Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Campion.elegies

Latin Library (medieval and later) · Campion · The Latin Library · 333 sections

  1. 1

    Campion: Elegies

  2. 2

    THOMAE CAMPIANI ELEGIARUM LIBER

  3. 3

    I. (1619 only)

  4. 4

    Ver anni lunaeque fuit: pars verna diei; verque erat aetatis dulce, Sybilla, tuae. carpentem vernos niveo te pollice flores

  5. 5

    ut vidi, dixi, "tu dea veris eris." et vocalis "eris" blanditaque reddidit Eccho; 5

  6. 6

    allusit votis mimica nympha meis. vixdum nata mihi simulat suspiria, formam

  7. 7

    quae dum specto tuam plurima cudit Amor. si taceo, tacet illa; tacentem spiritus urit:

  8. 8

    si loquor, offendor garrulitate deae. 10 veris amica Venus fetas quoque sanguine venas

  9. 9

    incendit flammis insidiosa suis. nec minus hac immitis Amor sua spicula nostro

  10. 10

    pectore crudeli fixit acuta manu. "heu miser," exclamo, "causa non laedor ab una;" 15

  11. 11

    "una," Eccho resonat; "quam, rogo, diva, refers? anne Sybillam?" "illam," respondit: sentio vatem

  12. 12

    mox ego veridicam fatidicamque nimis: nam perii, et verno quae coepit tempore flamma,

  13. 13

    iam mihi non ullo frigore ponet hyems. 20

  14. 14

    II.

  15. 15

    Cum speciosa mihi mellitaque verba dedisti,

  16. 16

    despectisque aliis primus et unus eram: mene tuos posuisse sinu refovente calores

  17. 17

    vana putas? an sic foemina nota mihi? errabas. fateor, veros non sensimus ignes, 5

  18. 18

    nec mihi mutandus tam cito crescit amor.

  19. 19

    nos elephantinos nutrimus pectore foetus,

  20. 20

    qui bene robusti secula multa vident, dum tua diversis varie mens rapta procellis

  21. 21

    nescit in assueto littore stare diu; 10 qui mihi te pactam vidit per foedera sacra,

  22. 22

    cum rediit, vidit foedera nulla dies. Ottale, successor meus, haud invisa tenere

  23. 23

    per me regna potes, non diuturna tamen. si promissa semel constaret semper amanti, 15

  24. 24

    non cuperet tua nunc esse, sed esse mea. pacta prius nostris penitus complexibus haesit,

  25. 25

    illius illecebrans gratia nota mihi est; nota sed ante aliis, mecum quos expulit omnes,

  26. 26

    teque eadem quae nos, Ottale, damna manent. 20 nec tibi proficiet quod sis formosus, habendi

  27. 27

    foemina non semper pendet ab ore viri. carbones aliquae, vel si quid tetrius illis,

  28. 28

    deliciis spretis, saepe vorare solent, vidi ego quae cinerem lingua glutiret avara, 25

  29. 29

    "iamque in amaritie quam mihi suavis!" ait. multa suis mulier sentit contraria votis,

  30. 30

    prendere quae nemo prae levitate potest. Ottale, nullus eris si tu sincerus amator.

  31. 31

    ni malus et fallax, Ottale, nullus eris. 30 nam quis eam teneat, cuius levis ante recurrit

  32. 32

    sidere quam firmo pectore possit amor?

  33. 33

    III. (1619 only)

  34. 34

    Ni bene cognosses, melius me nemo meorum,

  35. 35

    hoc condonassem nunc ego, Calve, tibi. nec mihi dum constat satis hoc quo nomine signem;

  36. 36

    erroremne tuum, stultitiamne vocem. irascor veteri, quod me magis urit, amico; 5

  37. 37

    nec nos vulgari foedere iunxit amor. ira loqui cogit quam vellem durius in te;

  38. 38

    es nimis incautus; nec tibi, Calve, sapis; formosam qui cum dominam sine teste teneres,

  39. 39

    raro qua, fateor, pulchrior esse solet; 10 quaeque tuis multo tibi charior esset ocellis,

  40. 40

    pro qua vovisses forsan, amice, mori: hanc mihi, quemque adeo nosti, tu credere bardus

  41. 41

    ut velles? talem siccine, crude, mihi? quid facerem? quis vel potuit minus? illico captus 15

  42. 42

    ostendo ingenium, nec bene sanus amo. muneribus tento, cunctaque Cupidinis arte,

  43. 43

    qua non est, et scis, notior ulla mihi. vici, et iam (testis mihi sit chorus omnis Amorum)

  44. 44

    osculor invitus, quod tua sola foret. 20 ista voluptatem mihi scrupulus abstulit omnem,

  45. 45

    et summe iratus tunc tibi, Calve, fui, quod tua culpa minus fidum te fecit amico;

  46. 46

    qua nisi te purges, non cadet ira mihi.

  47. 47

    IV.

