Ancient Texts

← Library

Avienus.ora

Latin Library (medieval and later) · The Latin Library · 4 sections

  1. 1

    Avienus: Ora Maritima

  2. 2

    RUFUS FESTUS AVIENUS ORA MARITIMA

  3. 3

    Quaesisse temet saepe cogitans, Probe, animo atque sensu, Taurici ponti situs capi ut valeret his probabili fide quos distinerent spatia terrarum extima, subi libenter id laboris, ut tibi 5 desideratum carmine hoc claresceret. fas non putavi quippe prolixa die non subiacere sensui formam tuo regionis eius quam vetustis paginis et quam per omnem spiritus nostri diem 10 secretiore lectione acceperam. alii invidere namque, quod dispendio tibi haud sit ullo, agrestis et duri reor. his addo et illud, liberum temet loco mihi esse amore sanguinisque vinculo. 15 neque sat sit istud, ni sciam te litteras hiantibusque faucibus veterum abdita hausisse semper, esse patuli pectoris, sensu capacem, talium iugem sitim tuo esse cordi et esse te prae ceteris 20 memorem intimati. cur inefficaciter secreta rerum in non tenacem effunderem? in non seguacem quis profunda ogganniat? multa ergo, multa compulere me, Probe, efflagitatam rem tibi ut persolverem. 25 quin et parentis credidi officium fore, desideratum si tibi locupletius profusiusque Musa promeret mea. dare expetitum quippe non parci viri est, augere porro muneris summam novo 30 mentis benignae satque liberalis est. interrogati, si tenes, Maeotici situs quis esset aequoris. Sallustium noram id dedisse, dicta et eius omnibus praeiudicatae auctoritatis ducier 35 non abnuebam. ad eius igitur inclytam, descriptionem, qua locorum formulam imaginemque expressor efficax stili et veritatis paene in optutus dedit lepore linguae, multa rerum iunximus 40 ex plurimorum sumpta commentariis. Hecataeus istic quippe erit Milesius Hellanicusque Lesbius, Phileus quoque Atheniensis, Caryandaeus Scylax, Pausimachus inde, prisca quem genuit Samos, 45 quin et Damastus nobili natus Sige Rhodoque Bacoris ortus, Euctemon quoque popularis urbe Atticae Siculus Cleon, Herodotus ipse Thurius, tum qui decus magnum loquendi est, Atticus Thucydides. 50 hic porro habebis, pars mei cordis Probe, quicquid per aequor insularum attollitur (per aequor illud scilicet, quod post cava hiantis orbis a freto Tartessio Atlanticisque fluctibus procul sitam 55 in usque glaeba proruit nostrum mare) sinusque curvos atque prominentia, (ut se supino porrigat litus situ, ut longe in undas inserant sese iuga) celsaeque ut urbes alluantur aequore, 60 quis ortus amnis maximos effuderit, ut prona ponti gurgitem intrant flumina ut ipsa rursum saepe cingant insulas sinuentque late ut tuta portus bracchia, ut explicentur stagna, ceu iaceant lacus, 65 scruposum, ut alti verticem montes levent stringatque nemora ut unda cana gurgitis. laboris autem terminus nostri hic erit, Scythicum ut profundum et aequor Euxini sali et siquae in illo marmore insulae tument, 70 edisserantur. reliqua porro scripta sunt nobis in illo plenius volumine, quod de orbis oris partibusque fecimus. ut aperta vero tibimet intimatio sudoris huius et laboris sit mei 75 narrationem opusculi paulo altius exordiemur. tu per intimum iecur prolata conde, namque fulcit haec fides petita longe et eruta ex auctoribus. Terrae patentis orbis effuse iacet 80 orbique rursus unda circumfunditur. sed qua profundum semet insinuat saxum Oceano ab usque, ut gurges hic nostri maris longe explicetur, est Atlanticus sinus. hic Gadir urbs est, dicta Tartessus prius, 85 hic sunt columnae pertinacis Herculis Abila atque Calpe, haec laeva dicti caespitis, Libyae propinqua est Abila. duro perstrepunt et prominentis hic iugi surgit caput, Oestrymnin istud dixit aevum antiquius, 90 molesque celsa saxei fastigii tota in tepentem maxime vergis notum. sub huius autem prominentis vertice sinus dehiscit incolis Oestrymnicus, in quo insulae sese exerunt Oestrymnides, 95 laxe iacentes et metallo divites stanni atque plumbi. multa vis hic gentis est, superbus animus, efficax solertia, negotiandi cura iugis omnibus, netisque cumbis turbidum late fretum 100 et beluosi gurgitem Oceani secant. non hi carinas quippe pinu texere et acere norunt, non abiete, ut usus est, curvant faselos, sed rei ad miraculum navigia iunctis semper aptant pellibus 105 corioque vastum saepe percurrunt salum. ast hinc duobus in sacram, sic insulam dixere prisci, solibus cursus rati est. haec inter undas multam caespitem iacet, eamque late gens Hiernorum colit. 