Boskovic
- 1
Bartolomej Boskovic
- 2
BARTHOLOMAEI BOSCOVICHIIE SOCIETATE JESU ECLOGAE
- 3
ECLOGA I.
- 4
Reges
- 5
Ad patrias sedes, unde aliquamdiu abfuerat, reversus Lycidas, quum exultantia insueto adparatu Pastorum mapalia offendisset, de Regum ad Infantis Dei cunas adventu a Tytiro edocetur.
- 6
Lycidas Tytirus
- 7
[1] [Ly.] Tytire, quandoquidem patriis divisus ab oris [2] Externos agitare greges, et littora jussus [3] Visere, quae fluctu procul alluit unda marino, [4] Nunc redeo; quid nostra novo magalia cultu [5] Laeta nitent, festoque agitant vacua arva tumultus? [6] [Ty.] O Lycida, infelix Lycida, quae tam invida longum [7] Suasit iter fortuna, aliasque abstraxit in oras, [8] Ne Regum pompas admirarere superbas, [9] Et nostris ignota prius miracula silvis? [10] [Ly.] Quid facerem, male grata mei si jussa parentis [11] Urgebant? Corilos, atque haec viridantia testor [12] Gramina, discessi lugens, Puerumque sub antro, [13] Et Pueri matrem fletu erumpente reliqui; [14] Sed lacrimis nil mota feri sententia Patris. [15] At nunc hoc etiam abfuerat, dum lentus aberro, [16] Ne pompas, et tanta miser portenta viderem. [17] Tu tamen, ut potis es, miserum solare dolorem; [18] Qui Reges, unde adfuerint da, Tytire, nobis. [19] [Ty.] Magna petis; quis enim tot barbara nomina gentis [20] Insuetae numeret? Non si foret ipse Menalcas. [21] Namque Arabas, Tharsosque, et patria flumina Gangem, [22] Nescio quem Gangem, ni mens mihi falsa, ferebant [23] Aurea Pastores tondent ubi vellera, et ipse [24] Inter flaventes undam rapit amnis arenas. [25] Hinc aderant; tantumque viae, tantumque laboris [26] Dulce fuit subiisse, sacrum dum Numinis antrum [27] Visere, dum teneris possent dare munera plantis. [28] [Ly.] Mira refers; nam quis per tot discrimina rerum [29] Errantes duxisse gradus, et Numinis antrum [30] Monstrare, et Puerum potuit docuisse recentem, [31] Quem neque vicinas populi didicere per urbes, [32] nec nisi jam nostrae norint resonare myricae? [33] [Ty.] Index sidus erat, quo non formosior alto [34] Prima nocte faces inducit Vesper olympo, [35] nec revocat clausos ad pascua Lucifer agnos. [36] O Lycida, quam pulchra dies, quum celsa praeiret [37] Stella gradus, quum tergemini longo agmine Reges [38] Servorumque chori lumen sequerentur amicum! [39] Illa, ubi ventum est ad stabulum, tremebunda per auras [40] Constitit, et rutilas visa est demittere flammas. [41] Agnovere locum, nec pastoralia tecti [42] Culmina, nec visum cultu sub paupere Numen [43] Detinuit; sternuntur humi, Puerique Parentem, [44] Et tenerum alterno venerantur murmure natum. [45] Tum clausae promuntur opes: redolentia thura, [46] Et myrrhae pingues, et copia divitis auri, [47] Fundunturque sacris inter cupida oscula plantis? [48] [Ly.] Quid Genitrix tali adspectu, quid Pupulus ipse? [49] [Ty.] Pupulus ambrosiis subridens lene labellis [50] Tendebat teneros ad regia colla lacertos. [51] Illa verecundo vultum suffusa rubore, [52] Atque oculos defixa solo pudibunda modestos, [53] Cautes, crede mihi, ipsas, et corda ipsa ferarum [54] Mollisset, quercusque sacros rapuisset in ignes. [55] Ut demum saturatus amor, vestigia retro [56] Versa premunt, patriasque iterum referuntur