Carmina Omnia
- 1.1
Tandem venit amor, qualem texisse pudori
- 1.2
quam nudasse alicui sit mihi fama magis.
- 1.3
Exorata meis illum Cytherea Camenis
- 1.4
attulit in nostrum deposuitque sinum.
- 1.5
Exsolvit promissa Venus: mea gaudia narret,
- 1.6
dicetur si quis non habuisse sua.
- 1.7
Non ego signatis quicquam mandare tabellis,
- 1.8
ne legat id nemo quam meus ante, velim.
- 1.9
Sed peccasse iuvat, vultus componere famae
- 1.10
taedet: cum digno digna fuisse ferar.
- 2.1
Invisus natalis adest, qui rure molesto
- 2.2
et sine Cerintho tristis agendus erit.
- 2.3
Dulcius urbe quid est? an villa sit apta puellae
- 2.4
atque Arretino frigidus amnis agro?
- 2.5
Iam nimium Messalla mei studiose, quiescas,
- 2.6
non tempestivae, saeve propinque, viae!
- 2.7
Hic animum sensusque meos abducta relinquo,
- 2.8
arbitrio quamvis non sinis esse meo.
- 3.1
Scis iter ex animo sublatum triste puellae?
- 3.2
natali Romae iam licet esse suo.
- 3.3
Omnibus ille dies nobis natalis agatur,
- 3.4
qui nec opinanti nunc tibi forte venit.
- 4.1
Gratum est, securus multum quod iam tibi de me
- 4.2
permittis, subito ne male inepta cadam.
- 4.3
Sit tibi cura togae potior pressumque quasillo
- 4.4
scortum quam Servi filia Sulpicia:
- 4.5
Solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est,
- 4.6
ne cedam ignoto, maxima causa, toro.
- 5.1
Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae,
- 5.2
quod mea nunc vexat corpora fessa calor?
- 5.3
A! ego non aliter tristes evincere morbos
- 5.4
optarim, quam te si quoque velle putem.
- 5.5
At mihi quid prosit morbos evincere, si tu
- 5.6
nostra potes lento pectore ferre mala?
- 6.1
Ne tibi sim, mea lux, aeque iam fervida cura
- 6.2
ac videor paucos ante fuisse dies,
- 6.3
si quicquam tota commisi stulta iuventa,
- 6.4
cuius me fatear paenituisse magis,
- 6.5
hesterna quam te solum quod nocte reliqui,
- 6.6
ardorem cupiens dissimulare meum.
Perseus Latin. CTS URN phi0660.phi003.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.