110 propinqua rursus insula Albionum patet. Tartessiisque in terminos Oestrumnidum negotiandi mos erat. Carthaginis etiam coloni et vulgus inter Herculis agitans columnas haec adibant aequora, 115 quae Himilco Poenus mensibus vix quattuor ut ipse semet re probasse rettulit enavigantem, posse transmitti adserit. sic nulla late flabra propellunt ratem, sic segnis umor aequoris pigri stupet. 120 adicit et illud: plurimum inter gurgites extare fucum et saepe virgulti vice retinere puppim. dicit hic nihilominus non in profundum terga demitti maris parvoque aquarum vix supertexi solum. 125 obire semper huc et huc ponti feras, navigia lenta et languide repentia internatare beluas. siquis dehinc ab insulis Oestrymnicis lembum audeat urgere in undas, axe qua Lycaonis 130 rigescit aethra, caespitem Ligurum subit cassum incolarum. namque Celtarum manu crebrisque dudum proeliis vacua arva sunt Liguresque pulsi, ut saepe fors aliquos agit, plerumque dumos. creber his scrupus locis 135 rigidaeque rupes atque montium minae caelo inseruntur. et fugax gens haec quidem diu inter arta cautium duxit diem secreta ab undis. nam sali metuens erat priscum ob periclum, post quies et otium 140 securitate roborante audaciam persuasit altis devehi cubilibus atque in marinos iam locos descendere. post illa rursum quae supra facti sumus magnus patescit aequoris fusi sinus 145 Ophiussam ad usque. rursum ab huius litore internum ad aequor, qua mare insinuare se dixi ante terris, quodque Sardum nuncupant, septem dierum tenditur pediti via. Ophiussa porro tanta panditur latus 150 quantam iacere Pelopis audis insulam Graiorum in agro. haec dicta primo Oestrymnis est locos et arva Oestrymnicis habitantibus, post multa serpens effugavit incolas vacuamque glaebam nominis fecit sui. 155 circumlatratque pontus insulas duas tenue ob locorum inhospitas. Aryium rursum tumescit prominens in asperum septentrionem cursus autem hinc classibus usque in columnas efficacis Herculis 160 quinque est dierum. post pelagia est insula herbarum abundans adque Saturno sacra. sed vis in illa tanta naturalis est, ut siquis hanc innavigando accesserit, mox excitetur propter insulam mare, 165 quatiatur ipsa et omne subsiliat salum alte intremescens cetero ad stagni vicem pelago silente. prominens surgit dehinc Ophiussae in auras, abque Arvii iugo in haec locorum bidui cursus patet. 170 at qui dehiscit inde prolixe sinus, non totus uno facile navigabilis vento recedit; namque medium accesseris zephyro vehente, reliqua deposcunt notum. et rusus inde si petat quisquam pede 175 Tartessiorum litus, exuperet viam vix luce quarta. siquis ad nostrum mare Malacaeque portum semitam tetenderit, in quinque soles est iter. tum Cempsicum iugum intumescit. subiacet porro insula 180 Achale vocata ab incolis. aegre est fides narrationi prae rei miraculo, sed quam frequens auctoritas sat fulciat, aiunt in huius insulae confiniis numquam esse formam gurgiti reliquo parem. 185 splendorem ubique quippe inesse fluctibus vitri ad nitorem et per profundum marmoris coeaneam in undis esse certum imaginem est. confundi at illic aequor immundo luto memorant vetusti semper atque sordibus 190 ut faeculentos gurgites haerescere. Cempsi atque Sefes arduos collis habent Ophiussae in agro. propter hos pernix Ligus Draganumque proles sub nivoso maxime septentrione conlocaverant larem. 195 Poetanion autem est insula ad Sefum latus patulusque portus. inde Cempsis adiacent populi Cynetum. tum Cyneticum iugum, qua sideralis lucis inclinatio est, alte tumescens ditis Europae extimum 200 in beluosi vergit Oceani salum. Ana amnis illic per Cynetas effluit sulcatque glaebam. panditur rursus sinus cavusque caespes in meridiem patet. memorato ab amni gemina sese flumina 205 scindunt repente perque praedicti sinus crassum liquorem (quippe pinguescit luto omne hic profundum) lenta trudunt agmina. hic insularum semet alte subrigit vertex duarum. nominis minor indiga est, 210 aliam vocavit mos tenax Agonida. inhorret inde rupibus cautes sacra Saturni et ipsa. fervet inlisum mare litusque late saxeum distenditur. hirtae hic capellae et multus incolis caper 215 dumosa semper intererrant caespitum, castrorum in usum et nauticis velamina productiores et graves setas alunt. hinc dictum ad amnem solis unius via est, genti et Cynetum hic terminus. Tartessius 220 ager his adhaeret adluitque caespitem Tartessus amnis. inde tenditur iugum Zephyro sacratum. denique arcis summitas Zephyris vocata. celsa sed fastigia iugo eriguntur verticis. multus tumor 225 conscendit auras et supersidens quasi caligo semper nubilum condit caput. regio omnis inde maxime herboso solo est, nebulosa iuge his incolis convexa sunt, coactus aer atque crassior dies 230 noctisque more ros frequens. nulla, ut solet, flabra inferuntur, nullus aethram discutit superne venti spiritus, pigra incubat caligo terras et solum late madet. Zephyridos arcem siquis excedat rate 235 et inferatur gurgiti nostri maris, flabris vehetur protinus favonii. Iugum inde rursus et sacrum infernae deae divesque fanum, penetral abstrusi cavi adytumque caecum. multa propter est palus 240 Erebea dicta. quin et Herbi civitas stetisse fertur his locis prisca die, quae proeliorum absumpta tempestatibus famam atque nomen sala liquit caespiti. at Hiberus inde manat amnis et locos 245 fecundat unda. plurimi ex ipso ferunt dictos Hiberos, non ab illo flumine nam quicquid amnem gentis huius adiacet occiduum ad axem, Hiberiam cognominant. pars porro eoa continet Tartessios 250 et Cilbicenos. Cartare post insula est eamque pridem, influxa et est satis fides, tenuere Cempsi. proximorum postea pulsi duello, varia quaesitum loca se protulere. Cassius inde mons tumet. 255 et Graia ab ipso lingua cassiterum prius stannum vocavit. inde fani est prominens et quae vetustum Graeciae nomen tenet, Gerontis arx est eminus. namque ex ea Geryona quondam nuncupatum accepimus. 260 hic ora late sunt sinus Tartessii. dictoque ab amni in haec locorum puppibus via est diei. Gadir hic est oppidum, nam Punicorum lingua consaeptum locum Gadir vocabat. ipsa Tartessus prius 265 cognominata est. multa et opulens civitas aevo vetusto, nunc egena, nunc brevis, nunc destituta, nunc ruinarum agger est. nos hic locorum, praeter Herculaneam solemnitatem vidimus miri nihil. 270 at vis in illis tanta vel tantum decus aetate prisca sub fide rerum fuit, rex ut superbus omniumque praepotens, quos gens habebat forte tum Maurusia, Octaviano principi acceptissimus 275 et litterarum semper in studio Iuba interfluoque separatus aequore, inlustriorem semet urbis istius duumviratu crederet. sed insulam Tartessus amnis ex Ligustino lacu 280 per aperta fusus undique adlapsu ligat. neque iste tractu simplici provolvitur unusve sulcat subiacentem caespitem, tria ora quippe parte eoi luminis infert in agros, ore bis gemino quoque 285 meridiana civitatis adluit. at mons paludem incumbit Argentarius sic a vetustis dictus ex specie sui. stagno iste namque latera plurimo nitet magisque in auras eminus lucem evomit, 290 cum sol ab igni celsa perculerit iuga. idem amnis autem fluctibus stagni gravis ramenta volvit invehitque moenibus dives metallum. qua dehinc ab aequore salsi fluenti vasta per medium soli 295 regio recedit, gens Etmaneum accolit. atque inde rursus usque Cempsorum sata Ileates agro se feraci porrigunt. maritima