ad oras. [57] [Ly.] O miserum Lycidam! en quae mihi gaudia, qualem [58] Praeripuit fortuna diem. Nempe hoc erat illud, [59] Quod tantum quercu cornix clamaret ab alta, [60] Quod toties offensa pedum vestigia, et ipsa [61] nescio quo moesto streperet mihi fistula cantu. [62] At nunc nec misero jam visere sacra licebit [63] Antra mihi, nec vimineis velut ante canistris [64] Munera divinae ad cunas sacrare Parenti. [65] Illa aurum, myrrhamque, et grandia munera Regum [66] Tytire, habet; campos, et pastoralia dona [67] Contemnit, nostros et jam fastidit amores. [68] [Ty.] Non equidem, o Lycida, non est quam munera regum [69] Praevertant; fulvo capitur nec Parthenis auro. [70] Illa mihi de more, sacro dum carmina nato [71] Concinerem, vultu facilis velut ante benigno [72] Adnuit; et cantu nihil est jucundus(!) isto, [73] Tytire, ait, pretium minimum est in munere munus.(!) [74] Simplicitas, et amor fulvo est pretiosior auro. [75] [Ly.] Ergo age, quandoquidem sic est, properemus ad antrum [76] Et quae littorea Mopsus piscator in acta [77] Dona dedit nobis, Puero servata feramus.
- 8
ECLOGA II.
- 9
Xaverius
- 10
Thelgon Dorilas.
- 11
[1] [Thel.] Mirabar, Dorila, vicinae in margine ripae [2] Retia dum relego, et vacuas sine pondere nassas, [3] Quid tantum ingratos iterarent undique luctus [4] Halcyones, quid sola novis per saxa querelis [5] Aequorei gemerent carmen miserabile mergi. [6] Xaveris heu! nostri raptum decus aequoris, illos [7] Xaveris ad lacrimas, et fata extrema ciebat. [8] [Dor.] Sic est: hoc fuerat Thelgon, quod littore Goo [9] Dum vehimur, conchasque imis piscamur arenis, [10] Scrutamurque alto rubicunda corallia fundo, [11] Non quas ante suis choreas Delphines in undis [12] Ductare, aut medium auderent resilire per aequor, [13] Sed moesti patulo vicinum ad littus hiatu [14] Nescio quo patrios complerent murmure fluctus. [15] Me miserum adspexique omen, totoque notavi [16] Littore, nec tantos potui mihi fingere casus. [17] Hos illi, o Thelgon, luctus, haec funera flebant. [18] [Thel.] At mihi nunc spes quandoquidem jam nulla relicta est, [19] Heu! dulces audire sonos, et visere lumen, [20] Cujus ab adspectu rapidos mitescere ventos [21] Vidimus, horrentesque Tethin mulcere procellas, [22] Jam nec cimba placet, nec littora. Lenta jacebunt [23] Retia per scopulos, et viminei labyrinthi, [24] Et levis invisa calamus cessabit arena. [25] Hic locus, haec nostros tantum surda aequora luctus, [26] Concavaque immites resonabunt saxa querelas. [27] [Dor.] Quin potius, qua celsa sinu tegit urna beato [28] Dilectae exuvias animae, corpusque sepulcro [29] Ridet adhuc (verum nam si mihi rettulit Egon, [30] Ridet, et adsueto piscantibus annuit ore) [31] Pergamus, vultuque oculos pascamus amato. [32] [Thel.] Ah Dorila, haec forsan qui spes heu! pascit inanes [33] Finxit amor; solet ille oculis inludere nostris. [34] [Dor.] Hoc Lycidas, hoc ipse Mycon, hoc et Polybotus, [35] Et senior nostra narravit Mopsus in acta. [36] Illi oculos, atque ipsa etiam sub morte serenas [37] Conspexere genas, illi ridentia membra, [38] Atque artus manibus contrectavere recentes, [39] Et devota sacris librarunt oscula plantis. [40] [Thel.] Ergo age, si mihi