Campion.misc
- 1
Campion: Miscellaneous Poetry
- 2
Campion: Miscellaneous Poetry
- 3
I.
- 4
AD INVICTISSIMUM, SERENISSIMUMQUE IACOBUM
- 5
MAGNAE BRITANNIAE REGEM
- 6
Angliae, et unanimus Scotiae pater, anne maritus sis dubito, an neuter, (rex) vel uterque simul. uxores pariter binas sibi iungat ut unus, credimus hoc, ipso te prohibente, nephas. atque, maritali natas violare parentem 5 complexu, quis non cogitat esse scelus? at tibi divinis successibus utraque nubit; una tamen coniux, coniugis unus amor. connubium o mirum, binas qui ducere, et unam possis! tu solus sic, Iacobe, potes: 10 divisas leviter terras componis un unam atque unam aeternum nomine, reque facis: natisque, et nuptis, pater et vir factus utrisque es; unitis coniux vere, et amore parens.
- 7
II.
- 8
EPIGRAMMA
- 9
Haeredem (ut spes est) pariet nova nupta Scotí Anglum; quem gignet posthac ille, Britannus erit: sic nova posteritas, ex regnis orta duobus, utrinque egregios nobilitabit avos.
- 10
III.
- 11
EPIGRAMMA
- 12
"Quid tu te numeris immisces? anne medentem metra cathedratum ludicra scripta decent?" musicus et medicus, celebris quoque, Phoebe, poeta es, et lepor aegrotos, arte rogante, iuvat. crede mihi, doctum qui carmen non sapit, idem 5 non habet ingenuum, nec genium medici.
- 13
IV.
- 14
CARMEN SIBYLLAE
- 15
Debetur alto iure principium Iovi, votis det ipse vim meis, dictis fidem. utrinque decoris splendet egregium iubar; medio triumphus mole stat dignus sua, coelumque summo capite dilectum petit. 5 quam pulchra pulchro sponsa respondet viro! quam plena numinis! patgrem vultu exprimit, parens futura masculae prolis, parens regum, imperatorum: additur Germaniae robur Britannicum: ecquid esse par potest? 10 utramque iunget una mens gentem, fides, deique cultus unus, et simplex amor. idem erit utrique hostis, sodalis idem, idem votum periclitantium, atque eadem manus. favebit illis Pax, favebit bellica Fortuna, semper aderit adiutor Deus. 15 sic, sic Sibilla; vocibus nec his deest pondus, nec hoc inane monumentum trahit. et aureum est, et quale nec flammas timet, nec fulgura, ipsi quippe sacratur Iovi.
- 16
V.
- 17
ILLUSTRISSIMO, POTENTISSIMOQUE RHENI COMITI PALATINO, DUCI BAVARIAE, ETC.
- 18
Cogimur; invitis (clarissime) parce querelis te salvo; laetos non sinit esse Deus: nec speratus Hymen procedit lumine claro; principis extincti nubila fata vetant. illius inferias maesto iam Musica cantu 5 prosequitur, miseros haec dea sola iuvat. illa suos tibi summittit (dux inclite) quaestus, fraternus fleto quem sociavit amor: sed nova gravida, sed tam dulcia foedera rupit fati infoelicis livor, et hora nocens. 10 quod superest, nimios nobis omni arte dolores est mollire animus, spes meliora dabit: cunctatosque olim cantabimus ipsi Hymenaeos, laeta simul fas sit reddere vota Deo.
- 19
VI.
- 20
Omnia nec nostris bona sunt, sed nec mala libris; si placet hac cantes, hac quoque lege legas.
- 21
VII.
- 22
Pulchro pulchra datur, sociali foedere amanti tandem nubit amans; ecquid amabilius?
- 23
VIII.
- 24
Verae ut supersint nuptiae praeite duplici face: praetendat alteram necesse Hymen, alteram par est Amor.
- 25
IX.
- 26
Uni ego mallem placuisse docto, candido, et fastu sine iudicanti, millium quam millibus imperitorum inque videntium.
- 27
X.
- 28
THOMAE CAMPIANI EPIGRAMMA
- 29
DE INSTITUTO AUTHORIS
- 30
Famam, posteritas quem dedit Orpheo, Dolandi, melius musica dat tibi, fugaces reprimens archetypis sonos; quas et delicias praebuit auribus, ipsis conspicuas luminibus facit. 5
- 31
XI.
