Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Asserius

Latin Library (medieval and later) · The Latin Library · 115 sections

  1. 101

    93. Nam primitus, quia nullum de sua propria gente nobilem ac liberum hominem, nisi infantes, qui nihil boni eligere nec mali respuere pro teneritudine invalidae aetatis adhuc possunt, qui monasticam voluntarie vellet subire vitam, habebat; nimirum quia per multa retroacta annorum curricula monasticae vitae desiderium ab illa tota gente, nec non et a multis aliis gentibus, funditus desierat, quamvis perplurima adhuc monasteria in illa regione constructa permaneant, nullo tamen regulam illius vitae ordinabiliter tenente, nescio quare, aut pro alienigenarum infestationibus, qui saepissime terra marique hostiliter irrumpunt, aut etiam pro nimia illius gentis in omni genere divitiarum abundantia, propter quam multo magis id genus despectae monasticae vitae fieri existimo; ideo diversi generis monachos in eodem monasterio congregare studuit.

  2. 102

    94. Primitus Iohannem, presbyterum monachum, scilicet Eald-saxonum genere, abbatem constituit; deinde ultramarinos presbyteros quosdam et diaconos. Ex quibus, cum nec adhuc tantum numerum, quantum vellet, haberet, comparavit etiam quamplurimos eiusdem gentis Gallicae, ex quibus quosdam infantes in eodem monasterio edoceri imperavit, et subsequenti tempore ad monachicum habitum sublevari. In quo etiam monasterio unum paganicae gentis edoctum in monachico habitu degentem, iuvenem admodum, vidimus, non ultimum scilicet eorum.

  3. 103

    95. Facinus quoque in eodem monasterio quodam tempore perpetratum muti taciturnitate silentii oblivioni traderem, quamvis indignum facinus est, quia per totam scripturam impiorum turpia facta inter venerabilia iustorum, sicut zizania et lolium in tritici segetibus, interseminantur: bona scilicet ut laudentur, sequantur, aequiparentur, sectatores quoque eorum omni honore venerabili digni habeantur; mala vero vituperentur, execrentur, et ut omnino effugiantur, imitatores quoque eorum omni odio et despectione ac vindicta corripiantur.

  4. 104

    96. Nam quodam tempore, cum instinctu diabolico quidam sacerdos et diaconus, Gallici genere, ex praefatis monachis, invidia quadam excitati contra suum abbatem praefatum Iohannem, nimium latenter in tantum amaricati sunt, ut Iudaico more dominum suum dolo circumvenirent et proderent. Nam duos eiusdem gentis Gallicae servulos praemio conductos ita fraudulenter docuerunt, ut nocturno tempore, cum omnes delectabili corporis quiete graviter dormirent, patefactam armati intrarent ecclesiam; quam post se iterum solito more clauderent et unicum abbatis adventum in ea absconditi praestolarentur. Cumque solus solito orandi causa ecclesiam latenter intraret, et ante sanctum altare flexis ad terram genubus se inclinaret, hostiliter irruentes in eum, tunc eum ibidem occiderent. Cuius corpus exanime inde trahentes ante ostium cuiusdam meretricis, quasi illic occisus esset in meretricando, iactarent. Quod etiam machinaverunt, crimen crimini addentes, sicut dictum est: 'Et erit novissimus error peior priore.' Sed divina misericordia, quae semper innocentibus solet subvenire, impiam impiorum meditationem maxima ex parte frustrata est, quo non per omnia evenirent, sicut proposuerant.