vera refers, age, littore puppim [41] Solve celer, placidi quando maris aequore toto [42] Unda silet, luduntque hilares Zephyritidos aurae. [43] Nulla mihi jucunda magis, quam quae sibi tellus [44] Fortunata sacros gremio complectitur artus. [45] [Dor.] En tibi laxatos collegi rite rudentes, [46] Spirantesque ferunt volitantia carbasa venti. [47] Interea tu si quid habes, quod taedia longae [48] Soletur taciturna viae, modulare; silenti [49] Suspensum fluctu cernis mare, lentaque nullo [50] Murmure spirantis circumvolat aura Favoni. [51] [Thel.] Immo haec, quae vacuo nuper resupinus in antro [52] Cum primum heu! luctus Celadon retulisset amaros, [53] Deflevi, duraque amens in rupe notavi, [54] Expediam. Tu paupereas de murice conchas [55] Dona para, et plenis, Dorila, gravia ostrea gemmis. [56] Fluctus, heu! noti fluctus, et littora remis [57] Pulsa meis, scopulique maris, lustrataque saxa, [58] Retiaque, et nassae, et toto quaesita profundo [59] Muta armenta mihi, et tenui mea cymba carina; [60] Xaveris occubuit, jacuitque exsanguis arena, [61] Flete, licet, nostris et respondete querelis. [62] Quod si surda silent maris aequora, vos, age, saltem [63] Spargite moerentes, mea lumina, spargite fletus. [64] Heu pietas, quid jam misero mihi dulce relictum est [65] Denique, quid misero jam dulce? Ipsa aequora sordent, [66] Cymbaque, cumque suis vilescunt ostrea gemmis. [67] Te, genitor, moriente, omnis mihi rapta voluptas. [68] Spargite moerentes, mea lumina, spargite fletus. [69] Tu mihi namque parens, tu caligantia coecis [70] Lumina dempsisti tenebris; me sidera primum [71] Sperare, et tuto docuisti insistere cursu [72] Aetheris; et Thelgon, dixisti, sidera, Thelgon, [73] Te poscunt, certumque patet tibi limen olympi. [74] Spargite moerentes, mea lumina, spargite fletus. [75] At nunc quis vel thura piis imponere flammis [76] Edoceat, vel littoreas quaesita per undas [77] Munera sacrare offenso placitura Tonanti? [78] Qualis quae viduata suo vaga cymba magistro [79] Fertur in oppositas nullo prohibente charybdes, [80] Talis, te rapto, talis te, Xaveri, Thelgon. [81] Spargite moerentes, mea lumina, spargite fletus. [82] At saltem ipse tibi extrema conjunctus in hora [83] Vidissem morientem, et sola in rupe jacentem! [84] Frigentes refovissem artus, atque ultima verba [85] Inscripsissem animo, et tecum quoque forte perissem. [86] At nunc deserto jacuisti in littore, nec te [87] Adspicere extremum potui, nec membra sepulcro [88] Condere, eodemque heu! lacrimas tumulare sepulcro. [89] Spargite moerentes, mea lumina, spargite fletus. [90] Hic certe vacuo statuam tibi littore saltem [91] Aequoreis aram conchis, algaque virenti [92] Surgentem; celso nam tu sublimis olympo [93] Regna tenes, coelumque, et lucida sidera calcas. [94] Hic tibi dona feram lacrimis conspersa, tuumque [95] Littoreas nomen resonare docebimus undas. [96] Claudite moerentes, mea lumina, claudite fletus.
- 12
ECLOGA III.
- 13
Parthenis
- 14
Corydon Pastor, quaesita frustra per campos Parthenide, dum ejus ab antro discessum lacrimis prosequitur, lustralem ad Templum profectionem ex Lycida cognoscit: tum ambo in Pueri, Virginisque laudes alternis erumpunt. Coridon Lycidas.
- 15
[1] [Cor.] Quos aditus, quae jam refugis nemora avia claustris [2] Lustrabis, Corydon, aut quos errare per agros [3] Institues? Vitrei per prata virentia fontes, [4] Silvarumque umbrae, convexaque cautibus antra [5] Dicite, quandoquidem campos fastidit, et arva, [6] Dicite quas servet pulcherrima Parthenis urbes? [7] Illam ego per silvas, et per spelaea sequutus [8] Nusquam terrarum invenio. Vacua antra queruntur, [9] Et deserta silent teneri praesepia nati. [10] [Ly.] Fallor, an arborea Coridon flet solus in umbra! [11] O Coridon, quae caussa graves inopina querelas [12] Excitat, et misero jubet indulgere dolori? [13] Nonne vides procul ire greges, et vindice nullo [14] Incustoditas per prata errare capellas? [15] [Cor.] O Lycida, nec cura gregis, nec cura salutis [16] Ulla mihi superest; quid enim jam caetera prosint, [17] Parthenide amissa! Miseros pertaesa colonos [18] Illa abiit, nec quos demum diversa penates [19] Incolat inveni, nec queis in saltibus erret. [20] [Ly.] Nescis ergo, sacris Infantem ut sisteret aris, [21] Ad delubra gradu Matrem properasse pudico? [22] [Cor.] Non equidem audieram, meliora ad pascua namque [23] Ivimus, et teneros procul hinc abduximus agnos. [24] Nunc demum heu serus redeo. Sed prata virentes [25] Si tibi sufficiant haedis pascentibus herbas, [26] Pergentem licuit sacras deducere ad aras? [27] [Ly.] Et licuit; Lycidam nec dedignata sodalem [28] Virgo Parens; aequo tulimus vestigia gressu. [29] O Coridon, o qualis erat! Non pulchrior ullo [30] Tempore divinos vultu adspirabat amores. [31] Ipsa, mihi credas, avulsa a sedibus imi [32] In Dominae occursum Solimeia currere templa [33] Visa mihi, ipsa novo sacra exultare susurro. [34] Tum pius haud tanto inflammatus ab aestu [35] Numinis, o senior quae fata arcana Sacerdos [36] Praecinuit, quales effudit pectore sortes! [37] Nazareos Genitrix, Galileia regna, penates [38] Nunc colit, et patrias servat pulcherrima sedes. [39] [Cor.] Fortunate puer dulcem adspexisse parentem [40] Cui licuit, misero decedentemque mapali [41] Adfari extremum, atque extrema adjungere dona! [42] Ipse etiam, ah Lycida, nisi sors inimica fuisset, [43] Ipse comes venissem, et nostro forsitan agnus [44] De grege lustrales isset sacrandus ad aras; [45] Aut nostra gemeret deductus ab arbore turtur. [46] At modo dum luctus quo consolemur amaros [47] Nil superest; vacuo saltem resupinus in antro [48] Virginei partus cautes, et conscia saxa [49] Servabo, et gracili carmen modulatus avena [50] Illius ad notas nomen jactabimus auras. [51] [Ly.] Ipse etiam, tenerae tondent dum prata capellae, [52] Tecum adero, et si forte placent alterna canemus [53] Carmina, Parthenidi, memini, nam alterna placebant. [54] Incipe tu, Coridon, te fistula nostra sequetur. [55] [Cor.] Muscosae cautes, et conscia Virginis antra, [56] Quamvis neglecto jaceatis squallida saxo; [57] Vos mihi cara domus, vestro spirare recessu [58] Dum liceat, patrii vilescunt tecta mapalis. [59] [Ly.] Felices umbrae, et manibus reptata tenellis [60] Antra Deo, quamvis silvestri horrentia cultu, [61] Non mihi dulce magis campos Jordanis amicos, [62] Moeniaque, et sedes Solymae incoluisse superbas. [63] [Cor.] Hic ego divinos meditatus Virginis ignes [64] Inflabo ad numerum tenues ex ordine cannas; [65] Haec loca Parthenidem, percussaque vocibus antra, [66] Parthenidem dulci resonabunt saxa