vero Cilbiceni possident. Gerontis arcem et prominens fani, ut supra 300 sumus elocuti, distinet medium salum interque celsa, cautium cedit sinus. iugum ad secundum flumen amplum evolvitur. Tartessiorum mons dehinc attollitur silvis opacus. hinc Erythia est insula 305 diffusa glaebam et iuris olim Punici. habuere primo quippe eam Carthaginis priscae coloni interfluoque scinditur a continente quinque per stadia mari Erythia. ab arce qua diei occasus est, 310 Veneri marinae consecrata est insula templumque in illa veneris et penetral cavum oraculumque. monte ab illo, quem tibi horrere silvis dixeram, cum veneris, litus recline et molle harenarum iacet, 315 in quas Besilus atque Cilbus flumina urgent fluentum. post in occiduum diem Sacrum superbas erigit cautes iugum. locum, hunc vocavit Herma quondam Graecia. est Herma porro caespitum munitio, 320 interfluumque altrinsecus munit lacum. aliique rursus Herculis dicunt viam stravisse quippe maria fertur Hercules, iter ut pateret facile captivo gregi. porro illud Herma iure sub Libyci soli 325 fuisse pridem plurimi auctores ferunt. nec respuendus testis est Dionysius, Libyae esse finem qui docet Tartessium. Europae in agro, quod vocari ab incolis Sacrum indicavi, prominens subducitur. 330 locos utrosque interfluit tenue fretum. quod Herma porro aut Herculis dictum est via, Amphipolis urbis incola Euctemon ait, non plus habere longitudinis modo quam porriguntur centum et octo milia 335 et distineri terras milibus tribus. hic Herculanae stant columnae, quas modum utriusque haberi continentis legimus. sunt paria porro saxa prominentia Abila atque Calpe. Calpe in Hispano solo, 340 Maurusiorum est Abila. namque Abilam vocant gens Punicorum, mons quod altus barbaro est, id est Latino, dici ut auctor Plautus est. Calpeque rursum in Graecia species cavi teretisque vis nuncupatur urcei. 345 Atheniensis dicit Euctemon item non esse saxa aut vertices adsurgere parte ex utraque. caespitem Libyci soli Europae et oram memorat insulas duas interiacere; nuncupari has Herculis 350 ait columnas; stadia triginta refert has distinere; horrere silvis undique inhospitasque semper esse nauticis. inesse quippe dicit ollis Herculis et templa et aras. invehi advenas rate, 355 deo litare, abire festino pede, nefas putatum demorari in insulis. circum atque iuxta plurimo tractu iacens manere tradit tenue prolixe mare. navigia onusta adire non valent locos 360 breve ob fluentum et pingue litoris lutum. sed si voluntas forte quem subegerit agere carinam, eximere classi pondera, levique cymba sic superferri salo. sed ad columnas quicquid interfunditur 365 undae aestuantis, stadia septem vix ait Damastus esse. Caryandaeus Scylax medium fluentum inter columnnas adserit tantum patere quantus aestus Bosporo est. ultra has columnas propter Europae latus 370 vicos et urbis incolae Carthaginis tenuere quondam. mos at ollis hic erat, ut planiore texerent fundo rates, quo cymba tergum fusior brevius maris praelaberetur. porro in occiduam plagam 375 ab his columnis gurgitem esse interminum, late patere pelagus, extendi salum Himilco tradit. nullus haec adiit freta, nullus carinas aequor illud intulit, desint quod alto flabra propellentia 380 nullusque puppim spiritus caeli iuvet, dehinc quod aethram quodam amictu vesti at caligo, semper nebula condat gurgitem et crassiorem nubilum perstet die. Oceanus iste est, orbis effusi procul 385 circumlatrator, iste pontus maximus, hic gurges oras ambiens, hic intimi salis inrigator, hic parens nostri maris. plerosque quippe extrinsecus curvat sinus nostrumque in orbem vis profundi inlabitur. 390 sed nos loquemur maximos tibi quattuor. prima huius ergo in caespitem insinuatio est Hesperius aestus atque Atlanticum salum; Hyrcana rursus unda, Caspium mare; salum Indicorum, terga fluctus Persici; 395 Arabsque gurges sub tepente iam noto. hunc usus olim dixit Oceanum vetus. Hyrcana rursus unda, Caspium mare; longo explicatur gurges huius ambitu produciturque latere prolixe vago. 400 Plerumque porro tenue tenditur salum, ut vix harenas subiacentis occulat. exuperat autem gurgitem fucus frequens, atque impeditur aestus hic uligine. vis beluarum pelagus omne internatat 405 multusque terror ex feris habitat freta. haec olim Himilco Poenus Oceano super spectasse semet et probasse rettulit. haec nos ab imis Punicorum annalibus prolata longo tempore edidimus tibi. 410 nunc iam recursus ad priora sit stilo. igitur columnae, ut dixeram, Libystidis Europae in agro adversa surgit altera. hic Chrysus amnis intrat altum gurgitem, ultra citraque quattuor gentes colunt. 415 nam sunt feroces hoc Libyphoenices loco sunt Massieni, regna Cilbicene sunt feracis agri et divites Tartessii, qui porriguntur in Calacticum sinum. hos propter autem mox iugum Barbetium est 420 Malachaeque flumen urbe cum cognomine Menace priore quae vocata est saeculo. Tartessiorum iuris illic insula antistat urbem, Noctilucae ab incolis sacrata pridem. in insula stagnum quoque 425 tutusque portus. oppidum Menace super. qua sese ab undis regio dicta subtrahit, Silurus alto mons tumet cacumine. adsurgit inde vasta cautes et mare intrat profundum. pinus hanc quondam frequens 430 ex se vocari sub sono Graio dedit. fanumque ad usque veneris ac veneris iugum litus recumbit. porro in isto litore stetere crebrae civitates antea Phoenixque multus habuit hos pridem locos. 435 inhospitales nunc harenas porrigit deserta tellus, orba cultorum sola squalent iacentque. veneris ab dicto iugo spectatur Herma caespitis Libyci procul, quod ante dixit. litus hic rursum patet 440 vacuum incolarum nunc et abiecti soli. porro ante et urbes hic stetere plurimae populique multi concelebrarunt locos. Namnatius inde portus oppidum prope se Massienum curvat alto ab aequore 445 sinuque in imo surgit altis moenibus urbs Massiena. post iugum Trete eminet brevisque iuxta Strongyle stat insula. dehinc in huius insulae confiniis immensa tergum latera diffundit palus. 450 Theodorus illic (nec stupori sit ibi quod in feroci barbaroque sat loco cognomen huius Graeciae accipis sono) prorepit amnis. ista Phoenices prius loca incolebant. rursus hinc se litoris 455 fundunt harenae et litus hoc tres insulae cinxere late. hic terminus quondam stetit Tartessiorum, hic Herna civitas fuit. Gymnetes istos gens locos insederant Sicani ad usque praefluentis alveum, 460 nunc destitutus et diu incolis carens sibi sonorus Alebus amnis effluit. post haec per undas insula est Gymnesia, populo incolarum quae vetus nomen dedit, Pityussae et inde proferunt sese insulae 465 Baliarium ac late insularum dorsa sunt. et contra Hiberi in usque Pyrenae iugum ius protulere propter interius mare late locati. prima eorum civitas Ilerda surgit. litus extendit dehinc 470 steriles harenas. Hemeroscopium quoque habitata pridem hic civitas. nunc iam solum vacuum incolarum languido stagno madet. attollit inde se Sicana civitas, propinquo ab amni sic vocata Hibericis. 475 neque longe ab huius fluminis divortio praestringit amnis Tyrius oppidum Tyrin. dumosa late terga regio porrigit. Berybraces illic, gens agrestis et ferox, pecorum frequentis intererrabat greges. 480 hi lacte semet atque pingui caseo praedure alentes proferebant spiritum vicem ad ferarum. post Crabrasiae iugum procedit alte ac nuda litorum iacent ad usque Onussae Cherronesi terminos. 485 palus per illa Naccararum extenditur. hoc nomen isti nam paludi mos dedit stagnique medio parva surgit insula ferax olivi et hinc Minervae stat sacra. fuere propter civitates plurimae. 490 quippe hic Hylactes Hystra Sarna et nobiles Tyrichae stetere. nomen oppido vetus, gazae incolarum maxime memorabiles, per orbis oras. namque praeter caespitis fecunditatem, qua pecus, qua palmitem, 495 qua dona flavae Cereris educat solum, peregrina Hibero subvehuntur flumine. iuxta superbum mons Sacer caput exerit Oleumque flumen proxima agrorum secans geminos iugorum vertices interfluit. 