Campion.plot1
- 1
Campion: De Pulverea Coniuratione I
- 2
THOMAE CAMPIANI DE PULVEREA CONIURATIONE LIBER PRIMUS
- 3
POTENTISSIMO SERENISSIMOQUE IACOBO MAGNAE BRITANNIAE FRANCIAE ET HIBERNIAE REGI ETC.
- 4
Triumphanti hodie tibi (invictissime monarcha) serena affulgeat quinta Novembris lux; redeat vero quotannis ad laetitiam, ad salutem, ad gloriam. opusculum hoc quo Dei optimi maximi infinita bonitas vestrae autem divinae prudentiae in pulverea coniuratione relegenda foelicitas celebrata est absolutum iam sub hac faustissima luce sacris tuis manibus offerre haud ineptum fore iudicem. accipe igitur, clementissime potentissimeque patrone, plusquam longius forsan aevi munusculum, vivatius futurum si in lucem exeunti vestra benignitas inspiraverit. vive quam diutissme; perpetuo vale, foeliciter impera, sic nunc ut semper precatur.
- 5
vestrae maiestati humillime addictus,
- 6
THOMAS CAMPIANUS
- 7
AD AUGUSTISSIMUM, SERENISSIMUMQUE IACOBUM MAGNAE BRITANNIAE REGEM ETC.
- 8
querna corona Iovi datur olim, laurea Phoebo, myrtea dulce caput Cypridis umbra tegit; spicea sed Cererem cingunt, hederacea Bacchum serta, decus veteres, sic tribuere deis pro meritis cuicunque suum; nec debita facto 5 siqua erat, authori gratia parca fuit. coelestes pius hinc mortalibus error honores indulsit, memor et numina fecit amor. humano generi gratis neque profuit ullus orbe novo, Graiis si sit habenda fides. 10 quales ergo tibi, rex maxime, solvet honores gens Britonum, quasi nunc orbe renata suo? quam tua restituit prudentia coelitus orta, servavitque dolo cum ruitura foret. pars ego tam magni populi levis, hoc tibi struxi 15 laudis opus, cecinit quod pia musa mihi; ultima quod maneat precor usque in secla superstes, hostibus officium triste, salubre tibi.
- 9
IN IESUITAS EPIGRAMMA 1
- 10
olim neci datis lupis Britannicis cum nuspiam pateret exteris locus astu supervenere Romani lupi, tecti cucullis, devorant impune oves nihil timentes, donec indutus pari 5 pastor cucullo clanculum Germanicus orbem soporum suscitat, nubem exuit, taxans luporum proprio vultu dolos. his denuo pulsis gregi accedit salus antiqua; fraudem Roma sed supplet novam, 10 gentique veste consona vulpes tegit furtim irruentes horridas caudis faces, vanis ferentes horridas caudis faces, queis amputatis, tertium Britannia canit triumphum; numquid haec ultra potest 15 pullo Latinus igne, aut arte Tartarus?
- 11
EPIGRAMMA 2
- 12
Romani veteres tribus fuere noti nominibus satis superque, sed vix ter totidem, quaterve nosci possunt Londinia urbe Iesuitae.
- 13
EPIGRAMMA 3
- 14
Anglus nomine Iesuita mire gaudet multiplici, novem, decemve usurpat varie, et subinde plura, sed ficta omnia, nam suum tacere verum falsiloquus cavet perite. 5 nunc istam mihi gratiam mereri fas sit, nominaque nidere aptiora illi quot lubet, esse vel paterno quae plus propria nemo denegabit. desertor patriae, pudor parentum, 10 exul, transfuga, proditor spuendus, stultorum dominus, superbientum servus, Romulae rei veredus, Hispanus iocus atque sycophanta, sermonis dubii pater, piusque 15 mendax, tum generi haud nimis pudicus suasor foemineo, cruentus, audax, bellorum institor, atque regicida. illi haec nomina si sciam placere, mox plura adiiciam, nec est verendum 20 ne non copia suppetat novorum.
- 15
EPIGRAMMA 4
- 16
quos vocat haereticis studet Anglis Roma mederi pulvere nec sancto, nec diacatholico; Catholicos quamvis et sanctos vendicat una, pulvere sed monachi disdiadaemonico.
- 17
ALLUDENS AD IGNATI CONCLAVI IOHANNIS DUN DOCTORIS THEOLOGIAE
- 18
Dun taxat libro Iesuitas non tamen uno duntaxat, lingua ridet at Ausonia; Ausonia in lingua semel est dun sillaba prima duntaxat, primas Dun ubi taxat habet.
- 19
LIBER I ARGUMENTUM
- 20
alma Dei prior acta refert, et daemonis iras, Spes sua suasore hoc falsa est a relligione missa Catisbaeo, socios is convocat, et rem pulveream inducit, consultusque approbat illam Garnetus; Faucum transmittit Belgia, coeptis 5 qui fossis praeit. hinc ad busta precatur Elizae flens pia Relligio, coeli cui subvenit ales; temporaque indicti sunt interrupta senatus. littera Monteglo datur, hanc rex discutit, inde pulveris exponens, cui iussa est cautio, technam. 10
- 21
patroni magnum cano, mirum opus omnipotentis, dulce, salutiferum, quantum non praestitit olim cum fidit exulibus mare pronosque obruit hostes; quantum non Solymae infestas cum dispulit uno ingentes acies ictu super astra triumphans. 5 hoc solo minus esse iuvat, cui maxima cedunt; scilicet unigenae charo cum sanguine fuso, et victa sibi morte Deus revocaverat orbem. tu tua celsa mihi, ter maxime, facta canenti adde animum, mentique aciem; de pectore curas 10 pelle graves, oculisque obiectas discute nubes. inferni reserem intrepidus scelera alta tyranni in terram immeritam, atque tuam: nova dira nefanda, horrida divini sub cultus nomine coepta. o miseram, o nullam prope, magna Britannia, gentem 15 ni respexisset pater optimus, atque ruenti divinum auxilium nullo metuente tulisset. illius aeterno celebremus carmine munus, omnis posteritas memori quod mente revolvat. humani generis vetus et non flexilis hostis, 20 umbrarum dominus, summi semperque colendi numinis invisor, iucundae lucis et osor, versutus, vanus, nulli non fomes et author dissidio (multum fletae post funus Elizae pacifico tandem sceptro cedente monarchae 25 iure suo) ut primum firmatas undique vidit res Britonum dubias, oleaque per omnia pacem ire coronatam, templis accrescere sacros cultus, laetitiam silvis resonare decusque, multiplici pompa replere palatia et urbes; 30 nil prodesse dolos, sancto se sternere regi
- 22
nequidquam insidias; ultro iam ponere suetas Hesperios iras, sociasque extendere dextras; nunc et Hybernorum requiescere conscia tela, nullum adeo superesse locum crepitantibus armis, 35 seu tacitae fraudi; sensit mox Tartareus vim coelestem, nec enim sine numine talia fiunt, impius ergo tremit, simul et fremit ore canino diras eructans, et coelum voce lacessit. "nec mihi fas," ait, "o superi, nec denique cordi est 40 aurea stelliferi tolli ad laquearia coeli lucentesque domos, vobis sublimia habete. imperium terrestre, et nigri iura profundi nolite invidisse mihi, nec numina vestra immiscete meis rebus, lucemve tenebris. 45 nonne odium regina meum matura sepulchro condidit illaesum corpus, celebrata trophaeis magnificae pacis populo post fata relictae multum dilecto, multo dilectior ipsa? quidque mihi toties mors exoptata deinde 50 profuerit defunctae hostis? novus ecce superstes imminet huic capiti infestus magis, atque tremendus, quo magis instructus mentem est coelestibus armis. vestrum opus, o superi, vestrum est hoc omne, nec intra tanta cadunt animi humani miracula vires. 55 heu quantas frustra fabricas admovimus? haerent, semper et haerebunt vestro sub tegmine tuti numen qui norunt misere lenire precando. divorum ergo mihi merito est invisa potestas, lux odio et coelum est, et pulchri quicquid uterque 60 sustinet axe polus." verbis nec supplicat ultra impurus daemon, celeri ferit astra boatu, ingentesque globos tenebrarum montibus aequos aerata iaculare manu, tegere aethera nube, et quantum ex ira potuit confundere mundum. 65 formas mille subit monstrosas, mille Chimaeras insano simulat vultu, nunc tortilis anguis reptat, nunc sursum volitat draco, mox fremit ursus, Tartara mox lupus impensis ululatibus urget, taurus et horrendum mugit modo cornua vibrans, 70 trux modo frendet aper. species tunc undique miscet immanes. quicquid truculenti est arte nefanda ut sibi concivit pallentes territat umbras, sed fesso immodicus simul aestus corde quievit. ecce cucullatus reliquis audentior ipsum 75 alloquitur daemon: "ne te, supreme patrone, Romanae causae plus aequo cura ruentis
- 23
tangat. quid populo si res modo tota patescit Lutheri invidia? mitra nil notius? esto; paucorum manibus patrari magna solebant, 80 et nisi mens laeva est, etiam nunc maxima possunt. se Britones tutos maris intra moenia iactant, et procul irrident Romana tonitrua, fulmen attamen invita cogentur voce fateri. sunt, pater, addictae summis conventibus aedes 85 antiquae, quas rex proceresque subire statuto assensere die, et melioris portio plebis, has simul impletae sunt uno dirue flatu. sulphureus tibi pulvis adest, ignisque sepultus: inventum hoc nostrum est, talesque creatur in usus." 90 consilium inferno placet, authorisque coronat cupresso rasum caput, omine laetus uterque est. compertum esse duas iamdudum est relligiones. altera de coelo in terras descendit, amica pacis, inops cultus, humilis, tamen ore decoro, 95 constantique animo et vultu: comes assidet illi ingenuus Metus, et Spes usque erecta, futurae laetitiae praesaga, et semper conscia veri. lusca sed ex caecis auri est emissa fodinis altera, celsa, minax, presso insidiosave fastu, 100 expers nativi decoris, fuco sibi formam concilians, variis vanisque ornata lapillis. servilis sequitur pavor hanc, incertaque gressus ebria Spes, audax tamen. alti in vertice montis splendescit speciosa domus, distinctaque pictis 105 turribus; exterius quamvis venerabilis, intus horridus spectanti est. stant mille et mille deorum postibus effigies referentes ora ferarum, sdaemonaque, et quicquid pavor atque insania finxit. dimidium haud capiunt centum capitolia, centum 110 vix fando aequabunt tonsores, totve cuculli. appositam diris altaribus Iphianissam cernere erit misere flentem, patrisque vocantem necquicquam auxilium: solus licet imperet, astus praevalet irati vatis, cadit hostia ventis, 115 quos placat, toto sed vix ita sanguine vatem. heu quantum sceleris peragis, quantum invehis orbi, impia relligio? sed et haec levia esse fatemur ludicraque, improbitas primo quae prodidit aevo, nostra praeut nova quae fert, atque instructior aetas 120 quodcunque in facinus. natos occidere reges, iamque uno triplicem pervertere flamine gentem suave et honorificum est: vae vae tibi, turbida Roma, dedecus imperii, atque animorum pervaga pestis. vestibuli ad laevum patet ingens porticus, auro 125 argentoque insignitis suspensa columnis: turgit imaginibus locus, expressique resurgunt pontifices triplo diademete, vesteque picta usque a Bonifacio, duce quo nova Roma triumphat. sanctorum necnon statuis, stultisque tumescit 130 relliquiis, quales in risum aut vertere possunt totum te, Heraclite, in fletum aut fundere totum. hic se delectat, multum hic dea lusca moratur, hic Erebi rex aggreditur sua dira precantem Teutonicae fidei, Batavisque, piisque Britannis. 135 Tartareum ut vidit, cupide mox applicat eius dicto aurem, exponit Stygius de pulvere totam ordine rem: coeptis tam tetris esse colore multo opus. ornatam mittat Spem poscit, ut urat voce Catisbaeum, caedisque incendant amore: 140 stare animo in patriam averso, rerumque novarum imprimis avido; Grantam illi, aptumque Rucodem omnibus in rebus sociosque paresque futuros. Vinterum, Vritumque, et te, nequissime Perci, ex notis esse, et causae communis amicis. 145 illum tendandum premit, illum poscere fata. assensum est, Spes festinat meretricia, picta, cultaque amatori conductum nobile scortum ut solet. aede sua scelerosum sorte sinistra invenit oppressum, somni vinoque sepultum 150 Lambethi, formosa tuas prope, Thamisis, undas. "surge," ait, "heu misere dormis (mi dulcis alumne), nec te Roma movet per te male prodita, per te, segnitiemque tuam? quod si haec aliena videntur, fortunis succurre tuis, averte ruinam 155 luxuries quam festinat, legesque minantur. aude aliquid saltem quod spem non fallere possit, scis ubi totius regni est conventus habendus, idque brevi. subtus congesto dirue gentem pulvere fulmineo invisam. sic victor abibis, 160 clarus et Ausonios inter numerabere divos." dixit, et in tenebras levis evanescit opacas structis insidiis. praecordia concutit horror dura Catisbaei, surreptaque turbat imago. multa aegro volvente animo, ut lux reddita terris, 165 convocat unanimes et proditionibus aptos, quos bene cognovit, Vinterum pectore fidum improbo, et Vritum. solito sed tardior ipsis congressis tandem trepidante supervenit aestro Percio, et "quid," ait, "semper loquimurne, sodales, 170 nil agimus? regem interimi numquid iuvat ipsum? en vobis hic certa manus." sic excipit illum
- 24
ore Catisbaeus blaeso, tamen ad mala prompto: "iamdudum hoc agimus, Perci, nobis ut agamus dignum aliquid, factis praeeant sed verba necesse est, 175 cernendis veluti debentur lumina rebus. perdere tam multa sibi prole superstite regem, res non digna satis tanta fortissime dextra est, ad maiora tibi vigeat dum provocat usus. ingens coeptum animus mi parturit, artis iniquae 180 non nihil argutans. fructum sin respicis, unum est quod decus antiquum templis, animisque piorum oppressis requiem certo promittere possit." quicquid id est, clamant, fidis ne credere cesset auribus, et paribus per cuncta pericula votis. 185 "quandoquidem vestris sic illud mentibus," inquit, "perplacitum est, paucis quod multa requirit habete. ipsum cum populo regem prolemque senatu tollere consilium est simul atri pulveris ictu." horrescunt omnes dicto, sanguisque loquentis 190 deseruit vultus, communis pallor honesta invitis licet, et diuturna silentia mandat. ac veluti varia cum coepta est cantio voce condita ad aequales, ex illis forsitan una discors vox strepitu reliquas abrumpit amaro, 195 aversata omnesque soni feritate quiescunt, haud aliter siluere audito nomine tantum pulveris horribili vastantis cuncta tumultu. post longam dubio sic replicat ore quietem Vinterus, "non si tellus mihi tota dehiscat, 200 omnis et inferni in memet convertitur horror, abstineam si Roma vocat. si cogat avitae aurea libertas fidei, per tela, per ignes ire iuvat, nec magna metu consulta retracto. sed via difficilis, dumetisque obsita terret, 205 atque bonae male re cedente calumnia causae. praeterea nostrum pereunti candida turbae pars conserta cadet non contemnenda, centis ne nimis invidiosa etiam victoria fiat." increpat hunc primo divellens ultima verba 210 Percius, "o nimium," exclamat, "nimiumque beati, relligioni tot secum mala, tot morientes queis auferre datur discrimina, totque ruinas. quam lubet explere hunc numerum, factoque vovere tam pulchro hanc animam. tota cum stirpe parentes 215 sic misti intereant potius, vindicta profanis quam non contingat tam digna et nobilis, usu iustitiaque omnes superans quibus imbuit aures fama meas. nam quid magis aequum, sydera testor, nos iisdem quam caede locis ulciscier hostes, 220 in vitas quibus et fortunas fulmina nostras mittere pro libito, nullo cohibente, solebant vi decretorum sub avarae nubibis artis?" his liquido acclamat dictis Vritus, et effert laudibus authorem, technamque stupescere gestit 225 sulphurei cineris: nil certius omnia turbis momento immiscere, novis seu motibus ansam posse dare, aut veterem fidei languentis honorem spem restaurandi fessis renovare Britannis. impia sic portenta animo pietatis obumbrant. 230 "pergite quo properatis," ait Vinterus. "iniquum aequum, si vobis id visum est, haud moror, ibo quos nos cunque trahunt communia fata. recedat pectore nunc omnis pietas in memet, et omnes: dispereat quisquis facti successibus obstat. 235 at sapiens leni primum medicamini Cous tentandos morbos docet: id si iuverit, ultra nil opus est; quod si facilis medicina fefellit, maiori pugnat, ferro in mala tanta vel igne. si placet hunc imitemur, et advenientis Iberi 240 oremus legati operam, si flectere possit duri in nos animum regis quos abdicat, ut ius in patria commune velit concedere terra, ac libertatem sacrorum, o Roma, tuorum. Belgarum remoratur adhuc Hispanus in oris 245 quo propero, fidum mox conventurus Oenum, charum principibus, nostris et rebus amicum. tentandi dubiam, si quid promittere possit, legati Hesperii mea sit provincia mentem: quae mihi pro votis si non successerit, ultra 250 progrediamur, et extremos redeamus ad ignes." "recte Vinterus sapit, et bene consulit," infit Percius, "at vereor nimium ne frigida spes sit, proposito insistat tamen, haec sententia nostra est." ista Catisbaeus nil contra, sedulus urget 255 ut peragat Vinterus iter: tum si quid Oenus possit id imprimis videat, post illa secutum castra diu Austriaco popularem sub duce Faucum conveniat, profugumque ad littora nota reducat. caetera si nil proficiunt, et ad ultima ventum est, 260 non fidendum operi gnarus ni accesserit artis quae praeeat fossis, et caecos dirigat ignes. "aedes curet," ait, "prope fundamenta senatus Percius, ut quocunque vacent pretio, ipse satelles regius haud aegre proprios suadebit in usus 265 cedere, sat numero cum sint, aulaeque propinquae. pulvis at his nostris ampla ut sit mole paratus id mecum Vritus percaute munus obibit, unde scaphis tuto transferri singula possint." convenit ut subeant partita negotia, natae 270 sed ius suspitioni aliquod ne forte relinquant, commissi arcani dant iuramenta tacendi mutua, et uberius quo res nova credita crescat, his sacrum coenale superstitione tumentes adnectunt, et opem vanis conatibus orant. 275 proh pudor, et coelum spectant, ipsumque bonorum fontem, aversoremque mali, quo vindice solo plectitur omne nefas, demens audacia partem tam foedi in sceleris vocat, appellantque Iehovam non nunc ut testem, funestis sed caput ausis. 280 his ita compositis, nigri dominator Averni de grege daemonico spatiosis eligit alis umbram, qua non est pernicior altera, sed nec doctior humanos volitando fallere visus. imperat huic dorso Vinterum ut tollat opaco 285 quoque tendit iter, propereque per aethera vectet. nec mora, sublati superant haud segnius Euris substratum mare, et optato potiuntur Oeno. crescenti interea conducit Percius aedes addictas sceleri, quod, ut omnis scrupulus absit, 290 ore Catisbaeus sacro studet esse probatum. ordo sacerdotum novus est qui nomen Iesus privatim usurpant, erat his Ignatius author, unde Ignatistae dicti melioribus annis, at nunc Ignistae, merito quod nomen ab igne 295 pulvereo traxere sibi. Tagus aureus hydram edidit hanc, facie pulchram satis, atque decoram intuitu primo, verum si lumina cautus acrius infigas, nil turpius horridiusve infamis Lernae tulit unquam foeta veneni 300 faex vel Avernales, Graiis fingentibus, undae. In visceribus technas haec monstra, incendia, caedes, cultra, venena, tumultus, et non iusta recondunt bella. nec hos regio serpentes una coercet, omnes quin circumvolitent pernicibus alis 305 caecam in perniciem, non speratamque ruinam. pax milvis, Iovis alitibus nam retia tendunt; nec timidae cervae, sed dente ac ungue leoni spreto nativis nunc insidiantur in antris. sancta cohors Stygio longe gratissima regi 310 digna bonis docet esse viris mendacia, menti verbaque iurantem contraria cudere linguam. heu qualis probitas, heu quam nova, quamque stupenda! patribus haud dubie nostris incognita, simplex aetas illa fuit prior, indulgentior orbem 315 iam pater aethereus maiori lumine lustrat. tristis in hanc pestem stabilitur pyramis olim Gallica, quae simul est sublata, Henrice, peristi, bellorum nec te clarissima fama tuorum, non armata satellitii vis, iamque propinquae 320 viribus inconcussae acies potuere tueri unius a vili dextra, ferroque cruento. non ita mille dolis licet insidiisque petita concidit aeterni cura ingens patris Elizae. illa fide nunquam defecit, sed cita nantes 325 visit Iberorum turres, ac denique vicit freta piis precibus, coelique potentibus armis. festinata proin sua classis ne cadat, illi aethera pugnabant, fretaque, aligeraeque phalanges. iamque Ignistarum, solis Garnetus at Anglis, 330 praeses agendorum ius clam determinat, ipsi quaqua affluxuris citra mare (Belgia sacrae Cresselli obsequitur, Baldini Hispania voci). quanto annis gravior, tanto iste tenebrio doctas promptior in fraudes, arcana ac publica novit, 335 et personata didicit pietate iuventam ludere, dementesque animas anuumque senumque. rure habitat vacuo, procul urbe, senique ministrat pulchra domo plena et generosae foemina stirpis, nec desunt homini timidae solatia vitae. 340 tecta Catisbaeus petit haec, quibus haud alienus excipitur, multumque patri praefatus honorem consilio arcano privatam supplicat aurem. huic facile auriculas vulpes concedit utrasque, testibus et procul amotis compellat amanter: 345 "fare, age, mi fili, secure quicquid acerbi ambiguive animo nunc fluctuat, en tibi fido pectore consilium do, solamenque paternum." ille pius statim trepide rogat, anne liceret sic punire malos, cadat ut bonus unus et alter, 350 quos fatum immeritos scelerato sparsit acervo. "quid in hoc," praesul ait, "si publica commoda poscunt et licet, et iubeo. datur urbs obsessa, moretur excidiumne manu nostra positum atque paratum, si duo nostrorum, tresve, intra moenia soli 355 permaneant? quos hostili subducere cladi cum non concessum est, pereant fas. utile multis quod sit ut impediat tenuis iactura pusillum ridiculumque foret, privatis publica praesint." hoc sibi concesso, quo nil optatius, audax 360 iam scelus omne Catisbaeus concredere sanctis auribus haud dubitat, neuter tamen ore rubescit. qualis (pro pietas) vita est haec, quamque pudenda relligiosorum, qui coelum et Tartara miscent? si sibi conducit facinus iustum est, licet ipsum 365 horreret Siculus genio cogente tyrannus. perdere sed patriam properanti solvere fraena, pro qua nemo mori metuit bonus atque fidelis, quin magis admotis suspensum impellere flammis, consiliisque iuvare, hoc sancti, praesidis hoc est? 370 insidiatori porro sociisque fit author fingendi varios sensus, ut tuta loquantur, atque reservata totum confundere parte praecipit arte nova: veniam dat talibus, etsi summa salus animae premitur pretiumque futurae 375 aeternae vitae. his arreptis proditor armis et confirmata iam peior mente recedit. fama sub haec Britonum, Fauco comitante, susurrat applicuisse oris Vinterum. protinus omnes anguineo retinet quos coniuratio nexu 380 accelerant, et laudato cum milite laetum excipiunt socium sceleris, fatique latentis. ille fidelem animum studiumque extollit Oeni, nullam in legato spem, paci se dare totos Hesperios, rebusque suis: extrema necesse 385 esse vel invitis tentanda, moram esse timendam magnis consiliis, inimicaque frigora flammis. ergo Catisbaeus, "non me praesaga fefellit mens," ait. "externis plus aequo credimus, illud quod prope, quod nostrum est frigescit. ducimur umbris 390 non minus exangues, sed iam novus excitet ardor languentes, pensetque moras. res clarius ipsa nunc loquitur, summi postquam sententia patris hanc pia Garneti iustam pronunciat. eccum me testem, orac'lum quo consultore receptum est." 395 tanto laeti omnes authore impensius ardent in facinus, coepti maior fiducia surgit. Faucus in hunc numerum venit, Vritique minorem adiungunt fratrem, iuratos attamen ambos, et sacramento suscepta silentia firmant. 400 accingunt operi se, tectos nocte ligones rutraque transportant taciti per limina caeca, lignea defossis et sustentacula muris. pulveris ignivomi flammam strepitumque prementis momen in horrendum multa vi dolia replent, 405 dein sibi prospiciunt vino dapibusque sepultis. ingressus nec enim retro est via, ne nota crebri, concursusque novi suspectos reddat. ad usus quae faciunt Faucus parat ipse ignotus, et alter nomine iam longe mutata sorte: minister 410 creditur esse tuus, Perci, simulatque peritus. impiger at nihilominus his Acheronticus addit lucifugos clausis comites, qui nocte dieque nunquam desistant scelerum monuisse novorum, occulta lue pestiferi, immunesque figurae 415 depositis tandem generosis ensibus armos expediunt, aptant manibus ruralia tela, fossorumque alias despecto munere laeti funguntur, fluit incomptis de crinibus imber. inter opus vario casus sermone futuros 420 exagitant: princeps, ut si conventibus absit unde capi possit, vel dux, si perditur ille, regia seu virgo; procerum quibus (utile si sit) parcendum; illorumque citi sub fulminis ictum cui summa imperii tradant. dein extera pensant 425 auxilia: Hispanos nimium tardare, timenda agmina Gallorum temeraria, Lutheranis si Batava accedat sociali foedere classis. talia nequicquam sermone et mente volutant, spemque metumque interpositi sibi somnia fingunt. 430 interea sanctae tumulos invisit Elizae Relligio pro more suo coelestis, et expers terrenae molis, simulatos marmore vultus et decus antiquum reginae inspectat amatae, reginae cuius divino pectore sedit 435 insignis pietas olim, virtusque virilis. artibus ergo domi pacis clarissima facta est, bellorum et fama celebrata, quod extera late vis sensit, proprio sed castigata flagello. imperio terraeque potens, tumidique profundi 440 regnis auxilio sociis fuit, unde triumphis claruit externis, ipsi mirabilis hosti, innuba cum foret, et tantis sic una praeesset foemina sola viris, nusquam ut victoria pugnae desereret dominos ipsa dominante Britannos. 445 ritus sacrorum revocat veneranda vetustos, pura mente Deum recolens, et simplice cultu, per templa explosis nugis, fucoque Latino. hinc natae insidiae, bella hinc exorta, sed unus Romanis sanctis nihil advertentibus, illam 450 texit amore suo Deus, eripuitque periclis. illius umbram obtuta, memorque notabilis aevi nomen Elizaeum quod in omnia saecula sanxit, vivida Relligio fundit solemnia verba. "non equidem, regina, pari tua dulcis imago 455 maiestate refert te, qualem vidimus olim ingenti pompa populo spectante senatum cum peteres, seu legatis cum doctior illis iisdem mox responsa dares constantia linguis. sed vere effigians magis, ut vivacior omni 460 marmore fama tibi monumenta perennia condet, qualia custodi servata Britannia debet. hic tibi pos'ta tamen foeliciter ossa quiescant, magni quae tumulo genitoris funditus olim eruere ut sacris fierent ludibria flammis 465 ingens sperabat furor, id nisi fata vetassent." haec nova dicentem subit indignatio, flexis propterea genibus, duplicique ad sidera verso lumine trinum uno numen sic ore precata est. "despice de coelo, rex o supreme, paterque 470 vere sanctorum, tenebras et viscera terrae qui pernici acie penetras, motusque animorum, abstrusos solus cernis, miserere tuorum; fac torpere malis nervos, consultaque eorum destrue, nec regem (qui sceptra potitur Elizae 475 magnificeque gerit) te pure animoque colentem desere, seu ferrum intentat Romana tyrannis, degeneremve dolum, seu gentem evertere totam cogitat occulta, non sperataque ruina. nam magis atque magis numero turba improba crescit 480 iamque aliquid minitatur. at, o tu maxime custos, sis vigil usque precor, Britonumque tuere salutem, nec grex ille tui turgens sub nomine nati, cunctorum exuperans longe malefacta suorum, pestifer in vitas valeat tumulosve bonorum." 485 haec pia vaticinans lachrimis remoratur abortis. ecce repentinus demissa in lumina fulgor claros insinuat radios. caput ergo caducum paulatim relevans ardentem conspicit alis sidereis iuvenem, specie qui pulchrior omni 490 emicat humanus quam visus percipit, aut mens. attonitaeque favens iucunde talia fatur. "ne tu nunc ultra charum, sanctissima virgo, perge malis Anglorum animum cruciare timendis. assiduae valuere preces, pater optimus aurem 495 reclusit, casti vincit constantia voti. de summo elapsum me conditor orbis Olympo dat vigilem fatis regni, regisque Britanni." dixerat, et leviter tenues se fudit in auras. illa, die veluti sacro pulsa organa templis 500 cum resonant cantante choro, de pectore tollit ingenti coeleste melos, latera alta sacelli pressa gemunt, magna monumentaque saxea voce, omnia donantis dum laudes enthea cantat, et nullis aequanda sonis opera omnipotentis. 505 "te templis recinam, te celsis montibus," inquit, "alme pater, media urbe, inter deserta ferarum, nec loca sunt tam sola quibus non inclita splendent signa potestatis vestrae, vel pignus amoris." grataque tum longa serie primo orbis ab ortu 510 admiranda Dei memori de pectore promit. dum vetera enumerat, crescunt nova facta, nec unquam dormiscit bonitas summi aeternique parentis. caeca etenim motu prudentia ducta superno, vicini quasi praevideat iam fata diei, 515 prorogat indictum nova per consulta senatum. hinc atrum turbatur opus, mediumque relinquunt diri fossores, sed mens eadem ipsa nocendi indefessa manet, praeterlapsisque diebus in fossas redeunt alacres, muroque minantur. 520 praesagos ignes silici dum cuspide stringunt vani fatidici, subito magnoque fragore terrentur, sed res placet explorata, relictam inveniunt siquidem cameram quae proxima muro est. illam conducunt, illuc vim sulphuris omnem 525 traiiciunt, miscent cum pulvere ferramenta, et super impositis lignis, carbonesque multo aggestisque cadis zithi cellaria fingunt. exigitur nullis opus observantibus, omnis tuta loco spes est studiis fatalibus apto. 530 iamque tremendi ictus momentum triste propinquat, et votis spacium breve tantum immanibus obstat, cum celebris nova conventus suspensio plures delati in lunas (monitu illam rege iubente non sine divino) securos opprimit, et spes 535 illusas veluti suavissima somnia grandi turbinis abrumpit stridore. huc ergo redacti consiliis habitis privatos quisque recessus divisi repetunt: suspectos se fore iunctos credebant siquidem, et solis opus esse tenebris. 540 sic ubi munita conclusi nave feruntur ausis terribiles magis ingenioque nocivo quam tumidi numero pirataeper vada noctu, oppidulum nulla pensata fraude quietum oppressuri, Euris adversis saepe repulsi 545 spe praedae toties redeunt, totiesque recedunt sublatis ventis, metuentes denique lucis indicium sese subducunt, et procul abdunt, donec tempestas spoliis matura recurrit, haud secus horribiles obfirmatique latrones 550 funeribus nostris inhiant, tecteque repressis prospiciunt flammis, sitiunt praecordia caedem. Fauci praecipua est celandi primaque cura, ne personatum prodat mora longa. proinde ad Belgas missus redit ut committat Oeno 555 pulveris arcanum, et Stanlaeum in crimina iungat, magnas qui virtutis opes dare transfuga turpi non metuit sceleri, et dominis sua iura superbis, sic ut iam facti nil poenituisse iuvabit. ad mare promissis hos auxiliaribus armis 560 admonet expectent ut prima incendia, turbis succedantque novis, ipsisque authoribus adsint mature, facilem dum se victoria praebet. Garneti pariter Baldino cognita signo scripta dat, ambo patres cum sint, et munere fratres. 565 iamque pari in rabiem Romanam pectore surgunt, in scelus et caedem immensam, Albionumque ruinam. nuntius ex Anglis itidem praemittitur oris summo pontifici, sancti qui perferat huius famam operis, decoris pleni, meritique beati. 570 praefixoque die Ausoniae pietatis alumni quotquot erant, terra late licet, aequore et amplo partiti, prece communi iunctisque querelis numina sollicitant sua. libertatis avitae ex his festinum reditum conatibus orant, 575 ignotis tamen et lachrymarum gurgite. sparsim vota immunda lavant, sed quae non eluet imus Oceanus fluviis adiutus et imbribus altis. fama duos perhibet latos multumque profundos esse lacus, lachrymis miserorum utrosque dicatos. 