  5. 105

    97. Omni itaque mala doctrina a malis doctoribus malis auditoribus elucubratim exposita et condicta, nocte adveniente atque suppetenti, et impunitate promissa, latrunculi duo armati in ecclesia concluserunt, adventum abbatis praestolantes. Cumque media nocte Iohannes solito furtim, nemine sciente, orandi gratia ecclesiam intrasset et flexis genibus ante altare incurvaret, tunc duo illi latrunculi ex improviso dispoliatis gladiis in eum irrumpunt et crudelibus afficiunt vulneribus. Sed ille ut solito ac semper acris ingenio et, ut audivimus de eo a quibusdam referentibus, bellicosae artis non expers, si in meliori disciplina non studeret, statim ut sonitus latronum audivit, priusquam videret, insurgens acriter in eos, antequam vulneratur, et vociferans, quantum poterat reluctabatur, inclamitans daemones esse et non homines; non enim aliter sciebat, quia nec hoc homines ausos esse existimabat. Vulneratus est tamen antequam sui advenirent. Sui ergo hoc rumore expergefacti et etiam, audito daemonum nomine, perterriti utrique et inexpertes, et etiam illi, Iudaico more, domini sui proditores, hinc inde ad ecclesiae ostia concurrunt, sed antequam advenirent, latrunculi praecipiti cursu ad proximantia sibi gronnae latibula, semivivum abbatem relinquentes, confugiunt. Monachi vero seniorem suum semivivum colligentes, cum gemitu et moerore domum reportaverunt, sed nec etiam illi dolosi minus lachrymabantur innocentibus. Sed Dei misericordia tantum facinus impunitum fieri non permittente, latrunculi, qui hoc perpetraverunt, omnes tanti sceleris persuasores capti ligatique per varia tormenta morte turpissima periere. His ita relatis, ad incepta redeamus.

  6. 106

    98. Aliud quoque monasterium iuxta orientalem portam Sceftesburg, habitationi sanctimonialium habile, idem praefatus rex aedificari imperavit; in quo propriam filiam suam Aethelgeofu, devotam Deo virginem, abbatissam constituit, cum qua etiam aliae multae nobiles moniales in monastica vita Deo servientes in eodem monasterio habitant. Quae duo monasteria terrarum possessionibus et omnibus divitiis locupletatim ditavit.

  7. 107

    99. His ita diffinitis, solito suo more intra semetipsum cogitabat, quid adhuc addere potuisset, quod plus placeret ad piam meditationem; non inaniter incepta, utiliter inventa, utilius servata est. Nam iamdudum in lege scriptum audierat, Dominum decimam sibi multipliciter redditurum promisisse atque fideliter servasse, decimamque sibi multipliciter redditurum fuisse. Hoc exemplo instigatus et antecessorum morem volens transcendere, dimidiam servitii sui partem, diurni scilicet et nocturni temporis, nec non etiam dimidiam partem omnium divitiarum, quae annualiter ad eum cum iustitia moderanter acquisitae pervenire consueverant, Deo devote et fideliter toto cordis affectu pius meditator se daturum spopondit; quod et quantum potest humana discretio discernere et servare, subtiliter ac sapienter adimplere studuit. Sed ut solito suo more cautus evitaret, quod in alio divinae scripturae loco cautum est: 'Si recte offeras, recte autem non dividas, peccas,' quod Deo libenter devoverat quomodo recte dividere posset, cogitavit, et, ut dixit Salomon, 'Cor regis in manu Domini,' id est consilium; consilio divinitus invento omnium uniuscuiusque anni censuum successum bifarie primitus ministros suos dividere aequali lance imperavit.

  8. 108

    100. His ita divisis, partem primam secularibus negotiis pertinere addixit, quam etiam in tribus partibus sequestrari praecepit, cuius primam divisionis partem suis bellatoribus annualiter largiebatur, item suis ministris nobilibus, qui in curto regio vicissim commorabantur, in pluribus ministrantes ministeriis. Ita enim ordinabiliter agebatur regalis familiaritas tribus omni tempore vicissitudinibus: in tribus namque cohortibus praefati regis satellites prudentissime dividebantur, ita ut prima cohors uno mense in curto regio die noctuque administrans commoraretur, menseque finito et adveniente alia cohorte, prima domum redibat, et ibi duobus, propriis quivis necessitatibus studens, commorabatur mensibus. Secunda itaque cohors mense peracto, adveniente tertia, domum redibat, ut ibi duobus commoraretur mensibus. Sed et illa, finito unius mensis ministerio et adveniente prima cohorte, domum redibat, ibidem commoratura duobus mensibus. Et hoc ordine omnibus vitae praesentis temporibus talium vicissitudinum in regali curto rotatur administratio.

  9. 109

    101. Talibus itaque primam de tribus praedictis partibus partem, unicuique tamen secundum propriam dignitatem et etiam secundum proprium ministerium largiebatur; secundam autem operatoribus, quos ex multis gentibus collectos et comparatos propemodum innumerabiles habebat, in omni terreno aedificio edoctos: tertiam autem eiusdem partem advenis ex omni gente ad eum advenientibus longe propeque positis et pecuniam ab illo exigentibus, etiam et non exigentibus, unicuique secundum propriam dignitatem, mirabili dispensatione laudabiliter et, sicut scriptum est 'Hilarem datorem diligit Deus,' hilariter impendebat.

  10. 110

    102. Secundam vero partem omnium divitiarum suarum, quae annualiter ad eum ex omni censu perveniebant et in fisco reputabantur, sicut iam paulo ante commemoravimus, plena voluntate Deo devovit, et in quatuor partibus aequis etiam curiose suos ministros illam dividere imperavit, ea condicione, ut prima pars illius divisionis pauperibus uniuscuiusque gentis, qui ad eum veniebant, discretissime erogaretur. Memorabat etiam in hoc, quantum humana discretio custodire poterat, illius sancti papae Gregorii observandam esse sententiam, qua discretam mentionem dividendae eleemosynae ita dicens agebat: 'Nec parvum cui multum, nec multum cui parvum, nec nihil cui aliquid, nec aliquid cui nihil.' Secundam autem duobus monasteriis, quae ipse fieri imperaverat, et servientibus in his Deo, de quibus paulo ante latius disseruimus; tertiam scholae, quam ex multis suae propriae gentis nobilibus et etiam pueris ignobilibus studiosissime congregaverat; quartam circum finitimis in omni Saxonia et Mercia monasteriis, et etiam quibusdam annis per vices in Britannia et Cornubia, Gallia, Armorica, Northanhymbris, et aliquando etiam in Hybernia, ecclesiis et servis Dei inhabitantibus, secundum possibilitatem suam, aut ante distribuit, aut sequenti tempore erogare proposuit, vita sibi et prosperitate salva.

  11. 111

    103. His ita ordinabiliter ab eodem rege dispositis, memor illius divinae scripturae sententiae, qua dicitur: 'Qui vult eleemosynam dare, a semet ipso debet incipere,' etiam quid a proprio corporis sui et mentis servitio Deo offerret, prudenter excogitavit; nam non minus de hac re quam de externis divinis Deo offerre proposuit, quin etiam dimidiam partem servitii mentis et corporis, in quantum infirmitas et possibilitas atque suppetentia permitteret, diurno scilicet ac nocturno tempore, suapte totisque viribus se redditurum Deo spopondit. Sed quia distantiam nocturnarum horarum omnino propter tenebras, et diurnarum propter densitatem saepissime pluviarum et nubium aequaliter dignoscere non poterat, excogitare coepit, qua ratione fixa et sine ulla haesitatione hunc promissum voti sui tenorem leto tenus incommutabiliter, Dei fretus misericordia, conservare posset.

  12. 112

    104. His aliquandiu excogitatis, tandem, invento utili et discreto consilio, suos capellanos ceram offerre sufficienter imperavit, quam adductam ad denarios pensari in bilibri praecepit; cumque tanta cera mensurata fuisset, quae septuaginta duos denarios pensaret, sex candelas, unamquamque aequa lance, inde capellanos facere iussit, ut unaquaeque candela duodecim uncias pollicis in se signatas in longitudine haberet. Itaque hac reperta ratione, sex illae candelae per viginti quatuor horas die nocteque sine defectu coram sanctis multorum electorum Dei reliquiis, quae semper eum ubique comitabantur, ardentes lucescebant. Sed cum aliquando per diem integrum et noctem ad eandem illam horam, qua anteriori vespera accensae fuerant, candelae ardendo lucescere non poterant, nimirum ventorum violentia inflante, quae aliquando per ecclesiarum ostia et fenestrarum, maceriarum quoque atque tabularum, vel frequentes parietum rimulas, nec non et tentoriorum tenuitates, die noctuque sine intermissione flabat, exardescere citius plus debito ante eandem horam finiendo cursum suum cogebantur, excogitavit, unde talem ventorum sufflationem prohibere potuisset, consilioque artificiose atque sapienter invento, laternam ex lignis et bovinis cornibus pulcherrime construere imperavit. Bovina namque cornua alba ac in una tenuiter dolabris erasa non minus vitreo vasculo elucent. Quae itaque laterna mirabiliter ex lignis et cornibus, ut ante diximus, facta, noctuque candela in eam missa, exterius ut interius tam lucida ardebat, nullis ventorum flaminibus impedita, quia valvam ad ostium illius laternae ex cornibus idem fieri imperaverat. Hoc itaque machinamento ita facto, sex candelae, unaquaeque post alteram, per viginti quatuor horas sine intermissione nihil citius, nihil tardius lucescebant. Quibus extinctis, aliae incendebantur.

  13. 113

    105. His ita ordinabiliter per omnia digestis, dimidiam, sicut Deo devoverat, servitii sui partem custodire cupiens, et eo amplius augere, in quantum possibilitas aut suppetentia, immo etiam infirmitas, permitteret, taediosus examinandae in iudiciis veritatis arbiter existebat, et in hoc maxime propter pauperum curam, quibus die noctuque inter cetera praesentis vitae debita mirabiliter incumbebat. Nam in toto illo regno praeter illum solum pauperes aut nullos aut etiam paucissimos habebant adiutores; nimirum quia etiam pene omnes illius regionis potentes et nobiles ad secularia magis quam ad divina mentem declinaverant negotia: magis enim unusquisque speciali etiam in secularibus negotiis, quam communi.

  14. 114

    106. Studebat quoque in iudiciis etiam propter nobilium et ignobilium suorum utilitatem, qui saepissime in contionibus comitum et praepositorum pertinacissime inter se dissentiebant, ita ut pene nullus eorum, quicquid a comitibus et praepositis iudicatum fuisset, verum esse concederet. Qua pertinaci dissensione obstinatissime compulsi, regis subire iudicium singuli subarabant, quod et confestim ab utraque parte implere festinabant. Sed tamen ille, qui in sua parte aliquam de illa causa iniustitiam fieri cognosceret, ad talis iudicis iudicium, contra voluntatem tamen, quamvis per vim lege et stipulatione venire coactus esset, voluntarie nolebat accedere. Sciebat enim ibidem nihil ex sua malitia confestim posse delitescere; nimirum erat namque rex ille in exequendis iudiciis, sicut in ceteris aliis omnibus rebus, discretissimus indagator. Nam omnia pene totius suae regionis iudicia, quae in absentia sua fiebant, sagaciter investigabat, qualia fierent, iusta aut etiam iniusta, aut vero si aliquam in illis iudiciis iniquitatem intelligere posset, leniter utens suatim illos ipsos iudices, aut per se ipsum aut per alios suos fideles quoslibet interrogabat, quare tam nequiter iudicassent, utrum per ignorantiam aut propter aliam quamlibet malevolentiam, id est utrum pro aliquorum amore vel timore aut aliorum odio aut etiam pro alicuius pecuniae cupiditate. Denique si illi iudices profiterentur propterea se talia ita iudicasse, eo quod nihil rectius de his rebus scire poterant, tunc ille, discrete et moderanter illorum imperitiam et insipientiam redarguens, aiebat, ita inquiens: 'Nimium admiror vestram hanc insolentiam, eo quod, Dei dono et meo, sapientium ministerium et gradus usurpastis, sapientiae autem studium et operam neglexistis. Quapropter aut terrenarum potestatum ministeria, quae habetis, illico dimittatis, aut sapientiae studiis multo devotius docere ut studeatis, imperio.' Quibus auditis verbis, perterriti veluti pro maxima vindicta correcti, comites et praepositi ad aequitatis discendae studium totis viribus se vertere nitebantur, ita ut mirum in modum illiterati ab infantia comites pene omnes, praepositi ac ministri literatoriae arti studerent, malentes insuetam disciplinam quam laboriose discere, quam potestatum ministeria dimittere. Sed si aliquis litteralibus studiis aut pro senio vel etiam pro nimia inusitati ingenii tarditate proficere non valeret, suum, si haberet, filium, aut etiam aliquem propinquum suum, vel etiam, si aliter non habeat, suum proprium hominem, liberum vel servum, quem ad lectionem longe ante promoverat, libros ante se die nocteque, quandocunque unquam ullam haberet licentiam, Saxonicos imperabat recitare. