Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Bacon.sermones

Latin Library (medieval and later) · Bacon · The Latin Library · 145 sections

  1. 101

    1. Negari non potest quin accidentia et casus externi ad hominum fortunas vel promovendas vel deprimendas plurimum possint. Gratia alicuius ex magnatibus, opportunitas, aliorum obitus, occasio virtuti cuiusque congrua. Veruntamen fortunam suam fingere cuique praecipue in manu propria est. Faber quisque fortunae suae inquit comicus. Atque inter externas caussas illa frequentissima, stultitiam unius alterius fortunam promovere. Nemo enim ita subito evehitur ac occassione errorum alterius. Ut inquit adagium, serpens nisi serpentem comederit non fit draco. 2. Virtutes apertae et conspicuae laudes pariunt. At insunt virtutes quaedam occultae et latentes quae pariunt fortunam, nimirum facultates nonnullae se expediendi quae nomen non habet. Hispanum vocabulum (desemboltura) eas quadam ex parte innuit. Silicet cum non inveniuntur in natura alicuius obices aut impedimenta, sed rotae animi ad motum rotarum fortunae versatiles sunt. Ita enim Livius (postquam Catonem Maiorem his verbis descripsisset, in illo viro tantum robur corporis et animi fuit ut quicunque loco natus esset fortunam sibi facturus videretur). Illud diserte notat, quod ei fuisset ingenium versatile. Quare si quis limis et adductis oculis aspiciat, videbit fortunam. Caeca enim licet sit, haud tamen prorsus invisibilis. Etenim via fortunae similis est galaxiae in aethere, quae concursus sive coacervatio complurium stellarum minutarum seorsim invisibilium sed coniunctim luminosarum. Eodem modo complures virtutes sunt exiguae et vix in notam incurrentes, sive potius facultates et consuetudines appositae quae fortunatos reddunt. Itali ex ipsis nonnullas notant quales quis minime putaret. Cum hominem innuunt, cui prosperam fortunam spondent, inter caeteras eius qualitates adiicient quod habeat poco di matto. Neque sane inveniuntur aliae duae qualitates magis ad hanc propitiae, quam si quis habeat modicum ex stulto et non nimium ex honesto. Itaque quibus patria aut principes sui nimio plus chari exstiterunt, iidem nunquam fortunati fuerunt neque profecto esse possunt, quando enim cogitationes suas extra seipsum quis collocaverit viam suam bene inire nequit. 3. Fortuna praepropera magna molientes et nonnihil turbulentos reddit. At fortuna exercita ea est quae efficit prudentes et cordatos. Fortuna proculdubio, saltem propter filias suas, honorem meretur, confidentiam scilicet et existimationem. Etenim has duas parit fortuna prospera, alteram intra nosipsos, alteram in aliis erga nos. Eaeque vicissim pariunt animos et auctoritatem. Viri cuncti prudentes, quo invidiam suarum virtutum amoliantur, omnia providentiae et fortunae imputare solent. Ita enim decentius et liberius eas sibi assumere possint. Quinetiam maiestatem homini quandam addit, si videretur numini curae esse. Sic Caesar dum animaret gubernatorem navis in tempestate, dixit Caesarem portas et fortunam eius. Sic Sylla nomen Felicis elegit, non Magni. Atque illud observationem non praeteriit, eos qui ex professo sapientiae et artibus propriis nimium tribuerunt in fine infortunatos evasisse. 4. Narratur de Timotheo Atheniensi, postquam in reddendis rationibus praefecturae suae, hanc clausulam ad ravim usque inseruisset, atque in hoc nullae erant fortunae partes, deinceps illi nihil cessisse prospere. Sunt certe quorum fortuna similis carminibus Homeri, quae maiore cum facilitate fluunt quam aliorum poetarum versus, id quod Plutarchus de fortuna Timoleontis ad fortunas Agesilai aut Epaminondae comparata praedicat. Hoc vero ut fiat sine dubio in nobis ipsis maxime situm est.

  2. 102

    XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE

  3. 103

    1. Plurimi invectivas quasdam ingeniosas in foeneratores commenti sunt. Dicunt miserum esse Diabolum in Dei partem involasse, decimas scilicet. Foeneratorem maximum esse Sabbathi violatorem, aratrum siquidem suum non cessare Sabbathis. Foeneratorem fucum esse, de quo Virgilius,

  4. 104

    Ignavum fucos pecus praesepibus arcent.

  5. 105

    Foeneratum legem primitivam post lapsum hominis latam pessundare, quae fuit in sudore vultus tui comedas panem tuum, minime vero in sudore vultus alieni. Foenoratores pileis luteis indui oportere, quia Iudaizant. Rem esse contra naturam ut pecunia generaret pecuniam. Et huiusmodi alia. Ego vero hoc dico tantum, foenus esse inter concessa propter duritiem cordis, cum enim necesse sit hominibus ut pecunias mutuo dent et accipiant. Sintque tam duro corde ut eas gratis commodare nolint, reliquum est ut permittantur usurae. Alii nonnulli in medium adduxerunt callidas quasdam et suspectas propositiones de argentariis et excambiis publicis, detectione fortunarum hominum singulorum, et aliis huiusmodi artificiis. Verum pauci de foenere disseruerunt solide et utiliter. Optimum fuerit proponere nobis ante oculis foenoris commoda et incommoda, ut bonum vel ponderetur vel separetur. Quinetiam cavere imprimis ne, dum foenore feramur in melius, intercipiamur et incidamus in peius. 2. Incommoda foenoris haec sunt. Primum, quod mercatorum numerum minuit. Nam si ignavia haec pecuniae in foenus erogatio e medio tolleretur, nummi non delitescerent prae socordia, sed magna ex parte in mercaturam impenderentur. quae instar venis portae cuivis regno est ad opes introducendas. Secundum, quod mercatores inopes reddit. Sicut enim colonus terram colere ita fructuose nequit se reditum solvat nimis gravem, ita mercator tam commode et lucrose mercaturam suam exercere vix potes si foenore sumptis negotietur. Tertium, incommodum duorum priorum appendix quaedam est portoriorum et vectigalium publicorum imminutio quae fluunt et refluunt pro modo commercii. Quartum, quod thesaurum et pecunias regni sive reipublicae in paucorum manus reducit. Cum enim foeneratoris lucrum certum sit, caeterorum incertum, eveniet in fine ludi, prout sit saepe in alea, ut maxima pars pecuniae promo cedat. Illud autem pro inconcusso tenendum, florere rempublicam imprimis cum pecuniae dispergantur, non concerventur. Quintum, quod terrae et praediorum pretium deprimit. Etenim pecuniae insumuntur vel in mercaturam vel in praediorum coemptiones. Foenus autem utrique obviare videtur. Sextum, quod omnes labores, molimina, et inventa nova quaecunque enervat et hebetat. In quibus pecunia minime sibi deesset nisi a torpedine ista impediretur. Postremum, quod tinea est et teredo facultatum quam plurimorum hominum, id quod tractu temporis egestatem publicam parit. 3. E contraria, commoda foenoris haec sunt. Primo, quod utcunque usurae in aliquibus mercaturae noceant, in aliis nihilominus prosunt. Certissimum enim est maximam mercaturae partem a iunioribus mercatoribus exerceri foenore sumptis pecuniis. Unde si foenerator pecunias vel exigat vel non emittat, secutura necessario est magna mercaturae clades. Secundum est, quod nisi prompta haec a foeneratoribus pecuniarum mutuatio hominum necessitatibus subveniret, in extremas angustias cito redigerentur, quandoquidem cogerentur res suas (sive bona mobilia fuerint sive praedia) nimis vili pretio vendere. Itaque, ubi foenus rodit tantum, distractiones praeproperae penitus absorberent. Nam quantum ad oppignerationes aut ea quae a iureconsultis appellantur mortua vadia, huic certe malo remedium vix exhibebunt. Siquidem aut ea prorsus non accipient homines sine foenore, aut si accipiant, solutione ad diem minime praestitam summo iure agent. Memini pecuniosum quendam, virum durum, rure agentem, qui solebat dicere In malam crucem abeat ista foeneratio. Impedimento est quo minus pignorum et obligationum poenas exigere possimus. Tertium et ultimum hoc est, nugas meros dico si quis existimet mutuationem pecuniarum facilem, non admisso foenore, fieri posse. Neque rursus quis animo comprehenderit innumera quae sequentur mala, si contractus illi, mutui dati et accepti, convellantur. Itaque de abolendis prorsus usuris sermones facere ineptum foret. Respublicae omnes, pro diversa tamen ad sortem ratione, eas tolerarunt. Adeo ut opinio illa in Utiopiam protinus releganda. 4. Dicamus iam de reformatione et norma usurarum, quibus nimirum modis incommoda earum optime evitentur, commoda retineantur. Patet iam conferendo inter se commoda et incommoda usurarum (quod modo fecimus) duo esse quae reconciliare oportet. Prius, ut retundantur dentes foenoris ne nimium mordeat. Secundum, ut viris pecuniosis aperiatur via qua ad pecunias mercatoribus praestandum invitentur, ne commercium intercidat aut languescat. Hoc autem fieri non potest nisi in foenore duas proportiones introducas, minorem et maiorem. Si enim foenus ad unicam tantum proportionem, eamque minorem, redigas, mutuo accipientem aliquantulum levabis, sed mercator pecunias non facile reperiet. Atque insuper notandum est mercaturam, cum sit omnium maxime lucrosa, foenus ad proportionem bene magnam ferre posse, alios contractus minime. 5. Ut his duabus intentionibus satisfiat, hac via insistere licet. Duae sunto foenoris proportiones. Prior omnibus permittatur, posterior cum licentia aliquibus tantum hominibus, et in aliquibus reipublicae locis ubi mercatura fervet, concedatur. Primo igitur (si nos audias) reducatur foenus ad partem vicesimam sortis pro mutuatione in annum. Ea proportio edicto promulgetur, ut libera sit omnibus. Pro ea accipienda princeps sive respublica mulctae omni renunciet. Hoc ab obstructione aliqua generali, aut difficultate maiore, mutuationem conservabit. Hoc innumeris mutuatoribus ruri et alibi degentibus solamini erit. Hoc magna ex parte praediorum pretia adaugebit. Quandoquidem annuus valor praediorum hic apud nos in Anglia excedet illam foenoris ad hanc proportionem redacti, quantum annuus valor sex librarum excedit illum quinque tantum. Hoc denique industrias hominum ad utilia et lucrosa inventa acuet et excitabit, eo quod plurimi huiusmodi inventis potius se dedent quam lucro tam exili, quale diximus, ex usuris acquiscere, praesertim cum lucro iampridem maiori ex iisdem assuevissent. Secundo, certis quibusdam hominibus commodandi mercatoribus notis, et non aliis quibuscunque hominibus, licentia concedatur. Hoc autem fiat additis cautionibus quae sequuntur. Sit proportio (etiam haec de qua loquimur) illa paulo remissior quam antea solvere solebant. Hoc pacto universi, tam mercatores quam alii, reformatione hac recreabuntur. Princeps autem sive respublica exiguam aliquam summam percipiat pro licentis singulis. Reliquum lucri foenorati cedat. Si enim lucrum foenoratoris leviter tantum minuatur, eum nullo modo a foenore exercendo deterrebit. Exempli gratia, si quis antea decem aut novem libras pro sorte centum librarum quotannis accipere solebat, is autem octo potius libris contentus erit quam foeneratorem exuet, aut certa cum incertis commutabit. Sint isti quibus licentia scilicet conceditur numero minime definiti, sed tamen ad urbes aliquas et oppida quae mercatura florent restringantur. Ita enim praetextu licentiarum opportunitatem non habemus pecunias aliorum pro suis commodandi, nec novem aut octo librarum proportio, licentia munita, generalem illam quinque librarum absorbebit. Nemo siquidem pecunias suas procul a se mittere, aut in manus ignotas concredere, praeoptabit.

  6. 106

    XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE

  7. 107

    1. Iuvenis annis poterit esse senix horis, si temporis iacturam non fecerit. Sed hoc raro contigit. Generaliter iuventus similis est primis cogitationibus quae secundis sapientia cedunt. Etenim inest cogitationibus iuventus quaedam non minus quam aetatibus. Attamen inventio iuvenum vivacior est quam senum, atque imaginationes in mentes eorum illabuntur melius et veluti divinius. Ingenia praefervida, et quae cupiditatibus violentis ac perturbationibus huc illuc impelluntur, non matura fiunt ad res gerendas donec meridiem aetatis suae attingerint, ut videre est in Iulio Caesare et Septimio Severo, de quorum posteriore dictum est iuventutem egit erroribus, imo furoribus plenam, qui tamen in serie imperatorum universa fuit propemodum celeberrimus. Sed ingenia sedata et composita etiam in iuventute florere possint. Cuius rei exempla cernuntur in Augusto Caesare, Cosmo duce Florentiae, Gastono de Fois, et aliis nonnullis. Ex altera parte calor et vivacitas si in senectute inveniantur temperamentum optimum constituunt ad negotia. Iuvenes ad inveniendum magis idonei sunt quam ad iudicandum, et executione potius quam consiliis validi, et ad negotia nova melius adhibentur quam ad consueta. Etenim experientia senum in iis quae sub experientia eorum cadunt eos dirigit, sed in rebus novis eos seducit. Errores iuvenum negotia saepenumero pessundant. Verum errores senum non ultra fere procedunt, nisi ut plus fieri potuisset aut citius. Iuvenes in rebus gerendis et tractandis maiora amplectuntur quam comprehendere valeant; plura movent quam componere rursus sciunt; ad fines advolant gradibus et mediis non bene pensitatis; praecepta quaedam absurde persequuntur in quae casu inciderunt; extrema remedia a principo usque tentant; denique, quod errores conduplicat, errores agnoscere aut revocare detrectant, similes equis male domitis qui nec se sistere nec vertere volunt. Senes plus satis obiiciunt; in consultationibus nimium morantur; pericula plusquam expedit reformidant; poenitantia praepropera vacillant; atque negotia raro admodum ad periodum iustam deducunt, sat putantes mediocritate quadam successus frui. Bonum certe fuerit in negotiis mixturam adhibere et senum et iuvenum. Illud enim in praesens utile erit ut virtute utriusque aetatis defectus earum corrigent. Utile etiam futuro, ut iuvenes perdiscant dum senes moderentur. Postremo accidentia externa melius compescit, quia senes auctoritate, iuvenes gratia et popularitate pollent. At in moralibus iuventus fortasse primas tenebit, ut senectus in politicis. Ex rabbinis quispiam super textum illum (iuvenes vestri videbunt visiones, et senes vestri somniabunt somnia) sic infert, quod iuvenes propiore ad se aditu Deus dignatur quam senes, quia visio revelatio clarior et manifestior est quam somnium. Et sane quanto quis magis de mundo bibit, tanto plus toxico eius inficitur. Tum senectus potius in facultatibus intellectus quam in virtutibus voluntatis et affectuum proficit. Sunt qui in iuventute admodum praecoces sunt, sed currentes anni cito marcescunt et eveniunt evanidi. Tales sunt. Primo, qui ingenia nacti sunt fragilia, quorum acies facile redunditur, qualis fuit Hermogenes rhetor, cuius libri subtilissimi sunt, verum ipse paulo post stupidus evasit. Secundum genus eorum quibus naturales quadam facultates insunt quae magis iuventutem decent quam senectutem, qualis est oratio fluens et luxuriosa quae in iuvene laudatur, in sene non item. Ita Cicero loquitur de Hortensio, idem manebat, neque idem decebat. Tertium eorum qui sublimius nimium efferuntur et magnanimitate praediti sunt supra quam aetas provectior ferre valeat, qualis fuit Scipio Africanus, de quo Livius ita praedicat, ultima primis cedebant.

  8. 108

    XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE

  9. 109

    1. Virtus, instar gemmae pretiosae, optima est sine ornamentis inserta. Atque profecto eadem praestat in corpore decoro, licet non delicato, quodque aspectus dignitatem potius prae se ferat quam pulchritudinem. Neque fere repieries eximie formosas virtutibus pollere, ac si natura in hoc magis incubuisset ut non turpiter erraret quam ut aliquid excellens produceret. Itaque conversationibus apti sunt, at excelsos spiritus non gerunt, et urbanitati potius student quam virtuti. Sed hoc in omnibus non tenet. Siquidem Augustus Caesar, Titus Vespasianus, Philippus Pulcher rex Galliae, Edouardus Quartus rex Angliae, Alcibiades Atheniensis, Ismael Persa viri prorsus magni fuerunt et nihilominus perpulchri. 2. In pulchritudine praefertur venustas colori, et decorus ac gratiosus oris et corporis motus ipsi venustati. Ea praecipua pulchritudinis portio quam pictura repraesentare non potest, imo nec effigies ipsa viva primo aspectu. Non reperitur pulchritudo aliqua excellens cui non insit aliquid minus conforme in compagine. Haud facile quis dixerit utrum Apelles aut Albertus Durerus nugator maior fuerit, quorum alter hominem secundum proportiones geometricas effingere voluit, alter ex compluribus faciebus optimas quasque partes desumendo unam satagebat depingere excellentem. Tales (crede) effigies vix ulli placebunt praeterquam pictori ipsi. Non quin existimem elegantiorem faciem depingi a pictore posse quam unquam in vivis fuit. Sed hoc contingere oportet ex felicitate quadem et casu (veluti musicis sui cantus), non autem ex regulis artis. Videre est facies nonnullas quarum partes singulae examini si subiiciantur vix unam reperies quam separatim probes, quae tamen in consortio satis placent. Quod si verum sit pulchritudinem praecipuam sitam esse in moto decoro, mirum sane non est si provectiores aetate aliquando videantur iunioribus amabiliores. Secundum illud Euripidis, pulchrorum autumnus pulcher. Etenim fieri non potest ut iuvenis per omnia decus tueatur, nisi forte iuventutem ipsam ad supplementum decoris assumas. Pulchritudo est instar fructus hortarii qui facile corrumpitur, nec diu durat, atque saepe iuventutem inducit dissolutam, senectutem auto sero poenitentem. Attamen si bene collocetur, virtutes splendere facit, vitia erubescere.

  10. 110

    XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE

  11. 111

    1. Deformes naturam fere ulciscuntur. Sicut enim natura minus illis propitia fuit, ita et illi naturae vicissim adversi, cum sint plerique ipsorum (ut loquitur Scriptura) sine affectione naturali. Est proculdubio consensus inter animam at corpus, atque natura ubi peccat in uno, periclitatur in altero. Sed quia in fabrica animae conceditur homini electio, in fabrica corporis imponitur necessitas. Astra inclinationis naturalis obscurantur nonnumquam a sole virtutis et disciplinae. Consentaneum itaque fuerit de deformitate dicere, non ut signo quod quandoque fallit, sed ut caussa quae perraro effectu destituitur. Quicunque in persona sua aliquid habet quod contemptum inducit, perpetuum habet in se stimulum quo a contemptu se vindicet. Itaque deformes semper audacissimi. In principio, veluti in defensione sua utpote qui contemptui exponuntur. Sed processu temporis ex habitu acquisito iterum deformitas industriam acuit eius generis industriam, ut aliorum defectus et infirmitates sedulo rimentur, unde habeant quod rependant. Praeterea in potentiores suspiciones et zelotypiam versus eos extinguit, veluti homines quos tuto despicere liceat. Competitores autem et aemulos consopit, utpote nihil suspicantes de promotione eorum ad honores, donec ipsos in possessione honorum videant. Adeo ut si rem diligenter introspicias in magnis ingeniis, deformitas ascensum ad honores patefacit. Regis antiquis temporibus (atque hodie etiam in imperiis nonnullis) eunuchorum fidei magnopere inniti solebant. Qui enim erga omnes invidi sunt, uni magis fidi sunt et obnoxii. Attamen fidem illis adhibebant potius ut rimatoribus bonis et susurronibus quam aut magistratibus aut ministris publicis. Similis etiam est ratio deformium. Manet illa regula quam antea posuimus: deformes, si animosi sint, a derisu et ignominia liberare se gnaviter contendent, quod fieri non potest nisi aut per virtutem aut per malitiam. Itaque nil mirum cuiquam videatur si quandoque in viros egregios evadant, qualis fuit Agesilaus, Zangerus Solymanni filius, Aesopus, Gasca Peruviae praefectus. Quin et Socrates illis annumerari possit cum aliis.

  12. 112

    XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS

  13. 113

    1. Aedes extruuntur ut in iis habitemus, non ut eas spectemus. Pulchritudini igitur praeponatur usus, nisi forte utrunque obtineri possit. Relinquamus fabricas aedium speciosas quae admirationem incutiunt palatiis poetarum incantatis, qui eas extruunt sumptu parvo. Qui domum elegantem aedificat, sed in situ mali, carceri seipsum mandat. Situm autem malum intelligo non tantum ubi aer insalubris, sed etiam ubi aer inaequalis est, quales sunt aedes quae extruuntur quidem in colliculo paululum elevato sed cincto undique more theatri collibus altioribus, ubi ardor solis constringitur, venti autem veluti in canalibus variis aestibus reciprocantur. Adeo ut in huiusmodi situ subito sentias diversitatem non minorem caloris et frigoris quam si in locis diveris habitares. Neque malum situm facit aeris solummodo conditio prava, verum etiam viarum et adituum incommoditas, fora rerum venalium indiga, et (si Momum consulas) vicini mali. De compluribus aliis non loquor, qualia sunt aquarum absentia; sylvarum defectus, quae et focum et umbram praebeant; sterilitas soli, aut quod ex variis glebarum generibus minime commistum sit; prospectus coarctatus; defectus terrae planae et aequabilis; locorum defectus in propinquo, qui venationibus, aucupiis, cursibus equorum idonei sint; mare nimis in vicino aut nimis in remoto; commoditas nulla fluviorum navigabilium, aut etiam incommoditas ipsorum ob inundationes; situs remotior ab urbibus magnis, quod negotiis obest, aut etiam propinquor, quod victui necessaria absorbet et omnia cara reddit; locus ubi quis latifundia ampla possideat, aut acquirere possit, et locus contra ubi pennas extendere nequeat. Quae singula minime eo animo enumeramus acsi domus aliqua his incommodis omnibus vacare possit, verum ut tot ex illis evitemus quod evitare concedatur. Atque rursus, si quis domos plures aedificet, ita rem disponat ut quae in una desint commoditates adsint in altera. Responsum Luculli Pompeio bellulum erat, qui cum in palatio Luculli immensas et luminosas porticus et cameras conspexisset, sic infit: Optime proculdubio hic habitatur aestate, sed quomodo hyemem toleras? Cui Lucullus, Quid, numnam me putas avium prudentiam non assequi, quarum nonnullae hyeme ingruente sedes mutant? 2. Transeundum iam a situ domus ad domum ipsam. Imitabimur Ciceronem, qui libros conscripsit de Oratore et librum unicum qui inscribitur Orator, quorum priores praecepta artis tradunt, posterior perfectionem. Discribemus igitur palatium regium atque eiusdem modulum quendam conficiemus. Prorsus enim mirabilis res est tam vastas hodie existere moles in Europa, quales sunt Vaticanum et Escuriale et nonnullae aliae in quibus tamen cameram aliquam vere magnificam vix reperies. 3. Primum igitur statuo palatium perfectum neutiquam esse nisi duas habeat portiones diversas, portionem convivii, ut loquitur liber Hesteri, et portionem mansionis sive familiae, alteram ad pompas, magnificentias, et celebritates, alteram ad habititations usum. Intelligo portiones istas duas extrui debere non ut latera domus, sed ut frontis ipsius partes, easque exterius uniformas esse, licet interius longe diversas. Coniungi autum volumus portiones istas per turrim sublimem et splendidam in medio frontis. Atque, quoad portionem convivii, unicam tantum illic cameram poni velim, eamque supra gradus quinquaginta pedes ad minus altam, et subter eam cameram autem alteram similis longitudinis et latitudinis, quae apparatum et instuctionem ad festa, ludos, et eiusmodi magnificentias, actores etiam dum se ornent et parent commode recipiat. Alteram portionem, mansionis scilicet, dividi velim praecipue in aulam et sacellum, utramque amplam et pulchram. Eas vero per universam portionis longitudinem extendi nolim, sed relinqui in exitu coenacula duo, hymeale et aestivale. Atque subter haec omnia (excepto sacello) cellas amplas subterraneas collocari volo, quae culinis privatis, promptuariis, panariis et similibus inserviant. Quantum ad turrim, eam elevari volo usque ad duo tabulata, utrunque quindecim pedes altum, super duas alas frontis, coopertam plumbo aequabili, atque statuis per fulcra laterum in summitate decoratam. Eandem turrim in cubicula diversa distingui volo. Gradus autem turris apertos esse, et in se revertentes, et per senos subinde divisos utrinque statuis ligneis, inauratis vel saltem aenei coloris, cinctos cum statione spatiosa et lata in vertice. Verum cavendum ne locus ubi famuli comedant sit ad imum graduum vel prope: si enim fit, ciborum nidor ascendet tanquam in tubo quodam. Et de fronte aedificii hactenus. Tantum intelligo gradus primos ascensus ad viginti pedes sustolli debere, altitudinem scilicet tabulati inferioris. 4. Ultra frontem aedificii aream spatiosam designo cuius latera tria sint ipsa aedium fronte haud paulum humiliora, atque in quatuor angulis eiusdem areae turres extruantur, altitudinem laterum praedictorum nonnihil superantes, ad gradus quibus in superiora ascendatur capiendos. Quae turres non recipiantur in planum aedificii sed extra promineant. Area autem integra lapidibus latis quadranguli minime substernatur, nam huiusmodi pavimenta calorem molestum aestate et similiter frigus aspersum hyeme immittunt. Sed habeat ambulacra ex eiusmodi lapidibus per latera tantum aedificii quae gramine vestiantur, detonso quidem, sed non nimis prope terram. Latus universum area ex parte convivii occupent spatiosae et speciosae porticus. In quibus singulis porticibus sint in laquearibus tres aut quinque sphaerae concavae (cupulas vocant) pulchrae in longitudine positae ad aequalem distantiam. Sint quoque fenestra ex vitro colorato ubi pingantur columnae, imagines omnigenae, flores, et similia. At latus ex parte familiae simul cum latere tertio regione frontis complectantur cameras praesentiales et alias usus ac decoris ordinarii. atque rursus cubicula. Sintque tria illa latera ita extructa ut exhibeant aedificium duplex, non translucenda, sed ex altera tantum parte fenestrata ut tam matutinis quam vespertinis temporibus praesto sint camerae in quibus sol non intret. At commodentur etiam eo modo ut habeantur ibi cubicula et cameras tam aestivales ad refrigerium quam hyemales frigus arcendum. Invenies non raro aedes pulchras, sed tamen ita vitro et fenestris repletas ut vix locum suppeditent ubi te recipias aut ad solem aut ad frigus evitandum. Quantum ad fenestras prominentes sive arctas, eas probo tanquam res commodas (urbibus sane fenestrae ad planum aedificii et minime proturbantes magis conveniunt propter uniformitatem structurae plateas versus). Sunt enim receptus colloquiis opportuni, atque insuper tam ventum quam solem commovent. Quod enim alias per total cameram pertransisset vix ultra fenestram penetrabit. Rarae tamen sint huiusmodi fenestrae arcuatae, non ultra quatuor, duae scilicet ex utroque latere areae. 5. Ultra hanc quam diximus aream, sit alia interior partis et amplitudinis et altudinis horto per exterius circumcincta, interius autem ambulacris pulchris, arcuatis usque ad primum tabulatum circundata. Pars autem exterior solarii inferioris versus hortum, quatenus ad duo latera, convertatur in specum sive cavernam (grottam moderni vocant) ad umbram et aestivationem, apertam aut fenestratam tantum ex parte horti. Sit autem caverna illa solo aequa, non omnino depressa, et eleganti pavimento strata ad terrae vapores excludendos. Erigatur autem in medio istius areae fons splendidus aut opus aliquod ex statuis magnificum, pavimentum autem simile sit areae illi antedictae. Huius areae aedificia ex utroque destinentur cameris et conclavibus secretioribus, latus autem transversum porticibus etiam secretioribus. Curandum vero ut alique, tam ex cameris et conclavibus quam ex porticibus designetur ad usum infirmorum, si forte princeps aut quis e grandoribus aegrotaverit. Habeant autem portiones singulae aegris destinatae (ut moderni loquuntur) antecameram, cameram ad cubile, et recameram. Haec autem quae diximus supra secundum solarium collocentur. At latus transversum solarii inferioris versus hortum convertatur in porticum speciosam, patentem, et columnis fultam. Rursus, supra solarium tertium ex omnibus tribus lateribus statuantur porticus elegantes, columnares, et aperate ad prospectum et refrigerium horti excipiendum. Verum ad angulos duos lateris transversi in solario secundo accommodentur et ornentur duo splendida et delicata conclavia (cabinettos moderni vocant) pavimento nitente, aulaeis sumptuosis instructa, vitro crystallino fenestrata, cum cupola elegante in medio. Sint autem conclavia illa rebus curiosis omnigenis et spectatu dignis referta. In supremis quoque porticibus (si fieri posset) optarem collocari iuxta parietes in locis diversis fonticulos quosdam aquam emittentes, qui per secretos tubos iterum transeant. Interior autem pars in solario superiore versus aream formetur in porticus et ambulacra bene munita et obducta ad usum convalescentium. Atque hactenus de aulaeo palati ipsus. Nam de belneis et piscinis non loquor, Superest tamen ut antequam ad frontem aedium pervenias collocentur areae tres, area viridis, gramine vestita cum pariete in circuitu, et iuxta parietem arboribus ordine positis, sata area altera eiusdem amplitudinis sed in pariete cuius sint turriculae extructae aut simile quod eiusmodi elegantiae. Area item tertia quae cum fronte ipsa aedium quadrangulum constituate, quam aedificio certe aliquo circumdatam nolo, neque rursus nudis parietibus cinctam, sed ambulacris supra columnas, non arcus, erectis. In summitate vero plumbo vel lapide quadrato coopertis et ad latera elegantibus statuis parvis aenei coloris munitis clausum. Quatenus vero ad aedificia omnia quae usibus familiaribus inserviunt summoveantur illa ad aliquam distantiam a palatio ipso, ita tamen ut interponantur porticus humiliores et obtectae intra quas ad palatium transire possis.

  14. 114

    LXIV. [ = English XLVI] DE HORTIS

  15. 115

    1. Deus ipse primus plantavit hortum. Atque revera inter solatia humana illud horti est purissimum. Etenim spritus hominum maxime reficit et oblectat. Quo sine, aedificia et palatia manus tantum sunt opera, nec sapiunt naturam. Quinetiam notabis secula cum proficiunt in cultura et magnificentia citius pervenire ad aedificorum pulchritudinem quam ad hortorum elegantiam et amaenitatem, quasi elegantia illa hortorum esset res perfectior. 2. Statuo in hortus regalibus assignari oportere hortos pro singulis anni mensibus, in quibus separatim plantae quae illo mense florent et vigent producantur. Pro Decembri, Ianuario, et fine Novembris eligendae sunt plantae quae per totam hymem virescunt, quales sunt aquifolia, hedera, laurus, iuniperus, cupressus, taxus, buxus, pinus, abies, rosmarinus, lavendula, pervinea flore albo, purpureo, et caeruleo, chamedris, iridis quoad folia, arantia, limones, et myrtus, si calidariis conservetur, et amaracus iuxta parietem et versus solum satus. Sequuntur pro fine Ianuarii et Februario arbustum chamaeleae Germanicae sive mezereonis quae eo tempore floret, crocus vernus flore luteo et glauco, primulae veris, anemones, tulipa praecox, hyacynthus orientalis, chamairis, fritellaria. Pro Martio omne genus violarum, praecipue purpuereae simplici flore, quae sunt praecocissimae, pseudo-narcissus luteus, bellis, amygdalus, quae tunc floret, malus Persica, et cornus, quae etiam tunc florent, rubus odoratus. Pro Aprili viola flore albo multiplice, parietaria lutea, leucoium, herba paralysis, irides et lilia omnigena, flores roris marini, tulipa, paeonia flore multiplici, narcissus verus, periclemenum sabaudicum, cerasus, et pyrus diversi generis in flore, acanthus, quae tum folia emittit, arbor lelac. Pro Maio et Iunio camacariophyllus omnium generum, praecipue virgineus, omne genus rosarum, moschata tota excepta, quae serius floret, periclemenum commune, fraga, euglostum, columbina, flos Africanus simplex et multiplex, cerasus, que tum fructum profert, ribes, ficus in fructu, baccae rubi idai, vitis flores, lavendula florens, satyrium hortense flore albo, herba muscaria, lilium convallium, malus florens, flos cyaneus. Pro Iulio, cariophyllata omnium generum, rosa moschata, tilia florens, pyra, et poma, et pruna praecocia. Pro Augusto, pruna cinnium generum, pyra, mala Armeniaca, baccae oxyacanthae, nuces avellanae, melones moschatellini, et omnigeni coloris delphinum sive consolida regalis. Pro Septembri, uvae, poma, papaver variorum colorum, mala Persica, melocotonea, nectarinae, corna, pyra hyemalia, cydonea. Pro Octobri et principio Novembris sorba, mespila, pruna sylvestria, rosae serae, malvae arborescentes flore roseo, et similia. He vero quas enumeraverimus plantae climati Londinensi conveniunt. Sed hoc volo ut sit alicubi quasi ver perpetuum prout fert loci conditio. 3. Quoniam autem odor florum spirans in aere (ubi undulat more modulationis musicae)í gratior multo est quam si eos decerpas manu, ideo nihil magis confert ad delectationem illam quae ex odore florum percipitur quam nosse eos flores et plantas quae adhuc crescentes, nec avulsae, maxime emittunt auras suaves et aerem odore perfundunt. Rosae tam pallidae quam rubreae dum crescunt odoris sui sunt tenaces, nec aerem tingunt. Adeo ut iuxta sepem earum ambulans nihil odoris percipies, etiamsi hoc experiaris tempore roris matutini. Laurus itidem dum crescit odoris parum emittit, neque etiam rosmarinus aut amaracus. Id quod ante omnia suavissimo odore aerem crescens imbuit est viola, praecipue alba, flore multiplici, quae bis quotannis floret, medio Aprilis et sub finem Augusti. Ei proxime accedit rosa moschata. Tum folia fragariae marcescentis quae halitum emittunt plane cardiacum. Tum flores vitis qui apparent in racemis noviter protrusis ad instar pulveris, qualis est in caule plantiginis. Tum rubus odoratus. Tum parietaria lutea, quae gratissimum edit odorum sata iuxta fenestras conclavis aut cubiculi in imo solario siti. Tum cariophyllatae, tam minores quam maiores. Tum flores tiliae. Tum periclymeni flores eminus locati. Tum flores lavendulae. De floribus fabae non loquor, quoniam campestres sunt. At ea quae aeream iucundissimo odore perfundunt, sed non nisi calcata aut contusa, sunt tria, pimpinella, serpillum, et mentha aquatica. Itaque ambulacra integra his sunt conserenda ut odorem eorum calcando exprimas. 4. Horti contentum (loquor autem de hortis regiis, sicut feci de aedificiis) haud minus triginta iugerum esse debet, atque illud in tres partes dividi convenit: graminetum in introitu, fruticetum sive eremum in exitu, et hortum praecipuum in medio, praeter ambulacra utrinque ad latera. Mihi quidem placet quatuor iugera gramineto assignari fruticeto, bis quatuor ad ambulacra ad latera, et horto praecipuo duodecim. Oblectamentum ex gramineto duplex est: primum quidem oculis, quibus nihil iucundius est quam gramen subinde tonsum et virescens, alterum quiniam in medio orbita purganda est qua iri possit versus frontispicium sepis magnificae quae hortum praecipuum includat. At quoniam orbita ista longa erit, neque in magnis ardoribus anni aut diei umbra hortis emenda est ambulatione per graminetum exposito sole, ideo ambulacra obtecta, duodecim pedes alta, ex opere lignario utrinque ad latera gramineti extruenda sunt per quae hortuum introire possis in umbra continua. Quantum autem ad schemata et figuras ex varii coloris terra distinctas quae subiaceant fenestris aedificii, nugae plane sunt. Saepius videas in placentis talia. Figura quadrata horto optime convenit, quam undique sepi pulcherrima et arcuata claudi oportet. Arcus extollantur super columnas ex opere lignario pedes decem alti, lati sex. Spatia autem inter columnas eiusdem dimensionis sint cum latitudine arcus. Supra arcus fit sepes continuata pedes quatuor alta ex opere itidem lignario, et haec supra sit turricula in summitate arcus cuiusque extructa, cuius interior capacitas sufficiat avicularum caveae excipiendae. Et supra interstitia arcuum collocentur aliae aliquae figurae inauratae continentes lamellas vitri colorati quibus varie ludant radii solares. Hanc autem sepem intelligo supra aggerem, haud praecipitem quidem sed mediocriter declivem, sex pedes altum, totum floribus consitum, erigendam esse. Intelligo etiam ut haec quadra horti non totam soli latitudinem occupet, sed satis spatii, variis ambulacris conficiendis, utrinque ad latera relinquat, in quae obtecta illa gramineti ambulacra de quibus diximus deducant. Verum ad introitum et exitum horti huiusmodi ambulacra cum sepibus omnino omittenda sunt. In introitu quidem, ne conspectum amoenae illius sepis a gramineto impediat, in exitu autem, ne prospectum fruticeti per arcus intercipiat. 5. Dispositionem soli intra claustrum sepis variandam ad placitum relinquo, hoc interim monens, ut quaecunque ea tandem sit, nimis curiosa et operosa ne sit. Imagines excisas ex iunipero vel alia materia hortensi non probo, puerelia sunt ista. Humiles sepiculae rotundae instar fimbriarum, cum pyramidis parvulis, placent. Columnas etiam et pyramides altas ex opere lignario in aliquibus locis sparsas, sepibus vestitas, recipio. Ambulacra ampla et spatiosa esse volo. Ambulacra angustiora et obtectiora ad latera summovenda sunt, neutiquam vero in pomaerio horti praecipui collocanda. Consulerem etiam ut in medio horti set monticellus pulcher cum tribus ascensus ordinibus et tribus ambulacris eius latitudinis ut quatuor una ambulare possint. Et haec insuper ambulacrae perfecte circularia esse suadeo, absque figuris propugnaculorum. Altitudo autem monticelli triginta pedum esto, atque in vertice domicellus elegans extruatur cum caminis venuste ordinatis et absque multo vitro. 6. Fontes quod attinet, magno sunt illi ornamento et refrigero. Sed stagna et piscinae exulent. Hortum enim insalubrem reddunt et scatentem muscis, ranis, et similibus. Fontes duorum generum intelligio, unum qui aquam salientem verset et dispergat cum crateribus suis, alterum nitidum aquae purae receptaculum, quadratum pedum triginta vel quadraginta, illime, sine coeno aut piscibus. Quod primum, imagines inauratae sed marmoreae quae in usu sunt ornamento esse recte possunt. Sed in eo genere cardo rei est ita aquam regere ut perpetu fluat, nec consistat aut in cratere aut in cisterna, ita ut quiete non sit deoclor, versa aut in viridem aut rubrum aut huiusmodi, neque muscum colligat aut putredinem. Etiam manu purganda est quotidie ut maneat limpida. Itidem gradus aliqui ascensus ad fontem, et pavimentum circa eum elegans decori sunt. Illud alterum fontis genus, quod balneum sive lavacrum dici potest, multum ornatus et curiositatis recipere potest, quibus non immoramur. Veluti, ut fundum sit imaginibus decoratum, latera quodque, simul hinc inde vitro variorum colorum, et huiusmodi corporibus politis et radiantibus splendens, circumdatum etiam clausura humilium statuarum. Sed maximum est illud, cuius in priore genere fontium mentionem fecimus. Nimirum ut aqua sit in perpetuo motu. Aqua scilicet, quae balneo superior sit nutrita, per canales venustos inducta, et rursus per tubas subter terram aequalis dimensionis, ne aqua diutius consistat, educta. Verum quoad curiosas inventiones arcuandi aquas sine earum effusione, et eas effingendi in varias formas (plumarum, poculorum vitreorum canopaeorum, campanarum, et similium), etiam rupes artificiosas et huiusmodi. Sunt illa quidem spectatu iucunda, sed nihil ad salubritatem aut suavitatem. 7. Fruticetum autem, quod tertiam totius horti partem posuimus, velim ut ad similitudinem naturalis deserti prope accedat. Arbores in illo plantari nolo, nisi quod in aliquibus locis erigi praecipio arborum series quae in vertice ambulacra contineant, ramis arborum cooperta, cum fenestris. Subiaceat autem pars soli floribus odoris suavis abunde consita, qui auras in superius exhalent. Alias fruticetum apertum esse sine arboribus velim. Dumeta tamen spargi placet ex rubo odorato, peryclymeno, et vite sylvestri. Terram autem ubique consitam volo violis, fragis praecipue, et primula veris. Hae enim plantae iucundum spirant odorum et in umbra feliciter crescunt. Dumeta autem et ambulacra super abores sspargi volumus ad placitum, non ordine aloquo collocari. Probo etiam cumulos parvos, instar eorum quos talpae erigunt (quales in ericetis campestribus esse solent), alios serpillo, cariophyllatis minoribus alios, alios chamaedri quae florem praebet pulchrum, alios pervinca, alios violis, fragis alios, floribus paralysis alios, bellidibus alios, alios rosis rubris, alios liliis convallium, alios armeriis rubris, alios helleboro flore purpureo, et floribus similibus suavibus et bellis consitos. Pars etiam cumulorum habet in vertice frutices. Ease sint rosa, iuniperus, aquiolia, oxyocantha (sed haec rarior propter odoris gravitatem dum floret), ribesium baccis rubris, uva crispa, rosmarinus, laurus, rubus odoratus, et id genus aliae. Frutices autem ferro resecandae sunt ne deformiter excrescant. 8. Iam solum utrinque ad latera in ambulacra privata, pro quavis diei parte umbrosas, distribuendum est. Ex iis etiam quaedam a ventis asperioribus ita munienda sunt ut in iis spatiare possit quis tanquam in porticu. Quinetiam ob eandam caussam, videlicet ut venti arceantur, ad exitus claudenda sunt. Et haec clausa ambulacra praecipue sabulo substernenda sunt absque gramine, ne in udo ambulatio sit. In plerisque horum ambulacrorum arbores fructiferae omnigenae collocandae sunt, tam ad parietes exteros quam in ordinibus interius. Et hoc in genere observari debet ut terra elevata in qua arbores fructiferae plantantur sit lata, humilis, et molliter ascendens, et floribus suavibus consita sed raris, ne succo defraudent arbores. Ad exitus soli lateralis utrinque monticellos fieri probo ad talem altitudinem parietis exterioris ut in monticello stanti in agros pateat prospectus. 9. Rursus, quoad hortum praecipuum, non negarem in eo confici debere ambulacra quaedam, eaque minime angusta, arboribus fructiferis utrinque consita. Quin et arboreta aliqua, arborum fructiferarum prope consitarum, et umbracula artificiosa et bella cum sedibus ordine elegante locat, verum haec nullo modo nimis confertum. Reliquendus est enim hortus praecipuus apertior, et aere perstabilis et liber. Umbram enim quaeras velim in ambulacris lateralibus, ubi in ardoribus anni vel diei ambules. Hortus siquidem praecipuus comparatus est in temperatiores anni partes, vernas et autumnales. Aetate autem ad matutina et vespertina tempora, aut etiam ad dies nubilosos. 10. Aviara non probo, nisi tantae sint amplitudinis ut cespites graminei substerni queant. Fructibus etiam et arbusculis vivis conserantur, ut aves liberius volitent et se per diversa oblectare et componere possint, utque nulla in area aviarii conspciatur spurcities. 11. Quantum vero ad ambulacra in clivis et variis ascensibus amoenis conficienda, illa naturae dona sunt, nec ubique extrui possunt. Nos autem ea posuimus quae omni loco conveniunt. 12. Horti itaque regii figuram iam delineavimus, partim praeceptis, partim modulo generali, sed minime accurato. Et hac in re sumptibus minime pepercimus. Sed ad principes id nihil est, qui, ut nunc sit, plerunque hortulanos consulunt, atque haud minore sumptu varia parum cum iudicio componunt, addentes etiam quandoque statuas et alia ad magnificentiam et pompam, sed ad genuinam hortorum voluptatem et amoenitatem nihil conducentia.

