Bultelius1
- 1
Bultelius: Ad Noctem
- 2
GISLENUS BULTELIUS AD NOCTEM
- 3
Heu quam lenta dies, quam sera crepuscula Noctis Adueniunt ! Iam me tam mora longa necat.
- 4
Quam Sol lentus abit, caussas qui tollit amoris ! Quis credat? Luce est Nox mihi grata magis.
- 5
Huc, Nox grata, veni, densas diffunde tenebras, Et surgant toto sidera rara polo.
- 6
Felices hyemes et terque quaterque beatae, Quae faciunt noctis tempora longa mihi.
- 7
Ver teneras spargat violasque rosasque superbum Ornatumque ferat floribus usque caput,
- 8
Frugibus insignis caeloque superbiat Aestas, Et Cereris cingat munere laeta comas,
- 9
Iactet et Autumnus pendentes vitibus uuas Et sua non uno poma colore notet,
- 10
Cana licet niuibus stet et acri frigore, longas Quod faciat noctes, Bruma beata sat est.
- 11
Illa suas lacebras facilis praebebit amanti Et dabit aduentu multa tegetque suo.
- 12
Nox optata, veni : cur tam diu, Luna, moraris, Iam reor imperii tempus adesse tui.
- 13
Frater abest totoque tibi concessit Olympo, Inducas flamas, Luna beata, tuas.
- 14
Tandem lenta venis? Prope iam stata tempora nobis Lapsa fluunt, nec adhuc nos tamen ire sinis.
- 15
Surge, precor, surge et dum nos breue tempus amicae Iungit, agas currus tum, Dea lenta, tuos.
- 16
Non cupio, ut gemÓnas uno nox contrahat umbras Tempore, sed iustas da mihi, Diua, moras.
- 17
Ecce dies discessit, adest nox grata puellis Sideraque en toto stant taciturna polo:
- 18
Hinc Phoebe splendens, illinc iuga tarda Beotes, Omnia sunt votis apta futura meis.
- 19
Da gladium. citharamque, puer, solamen Amoris, Nocte iter ingrediar, dat mihi robur Amor.
- 20
Ipse vel Aethiopas, vel me deducat ad Indos, Seu iubeat terra, seu magis ire mari,
- 21
Non ego latrones, quae magna est turba, timebo Quae petitur, vires dat mea Diua mihi.
- 22
Hei mihi ! deficio, flaccescunt cor'pore membra; Hei mihi ! iuratam lusit amica fidem.
- 23
Hic locus, haec eadem est de qua conuenerat, arbor, Nulla Lyces tamen hic signa videre meae est.
- 24
Forsitan adueniet, nec adhuc custodia matris Cessat, sed mediae tempora noctis eunt.
- 25
Quid te, flaua Lyce, quid te, mea vita, moratur? Iuratamque iubet deseruisse fidem?
- 26
Sed quid ego accusem? non est haec culpa parentum, Si vis, hos solito fallere more potes.
- 27
Sed, puto, nunc nostros fallax contemnis amores; Quae fuit ante mea, hanc forsitan alter habet.
- 28
Hoc si scire queam, certura est discedere vita, Mene putas sine te viuere posse diu?
- 29
Ergo tibi iam sordet amor, pulcerrima, noster, Iam video mortis tempus adesse meae.
- 30
Sed quid ego infelix, sine spe, crudelia frustra Non profectura carmina voce cano?
- 31
Neo-Latin The Latin Library The Classics Page
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.