam multa populorum milia undique conueniebant collecta, illam accedens intrauit in domum, in qua supra memorata marmorea extat columna in se sancti confessoris Georgii habens depictam imaginem, ad quam quasi ad praesentem Georgium loqui coepit dicens: (Me tibi, Georgio confessori, et meum commendo equum, et ut per orationum uirtutem tuarum ab uniuersis bellorum atque morborum aquarumque periculis liberati ambo ad hanc usque urbem post expeditionis tempus incolumes reuersi perueniamus, et si tibi ita deus misericors nostram reuersionem donauerit prosperam secundum optionem nostrae paruitatis, ego hunc meum, quem ualde amo, ippum tibi pro munere donandum offeram in conspectu tuae adsignaturus formulae.\' Quis sermunculis ocius terminatis domum egressus inter exercitus multitudinem cum ceteris contubernalibus commeans idem homuncio in expeditionis comitatu emigrat, qui post multa et diuersa bellica pericula, inter quae misella plurimorum milia homunculorum constituta disperierant, ipse in eodem suo sedens dilecto equo ab omnibus infestis casibus iuxta supra memoratam talem exemptus commendationem christicolae Georgio deo condonante ad Diospolim prospere reuertitur illamque domum, in qua eiusdem sancti confessoris habebatur imago, secum deferens aurum in equi pretium sui gaudenter intrat sanctumque Georgium ac si praesentem adloquitur dicens: Sancte confessor. deo aeterno grates refero, qui me per tuae celsitudinis firmitudinem orationis sospitem reduxit. Propterea hos tibi uiginti solidos auri adfero equi pretium mei, quem tibi primule commendatum mihi usque in hodiernum conseruasti diem.\' Haec dicens supra discriptum auri pondus ante pedes sancti formulae confessoris deponit plus equum amans quam aurum et egressus foras ingeniculatione expleta tale iumentum supra sedens ad emigrandum instigat quidem, sed nullo modo moueri potuit. Quod ille homunculus uidens discendit de equo reuersusque domum intrat, alios decem adfert solidos inquiens: Sancte confessor, mansuetus quidem mihi equiti tutor in expeditione inter pericula fuisti, sed tamen, ut uideo, durus et auarus es in commercio equi.\' Haec dicens X super XX solidos adiciens ad sanctum dicit confessorem: Et hos tibi addo solidos, ut mihi placabilis fias et meum ad ambulandum resoluas equum.\' Hoc dicto egressus iterum ascendens equum ad meandum incitat, qui quasi infixus in eodem stabat loco nec etiam unum poterat mouere pedem. Quid plura? Post equum ascensum discensumque per quatuor singulas uices intrans domum decem secum solidos adferens et ad inmobilem reuersus equum iterum in domum regressus huc atque illuc currebat et tamdiu illius ippus nulla instigatione remoueri poterat, usquequo numerus solidorum LX adinpleretur congregatorum. Tum deinde supra commemoratum repetens sermonem de sancti confessoris mansueta humanitate et tuta in expeditione custodia et de eius quasi duritia uel etiam in commerciis auaritia commemorans, quae talia uerba, ut fertur, per quaternales singulas uices in domum reuersus repetebat, ad ultimum hoc modo sanctum adloquitur Georgium dicens: \'Sancte confessor, nunc tuam pro certo cognosco uoluntatem. Hoc itaque iuxta id, quod desideras, totum auri pondus, uidelicet LX solidos, tibi munus offero, ippum quoque meum; quem tibi prius promiseram post expeditionem condonandum, nunc tibi, licet inuisibilibus alligamentis uinculatum, condono, sed mox, ut credo, resoluendum per tuam in deo honorificentiam.J Hoc terminato sermone egressus domum eodem horae momento absolutum repperit ippum, quem secum deducens in domum sancto donatum adsignauit confessori in conspectu imaginis ipsius indeque laetabundus Christum magnificans discessit.
- 3.4.6
Hinc manifeste colligitur, quod omne, quodcunque Domino consecratur, siue homo erit siue animal, iuxta id quod in Leuitico scriptum est libro, nullo modo redimi possit aut mutari. Nam si quis mutauerit, et quod mutatum est et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino et non redimetur.