susurro. [67] [Ly.] Hic ego divini nomen mihi dulce Puelli [68] Inscribam scopulis, et cuspide falcis acuta [69] Mandabo saxis teneros in imagine vultus; [70] Haec spelunca meos testabitur omnis amores. [71] [Cor.] Vere novo roseum campo Zephyritis honorem [72] Quum referet, varioque ornabit prata colore; [73] Hic ego purpureis populatus floribus hortos [74] Suspendam circum nexas de more corollas. [75] [Ly.] Quum gravis optata pendebit in arbore fructus, [76] Curvabuntque suos poma autumnalia ramos; [77] Hic ego lecta feram plenis pia dona canistris, [78] Et sacrata omni pendebunt munera saxo, [79] [Cor.] Dulce apibus flores, viridantia prata capellis, [80] Hesperus agricolis, fontes sitientibus arvis; [81] Sic mihi dulce fuit cupidos in Virgine vultus [82] Figere, dum nostrum non dedignata mapale est. [83] [Ly.] Triste apibus taxi, maturis grando racemis, [84] Syrius et campis, et flavis messibus imbres; [85] Sic mihi triste, aliis dum, Pupule, vivis in oris, [86] Non posse ad teneras deponere munera plantas. [87] [Cor.] Sed jam lassato Titan subit aequora curru, [88] Vesper et aethereo flammas accendit olympo; [89] Occidit et Titan, et nox cadet ipsa; sed unus, [90] Alma parens, nostri non occidet ignis amoris. [91] [Ly.] Jam tacet omne nemus, volucris tacet omnis, et omnis [92] Fluminis unda silet, sileant et carmina; sed te, [93] Si taceant versus, taceant si carmina, Pupe, [94] Hic locus, hi montes, haec ipsa arbusta loquentur.
- 16
ECLOGA IV.
- 17
Alexis.
- 18
Argumentum. Nocturna fuga e paternis aedibus elapso D. Alexio discessum ejus matrisque ac sponsae lacrimas Damon pastor miserabili cantu prosequitur.
- 19
[1] Forte sub antiquae contraxerat ilicis umbra [2] Omne pecus Damon, cum sol altissimus agros [3] Ureret et raucis resonarent arva cicadis. [4] Ergo dum teneri recubant sub matribus haedi [5] Graminaque, et pastas grex undique ruminat herbas, [6] Ille domo profugum patria deflebat Alexin [7] Multa dolens matrisque vicem sponsaeque relictae, [8] Solus et hoc vacuas jactabat carmen ad auras. [9] Hic locus, hi montes, et amica silentia ruris, [10] Et tacita quercus, et lenti fluminis undae [11] Apta satis lacrimis; lacrimas referamus amaras. [12] Dic age dic miseros nimium mea fistula luctus. [13] Nymphae, Romulides nymphae, quae Tibridis, et quae [14] Propter aquam sacri vitreas Anienis ad oras [15] Muscosas legitis commixtis floribus herbas, [16] Heu qui vos tenuere loci, quae devia ripis [17] Gramina, cum dubios Lunae fulgentis ad ignes [18] Praecipiti ferus ah gressu properaret Alexis, [19] Cum genitrix laniata genas, discissa capillos [20] Canitiem sparsa miseram foedaret arena, [21] Impleretque suis resonantia saxa querelis? [22] Illam incendentem gemitus, caelumque profusis [23] Urgentem lacrimis motis flevere cupressus [24] Verticibus steriles illam flevere myricae, [25] Atque armenta suis comploravere sub antris. [26] Heu quot sola vagis luces erravit in agris! [27] Heu quot desertas flevit miserabile noctes [28] Anxia, dum profugum delamentatur Alexin! [29] Ille fugit, tacitisque celer se condit in umbris. [30] Ah puer, ah fugitive puer, quas tendis in oras? [31] Quae deserta petis? quae te spelaea ferarum [32] Accipient profugum? Questus ah conjugis audi, [33] Conjugis ah questus miserae; jacet illa paternis [34] Sola gemens tectis, et saevis pectora palmis [35] Percutit, et