- 32
AD AUTHOREM
- 33
Personas propriis recte virtutibus ornas, (Barnesi) liber hic vivet, habet genium, personae virtus umbra est; hanc illa refulcit, nec scio splendescat corpus an umbra magis.
- 34
XII.
- 35
INCIPIT THOMAS CAMPIANUS MEDICINAE DOCTOR, IN PERAGRANTISSIMI, ITINEROSSIMI, MONTISCANDENTISSIMIQUE PEDITIS THOMAE CORYATI, VIGINTI HEBDOMADARIUM DIARIUM, SEX PEDIBUS GRADIENS, PARTIM VERO CLAUDICANS, ENCOMIASTICON
- 36
Ad Venetos venit corio Coryiatus ab uno vectus, et, ut vectus, pene revectus erat. nave una Dracus sic totum circuit orbem, at rediens retulit te, Coryate, minus. illius undigenas tenet unica charta labores, 5 tota tuos sed vix bibliotheca capit.
- 37
explicit Thomas Campianus
- 38
XIII.
- 39
Verba volant; verum: quid enim velocius illis? arte (Balese tua), nunc quoque penna volat.
- 40
T. C.
- 41
AD DIANAM
- 42
Dii nemorum, et vati Thamesinae adsistite nymphae, dum stuit herbosum vestras altare Dianae proper aquas, iaculantis apros, vulpesque Dianae. post hiemes aliquot solita inter sydera sydus nativo candore deam splendescere laeti 5 suspicietis, iniqua arcentem frigora vultu, qua formosa poli galacialis parte relucens servatos lustrarit agros, populumque suarum virtutum memorem, nec dedignabitur alte despectare suos proiecta cacumina colles. 10 illa aquilam (cernetis enim) rigidumque leonem frustra obnitentes roseis trahet armamentis, atque levi filo spumantia colla refringet. ocius o numphae quin fertis ad illius aram gramneos flores, mentam, violasque latentes, 15 et foliis quae caltha suis se prodit agente sole diem, frustra nymphis se illisa requirens cum gelidam fugeret retrahens sibi brachia noctem? praecipue asportate rosas, prata ampla rosarum, diva suos flores agnoscet debita sacra. 20 congerite has frondes, stipulaque arente fovete candentes prunas, animisque educite flammam. has olim ad Thamesin sparsas in littore voces certum est in cineres dare, quid conspergitis undas o nymphae? quid iniqua pios manus enecat ignes? 25 parce, dea, extinctam superant mea sacra favillam, quasque adolere fuit satius, fecere sororum agmina relliquias, et mi monumenta pudoris. sed tibi seu coelum est animus, seu visere terras, ad Thamesin tua sceptra canam, tua sceptra canenti 30 adcurrent nemora, et laurus simul omnia fient.
- 43
AD DAPHNIN
- 44
Ecquis stat superum? nec enim terrestis in illo effulsit splendor, certe aut Latous Apollo per virides saltus teneros sectatur amores, aut Daphnis formosus adest, quem sordida terra, quem nemus abductum, quem (si fas) Cynthia flevit. 5 illi necquicquam Fauni, Charitesque quotannis ornarunt, festosque dies suavesque hymenaeos. montibus et silvis immania lustra ferarum eruit, innuptae veneratus sacra Dianae. ah nimium intrepidus torvo occursare leoni 10 gestit, et ingentes ad pugnam incedere tauros. quam modo qua Tagus auriferis incumbit arenis, per vaga dorsa freti iuvenum longo agmine cinctus, vastatoris apri fugientia terga cecedit! non Atlante satae (foelicia sydera munus 15 hoc pietatis habent) magis infoelicis Hyantis confusae ex abitu steterunt, trepidaeque volarunt per silvas, resonantibus undique Hyantida sylvis; quam te, Dapni, super duplicantes vota Britanni, quam te, Daphni, super pendentibus anxia fatis 20 diva, notos metuens, longumque quod aestuat aequor. sed postquam sospes tandem patria arva revisas, terra nemusque viret, veteresque ex ordine cultus solenni instituunt silvestria numina pompa, nec tibi tandum ausit decus invidisse Menalcus. 25
- 45
Campion Neo-Latin The Latin Library The Classics Page
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.