  48. 48

    Ille miser facilis cui nemo invidit amores

  49. 49

    felle metuque nimis qui sine tutus amat; noctes atque dies cui prona inservit amica,

  50. 50

    officiis, regno, et nomine pulsa suis. nam quis te dominam post tot servilia dicet? 5

  51. 51

    ora quis ignavae victa stupebit iners? imperet, et iubeat quae se constanter amari

  52. 52

    expetit; utcunque est, obsequium omne nocet. qua (bene quod sperabat) amantes reppulit arte

  53. 53

    Penelope, docta scilicet usa mora, 10 hac magis incendit, cupidosque potentius ussit;

  54. 54

    deceptamque sua risit ab arte Deus. nec minus ipsa dolos persensit callida, vinci

  55. 55

    fraude sua voluit, dissimulare tamen: discite, formosae, non indulgere beatis, 15

  56. 56

    fletibus assuescat siquis amare velit. nec tristes lachrimae, cita nec suspiria desint,

  57. 57

    audiat et dominae dicta superba tremens: sit tamen irarum modus, haud illaeta labore

  58. 58

    nox fessum reparet, pacificusque torus; 20 quaeque minas misero iactarunt pulchra labella

  59. 59

    mordeat, et victor pectora dura premat; tum leviter niveis incumbens ore mamillis

  60. 60

    sanguineam exugat dente labroque notam: sic velut acer eques per pascua laeta triumphet, 25

  61. 61

    femina iam partes sola ferentis agat. sed simul orta dies perverterit otia noctis,

  62. 62

    cum veste antiquos induat illa animos: iamque assurgenti speculumque togamque ministret,

  63. 63

    praestet aquam manibus, calceolumque pedi. 30 postilla assideat, fessus si forte videtur;

  64. 64

    sin minus, actutum proiiciendus erit. custos regni amor est; dominantes servat amores

  65. 65

    saevitia, et nullo iure inhibente metus. odi quod nimium possim, truculenta sit opto, 35

  66. 66

    dum mea formosa est, dummodo grata mihi. turbato quot apes furem sectantur ab alveo,

  67. 67

    tot mihi rivales displicuisse velim. dulce nec invitam foret eripuisse puellam

  68. 68

    e medio iuvenum triste minante choro, 40 multorumque oculis pariter votisque placentem

  69. 69

    posse per amplexus applicuisse mihi. Spartanae nomen tantum famamque secutus

  70. 70

    primus apud Graios ausus amare Paris; quodque vir ille palam, timide petiere Pelasgi, 45

  71. 71

    crimine utrique pares, unus adulter erat. quove animo Troiae portas subiisse putatis

  72. 72

    cum rapta insignem coniuge Priamidem? aurato curru rex, et regina volentes

  73. 73

    accurrunt; fratres, ecce, vehuntur equis; 50 et populus circum, iuvenesque patresque, globantur,

  74. 74

    aemula spectatum multa puella venit. unam omnes Helenam spectant, gratantur ovantes

  75. 75

    omnes uni Helenae; sed Paris ipse sibi. illi vel fratres talem invidere, sed illi 55

  76. 76

    suave fuit, quod res invidiosa fuit. o foelix cui per tantos nupsisse tumultus

  77. 77

    contigit, et dignum bello habuisse torum. ut tam pulchra meis cadant quoque praemia coeptis,

  78. 78

    optarem pugnas et tua fata, Pari. 60

  79. 79

    V.

  80. 80

    Prima suis, Fanni, formosis profuit aetas,

  81. 81

    solaque de facie rustica pugna fuit; donec vis formae succrevit, viribus aurum,

  82. 82

    quo sine nunc vires, et bona forma iacet. ergo sapis triplici nummos qui congeris arca: 5

  83. 83

    semper quod dones, quodque supersit habes. ultro te iuvenes, ultro petiere puellae,

  84. 84

    rivales de te diraque bella movent. at non arenti color est tibi laetior arvo,

  85. 85

    labra sed incultis asperiora rubis. 10 vel nulli, vel sunt atri rubigine dentes,

  86. 86

    iamque anima ipsa Stygem et busta senilis olet. forsitan ingenium quod amabile ducis amantes;

  87. 87

    hei mihi, quod nimium hest haec quoque causa levis! sit tamen ampla satis per se; tibi nulla fuisset, 15 qui nihilo plus quam magna crumena sapis. ceu lepidus coleris tamen et formosus, Adoni, nec fugit amplexus lauta puella tuos. nonnullae accedunt quas tu, furiose, repellis;

  88. 88

    pulsisque, ut par est, lacrima crebra cadit. 20 o foelix, si non odiosa podagra gravaret,

  89. 89

    nervus et effetus, membraque inepta senis, si non ingratae Veneris funesta puellae

  90. 90

    supplicia afflictus pesque manusque daret! te tamen haud ulli possunt arcere dolores 25

  91. 91

    cum petit amplexus foemina cara tuos. plurima possit amor; verum si olfecerit aurum mulcebit barbam Mellia nostra tuam.

  92. 92

    VI.

  93. 93

    Caspia, tot poenas meruit patientia nostra?

  94. 94

    culpa erat insistens primo in amore fides? mene fugis quod iussa feram? quod fortis amator

  95. 95

    non succumbo malis quae dare multa potes? Troile, non illud nocuit tibi, Cressis acerbas 5

  96. 96

    eripuit tandem commiserata moras, non illud solis in terris questa puella est

  97. 97

    dum rapit infidum mobilis aura virum, saepe alios levitas, sed nos constantia laedit;

  98. 98

    supplicium pietas et benefacta timent. 10 forsan erit miserorum aliquis gravis ultor amantum,

  99. 99

    cui longa poenas pro feritate dabis. ah memini ignoto languentia membra dolore,

  100. 100

    et speciem ereptam pene fuisse tibi; more meo lacrimans aderam, fidusque minister, 15

Next → — showing 1100 of 333

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.