580 puris conspiciendus aquis stat limphidus unus, floribus ad ripas toto vernantibus anno, et (si fas uti) generosis viribus herbis. sidereus vigil hinc abigit mergosque, strigesque, omnigenasque feras. namque huc lachrymata piorum 585 flumina lecta ferunt superi, aligerique ministri, et caste servant chari monumenta doloris. gurgite coenosus sed cernitur alter opaco, serpentum genitor, tollens animalcula visu horrida, mortiferis variisque referta venenis. 590 at foris exudat monachorum aconita cucullos, solanumque furens, risu et quod sternit amaro Sardiniae laethum, Colchorum dulceque virus. infestas lachrymas simul exprimit improba turba huc raptas cogunt liventis Alastoris umbrae, 595 conduntque ut testes olim maeroris iniqui. atque ibidem nova nunc Stygius fleta aequora visens tantis optantum studiis horrenda triumphat. sacrifici interea rem maturare laborant, et coniurati rata nunc ad foedera plures 600 alliciunt: Vinterum annis opibusque priorem fratre infoelici, Grantam, unanimumque Rucodem, Tressainumque agris et avita gente superbum, et clarum Digbaeum equitem, Caiumque, Batumque, quem modo Tesmundus nutantem, animoque cruentum 605 horrentem facinus firmaverat. hos aliosque illaqueant, et equos belloque occulta futuro arma parant, loca disponunt et tempora rebus. omnia festinant, nam laetus et integer illis gaudet adhuc properare dies, optatus et instat. 610 externas quoque spes rediens confirmat abunde Faucus, et incendit mercata laude furentes. iamque catervatim sopitam suscitat urbem rhedarumque equitumque fragor, toto undique regno confluit ut populus solleni more vocatus. 615 spectandum plebi ad pompam subsellia prostant consuetis erecta locis, magnoque propinquas conducunt pretio meliori ex sorte fenestras. regem reginamque, et te, charissime princeps, visendi fit tantus amor, dum fata sinebant, 620 crescentemque in regna ducem (si forte tenellus accedat numero) nunc cernere magna lubido est. templorum decus atque fori, venerandaque regni canities gravitate sua spectabilis ipsa est, insignes et equis phaleratis agmine longo 625 conccineisque togis proceres incedere pulchrum. tanta sed haec, nisi prospiciat Deus, ultima nostris gloria replendens post secula multa futura est. pernicies suprema latet, quam praecipit ales aethereus, iussuque Dei, cui sedulus uni 630 paret, mortales facili molimine vultus induit, at quales ignota in plebe videre est, servulis facies, habitusque oblonga statura. talis litterulas signatas vespere defert Montegli famulo, domino mox reddat ut illas. 635 dein se subduxit, levibusque immiscuit auris perlegit has iuvenis veteri qui stemmate clarus cum sibi nescio quid magni promittere visae. nec tamen apparens author, vel nuntius illis, Caecilium festinus adit, cui tradita regni 640 cura, dat inque manus privatas nobile scriptum, et procerum ut decet exceptus cum laude recedit. convocat eximios aliquot sibi, munera quorum in commune eadem sunt, et clam providus ille discutit obscurae quae sit sententia chartae. 645 magnanimusque licet contemnere talia suevit, nunc haeret, sensus turbata mente volutans ambiguos, sed nequicquam. Deus abnegat illis hunc tantum soli quem sceptro assignat honorem. ergo fatigati studio (ceu Delphica quondam 650 templa) adeunt thalamos maiori numine regis imbuti, turgens tribuit quam Graecia Phoebo. illius experto implorant ab acumine, scripto oblato, auxilium lucemque huic nube remota. ponderat acceptam schedulam rex, terque quaterque 655 percurrens oculique acie mentisque beatae. consulit haec procer abstineat se charta senatu primo sole, diem fore nam coeuntibus illum infaustum, quos non sensuros opprimet ictus terribilis, turbis haud apparentibus ullis. 660 ac veluti recta pulvis ratione paratus flammifer admotos facile mox sentiet ignes, pulveream haud aliter (trutinatis ordine verbis) terribili exposito fraudem rex concipit ictu. omnes cui merito applaudunt, proin acrius illuc 665 tenditur ut loca sint caute scrutanda senatus, quo dolus aut pateat, lateat vel causa timoris. ast operae Cnevetus eques bene cognitus ipsi praeficitur, color amissas est quaerere furto reginae vestes, surrepta aulaeaque regis. 670
- 25
Campion Neo-Latin The Latin Library The Classics Page
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.