Argonautica
- 1.102
temptamenta tenent necdum data copia rerum:
- 1.103
at quibus arvorum studiumque insontis aratri,
- 1.104
hos stimulant magnaque ratem per lustra viasque
- 1.105
visi laude canunt manifesto in lumine Fauni
- 1.106
silvarumque deae atque elatis cornibus Amnes.
- 1.107
Protinus Inachiis ultro Tirynthius Argis
- 1.108
advolat, Arcadio cuius flammata veneno
- 1.109
tela puer facilesque umeris gaudentibus arcus
- 1.110
gestat Hylas: velit ille quidem, sed dextera nondum
- 1.111
par oneri clavaeque capax. quos talibus amens
- 1.112
insequitur solitosque novat Saturnia questus:
- 1.113
'o utinam Graiae rueret non omne iuventae
- 1.114
in nova fata decus, nostrique Eurystheos haec nunc
- 1.115
iussa forent. imbrem et tenebras saevumque tridentem
- 1.116
iam iam ego et inviti torsissem coniugis ignem.
- 1.117
nune quoque nec socium nostrae columenve carinae
- 1.118
esse velim, Herculeis nec me umquam fidere fas sit
- 1.119
auxiliis comiti et tantum debere superbo.'
- 1.120
Dixit et Haemonias oculos detorquet ad undas.
- 1.121
fervere cuncta virum coetu, simul undique cernit
- 1.122
delatum nemus et docta resonare bipenni
- 1.123
litora; iam pinus gracili dissolvere lamna
- 1.124
Thespiaden iungique latus lentoque sequaces
- 1.125
molliri videt igne trabes, remisque paratis
- 1.126
Pallada velifero quaerentem bracchia malo.
- 1.127
constitit ut longo moles non pervia ponto
- 1.128
puppis, et ut tenues subiere latentia cerae
- 1.129
lumina, picturae varios superaddit honores.
- 1.130
hic sperata ... Tyrrheni tergore piscis
- 1.131
Peleos in thalamos vehitur Thetis; aequora delphin
- 1.132
corripit, illa sedet deiecta in lumina palla
- 1.133
nec love maiorem nasci suspirat Achillen.
- 1.134
hanc Panope Dotoque soror laetataque fluctu
- 1.135
prosequitur nitidis pariter Galatea lacertis
- 1.136
alta petens: Siculo revocat de litore Cyclops.
- 1.137
contra ignis viridique torus de fronde dapesque
- 1.138
vinaque et aequoreos inter cum coniuge divos
- 1.139
Aeacides, pulsatque chelyn post pocula Chiron.
- 1.140
parte alia Pholoe multoque insanus Iaccho
- 1.141
Rhoetus et Atracia subitae de virgine pugnae.
- 1.142
crateres mensaeque volant araeque deorum
- 1.143
poculaque, insignis veterum labor. optimus hasta
- 1.144
hic Peleus, hic ense furens agnoscitur Aeson;
- 1.145
fert gravis invito victorem Nestora tergo
- 1.146
Monychus, ardenti peragit Clanis Actora quercu;
- 1.147
nigro Nessus equo fugit, adclinisque tapetis
- 1.148
in mediis vacuo condit caput Hippasus auro.
- 1.149
Haec quamquam miranda viris stupet Aesone natus
- 1.150
et secum: 'heu miseros nostrum natosque patresque.
- 1.151
haccine nos animae faciles rate nubila contra
- 1.152
mittimur? in solum nunc saeviet Aesona pontus?
- 1.153
non iuvenem in casus eademnque pericula Acastum
- 1.154
abripiam? invisae Pelias freta tuta carinae
- 1.155
optet et exoret nostris cum matribus undas.'
- 1.156
Talia cunctanti laevum Iovis armiger aethra
- 1.157
advenit et validis fixam erigit unguibus agnam.
- 1.158
at procul e stabulis trepidi clamore sequuntur
- 1.159
pastores fremitusque canum; citus occupat auras
- 1.160
raptor et Aegaei super effugit alta profundi.
- 1.161
accipit augurium Aesonides laetusque superbi
- 1.162
tecta petit Peliae. Drior huic tum regia proles
- 1.163
advolat amplexus fraternaque pectora iungens.
- 1.164
ductor ait: 'non degeneres, ut reris, Acaste,
- 1.165
venimus ad questus: socium te iungere coeptis
- 1.166
est animus; neque enim Telamon aut Canthus et Idas
- 1.167
Tyndareusque puer mihi vellere dignior Helles.
- 1.168
o quantum terrae, quantum cognoscere caeli
- 1.169
permissum est, pelagus quantos aperimus in usus.
- 1.170
nunc forsan grave reris opus; sed laeta recurret
- 1.171
cum ratis et caram cum iam mihi reddet Iolcon,
- 1.172
quis pudor heu nostros tibi tune audire labores,
- 1.173
quam referam visas tua per suspiria gentes.'
- 1.174
Nec passus rex plura virum: 'sat multa parato
- 1.175
in quaecumque vocas; nec nos' ait 'optume, segnes
- 1.176
credideris patriisve magis confidere regnis
- 1.177
quam tibi, si primos duce te virtutis honoris
- 1.178
carpere fraternae sedeatque adcrescere famae.
- 1.179
quin ego, nequa metu nimio me cura parentis
- 1.180
impediat, fallam ignarum subitusque paratis
- 1.181
tunc adero, primas linquet cum puppis harenas.'
- 1.182
dixerat. ille animos promissaque talia laetus
- 1.183
accipit et gressus avidos ad litora vertit.
- 1.184
At ducis imperiis Minyae monituque frequentes
- 1.185
puppem umeris subeunt et tento poplite proni
- 1.186
decurrunt intrantque fretum. non clamor anhelis
- 1.187
nauticus aut blandus testudine defuit Orpheus.
- 1.188
tum laeti statuunt aras. tibi, rector aquarum,
- 1.189
summus honor, tibi caeruleis in litore vittis
- 1.190
et Zephyris Glaucoque bovem Thetidique iuvencam
- 1.191
deicit Ancaeus. non illo certior alter
- 1.192
pinguia letifera perfringere colla bipenni.
- 1.193
ipse ter aequoreo libans carchesia patri
- 1.194
sic ait Aesonides: 'o qui spumantia nutu
- 1.195
regna quatis terrasque salo complecteris omnes,
- 1.196
da veniam. scio me cunctis e gentibus unum
- 1.197
inlicitas temptare vias hiememque mereri:
- 1.198
sed non sponte feror, nec nunc mihi iungere montes
- 1.199
mens tamen aut summo deposcere fulmen Olympo.
- 1.200
ne Peliae te vota trahant: ille aspera iussa
- 1.201
repperit et Colchos in me luctumque meorum:
← Previous · Next → — showing 101–200 of 5,588
Perseus Latin. CTS URN phi1035.phi001.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.