  16. 116

    XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE

  17. 117

    1. Generaliter melius est per verba negotiari quam per literas, et per intercessionem personae tertiae quam per seipsum. Literae utiles sunt cum quis per literas itidem responsum elicere desiderat, vel ubi sua intersit exemplaria literarum quas scripsit producere et monstrare. Denique, ubi metuere quis merito possit ne sermo interrumpatur aut per portiones audiatur. Contra, viva voce tractare praestat cum facies hominis reverentiam incussura sit, ut fit plerunque in colloquio cum inferiore aut in rebus quas extremis tantum digitis tangere convenit, in quibus oculus loquentis in vultum et gestum alterius intentus monere possit quousque procedere liceat, et generaliter quando libertatem quis sibi retinere cupit vel dedicendi vel interpretandi ea quae dixerit. In tractando per alios cautius et melius fuerit eos eligere qui simplicioris sunt ingenii, quos probabile est illa quae in mandatis habent executuros et successum rei fideliter narraturos, quam eos qui ex aliorum negotiis aliquid in se honoris aut utilitatis transferre callidi sunt, atque ea quae referent verbis emollient ut impense placeant. Tales etiam adhibe qui negotio cui praeficiuntur faveant, id enim industriam acuit. Atque insuper tales qui cum re quam tractant congruitatem quandam habent, veluti audaces ad expostulandum, blandos ad persuadendum, astutos ad observandum et rimandum, protervos et paulo absurdiores ad res quae aliquid iniqui habent transigendas. Tales etiam adhibe qui in negotiis tuis antea tractandis felices fuerunt et obtinuerunt. Hoc enim confidentiam parit, et omnem lapidem movebunt quo veluti praescriptionem tueantur. Melius fuerit hominem cum quo negotiaris primo leviter degustare et quasi ex longinquo, quam ab initio summam rei proponere, nisi forte in animo sit brevi illum aliqua quaestiuncula irretire et opprimere. Praestat cum illis negotiari qui in ambitu sunt quam cum illis qui desideria sua sunt adepti. Si cum alio sub conditione negotieris, prima velut occupatio aut possessio votorum in praecipuis numeranda. Id autem cum ratione postulare nequis nisi aut natura rei talis sit quae praecedere debeat, aut alteri commode insinuare possis illum opera tua in aliis usurum, aut denique habearis ipse pro homine imprimis integro et verace. Omnis negotiatio eo spectat aut ut detegat aliquid aut efficiat. Detegunt se homines vel animum suum communicando vel cum ira commoti sunt nec se bene cohibere possint, vel cum ex improviso opprimuntur, vel cum necessitate quadam adiguntur non habentes quod praetextant. Si quem ad nutum fingere cupias ut inde efficias aliquid, aut inclinationes et mores eius bene cognoscendi ut eum manu ducas, aut fines eius perspiciendi ut suadeas, aut infirmitates eius et ea quibus obnoxius est exploranda ut terreas, aut denique amici eius qui plurimum apud eum valent conciliandi ut eo modo regere possis. In tractando cum callidis et dolosis, verbis eorum minime credendum, nisi fines et intentiones eorum habeas verborum interpretes. Quin et optimum fuerit pauca apud illos loqui, et quae minime expectant. In rebus quibuscunque difficilioribus non expectandum ut quis simul et serat et metat, sed praeparatione opus est ut per gradus maturescant.

  18. 118

    XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS

  19. 119

    1. Clientes sumptuosi minime admittendi, ne dum quis caudae pennas adauget alarum pennas praescindat. Eos autem sumptuosos intelligo non solum qui impensis gravant, sed etiam qui petitionibus molesti et importuni sunt. Clientes communes conditiones alias expectare non debent extra favorem, commendationem, si opus sit, et ab iniuria protectionem. Clientes autem et amici factiosi adhuc magis vitandi qui alicui se applicant non tam ex amore ipsius cui famulantur quam ex odio versus alium concepto, unde saepenumero sequitur animorum illa abalienatio quam videre est inter potentiores. Similiter, clientes illi gloriosi qui in hoc incumbunt ut loco buccinarum sint ad laudes eorum resonandas quibus famulantur haud parum nocent. Etenim negotia futilitate sua corrumpunt. Tum vero honorem domini sui (si quis vere rem reputet) exportant et mercem invidiae invehunt. Est et aliud genus clientum prorus periculosum, qui nil aliud quam speculatores sunt, et secreta familiae rimantur ac rursus aliorum auribus insusurrant. Attamen huiusmodi homines apud dominos suos saepenumero in summo pretio habentur, siquidem officiosi sunt et susurros fere commutant. Clientelae hominum ordinis cuiuspiam, si eiusdem cum patrono ordinis sint, veluti militum versus illum qui praefecturam in bellis gessit et huiusmodi, semper pro re decora habitum est et in bonam partem acceptum, etiam in monarchiis, modo absit pompia nimia et popularitis. Verum clientela omnium maxime honorifica ea est, ut quis patronum se profiteatur eorum qui virtute et meritis clarent, cuiuscunque ordinis sint vel conditionis. Attamen ubi nulla insignis cernitur in meritis dissimilitudo, praestat mediocribus patrocinari quam eminentioribus. Atque insuper, si verum omnino dicendum sit, in seculis aliquanto corruptioribus homines industrii et satagentes usui magis sunt quam vera virtute praediti. Certe in imperando optimum sit eiusdem gradus subditos pari comitate tractare. Paucos enim immensa gratia prosequi ipsos magis insolentes, reliquos malevolos efficiet. Qundoquidem ordinis paritas aequas gratiae conditiones tanquam ex debito poscit. Verum e contra in iis quae favoris meri sunt, prodest cum delectu afficere. Nam eos qui benignius tractantur impense grates reddet, caeteros imprimis officiosos. Neque de hoc merito conqueratur quispiam cum omnia ex gratia, non ex debito prodeant. Recte cavetur ne sub initiis immoderatius aliquem favore prosequaris. Nam quae tractu temporis sequentur vix istis initiis respondere possunt. Fingi (quod aiunt) et regi ab amico aliquo tutum non est. Etenim mollitiem quandam animi prodit, tum vero convitiis et scandalo occasionem praebet. Plurimi enim qui nos ipsos immediate non perstrinxissent amicum illum nostrum contumelii afficere non verebuntur, atque eo modo honorem nostrum vulnerabunt. Attamen plurium potestati subiici, et veluti in partes distrahi, adhuc peius. Hoc enim nos reddet postremae (ut nunc loquuntur) editionis et plenos inconstantiae. Deliberare cum amicis aliquot paucis honorabile est et utile. Spectatores enim saepenumero plus vident quam lusores. Atque (ut adagio dicitur) vallis optime collem monstrat. Amicitia vera in orbe rara admodum, et minime omnium ea quae inter aequales, quod genus apud veteres celebrari solebat. Si qua est, ea reperietur inter superiorem et inferiorem, fortunae quorum altera alteram comprehendere possint.

  20. 120

    LXVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS

  21. 121

    1. Suscipiuntur complura negotia et inventa mala, et petitiones privatae bonum corrumpunt publicum. Suscipiuntur etiam complura negotia in se bona, sed animo bono. Intelligo non solum corrupto sed etiam callido, absque ulla perficiendi negotii intentione. Non desunt qui petitiones in manus suas recipiunt et operam avide pollicentur, quibus tamen ut cum effectu procedant curae non est. Verum si animadvertant rem aliorum conatu successuram, ipsi quoque gratiam aucupabuntur, aut certe mercedes aliquam secundariam captabunt, aut denique supplicantis spes dum negotium vertitur in usum proprium convertent. Alii petitiones amplectuntur eo solum animo ut negotiis aliorum quae simul tractantur impedimenta iniiciant vel ut aliquid obiter deferant et informent, cuius alias praetextum idoneum parare non potuerint, de petitione ipsa, cum sibi hoc modo consulerint, nihil solliciti, vel generaliter ut per aliorum negotia negotiis suis pontem sternant. Imo et alii tam male fide agunt ut petitiones suscipiant consilio deliberato eas destituendi, quo competitori aut adversario gratificentur. 2. Certe si quis rem rite perpendat, comitatur omnem petitionem ius quoddam, vel aequitatis, si sit petitio iustitiae, vel meriti, si sit petitio gratiae. Si quem moveat inclinatio propria ut parti iniquiori faveat in caussa iudiciali utatur potius auctoritate sua ut rem componat quam ut obtineat. Si quem moveat inclinatio propria ut favore suo minus merentem impertiat in caussa gratiae, abstineat saltem ab omni calumnia et maledicentia in melius merentem. Petitiones quas ipse non satis intelligis amico alicui fido et sagaci demanda qui referat an eiumodi sint quas salvo honore promovere possis. Verum prudenti et anxio iudicio amicus ille deligendus, alias quidlibet tibi imponet. Supplicantes his temporibus adeo mora et procrastinationibus cruciantur ut veracitas et candor, vel in negotiorum primitus recusando vel in successum eius qualemqualem animo simplici referendo, vel in gratiam non ultra quam par est captando. Res facta sit non solum laudabilis, verumetiam gratiosa. In petitionibus gratiae prima petitionis oblatio nullius debet esse momenti. Eo usque supplicantis fides in re illa patefacienda valeri possit ut si notitia eius aliunde quam per eum haberi non potuissit, hoc fraudi non sit, sed potius remuneretur. Valorem eius quod petitur ignorare imperitia quaedam est, non secus ac aequitatem eiusdem oscitanter praetervehi malam arguit conscientiam. Petitiones sedulo occultare non modicum prodest ad obtinendum. Spes enim iactare competitorum licet alios deterrere possit, alios tamen acuet et excitabit. Verum temporum opportunitates ante omnia in petitionibus valent. Temporum inquam, non tantum respectu eorum in quorum potestate positum est petitiones vel reiicere vel concedere, verumetiam respectu eorum a quibus iuste metuendum ne se illis opponant. In delectu eius cui petitionis tuae curam demandes, respicias magis aptitudinem quam amplitudinem, atque eum potius adhibe qui paucioribus negotiis se immiscet quam qui omnia amplectitur. Denegatae petitionis iteratio concessioni ipsi quandoque aequipollet, modo quis se nec animo deiectum nec male affectum ostendat. Iniquum petas ut aequam feras regula non male, ubi quis gratia floreat. Alias enim consultius foret gradibus quibusdam ad id quod petis ascendere, et aliquid saltem impetrare. Qui enim in principio supplicantis erga se studium admittere non dubitasset, is in fine et studium supplicantis et beneficium prius collatum simul amittere non sustinebit. Nihil tam leve videtur quam viros praepotentes de literis suis interpellare, cum tamen, si literae illae in caussis minus honestis et iustis volitent, tantum de existimatione scribentis deperat. Non invenitur in rebuspublicis perniciosius hominum genus quam generales isti petitionum concinnatores. Etenim pestes plane sunt et lues negotiorum publicorum.

  22. 122

    XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM

  23. 123

    1. Studia et lectiones librorum aut meditationum voluptati, aut orationis ornamento, aut negotiorum subsidio inserviunt. Usus eorum, quatenus ad voluptatem, in secessu et otio imprimis percipitur. Quatenus ad orationis ornamenta, in sermone tam familiari quam solenni locum habet. Quatenus vero ad negotiorum subsidium, huc spectat, ut accuratiore iudicio res et suscipiantur et disponantur. Etenim homines rerum gerendarum gnari ad negotia exequenda idonei fortasse sunt, et in specialibus iudicio non malo utuntur. Verum consilia de summis rerum eorumque inventio et administratio recta felicius a literatis promanant. Temporis nimium in lectione et studiis terere speciosa quaedam socordia est, iisdem ad ornatum mollius abuti affectio mera est quae seipsam prodit. De rebus autem ex regulis artis iudicare scholam omnino sapit, nec bene succedit. Naturam literae perficiunt, ab experientia autem ipsae perficiuntur. Dotes enim naturales instar plantarum sunt sponte provenientium, quae culturam et falcem artis desiderant. Literae e contra generalia nimis praecipiunt nisi ab experientia determinentur. Callidi literas contemnunt, simplices admirantur, prudentes opera earum, quantum par est, utuntur. Neque enim literae verum sui usum satis edocent. Sed haec res prudentia quaedam est, extra eas et supra eas sita, observatione tantum comparata. Libros non legas animo contradicendi et disputationum praeliis concertandi, neque rursus omnia pro concessu accipiendi aut in verba auctoris iurandi, neque denique in sermonibus te venditandi, sed ut addiscas, ponderes, et iudicio tu aliquatenus utaris. Sunt libri quos leviter tantum degustare convenit. Sunt quos deglutire cursimque legere oportet. Sunt denique, sed pauci admodum, quos ruminare et digerere par est. Hoc est, libri quidam per partes tantum inspiciendi, alii perlegendi quidem, sed non multum temporis in iisdem evolvendis insumendum, alii autem pauci diligenter evolvendi et adhibita attentione singulari. Invenies etiam libros haud paucos quos per aliquos et vicaria opera legere sufficiat eorumque compendia tantum desumere. Verum hoc fieri nolim praeterquam in argumentis humilioribus et auctoribus minoris pretii. Alias enim libri (ut sic dicam) distillati, instar aquarum distillatarum quas vulgo mercantur, erunt penitus inspidi. Lectio copiosum reddit et bene instructum, disputationes et colloquia promptum et facilem, scriptio autem et notarum collectio perlecta in animo imprimit et altius figit. Itaque si quis in notando segnis sit aut fastidiosus, memoria illi opus et bona. Si colloquiis se non exerceat, requiritur ei ingenium promptum. Sin in legendo parcus sit, hoc solum relinquitur, ut artificio quopiam utatur quo videatur ea scire quae nescit. Historiarum lecto prudentes efficit; poetarum ingeniosos; artes mathematicae subtilitatem donat; naturalis philosophia iudicium profundum parit; moralis gravitatem quandam morum conciliat; dialectica et rhetorica pugnacem reddunt ed at contentiones alacrem, Abeunt (ut ait ille) studia in mores. Quin et vix occurit in intellectu impedimentum aliquod insitum aut naturale quod non studio quopiam idoneo emendari et edolari possit, quemadmodum morbi corporis exercitiis quibusdam propriis levari possint. Globulorum lusus calculo et renibus salubris, sagittatio pulmonibus et thoraci; lenis deambulatio ventriculo; equitatio capitis, et similia. Eodem modo si cui sit ingenium vagum et volucre, mathematicis incumbat. In demonstrationibus enim mathematicis, si mens vel minimum aberret, de novo incipiendum est. Si cuipiam ingenium sit minus aptum ad rerum differentias et distinctiones eruendas, ad scholasticos se conferat. Illi enim cymini sectores sunt. Si quis ad transcursus ingenii segnis sit, nec alia in aliorum probationem et illustrationem accersere et arripere dextre noverit, iureconsultorum casus evolvat. Adeo ut singuli intellectus morbi ex literis medicinas proprias comparare sibi possint.

  24. 124

    XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS

  25. 125

    1. Plurimi opinionem minime sanam foverunt, hanc nimirum, principi in status sui administratione, et viro magno in actionum suarum directionem, ad factiones quae invaluerunt praecipue respiciendum, atque hanc principalem prudentiae partem esse, cum contra facultas haec prudentiae quam maxime vigeat vel in disponendis rebus quae ad omnes sine discrimine pertinent, et in quibus homines diversarum factionum coeunt, vel in palpandis, conciliandis, et tractandis singulis. Neque tamen assero factionum debitam considerationem esse negligendam. Humilioris fortunae viri qui in ambitu sint alicui parti adhaerere debent. Verum potentioribus et iampridem honorem adeptis consultius est aequos se praestare in neutram partem propendendo. Quin et et in ambientibus ita caute adhaerere ut videatur quis alteri ex partibus addictus, et tamen parti adversae minime odiosus, viam quandam sternit ad honores per medium factionum. Factio inferior et debilior in coniunctione plerunque firmior et constantior. Et non raro observari poterit paucos qui obstinati et pertinaces sint factionem numerosiorem sed tamen moderatam in fine defatigare et depellere. Factionum altera postquam extincta fuerit, illa quae manet in factiones novas disrumpitur. Veluti factio Luculli et optimatum ad tempus aliquod se in satis magno vigore contra factionem Pompeii et Caesaris sustinuit, verum postquam auctoritas senatus et optimatum deprimebatur, factio ipsius Caesaris et Pompeii in partes propediem scissa est. Similiter factio Antonii et Octaviani Caesaris contra Brutum et Cassium ad tempus aliquod duravit, sed deletis copiis Bruti et Cassii, Antonius et Octavianus cum partibus suis paulo post dissilierunt. Exempla haec (dices) ad factiones bellicosis spectant, sed etiam in factionibus privatis tenet. Itaque in factionibus qui secundas antea tenebant, factione seipsa saepius primas tenent. Contra tamen, haud raro potestate omni excidunt. Complures enim in oppositione tantum valent, qua cessante actutum deveniunt inutiles. Observatu dignum, quod saepe evenit, plurimos nimirum postquam voti compiti sint et in dignitate quam ambierunt collocati, continuo se applicare contrariae factioni, existimantes forsitan se de alterius factionis affectu et studiis iamdudum certos esse, itaque ad amicos novos conciliandos se comparare. Proditor in factionibus plerunque rem obtinet. Postquam enim res diutius tanquam an aequilibro rem suspensae haesissent, tum demum unius alicuius in partes transitio victoriam refert, in eumque gratiae omnes cumulatae. Indifferens illa inter partes processio neutri inclinando non semper ab animo moderato procedit, se a consilio callido, quandoquidem proximus sibi quisquis sit, atque ex utraque factione utilitatem demetere speret. Certe in Italia in suspicionem incurrit Papa, de quo vox illa in vulgus volitat, padre commune. Tum etiam in signum trahitur Papam illum omnia ad familiae suae amplitudinem referre in animo habere. Regibus imprimis cavendum est ne factioni alicui subditorum suorum se ex professo adiungant. Ligae enim confoederationis intra statum quempiam monarchiis semper exitiales. Si quidem obligationem introducunt obligatione ipsa imperii validiorem, atque regem constituunt tanquam unum ex nobis, id quod cernere erat in Liga Franciae, cum factiones manu forti et palam concertant, signum est imperii in regibus labascentis, multumque praeiudicat ipsorum et auctoritati et negotiis. Motus factionum sub regibus similes esse debent motibus (ut astronomi loquuntur) orbium inferiorum, qui suos habent motus proprios, sed interim conversione primi mobilis cum obsequio circumferuntur.

  26. 126

    L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO

  27. 127

    1. Qui realis solummodo est, ei multa virtute opus duco, sicut gemma quae sine ornamento omni inseritur e purissimis et nitidissimis esse debet. Verum si quis diligenter animadvertat sit in laude quod sit in lucro, obtinet enim proverbium illud, lucra levia crumenam efficere gravem. Siquidem lucra levia frequenter redeunt, cum maiora rarius se offerant. Similiter verissimum est virtutes exiguas magnas conciliare laudes, quia perpetuus earum usus est. Tum in observationem hominum incurrunt, cum e contra virtutis alicuius magnae exercendae raro admodum obtingit. Itaque ad famam et existimationis alicuius multum iuvat et (quemadmodum Isabella regina Castidiana dicere solebat) instar epistolarum commendatitiarum, quae nunquam non praesto sint, haberi possit, siquis formas utetur discretis et decoris. Ad has addiscendas nihil ferme aliud requiritur quam ut eas quis non contemnat. Ita enim in aliorum moribus easdem observat. De reliquo autem nemo sibi diffidat. Si enim maiorem illis operam navabit de pretio decident. Quod in illo potissimum situm est ut tanquam nativae videantur et minime affectatae. Nonnullorum vultus et gestus et externalia instar versus sunt in quibus syllabae singulae mensurantur. Qui poterit magna comprehendere qui se tam pusillis rebus submittit? Ceremoniis decentibus erga alios omnino abstinere perinde est ac si doceas easdem illos erga te negligere, quo pacto teipsum facies viliorem. Praecpue nequaquam omittendae erga illos quibuscum familiaritate minime coniunctus es, neque erga homines ingenio fastidiso. Verum excessus in illis et locutio plane hyperbolica (quali nonnulli utuntur) non solum res molesta, sed etiam fidem et pondus eorum quae dicuntur omnino minuit. Est proculdubio modus artificiosae cuiusdam insinuationis in verbis ipsis inter formulas communes, qui homines revera inescat et mirifice afficit, qui eximie alicui prodest si quis eius viam calleat. Inter aequales de familiaritate sollicitum esse nihil opus est, quare reprime te paululum et dignitatem tuam tuere. At inter inferiores non deerit reverentia. Itaque inter illos benigne te gerere, et cum familiaritate quadam non incongruum est. Qui in sermone aliquo aut re nimius est, adeo ut satietatem inducat, valorum suiipsius minuit. Aliis se applicare bonum est, modo cum significatione quadam fiat hoc non ex facilitate prodire, sed ex comitate et urbanitate. Praeceptum non contemnendum est, cum in alterius sententiam iveris aliquid semper de proprio addere. Exempli gratia, opinioni eius suffragaris? Cum distinctione et non alias fiat. Propositioni eius annuere libet? Fiat sub modo aliquo vel conditione. Consilium eius sequi et amplecti visum est? Novi alicuius argumenti pondus addas, propter quod in partes eius transire videas. Cavendum imprimis ne magister in caeremoniis et formulis habearis. Id enim si fiet, utcunque virtute vera emineas, audies tamen ab invidis, in nominis tui detrimentum, urbanus tantum et affectator. Etiam negotiis damnosum est, si quis formulas nimium affectet, vel in opportunitatibus et temporibus deligendis impense curiosus sit. Salomon inquit qui observat ventum non seminat, et qui considerat nubes nunquam metet. Prudens opportunitates plures faciet quam inveniet. Mores hominum externi vestibus eorum similes esse debent. Non sint nimis concinni, nec corpus coarctantes, sed qui libertatem praebeant ad exercitia et motum quemlibet.

  28. 128

    LI. [ = English LIII] DE LAUDE

  29. 129

    1. Laus virtutis reflexio est, atque, ut fit in speculis, trahit aliquid e natura corporis quod reflexionem praebet. Si a vulgo proficiscentur, ut plurimum, reflexio illa prava est et falsa, et vanos potius ac tumidos quam vera virtute praeditos comitatur. Sub captum siquidem vulgi, virtutes complures quae excellunt non cadunt. Virtutes minores ab iis extorquent, mediae admirationem quandem vel stuporem illis incutiunt, sublimes autem in sensum aut perceptionem eorum prorsus non veniunt. Sed apparitiones virtutem et species virtutibus similes illos afficunt quam maxime. Sane fama fluvio similis est, quae levia et inflata attollit, gravia et solida mergit. Quod si viri etiam iudicii profundiores et dignitatis cum vulgo concurrunt, tum id quod Scriptura dicit contingit, nomen bonum instar unguenti fragrantis. Omnia undique replet, neque facile evanescit. Etenim odores unguentorum durabiles magis sunt quam florum. Laudum tot conditones fallaces sunt ut laus merito in suspicionem venire possit. Laudes quaedam ab adulatione sola prodeunt. Quod si adulator sit vulgaris attributis quibusdam utetur communibus et quae omnibus competere possint, non quaesitis aut appositis. Adulator callidior si sit, vestigia premet adulatoris princpalis, intelligo tuiipsius, et in quibus tibi places aut teipsum excellere putas, iis adulator inhaerebit maxime. Sin adulator sit impudens et perfrictae frontis, tum demum in quibus conscius tibi sis defectus tui, et ad quae maxime erubescis, ea adulator tibi vel praecipue imputabit et affigit per vim, spreta conscientia. Laudes nonnullae a voluntate bona cum reverentia coniuncta proficiscuntur. Quae sane laudum formula principibus et viris quibuscunque dignioribus debetur laudando praecipere. Cum scilicet apud illos praedicando quales sint, humiliter moneas quales esse debeant. Sunt qui laudibus quandoque onerantur animo malitioso ad conflandam invidiam et odia concitanda, pessimum genus inimicorum laudantium, ut ait ille. Adeo ut apud Graecos in proverbium exierit, ei qui in malum suum laudaretur pustulam mari continuo adnaturam, sicut apud nos vulgo dicitur cum quis mentiatur, metuendum ne eius linguae scabies propediem oboriatur. Illud asserere licet, laudes moderatas, tempestive irrogatas, et minime vulgares honori vel maxime esse. Dictum est Salomonos, qui benedicit proximo suo voce grande de nocte consurgens maledicenti similis erit. Etenim vel hominem vel rem aliquam ad coelum usque evehere contradictionem irritat, et derisui exponit. Veruntamen ut seipsum laudare, servato decore, vix conceditur nisi in casibus admodum raris, ita vocationem suam et munus quod gerit, aud studia quibus se addixit, laudare quis cum venia possit, imo cum specie quadam magnanimitatis. Cardinales Romani (qui theologi sunt, et fratres, et scholastici) verbum usurpant extremi contemptus et convitii erga negotia civilia. Vocant enim negotia civilia (velut belli, legationum, iudiciorum, et huiusmodi) Hispanico vocabula sbirrarias, quod sonat munera lictorum et scribarum, ac ai artes illae memorate magis eiusmodi homines quam in fastigio cardinalatus positos decerent. Et tamen (se res rite penderetur) speculativi cum civilibus non male miscentur. Sanctus Paulus cum de seipso gloriatur illud nonnunquam interponit, ut stultus loquor. At cum de vocatione sua verba facit nihil veretur dicere magnificabo apostolatum meum.

  30. 130

    LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA

  31. 131

    1. Eleganter quidem Aesopus, musca sedens super radium rotae currus ita secum: "quantum pulverum moveo!" Similiter existunt quidam futiles et vani qui, cum aliquid vel sponte procedit vel manu potentiore cietur, si modo ipsi vel minimam rei partem attigerint, continuo putant se machinam totam vertere. Gloriosi semper factiosi. Etenim nulla ostentatio sine comparatione sui est. Quin et violenti ut sint necesse est, ut quae verbis iactitarunt revera praestent. Neque taciturni omnino esse possunt, ideoque opere ut plurimum destituuntur, sicit Gallis in proverbium abiit, beaucoup de bruit, peu de fruit, strepitus multum, fructus parvum. Attamen sine controversia huiusmodi ingeniis in civilibus aliquando uti protest. Si fama excitanda sit vel opinio late spargenda, sive virtutis sive potentiae, istiusmodi homines buccinatores egregii sunt. Rursus, sicut prudenter notat Livius circa tractatus Antiochi et Aetiolorum, mendacia reciproca et ex utraque parte quandoque magno usui esse possunt. Veluti cum quis inter principes duos negotietur ut eos ad bellum indicendum principi tertio concitet, atque hoc ut efficiat unius copias apud alterum supra modum et veritatem vicissim attolat. Quin et hoc fit quandoque ut qui inter privatos tractet apud utrunque existimationem suam augeat artificiose insinuando se apud alterutrum plus posse quam revera potest. Atque in his et huiusmodi haud raro accidit ut aliquid ex nihilo producatur. Mendacia enim opinionem ingenerare sufficiunt. Opinio autem rem et substantiam progignit. In ducibus et viris militaribus gloriosum esse non inutile est. Sicut enim ferrum acuit ferrum, ita per gloriam hanc animi invicem accuntur et excitantur. Insuper in actionibus magnis quae sumptibus et periculo privatorum suscipiuntur, ingenia iactabunda vivacius negotia impellunt. Qui enim ingenio sobrio sunt et solido plus habent saburrae quam veli. Rursus, in existimatione doctrinae et literarum cuiuspiam, non volitabit fama illius per ora virum neque bene alata erit, sine plumis aliquibus ostentationis. Qui de contemnenda gloria libros scribunt, nomen suum inscribunt, inquit ille. Socrates, Aristotles, Galenus (magna nomina) ingenio iactabundo erant. Certe gloria vana ad propagandam perpetuam memoriam magnopere iuvat. Neque virtus ipsa tantum humanae naturae debet propter nominis sui celebrationem, quam sibiipsi. Fama siquidem Ciceronis, Senecae, Plinii Secundi ad hunc usque diem vix durasset, aut saltem non tam vegeta, nisi coniuncta fuisset cum aliqua vanitate et iactantia in seipsis. Iactantia enim instar vernicis videtur esse, quae ligna non solum splendere fact, verum etiam durare. Atqui dum haec de vani gloria dissero, minime eam qualitatem intelligo quam attribut Tacitus Muciano, omnium quae dixerat feceratque arte quaddam ostentor. Haec enim ex vanitate neutiquam procedit, sed ex arte et prudentia cum magnanimitate quadam coniuncta. Et in aliquibus hominibus qui natura veluti comparati eam sunt. Res est non solum decora, sed et gratiosa. Excusationes enim decorae, concessiones tempestivae, quin et modestia ipsa bene temperata nihil aliud sunt quam ostentationis artes. Neque inter artes hasce reperitur aliqua felicior quam illa de qua loquitur Plinius Secundus. Hoc est, liberaliter et copiose id in aliis laudare in quo ipse emineas. Nam ad hunc modum ille, ingeniose satis, In alio laudando tibiipsi ministras. Is enim quem laudas aut superior tibi est aut inferior. Si inferior et tamen laudandus, tu multo magis. Si superior, neque laudandus, tu multo minus. Gloriosi prudentibus derisui sunt, stultis admirationi, parasitis praedae et escae, sibiipsis et gloriae vanae mancipia.

  32. 132

    LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE

  33. 133

    1. Honoris et existimationis vera et iure optimo acquisitio ea est, ut quis virtutes et facultates suas dextre et absque detrimento revelet. Nonnulli enim in actionibus suis proci famae sunt, et veluti venatores. Quod genus hominum sermonibus plerunque celebratur, sed interiorem animi reverentiam vix assequitur. Alii contra virtutem suam inter monstrandum obscurant. Ex quo fit ut opinione minores sint quam merita ipsorum postulant. Si quis rem suscipiat simulque perficiat quae prius intenta fuerat, at tentata quidem sed deserta, aut ad exitum forsan perducta sed minus commode et feliciter, is honorem adipiscetur maiorem quam si quid perfecisset gravioris sane difficultatis et momenti, sed in quo alterius tantum vestigia et non ultra premeret. Si quis actiones suas ita inter se commitat et contemperet ut in aliquibus earum singulis factionibus vel populi combinationibus satisfaciat, harmonia erit tanto perfectior. Honoris sui minime fragilis dispensator est, qui rem quamvis suscipit in qua dedecoris plus fuerit votis excidere quam obtinuisse honoris. Honor, qui comparativus est et alium praegravat, reflexionem habet maxime vividam, instar adamantis aut carbunculi cum angulis multiplicibus sectis. Itaque enixe hoc agas ut competitores tuos, si modo possis, etiam in iis in quibus ipsi summe gloriantur superes. Servi et amici familiares, prudentes modo sit et cauti, existimationi cuiuspiam non modicum prosunt. Ita Q. Cicero omnis fama a domesticis emanat. Invidia, quae honoris veluti tinea et teredo est, optime extinguitur si quis id sibi praestituere videatur ut meritum potius quam famam, et successus suos prosperos magis providentiae divinae et felicitati cuidam tribuat quam artibus aut virtutibus propriis. 2. Gradus honoris imperialis sic vere et optime ordinantur. Primo loco statuendi conditores imperiorum, quales fuerunt Romulus, Cyrus, Iulius Caesar, Ottomannus, Ismael. Secundo loco legum latores, qui etiam vocabantur conditores secundi aut perpetui principes, quoniam legibus suis etiam post mortem imperia administrant, quales fuerunt Lycugus, Solon, Iustinianus, Eadgarus, Alphonsus Castilianus cognomine Sapiens, qui Septem Partitiones edidit. Tertio loco liberatores vel servatores patriarum suarum, qui bellis intestinis diutinis finem imposuerunt aut patrias a servitute aliengenarum vel tyrannorum liberarunt, veluti Augusti Caesar, Vespasianus, Aurelianus, Theodoricus, Henricus Septimus rex Angliae, Henricus Quartus rex Galliae. Quarto loco propagatores sive propugnatores imperii, qui bellis honorificis fines imperii protulerunt, vel defensione strenua et nobili invasoribus restiterunt. Ultimo loco patres patriae, qui iuste imperant et temporibus felicibus quamdiu vivunt cives suos beant. In his ultimis duobus exempla non adduco, quandoquidem tanto numero sint. Honorum qui subditis competere possunt gradus hi sunt. Primo statuendi participes curarum. Ii nimirum quorum humeris praecipuum pondus rerum suarum principes imponunt vulgo appellamus manus regum dexteras. Secundo, duces belli, regum suorum intelligo locumtenentes, qui operam eis egregiam in bellis praestant. Tertio, gratiosi. Eos volo, qui non ultra hoc potes sunt, quam ut principibus solatio sint et populo innoxii. Quarto, negotiis pares, qui magnos sub principibus gerunt magistratus in quibus iuste et prudenter versantur. Est et genus quoddam honoris quod raro contingit, et tamen inter maximos reponi merentur. Hic est eorum qui se morti et periculis devovent et sacrificant propter bonum patriae, quod fecerunt Marcus Regulus et duo Decii.

  34. 134

    LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS

  35. 135

    1. Meminisse debent iudices esse muneris suis ius dicere, non autem ius dare, leges inquam interpretari, non condere. Aliter deveniet eorum auctoritas simile quiddam auctoritati illi quam vendicant ecclesia Romana, quae praetextu interpretationis Scripturarum etiam addit aliquid quandoque et immutat, et pronunciat quod non invenit, atque specie antiquitatis introducit novitatem. Iudicem opportet esse potius eruditum quam ingeniosum, venerabilem quam gratiosum, magis deliberativum quam confidentem. Ante omnia, integritas iudicum quasi portio est virtusque propria. Maledictus sit (inquit lex) qui terminum terrae movet antiquum. Sane qui lapidem fines distinguentem transponit culpa non caret. Verum iudex iniustus ille est qui praecipue terminos immutat cum de terris et rerum proprietate iniquam fert sententiam. Una certe iniqua sententia plus nocet quam exempla plurima. Haec enim rivulos tantum inficiunt, illa autem fontes. Ita ait Salomon, fons turbatus et vena corrupta est iustus cadens in causa sua coram adversario. Officioum iudicis relationem habere possit, partim ad litigantes, partim ad advocatos, partim ad scribas et ministros iusticiae subtus, partim ad principem vel statum supra. 2. Primo quantum ad caussas et litigantes, sunt (inquit Scriptura) sui iudicium vertunt in absynthium. Sunt etiam certe qui illud vertunt in acetum. Iniusticia enim illud reddit amarum, mora acidum. Iudex strenuus hoc praecipue agit, ut vim et dolum compescat, quorum vis magis perniciosa est quanto apertior, dolus quanto tectior atque occultior. Adde etiam lites contentiosas quae evomi debent ut crapula curiarum. Iudicem decet viam parare ad iustam sententiam, qualem Deus parat valles exaltando, colles deprimendo. Eodem modo, quando ex alterutra parte videt iudex manum elatum, veluti in prosecutione importuna, captionibus malitiosis, combinationibus, patrocinio potentum, advocatorum disparitate, et similibus, tum elucescit virtus iudicis in aequandis iis quae sunt inaqualia, iut iudicium suum veluti in area plana fundare possit. Qui fortiter emungit elicit sanguinem, cumque torcular vini premitur fortius vinum prodit acerbum, acinum sapiens. Itaque caveant sibi iudices ab interpretationibus legum duris et illationibus alte petitis. Neque enim peior est tortura quam tortura legum. Praecipue in legibus poenabilus curae iis esse debet ne quae in terrorem latae sunt vertantur in rigorem, neve in populum superinducant imbrem illum de quo Scriptura pluet super eos laqueos. Etenim leges poenales, si severe executioni demandentur, sunt similes imbri laqueorum cadenti super populum. Itaque huiusmodi leges, si vel dormiverint diu vel temporibus praesentibus minus quadrent, a iudicibus prudentibus in executione earum reprimantur.

  36. 136

    Iudicis officum est ut res, ita tempora rerum etc .

  37. 137

    In caussis capitalibus decet iudices (quantum lex permittit) in iudicio meminisse misericordiae, et cum severitate exemplum, cum pietate personam intueri. 3. Quantum ad advocatos qui caussas agunt, patientia et gravitas in caussis audiendis iustitiae est pars essentialis, et iudex nimium interloquens minime est cymbalum bene sonans. Non laudi est iudici, si primus aliquid in caussa inveniat et arripiat quod ab advocatis suo tempore melius audiere potuisset, aut acumen ostentet in probationibus vel advocatorum perorationibus nimis cito interrumpendis, aut anticipet informationes quaestionibus, licet ad rem pertinentibus. Iudicis partes in audiendo sunt quatuor: probationum seriem ordinare; advocatorum et testium prolixitatem, repetitionem, aut sermones extra rem moderari; eorum quae allegata sunt medullam et quae maioris momenti sunt recapitulare, seligere, et inter se componere; et demum sententiam ferre. Quicquid ultra haec nimium est, et oritur aut a gloriola et loquendi aviditate, aut ab audiendi impatientia, aut a memoriae debilitate, aut a defectu attenionis sedatae et aequabilis. Saepenumero mirum est visu quantum advocatorum audacia apud iudices valeat, ubi contra iudices ad imitationem Dei (in cuius tribunali sedent) superbos comprimere et humiles erigere deberent. Sed etiamnum magis mirum est iudices advocatis quibusdam prae caeteris immoderate et aperte favere. Quod necesse est ut merces advocatorum augeat et multipicet, atque simul suspicionem corruptionis et obliqui ad iudices aditus inducat. Debetur advocato a iudice laus aliqua et commendatio, cum caussae bene aguntur et tractantur, praesertim si causa sua cadat. Hoc enim apud clientem existimationem advocati sui tuetur et simul opinionem eius de caussa sua prosternit. Debetur etiam reipublicae reprehensio advocatorum moderata, ubi callida nimis praestant consilia, aut supina apparet negligentia, aut levis informatio, aut indecora importunitas, aut impudens defensio. Advocatus autem illud tribuat iudici, ne illi obstrepat aut se rursus in caussam agendam callide insinuet postquam iudex de re pronunciaverit. E contrario autem iudex se caussae mediae et nullatenus peroratae non ingerat, nec clienti occasionem praebeat ut advocatos suos vel probationes ad plenum non auditas conqueratur. 4. Quantum ad scribas et ministros, sedes iustitiae veluti locus sacratus est, ubi non tantum sedes ipsa, sed et subsellia et praecinctus sedis scandalo et corruptelis vacare debent. Etenim (ut ait Scriptura) non colliguntur uvae ex spinis, neque iustitia suaves suos fructus edere potest inter vepres et dumeta scribarum et ministorum rapacium et lucris inhiantium. Curiarum asseclae pravi sunt quatuor: primo seminatores litium qui curias tumescere faciunt, populum tabescere. Secundo, qui curias contentionibus circa iurisdictionem implicant, neque vere sunt (ut habentur) amici curiae, sed parasiti curiae, curias inflando ultra terminos propter micas e compendia propria. Tertio, ii qui possunt censeri tanquam curiarum manus sinistrae, homines qui curiarum processus legitimos diverticulis et versutiis distorquent, iustitiamque in lineas obliquas et labyrinthos trahunt. Quarto, expilatores et exactores foedorum, qui tritam similitudinem confirmant curiarum ad rubum quo, dum ovis tempestatem fugiens se recipit, velleris partem amittit. Contra, scriba antiquus in anteactis curiarum peritus, in actis ipsis concipiendis cautus, et in negotiis curiae solers digitus est is curiae egregius, et saepe iudici ipsi viam monstrat. 5. Quantum vero ad principem aut statum, iudices ante omnia in memoria fixum tenere debent versiculum ultimum duodecim tabularum Romanorum, salus popula suprema lex, et pro certo ponere leges, nisi sint in ordine and eum finem, res esse captiosas et oracula male inspirata. Itaque bene succedit cum rex aut status saepius cum iudicibus deliberat, et rursus cum iudices principem et senatum saepius consulant. Ille cum inter deliberationes policitas interveniat quaestio iuris, hi cum in subiecto legali interveniant considerationes status. Contingit enim haud raro ut res in iudicium adducta versetur circa meum et tuum, et nihilominus consequentia eius ad rationes status penetret. Intelligo autem ad rationes status pertinere non solum si quid ad iura regula impetenda spectet, verumetiam si quid innovationem aliquam minus tutam, aut exemplum periculosum, introducat, aut si manifesto portionem aliquam populi maiorem gravet. Neque quisquam infirmi iudicii existimet iustas leges adversus politica vera aliquid antipathiae habere. Sunt enim haec duo veluti spiritus et nervi quorum alter in alteris moventur. Recordentur enim iudices Salomonis thronum leonibus utrinque suffultum fuisse. Sint sane leones, sed leones sub throno caventes ne aliquid ex iuribus regalibus impetant aut convellant. Postremo, ne sint iudices tam ignari iuris et praerogativae suae ut cogitent non sibi relinqui, tanquam muneris sui partem principalem, sanum et prudentem legum usum et applicationem. Etenim in animum revocare poterint dictum illud apostoli de lege humanis legibus maiore, nos scimus quia lex bona est, modo quis ea utatur legitime.

  38. 138

    LV. [ = English LVII] DE IRA

  39. 139

    1. Iram penitus extinguere velle ostentatio quaedam Stoicorum est. Meliora nos nacti sumus oracula, irascimini et nolite peccare, sol non occidat super iracundiam vestram. Limites irae apponendi sunt, et quousque et quamdiu. Dicemus primo quibus modis inclinatio naturalis aut etiam habitus irae temperari possit et leniri. Secundo, qualiter particulares motus irae reprimi possent, aut saltem citra nocumentum cohiberi. Tertio, quibus modis ira excitari possit aut sedari in aliis. 2. Quantum ad primum, non alia se ostendit via quam ut serio in animo revolvas mala et calamitates irae, et quam vehementer vitam humanam perturbat et infestat. Hoc autem tempestivum fuerit maxime, si pone nos respiciamus quamprimum impetum irae resedent. Eleganter Seneca, iram ruinae similem esse, quae in aliud cadendo seipsam comminuit et frangit. Hortatur Scriptura ut animas nostras patientia possideamus. Certe quicunque patientia excidit de anima sua possessione deiicitur. Hominis non est apes imitare,

  40. 140

    animasque in vulnere ponunt.

  41. 141

    2. Ira sane, si quis recte attendat, res humilis est, in infra dignitatem hominis. Hoc liquebit si illos intuamur in quibus ira regnat, qui plerunque ex infirmioribus sunt: pueri, mulieres, senes, aegroti. Itaque cum irasci contigerit, caveant homines (si modo dignitatis suae velint esse memores) ne iram suam cum metu eorum quibus irascuntur, sed cum contemptu coniungant, ita ut superiores potius videantur quam inferiores. Quod non difficile factu foret, si quis iram suam paululum regat et inflectat. 3. Quantum ad secundum, caussae et motiva irae praecipue tres sunt. Primo, si quis pronus sit ad sensum iniuriae. Nemo enim irascitur nisi qui se laesum sentiat. Itaque teneri qui sunt et delicati, ut subinde irascantur, necesse est. Tot se offerent quae illis molestiam exhibebunt, quot a naturis robustioribus vix sentientur. Secundo, si quis curiosus et perspicax sit in interpretatione iniuriae illatae, quatenus ad circumstantias eius, ac si contemptum spiraret. Opinio enim contemptus iram excitat et acuit plusquam laesio ipsa. Itaque, si homines ad ista ingeniosi sint, iram miris modis incendent. Ultimo, opinio contumeliae sive quod existimatio hominis per consequentiam laedatur et perstringatur, iram intendit et multiplicat. Cui rei accedit remedium praesentaneum ut quis utatur (quod Consalvus dicere solebat) tela honoris crassiore. Sed in omnibus irae fraenationibus optimum est tempus lucrari et sibiipsi persuadere horam vindictae nondum adesse, sed instare, quasi ad manum, opportunitatem aliquam maiorem, atque hoc pacto motum animi interim compescere, et se in tempus aliud servare. Ira autem, ut citra noxam erumpat, utcunque hominem obsederit, duo sunt quae maxima cavenda. Prius est acerbitas verborum, praecipue aculeatorum et ei quem ferimus propriorum. Communia enim maledicta mordent minus. Atque rursus, secretorum revelatio. Hoc enim societati quemvis ineptum reddit. Posterius est, ne quis dum ira fervet negotium quod in manibus est abrumpat, sed, utcunque irae fraenum laxet, nihil tamen agat quod revocari non possit. 4. Quantum ad excidandam aut sedandam iram in aliis, fit hoc maxime per temporum electionem prudentem. Cum subtristes homines sunt aut aliquantulum morosi, tempus est iram incendendi. Deinde, ut antea diximus, decerpendo et inculcando quicquid contemptum arguere aut aggravare possit. Rursus, ira sedatur per contraria hisce. Primo, deligendo tempora serena et ad hilaritatem prona in quibus negotium aliquod ingratum et ad iracundiam provocans aperias. Prima enim impressio plurimum valet. Deinde ut, quantum fieri potest, iniuriam a contemptu segreges, eam imperitiae, timori, animi concussioni repentinae, aut simili cuipiam imputando.

  42. 142

    LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM

  43. 143

    1. Salomon inquit nihil novum super terram. Itaque, quemadmodum Plato opinatus est, omnem scientiam nihil aliud esse quin reminiscentiam. Sic Salomon pronunciat, omnem novitatem nihil aliud esse quam oblivionem. Ex quo cernere possis fluvium Lethes non minus super terram quam sub terram decurrere. Astrologus quidam abstrusus et parum notus asserit nisi in caussa fuissent res duae constantes (una quod stellae fixae aequalem inter se distantiam perpetuo servent, altera quod motus non diurnius non variet ), ne momentum quidem temporis individuum aliquod durare potuisset. Illud certum est, materiam in perpetuo fluxu esse, neque unquam consistere. Atqui magna illa lintea sepulchralia quae omnia oblivione involvunt duo sunt, diluvia et terrae motus. Quatenus ad conflagrationes et siccitates magnas, illae populum penitus non absorbent aut destruunt. Fabula Phaetontis brevitatem conflagrationis ad unius tantum diei spatium repraesentavit. Atque triennalis illa a pluvia cessatio tempore Eliae particularis tantum fuit, et multos superstites reliquit. Incensiones illas loqueris quae per fulmina et fulgura apud India Orientales fiunt. Angustae quidem sunt, nec magna spatia occupant. Pestilentias etiam praetereo, quia nec illae totaliter absorbent. Verum in memoratis illis duabus calamitatibus (diluviorum et terrae motuum) insuper notandum est reliquias populorum quas emergere contingent plerunque homines rudes et montanos esse, quique temporum praeteritorum memoriam posteris tradere non possint. Adeo ut oblivio non minus omnia involvat quam si nulli prorsus superstites remanerent. Si quis attente introspiciat Indorum Occidentalium conditionem, probabile reperiet eos populum iuniorem esse et recentiorem quam populos orbis veteris. At longe verisimilius est desolationem illam quae illos olim invaserat minime per terrae motus factam (contra quam narrabat sacerdos Aegyptius in colloquio cum Solone de insula Atlantide, eam scilicet a terrae motu absorptam esse), sed potius per diluvium particulare. Terrae motus enim in illis regionibus raro eveniunt. Verum e contraria parte tam immanis plane et vasta habent flumina ut fluvii Asiae, Africae, et Europae prae illis instar rivulorum sint. Quin et Andes ipsorum, sive montes, nostris longe sunt altiores. Unde credibile est reliquias stirpis hominum apud eos post tale diluvium particulare conservatas fuisse. Quantum vero ad observationem Macciavelli, nimirum zelotypiam et aemulationem sectarum ad extinguendam rerum memoriam multa molitam, qui Gregorio Magno notam inurit ac si pro viribus suis antiquitates omnes ethnicorum supprimere annixus fuerit, non video certe huiusmodi zelos aut notabile quidpiam efficere aut diu durare, id quod liquet in successione Sabiniani, qui antiquitates easdem statim resuscitavit. Tum vero prohibita, licet tenebris cooperta, obrepunt tamen et suas nanciscuntur periodos. 2. Vicissitudines sive mutationes in globo superiori fusius in hoc sermone tractandae non sunt. Forsitan annus magnus Platonis, nisi mundus ante dissolutioni esset destinatus, aliquem sortiri possit effectum, non in renovandis corporibus individuorum (id enim fumus et vanitas eorum est, qui opinantur corpora coelestia accuratiores in hec inferiora habere influentias quam revera habent), sed tantum in summis et massis rerum. Verum homines, ut nunc est, indiligentes aut curiosi circa eos sunt, eosque potius mirabundi spectant atque itineraria eorundem conficiunt quam effectus eorum prudenter et sobrie notant, praecipue effectus eorum comparativos, id est, cometa talis magnitudinis, talis coloris et lucis, conversionis radiorum, situs quatenus ad regionem coeli, tempestatis anni, semitae aut cursus, durationis, quales producat effectus. 3. Leviculum quiddam est quod olim inaudiveram, neque tamen prorsus contemni volo, sed in observationem aliquam venire. Ferunt a Belgis notatum esse singulis septenis lustris similem annorum temperaturam et tempestatum coeli velut in orbem redire. Exempla gratia, magnas glacies, inundationes magnas, magnas siccitates, hymes tepidas, aestates frigidiores, et similia. Vocant autem huiusmodum circulum annorum Primam. Hoc autem ideo recenseo quod, oculos in praeterita coniiciens, huiusce rei inveni congruentiam, haud exactam sane, sed non multum discrepantem. 4. Verum transeamus a naturalibus ad humana. Maxima apud homines vicissitudo est illa sectarum et religionum. Hi enim orbes animis hominum maxime dominantur. Religio vera super petram aedificata est, reliquae fluctibus temporum agitantur. Dicamus igitur de novarum sectarum caussis atque consiliis aliquid circa eas inspergamus, quatenus humani ingeni insinnitas tantis revolutionibus moras iniicere aut remedia exhibere poterit. 5. Quando religio recepta discordiis laceratur, sanctitas item professorum labefacta est et scandalo exposita, simulque tempora stupida, indocta, et barbara sunt, a novae alicuius sectae ortu merito metuendum, praecipue si eo tempore ingenium aliquod intemperans et paradoxa spirans suboriatur. Quae omnia tenuerunt Mahometes cum legem suam promulgavit. Secta nova licet pullulet, duobus si destituatur adminiculis, ab ei non metuas, non enim late se diffundet. Primum est imperii sive auctoritatis stabilitate et oppugnatio. Nihil enim magis populare est quam principatus et politias convellere. Alterum est porta luxuriae et voluptatibus apertae. Haereses enim spectulativae (qualis fuilt olim Arrianorum, et hodie Arminianorum) etsi in hominum ingenia miris modis operentur, statum tamen rerumpublicarum non magnopere concutient, nisi ex occasione motuum civilium. Modi tres sunt quibus novae sectae plantantur: miraculis, eloquentia, et gladio. Equidem martyria inter miracula numero, quoniam vires naturae humanae excedere videntur. Idem etiam facere licet de excelsa illa et admirabili vitae sanctimonia. Certe non alia melior via est ad sectarum et schismatum ortus repellendos quam abusuum reformatio, dissidiorum minorum pacifacatio, leniter a principio procedere, et a sanguinariis persecutionibus abstinere, schismatum denique coryphaeos favoribus potius et dignitatibus mollire atque allicere, quam violentia et saevitia exacerbare. 6. Mutationes et vicissitudines in rebus bellicis haud pauci sunt, sed praecipue in tribus versantur, in sede belli, in genere armorum, et in disciplina militari. Bella antiquis temporibus movere videbantur ex oriente potissimum in occidentem. Etenim Persae, Assyriae, Scythi (qui invasores erant) omnes orientales fuerunt. Verum est Gallos fuisse occidentales, sed de duabus tantum ipsorum incursionibus legimus, una in Gallo-Graeciam, altera contra Romanos. Attamen oriens et occidens coeli climata non determinant. Neque enim belli motus ab oriente aut ob occidente aliquid certae observationis recipiunt. Sed meridies et septentrio natura fixi sunt, atque raro in omni memoria invenitur meridionales interiores invasisse septentrionales, sed e contra. Unde manifestum est tractum mundi septentrionalem natura ipsa magis esse bellicosum, sive hoc ascribi possit huius hemispherii stellis, sive amplitudini continentium ad partes septentrionales, cum partes australes (quantum adhuc innotuit) maria fere occupant, sive (id quod manifestissimum est) frigoribus climatis borealis. Nam hoc ipsum absque alia causa quacunque corpora indurat, spiritus inflammat, ut liquet in populi Auracensi, qui ad ulteriora Austri positi omnibus Peruviensibus fortitudine longe praecellunt. 7. Imperio aliquo magno labascante et viribus fracto pro certo bella expectes. Etenim imperia magna, dum in vigore sunt, copias nativas provinciarum enervant et destruunt propriis cohortibus domi fidentia. Cum autem et illae deficiunt, omnia ruunt atque aliis gentibus in praedam cedunt. Hoc evenit in declinatione imperii Romani atque etiam in imperio occidentali post Carolum Magnum cum aves singulae plumas suas repeterent. Atque simile quidpiam etiam imperio Hispano contingere possit, siquando viribus decideret. Ex altera parte accessiones magnae ditionum et uniones regnorum similiter bella suscitant. Etenim cum status aliquis in potentiam maiorem insurgit, similis est fluvio intumescenti qui inundationem statim minatur, ut videre est in imperiis Romanorum, Turcarum, Hispanorum, et aliorum. Attende, cum mundus nationibus barbaris minus abundet, sed civiliores fere sunt, qui uxores temere non ductunt, nec liberos progignent nisi modum familiam alendi, aut saltem victum parandi, praeviderint (ut sit in omnibus prope nationibus hodierno die, exceptis Tartaris), non ingruit periculum ab inundationibus aut migrationibus populorum. At cum populorum greges magni sunt, qui perpetuo sobolem suscipiunt, de fortunis et sustentatione sua in futurum minime solliciti. Necessarium est ut in seculo uno aut altero portionem aliquam multitudinis suae exonerent et novas sedes quaerant, et sic alias nationes invadant. Quod populi septentrionales veteres sorte facere solebant, sortes dantes quae pars domi maneret, quae autem alio migraret. Cum gens aliqua prius bellicosa ad mollitiem et luxuriam degenerat, de bello certa esse possit. Status enim tales plerunque dum degenerant opes accumulant, adeo ut praeda invitet, et declinatio virium animet gentes alias ad eosdem invadendos. 8. Quantum ad armorum et telorum genus, illorum mutationes sub observationem vix cadunt, attamen et haec ipsa periodis et vicissitudines suas sortiuntur. Pro certo enim est tormenta aenea apud urbem Oxydracarum in India tempore Alexandri Magni cognita fuisse, eaque a Macedonibus tonitrua et fulgura et operationes magicas habita et appellata. Similiter indubitatum est usum pulveris pyrii et tormentorum igneorum Chinensibus ante annos bis mille innotuisse. Conditiones telorum et mutationes in melius hae sunt. Primo, ut ad distantiam maiorem feriant. Id enim periculum ab hostili parte anticipat, quod certe tormenta et sclopeta maiora praestant. Secundo, ut impetus eorum fortior et validior sit. In quo genere tormenta ignea, arietationes omnes et antiquas machinas item superant. Tertio, usus eorum commodior et facilior sit, id quod etiam tormentis igneis maioribus competit, quae omnibus tempestatibus idonea, vectura levia et mobilia sunt, et his similia. 9. Quod ad militiam attinet, antiquis temporibus numerum praecipue curabant. Virtuti et animis militum in bellis gerendis fidebant. Dies saepius et loca praeliandi constituebant, et aequo Marte experiebantur. Denique in acie instruenda et ordinanda imperitiores fere erant. Postea numerum praeoptabant commodium potius quam vastum. Locorum opportunitates, diversionum artificia, et similia captabant. Postremo, in acie ipsa instruenda peritiores evadabant. 10. In reipublicae alicuius adolescentia arma florent, aetate media literae. Ac dienceps, ad moram aliquam duo illa simul florere solent, devexa autem aetate artes mechanicae et mercatura. Literae vero suam habent infantiam, quando leviusculae sunt et puerilies. Sequitur earum adolescendia quando luxuriantur et iuvenile quiddam sapiunt. Succedit aetas virilis quando solidiores et exactiores deveniunt. Postremo senectus earum obrepit, cum siccae et exhaustae sunt, manente tamen garrulitate. Verum consultum non fuerit in rotas hasce vicissitudinum nimis longum oculos figere, ne vertigine corripiamur. Quatenus vero ad philologiam, quae in hoc argumento ut plurimum versatur, nihil aliud est quam narratiunculatum et observationum futilium congeries, ideoque scripto huic minime congruit.

  44. 144

    FINIS

  45. 145

    Bacon Neo-Latin The Latin Library The Classics Page

← Previous — showing 101145 of 145

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.