miseris ululatibus aera complet. [36] Non illam pueri flentem, innuptaeque puellae, [37] Non illam dulces possunt deflectere matres. [38] Seu roseis invecta rotis Aurora rubentes [39] Extollat vultus, et candida lilia pandat, [40] Seu sese Hesperias velox demergat in undas, [41] Te vocat et teneros fletu corrumpit ocellos. [42] Populea qualis maerens cum turtur in umbra [43] Amissum queritur socium, quem saevus in alto [44] Nugantem vidit ramo venator, et alte [45] Contorquens jaculum vita spoliavit; at illa [46] Nocte dieque leves tremulis diverberat alis [47] Auras, ingentique sonant virgulta querela. [48] Tu tamen, o fugitive, ruis, nec matris imago, [49] Tristia nec miserae tangunt suspiria sponsae. [50] Et nunc desertis recubas seu lassus arenis, [51] Sithoniasque nives Alpinaque frigora lustras, [52] Et dubias sequeris per devia flumina ripas; [53] Sive per incertas Euris spirantibus undas [54] Saxa inter scopulosque maris metuendaque cete [55] Curris, et audaci sulcas vada salsa carina. [56] Forsitan aequoreis morieris spretus in undis. [57] Ah tibi ne tumidae rumpant maria alta procellae! [58] Ah tua ne mediis puppis solvatur in undis! [59] Aut te Scylla ferox, aut te Zanclaea Charybdis [60] Inter spumantes scopulis allidat arenas. [61] Hei mihi namque ferunt medio latrare profundo [62] Nescio quam Scyllam, et fluctus sorbere Charybdim, [63] Et Libyco geminas consurgere litore Syrtes. [64] Non tibi dulce magis patrio considere tecto [65] Maternosque fovere sinus, non dulcia rura [66] Incolere, et latos dominari, dure per agros? [67] Cernis ut incultis revocet te frondibus arbos, [68] Et vitrei fontes, et rauco murmure flumen [69] Te repetant, dominumque sibi querantur ademptum? [70] Sed jam praecipitem impellunt vada caerula puppim [71] Et vocat exoriens tauros ad flumina vesper, [72] Ite meae procul hinc, jam flevimus, ite capellae.
- 20
ECLOGA V.
- 21
Elisus.
- 22
Meliboeus, Thyrsis, Daphnis.
- 23
[1] Occiduas nondum sol vespertinus ad undas [2] Urget equos, o Thyrsi; viden', rura omnia circum [3] Incustoditum tondet pecus, et juga bobus [4] Nondum lassati vasta sub rupe coloni [5] Dempserunt. Hac fessi ambo sedeamus in herba; [6] Mox coeptum repetemus iter, leve gramen, et ipse [7] Garrulus offensis invitat rivulus undis. [8] [Thyr.] Te sequar, o Meliboee, libens; nam me quoque longum [9] Fregit iter; brevis et superat labor, aspice saxum, [10] Quod mihi, dum teneros olim depelleret haedos, [11] Monstrabat pater, et gressum accelerare jubebat. [12] [Mel.] Urge, o Thyrsi, gradus, brevis en via restat ad urbem. [13] Interea tu si quid habes, seu Caesaris arma, [14] Seu conjuratos metuenda in foedera Reges [15] Quod referat, modulare; agiles in frondibus aurae, [16] Et circum argutae responsant undique silvae. [17] [Thyr.] Quin potius nos, quandoquidem portamus Eliso [18] Donum castaneasque nuces, et roscida mala, [19] Illius in laudes calamos inflemus, et illum [20] Carminis celebremus; habent et carmina munus. [21] [Mel.] Quis tamen hic circum gemitus sonat. O bone Daphni, [22] Dic age quid viridi recubans sub tegmine carmen [23] Intonsas resonare doces miserabile quercus? [24] [Daph.] Quid faciam, o Meliboee, aut quae solatia restant, [25] Cum neque per silvas, cum nec per inhospita lustra [26] Heu nostri quondam decus ingens ruris Elisum [27] Reppererim, licet et silvas, et inhospita