500 mons quippe Sellus nomen hoc monti est vetus, ad usque celsa nubium subducitur adstabat istum civitas Lebedontia priore saeclo, nunc ager vacuus lare lustra et ferarum sustinet cubilia. 505 post haec harenae plurimo tractu iacent, per quas Salauris oppidum quondam stetit, in quis et olim prisca Callipolis fuit, Callipolis illa, quae per altam moenium proceritatem et celsam per fastigia 510 subibat auras, quae laris vasti ambitu latere ex utroque piscium semper ferax stagnum premebat. inde Tarraco oppidum et Barcilonum amoena sedes ditium. nam pandit illic tuta portus brachia, 515 uvetque semper dulcibus tellus aquis. post Indigetes asperi se proferunt, gens ista dura, gens ferox venatibus lustrisque inhaerens. tum iugum Celebanticum in usque salsam dorsa porrigit Thetim. 520 hic adstitisse civitatem Cypselam iam fama tantum est. nulla nam vestigia prioris urbis asprum servat solum. dehiscit illic maximo portus sinu cavumque late caespitem inrepit salum. 525 post quae recumbit litus Indiceticum. Pyrenae ad usque prominentis verticem. post litus illud, quod iacere diximus tractu supino, se Malodes exerit mons inter undas et tument scopuli duo 530 geminusque vertex celsa nubium petit. hos inter autem portus effuse iacet nullisque flabris aequor est obnoxium. sic omne, late praelocatis rupibus, latus ambiere cautium cacumina, 535 interque saxa immobilis gurges latet, quiescit aequor, pelagus inclusum stupet. stagnum inde Toni montium in radicibus Tononitaeque attollitur rupis iugum. per quae sonorus volvit aequor spumeum 540 Anystus amnis et salum fluctu secat. haec propter undas atque salsa sunt freta, at quicquid agri cedit alto a gurgite, Ceretes omne et Ausoceretes prius habuere duri, nunc pari sub nomine 545 gens est Hiberum. Sordus inde denique ac pertinentes usque ad interius mare qua piniferae stant Pyrenae vertices inter ferarum lustra ducebant diem et arva late et gurgitem ponti premunt. 550 in Sordiceni caespitis confinio quondam Pyrene civitas ditis laris stetisse fertur hicque Massiliae incolae negotiorum saepe versabant vices. sed in Pyrenen ab columnis Herculis 555 Atlanticoque gurgite et confinio Zephyridis orae cursus est celeri rati septem dierum. post Pyrenaeum iugum iacent harenae litoris Cynetici, easque late sulcat amnis Rhoscynus. 560 hoc Sordicenae, ut diximus, glaebae solum est. stagnum hic palusque quippe diffuse patet, et incolae istam Sordicem cognominant. praeterque vasti gurgitis crepulas aquas (nam propter amplum marginis laxae ambitum 565 ventis tumescit saepe percellentibus) stagno hoc ab ipso Sordus amnis effluit. rursusque ab huius effluentis ostiis * * * . . . . . . . . . . . . . . . . <litus dehinc> 570 sinuatur alto et propria per dispendia caespes cavatur, repit unda largior molesque multa gurgitis distenditur. tris namque in illo maximae stant insulae saxisque duris pelagus interfunditur. 575 nec longe ab isto caespitis rupti sinus alter dehiscit insulasque quattuor (at priscus usus dixit has omnis Piplas) ambit profundo. gens Elesycum prius loca haec tenebat atque Naro civitas 580 erat ferocis maximum regni caput. hic salsum in aequor amnis Attagus ruit Heliceque rursus hic palus iuxta. dehinc Besaram stetisse fama casca tradidit. at nunc Heledus, nunc et Orobus flumina 585 vacuos per agros et ruinarum aggeres amoenitatis indices priscae meant. nec longe ab istis Thyrius alto evolvitur . . . . . + cinorus agmen +. . . . . . . . . . * * * 590 * * * numquam excitentur fluctuum volumina sternatque semper gurgitem Alcyonae quies. vertex at huius cautis e regione se illi eminenti porrigit, quod Candidum 595 dixi vocari. Blasco propter insula est teretique forma caespes editur salo. in continenti et inter adsurgentium capita iugorum rursum harenosi soli terga explicantur seque fundunt litora 600 orba incolarum. Setius inde mons tumet procerus arcem et