- 3.5.1
V. DE IMAGINE SANCTAE MARIAE.
- 3.5.2
Arculfus saepe memoratus et de sanctae Mariae matris Domini thoracida certam nobis relationem, quam in Constantinopolitana urbe ab expertis quibusdam testibus didicit, indubitanter enarrauit inquiens: In eadem metropolitana ciuitate imago beatae Mariae in breui tabula figurata lignea in pariete cuiusdam domus suspensa pendebat, de qua cum quidam stolidus et duricors homo percunctaretur, cuius esset propria, a quodam respondente didicit, quod esset sanctae Mariae semper uirginis figura faciei. \'Quod audiens ille Iudaeus incredulus diabolo instigante eandem de pariete ualde iratus tulit imaginem et ad uicinam cucurrit domum, ubi humana stercora per longarum foramina tabularum egesta supra sedentium uentribus degeri solent, ibidemque ob Christi ex Maria nati dehonorationem imaginem eius per foramen super humanum stercus inferius iacens proiecit et ipse supersedens per idem foramen aluum purgans proprii stercus uentris super thoracidam beatae Mariae paulo ante inibi depositam dimittens stolidissime agens effudit et post turpissimam illam uentris purgationem ille infelicissimus discessit homo. Quid uero postea gessit aut quomodo uixit uel qualem uitae terminum habuit, inconpertum habetur. Igitur post illius discessum maligni alius de Christianorum plebe superuenit felix homo zelotypus dominicarum rerum; sciens, quod factum fuerat, imaginem sanctae Mariae requisiuit et inter humana stercora absconditam inueniens subleuauit et diligenter abstergens et lauans aquis emundauit mundissimis secumque in domo honorifice conlocatam habuit. Mirum dictu, ex eadem beatae Mariae imaginis tabula uerum ebulliens distillat semper oleum, quod Arculfus, ut referre solet, propriis conspexit oculis. Hoc mirabile oleum honorem protestatur Mariae matris domini Iesu, de quo pater ait: In oleo sancto meo liniui eum. Item psalmigraphus ad ipsum filium dei loquitur dicens: Unxit te deus deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis. Haec itaque, quae superius, de Constantinopoleos situ et conditione nec non et de illa rotunda ecclesia, in qua salutare lignum reconditum habetur, et cetera ab ore sancti sacerdotis Arculfi intente didicimus, qui in eadem primaria Romani imperii ciuitate a paschali solemnitate usque ad dominicum permansit natalicium, postea exinde Romam appetens enauigauit.
- 3.6.1
VI. DE MONTE VVLCANO, QVI SEMPER INTONAT.
- 3.6.2
Quaedam insula in mari magno habetur ad orientalem plagam XII milibus a Sicilia distans, in qua Vulcanus mons quasi tonitruum totis diebus et noctibus in tantum intonat, ut Siciliae terra longius positae terrifico tremore submoueri putetur; sed maius sexta feria et sabbato intonare uidetur. Qui omni tempore noctibus flammare monstratur, diebus uero fumare. Haec mihi Arculfus scribenti de eodem dictauit monte, qui propriis illum oculorum aspexit obtutibus noctu ignitosum, die uero fumosum; eius quoque tonitrualem sonitum propriis aurium audiuit auditibus in Sicilia per aliquot hospitatus dies.
- 3.6.3
Obsecro itaque eos, quicumque hos breues legerint libellos, ut pro eodem sancto sacerdote Arculfo diuinam precentur clementiam, qui haec de sanctis experimenta locis eorum frequentator libentissime nobis dictauit, quae et ego, quamlibet inter laboriosas et prope insustentabiles tota die undique conglobatas ecclesiasticae sollicitudinis occupationes constitutus, uili quamuis sermone, discribens declaraui. Horum ergo lectorem ammoneo experimentorum, ut pro me misello peccatore eorundem craxatore Christum iudicem saeculorum exorare non neglegat.
← Previous — showing 201–228 of 228
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0007.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.