Achilleis
- 1.101
laetantur montes et conubialia pandunt
- 1.102
antra sinus lateque deae Sperchios abundat
- 1.103
obvius et dulci vestigia circuit unda.
- 1.104
illa nihil gavisa locis, sed coepta fatigat
- 1.105
pectore consilia et sollers pietate magistra
- 1.106
longaevum Chirona petit, domus ardua montem
- 1.107
perforat et longo suspendit Pelion arcu;
- 1.108
pars exhausta manu, partem sua ruperat aetas,
- 1.109
signa tamen divumque tori et quem quisque sacravit
- 1.110
accubitu genioque locum monstrantur: at intra
- 1.111
Centauri stabula alta patent, non aequa nefandis
- 1.112
fratribus, hic hominum nullos experta cruores
- 1.113
spicula nec truncae bellis genialibus orni
- 1.114
aut consanguineos fracti crateres in hostes,
- 1.115
sed pharetrae insontes et inania terga ferarum.
- 1.116
haec quoque dum viridis; nam tunc labor unus inermi
- 1.117
nosse salutiferas dubiis animantibus herbas,
- 1.118
aut monstrare lyra veteres heroas alumno.
- 1.119
Et tunc venatu rediturum in limine primo
- 1.120
opperiens properatque dapes largoque serenat
- 1.121
igne domum: cum visa procul de litore surgens
- 1.122
Nereis; erumpit silvis — dant gaudia vires —
- 1.123
notaque desueto crepuit senis ungula campo,
- 1.124
tunc blandus dextra atque imos demissus in armos
- 1.125
pauperibus tectis inducit et admonet antri.
- 1.126
Iamdudum tacito lustrat Thetis omnia visu
- 1.127
nec perpessa moras: ‘ubinam mea pignora, Chiron,
- 1.128
dic,’ ait, ‘aut cur ulla puer iam tempora ducit
- 1.129
te sine? non merito trepidus sopor atraque matri
- 1.130
signa deum et magnos utinam mentita timores?
- 1.131
namque modo infensos utero mihi contuor enses,
- 1.132
nunc planctu livere manus, modo in ubera saevas
- 1.133
ire feras; saepe ipsa — nefas! — sub inania natum
- 1.134
Tartara et ad Stygios iterum fero mergere fontes,
- 1.135
hos abolere metus magici iubet ordine sacri
- 1.136
Carpathius vates puerumque sub axe peracto
- 1.137
secretis lustrare fretis, ubi litora summa
- 1.138
Oceani et genitor tepet inlabentibus astris
- 1.139
Pontus, ibi ignotis horrenda piacula divis
- 1.140
donaque — sed longum cuncta enumerare vetorque;
- 1.141
trade magis!’ sic ficta parens: neque enim ille dedisset,
- 1.142
si molles habitus et tegmina foeda fateri
- 1.143
ausa seni. tunc ipse refert: ‘duc, optima, quaeso,
- 1.144
duc genetrix humilique deos infringe precatu.
- 1.145
nam superant tua vota modum placandaque multum
- 1.146
invidia est. non addo metum, sed vera fatebor:
- 1.147
nescio quid magnum — nec me patria omina fallunt —
- 1.148
vis festina parat tenuesque supervenit annos,
- 1.149
olim et ferre minas avideque audire solebat
- 1.150
imperia et nostris procul haud discedere ab antris:
- 1.151
nunc illum non Ossa capit, non Pelion ingens
- 1.152
Thessaliaeve nives. ipsi mihi saepe queruntur
- 1.153
Centauri raptasque domos abstractaque coram
- 1.154
armenta et semet campis fluviisque fugari:
- 1.155
insidiasque et bella parant tumideque minantur.
- 1.156
olim equidem Argoos pinus cum Thessala reges
- 1.157
hac veheret, iuvenem Alciden et Thesea vidi —
- 1.158
sed taceo.’ figit gelidus Nereida pallor:
- 1.159
ille aderat multo sudore et pulvere maior,
- 1.160
et tamen arma inter festinatosque labores
- 1.161
dulcis adhuc visu: niveo natat ignis in ore
- 1.162
purpureus fulvoque nitet coma gratior auro.
- 1.163
necdum prima nova lanugine vertitur aetas,
- 1.164
tranquillaeque faces oculis et plurima vultu
- 1.165
mater inest: qualis Lycia venator Apollo
- 1.166
cum redit et saevis permutat plectra pharetris.
- 1.167
forte et laetus adest — o quantum gaudia formae
- 1.168
adiciunt! — : fetam Pholoes sub rupe leaenam
- 1.169
perculerat ferro vacuisque reliquerat antris
- 1.170
ipsam, sed catulos adportat et incitat ungues.
- 1.171
quos tamen, ut fido genetrix in limine visa est,
- 1.172
abicit exceptamque avidis circumligat ulnis,
- 1.173
iam gravis amplexu iamque aequus vertice matri.
- 1.174
insequitur magno iam tunc conexus amore
- 1.175
Patroclus tantisque extenditur aemulus actis,
- 1.176
par studiis aevique modis, sed robore longe,
- 1.177
et tamen aequali visurus Pergama fato.
- 1.178
Protinus ille subit rapido quae proxima saltu
- 1.179
flumina fumantesque genas crinemque novatur
- 1.180
fontibus: Eurotae qualis vada Castor anhelo
- 1.181
intrat equo fessumque sui iubar excitat astri.
- 1.182
miratur comitque senex, nunc pectora mulcens,
- 1.183
nunc fortes umeros: angunt sua gaudia matrem,
- 1.184
tunc libare dapes Baccheaque munera Chiron
- 1.185
orat et attonitae varia oblectamina nectens
- 1.186
elicit extremo chelyn et solantia curas
- 1.187
fila movet leviterque expertas pollice chordas
- 1.188
dat puero, canit ille libens immania laudum
- 1.189
semina: quot tumidae superant iussa novercae .
- 1.190
Amphitryoniades, crudum quo Bebryca caestu
- 1.191
obruent Pollux, quanto circumdata nexu
- 1.192
ruperit Aegides Minoia bracchia tauri,
- 1.193
maternos in fine toros superisque gravatum
- 1.194
Pelion: hic victo risit Thetis anxia vultu,
- 1.195
nox trahit in somnos, saxo conlabitur ingens
- 1.196
Centaurus blandusque umeris se innectit Achilles,
- 1.197
quamquam ibi fida parens, adsuetaque pectora mavult.
- 1.198
At Thetis undisonis per noctem in rupibus astans,
- 1.199
quae nato secreta velit, quibus abdere terris
- 1.200
destinet, huc illuc divisa mente volutat.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 1,125
Perseus Latin. CTS URN phi1020.phi003.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.