pinifer. Setii iugum radice fusa in usque Taurum pertinet. Taurum paludem namque gentici vocant Orani propinquam flumini. huius alveo 605 Hibera tellus adque Ligyes asperi intersecanur. hic sat angusti laris tenuique censu civitas Polygium est. tum Mansa vicus oppidumque Naustalo et urbs impendet + haesicae gentis salo 610 * * * * * * * * * eiusque in aequor Cassius amnis influit. at Cimenice regio discedit procul 615 salso ab fluento, fusa multo caespite et opaca silvis. nominis porro auctor est mons dorsa celsus. huius imos aggeres stringit fluento Rhodanus atque scrupeam molem imminentis intererrat aequore. 620 Ligures ad undam semel interni maris procul extulere. sed quasi exposcit locus Rhodani ut fluentum plenius tibi disseram. stili immorantis patere tracta, mi Probe. quippe amnis ortum, gurgitis lapsum vagi, 625 quas iste gentis lambat unda fluminis quantoque manet incolis compendio et ostiorum fabimur divortia. nivosum in auras erigunt Alpes iugum a solis ortu et arva Gallici soli 630 intersecantur scrupeo fastigio et anhela semper flabra tempestatibus. effusus ille et ore semet exigens hiantis antri vi truci sulcat sola aquarum in ortu et fonte primo naviger 635 at rupis illud erigentis se latus, quod edit amnem, gentici cognominant solis columnam. tanto enim fastigio in usque celsa nubium subducitur meridianus sol ut oppositu iugi 640 conspicuus haut sit, cum relaturus diem septentrionum accesserit confinia. scis nam fuisse eius modi sententiam Epicureorum: non eum occasu premi, nullos subire gurgites, numquam occuli, 645 sed obire mundum, obliqua caeli currere, animare terras, alere lucis pabulo convexa cuncta et invicem regionibus certis negati candidam Phoebi facem. resi . . . . . . . . . . . . . . 650 * * * * * * * * * meridianam cum secuerit orbitam, cum lumen axi Atlantico inclinaverit, 655 ut in supremos ignem Hyperboreos agat, Acaemenioque semet ortui ferat, discreta in aethrae flectitur curvo ambitu metamque transit. cumque nostro obtutui iubar negarit atra nox caelo ruit, 660 caecaeque nostra protinus tenebrae tegunt. dies at illos clara tunc inluminat, septentrione qui superposito rigent. cum rursus umbra noctis arctoos habet, genus omne nostrum splendidum ducit diem. 665 meat amnis autem a fonte per Tylangios, per Daliternos, per Clahilcorum sata Lemenicum et agrum - dura sat vocabula auremque primam cuncta vulnerantia, sed non silenda tibimet ob studium tuum 670 nostramque curam. panditur porro in decem flexus recursu gurgitum. stagnum grave, plerique tradunt, inserit semet dehinc, vastam paludem, quam vetus mos Graeciae vocitavit Accion, atque praecipites aquas 675 stagni per aequor egerit. rursum effluus artansque sese fluminum ad formam, dehinc Atlanticos in gurgites, nostrum in mare et occidentem contuens, evolvitur patulasque harenas quinque sulcat hostiis. 680 Arelatus illic civitas attollitur, Theline vocata sub priore saeculo Graio incolente. multa nos Rhodano super narrare longo res subegerunt stilo. at numquam in illud animus inclinabitur, 685 Europam ut isto flumine et Libyam adseram disterminari. Phileus hoc quamquam vetus putasse dicat incolas. despectui derisuique inscitia haec sit barbara et competente denotetur nomine. 690 cursus carnae biduo et binoctio est. gens hinc Nearchi Bergineque civitas, Salyes atroces, oppidum Mastrabalae priscum paludis, terga celsum prominens, quod incolentes Cecylistrium vocant, 695 Massilia et ipsa est, cuius urbis hic situs: pro fronte litus praeiacet, tenuis via patet inter undas, latera gurges adluit, stagnum ambit urbem et unda lambit oppidum laremque fusa civitas paene insula est, 700 sic aequor omne caespiti infudit manus. labos at olim conditorum diligens formam locorum et arva naturalia evicit arte. siquae prisca te iuvat haec in novella nominum deducere. 705

  4. 4

    The Miscellany The Latin Library The Classics Page

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.