Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Baldo

Latin Library (medieval and later) · The Latin Library · 118 sections

  1. 101

    Sic succurrendum sibimet sciat et miserendum, Alterius culpam quicumque relinquit inultam, Curaque sit menti ueniam dare cuique petenti, Dum liquet ignarum rerum fore quemque suarum.

  2. 102

    XXXII. [De uulpe et ibide.]

  3. 103

    INVITATA cibis uulpis fuit artibus ibis; Cui liquidas pultes breuiter det ut inuida uulpes, Has super inmensum uas spargit et undique tensum; Ad quod ut accessit rostrumque famelica pressit, Tristior inde redit, delusam se quia credit. Sed tempus multum non distulit illud inultum; Nuper enim partae cenae non inmemor arte Hanc, ut fallatur, secum prandere precatur. Ampla lagena foris, spiramine stricta sed oris Vulpi plena datur, qua sufficienter alatur. Os sed ut admouit, se tandem perfida nouit Digne delusam, prius hac dape fraudis abusam. Que mox yronice sic fari cepit: "Amice, Ecce recepisti bona, quae largita fuisti. Si placet, utaris; michi parcere ne uerearis; Si dedignaris, ne(c) cuilibet inde queraris, Cum non sit clam te, quod talia feceris ante".

  4. 104

    Auribus hec cordis quicumque capaciter audis, In te quicquid odis fieri molimine quouis, Cuilibet arte mali caueas inferre sodali!

  5. 105

    XXXIII. [De ceruo et equo.]

  6. 106

    CORNIBVS attingens superos et uiribus ingens Ceruus, oberrando per rura, furebat ouando. Cuius terror equum, ueritum concurrere secum, Subdere uenanti se faecit amore iuuandi. Cui prece deuota miser indicat hec sua uota: "Sic inpune sines per nostros amodo fines Hoc errare ferox animal? Tibi dedecus, heros! Ille quidem captus, quantis foret usibus aptus! Quale tibi cesum iecur ipsius esset ad aesum, Quotque parare uales epulas hinc atque sodales! Sed prius ostendi placet hec uia, que sit agendi: Me super inuectus, iaculo sibi transfige pectus, Postque, labore meo sumpto, reuehere tropheo". Ille per amfractus subsellia talia nactus, Vt capiat ceruum, non cessat flectere seruum. Sed uenatoris non inmemor ille furoris, Insiluisse datur frutices, ut se tueatur, Sospes et intactus siluae munimine factus. Viribus effetus nec tanto pondere suetus, Alloquitur tandem sonipes se sic equitantem: "Pene tuis uictus cum sim calcaribus ictus Speque simus predae delusi, iam michi cede, Descendensque cito, me uicto turpiter, ito". Sensit ut ille dolum metuensque relinquere solum Munus id oblatum, quia fit uariabile fatum, Increpuisse pecus sic dicitur, arbiter aequus: "Vlterius poenis nec habebere liber habenis, Nec sessoris eris inmunis, vt amodo reris, Sumpseris istud (h)onus cum gratis, ad omnia pronus".

  7. 107

    Sic obsistentes plerique, nocere uolentes Sunt magis inde sibi peruersa mente nociui, Nec dominatoris metuunt se subdere loris, Ante manumissi noceant dum quislibet ipsi.

  8. 108

    XXXIV. [De mulo, uulpe et lupo.]

  9. 109

    DVM mulus quidam prope siluam pascitur Idam, Nomen ei quod sit, uulpes audire poposcit. Respondisse datur, quod bestia uulgo uocatur. "Non" ait, "id quero te, sed de nomine uero; Quale sit, ignare michi deprecor vt fateare". "Nomen id inscriptum speciale, quod est michi dictum Tempore primeuo, latet hoc michi sub pede leuo. Hoc ibi nactus erit, quisquis sibi di[s]cere querit; Curque sit hoc gestum, non sit tibi nosse molestum: Matris in occasu, patris egri denique suasu Constat id inuentum, ne mox post fata parentum Tempus deleret proprium quod nomen inheret; Paruus enim pullus fueram sensusque nec ullus, Hoc stet ut in mente, priuatus utroque parente". Illa dolum talem sibi sentit ut exicialem, Ingrediens uicum, uidet haud procul hinc inimicum Forte iacere lupum quendam secus inuida lutum, Mole coartatum famis ac nimis attenuatum. Quem nunc ulcisci cum posse locusque sit ipsi Illius ad raptum, predae dulcedine captum Nititur urgeri sub amoris ymagine ueri; Quam dignus pastu sit et illius ammonet astu: "Erige te sursum, celer huc et dirige cursum, Hic quia prospexi, quod pinguis et optima uesci, Digna tuo uictu, sit belua miraque dictu". Surgit, ut audiuit, lupus huc et protinus iuit, Moxque, quod ignorat, sibi nomen ut indicet, orat. Hoc super, ut dixi, respondit prouidus ipsi: "Subscriptum leuo pede, primo quod sit ab aeuo, Hoc ibi querendum sit semper et inueniendum". Nescius hic fraudis tantae, quam quisque subaudis, Intima dum spectat, si nomen id ungula gestat, Verbere frons crebro fuso crepat icta cerebro. Quod dum tale uidet fieri, uulpecula ridet, Omnibus infestum merito sic ulta scelestum, Presumptor plecti quo debeat ordine recti.

  10. 110

    Qui legit haec, discat, ne tale quid ipse cupiscat, In se confisus, per quod sit ad ultima risus; Nam nimis est serum, post sumpta pericula, rerum Presumptiuarum stultum piguisse suarum.

  11. 111

    XXXV. [De serpente et uiatore et uulpe iudice.]

  12. 112

    MOLIBVS exusta de more palude uetusta, Circumseptus ibi draco magnus in aggere limi, Per iusiurandum, si se sciat inde leuandum, Quicquid habent Mauri, dare se promiserat auri. Forte uiatoris foret his dum transitus horis, Munere ditari ratus hoc, cor ut optat auari, Hunc prius obnixe strictum, ceu iusserat ipse, Inpositum redae patria cito sistit in ede. Quo sic aduecto, fore ius ait ordine recto, Quęque spopondisset, resolutus ut ipse dedisset. Anguis ab antiquo uicio consuetus iniquo, Semper et infestus mortalibus, est ita questus: "Quid tibi mercedis me posse rependere credis, Vinxeris absque modo quem stricto tam male nodo?" "Sic te iussisti, cum perfidus ista petisti; Nec lamenteris nec sic, ingrate, mineris. Hisne tuis mendis mea tot benefacta rependis?" Cui tantae liti uulpes conata reniti, Fertur quesisse, strictus sit qualiter ipse. Quem mox artauit, dignum uir ut ipse putauit. Vulpes ingratum iubet inmemoremque probatum Fortiter astrictum uinclis, quibus est modo dictum, Huc fore censendum per eundem mox reuehendum, Vnde fuit uectus, limi prius aggere tectus, Sicque relinquendum penitusque nec inde mouendum, Iudicio ueri dignum satis ista mereri.

  13. 113

    Sic uideas plures, si tale quid amodo cures, Sumptis sepe bonis, ingrati more draconis, Emolumenta mali cupidos uice reddere tali, Tam male deceptos, penam sibi mortis adeptos.

  14. 114

    [Epilogus: De ciconia stercorata.]

  15. 115

    Commaculare thorum ciconia sueta sororum, Dum prohiberetur, ne tale quid adgrederetur, Nec cuiusque minis foret huic ad talia finis, Cedat ut his causis tam turpiter [h]actenus ausis, Pellitur inmite stacionis ab arce potitae. Quae sibi fisa parum, petit agmina mox aliarum Vtque foret fessae locus hic, instante necesse. Quae grauior natu tunc fertur in hoc comitatu, Percunctabatur, quapropter id haec paciatur. Illa suae sordis stultique non inscia cordis, Imputat errori proprio, dum nec monitori Credidit, insanum nec et ipsa cohercuit anum. Queritur a multis, ibi secum mutuo iunctis, Huc si delatum uas hoc foret inmoderatum. Qua referente quidem sic esse, iubetur eidem Esse reportandum uas illud opusque nefandum Atque relinquendum sibi, denuo nec repetendum: Amodo sincere secum sic posse manere. Taliter obiectis sermonibus his sibi rectis, Deserit hunc morem post sumptum iure pudorem, Tota mente studens obiecta per hec fore prudens.

  16. 116

    Quod constat multis contingere quandoque stultis, Quos monitis blandis a factis ante nefandis Prorsus et obscenis cohibet uix suasio lenis, Donec eos uerbis uis durior artet acerbis, Finis ut erroris sit eis uel causa pudoris.

  17. 117

    Tres digiti scribunt , sic totum corpus laborat. Finis adest operis, mercedem posco laboris. Finiui librum, scripsi sine manibus istum.

  18. 118

    Medieval Latin The Latin Library The Classics Page

← Previous — showing 101118 of 118

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.