saxa [28] Lustrarim, jaceamque ingrata solus in umbra? [29] [Mel.] Fortunate puer tibi si tam pulchra querelas [30] Causa movet, moestos fletu corrumpere vultus [31] Desine. Quem dudum per devia rura secutus [32] Quaeris adhuc, nostras, si nescis, ille per oras [33] Regnat, et hos montes, nemus hoc, et flumina servat. [34] Aspicis ut levior ventus sonet, ut nemus ipsum [35] Vernet, et insuetis se floribus induat arbos? [36] Et nemus, et domino plaudit locus ipse recenti. [37] [Thyr.] Quin haec vimineis fragrantia dona canistris [38] Inspice, balantemque agnum; illi haec rustica dona [39] Urbem ad vicinam, non est via longa, feremus. [40] [Daph.] Felices nimium tanto Pastore coloni! [41] Silvae felices! Vobis Saturnia regna [42] Iam redeunt! priscumque aetas mutatur in aurum. [43] Nunc tamen o, si qua est pietas, me ducite ad urbem [44] Ducite me, pueri; sic vobis herbida tellus [45] Florentem pecori cytisum ferat, et vagus amnis [46] Limpida sufficiat pastis sua flumina tauris. [47] Ah liceat vidisse semel te dulcis Elise, [48] Et jam fatales mea lumina claudite Parcae. [49] [Thyr.] Ibimus, interea coeptos abrumpere versus. [50] Ah scelus est, mutamque humero pendere cicutam; [51] Incipe Daphni prior, carmen nos deinde sequemur. [52] [Daph.] Muscosi fontes, sacrum nemus, altaque rupes, [53] Et densi frutices, et densior ilicis umbra, [54] Auraque, quae tenues umbras quatis, aut mihi Elisum [55] Reddite, vel lentas hic propter fluminis undas [56] Cernetis morientem, et corpus inane tegetis. [57] [Thyr.] Solvite jam fessis, pueri, juga solvite tauris, [58] Tityre linque solum; magnus tenet haec loca pastor. [59] Haec loca dum magnus pastor tenet, ipsa virebunt [60] Litora, turgentes scopulus feret ipse racemos. [61] [Mel.] Ite meae jam nunc, laetum pecus, ite capellae; [62] Ludite felices per gramina; regnat Elisus. [63] Iam tristes fugere lupi, jam montibus istis [64] Nullus terrificis trepidabit Pastor ab ursa. [65] [Daph.] Ducite pascentes miseri ad praesepia tauros, [66] Ducite, jam nostris discessit Elisus ab oris. [67] Undique desertos lupus incursabit in agnos. [68] Ipse canis miseras rapiet canis ipse capellas. [69] [Thyr.] O Musae Aonides, o Pastoralis Apollo, [70] Culta nimis quondam mihi numina, venit Elisus, [71] Venit in has silvas; jam nullum numen habetis [72] Et Musae Aonides, et pastoralis Apollo. [73] [Mel.] Venimus en tandem, depromite munera, ad urbem [74] Venimus. O salve terra mihi gratior omni [75] Urbs vetus in gremio si felicissima servas [76] Pastorem egregium, si tu servaris ab illo.
- 24
(finis eclogarum Bartholomaei Boscovichii)
- 25
De fontibus huius editionis
- 26
E. 1-3 ex editione: Carmina recentiorum poetarum VII a Societate Jesu id est Julii Caesaris Cordarae, Raymundi Cunichii, Bernardi Zamagnae, Alphonsi Nicolai, Rogeri Boscovichii, Bartholomaei Boscovichii et Joannis Baptistae Roberti. Cremonae: ex Typographia Ricchiniana, 1772, p. 163-172
- 27
E. 4-5 e MSto: Dubrovnik, Knjiznica Male brace (Bibliotheca Ordinis Fratrum Minorum), MS 1351, p. 73-79.
- 28
De eclogarum auctore
- 29
Bartolomej (Baro) Boskovic, S.I., Dubrovnik, Croatia 1699 Recanati, Italia, 1770.
- 30
De hac editione
- 31
Hanc editionem anno 1999. Neven Jovanovic (neven.jovanovic@zg.tel.hr) curavit.
- 32
Neo-Latin The Latin Library The Classics Page
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.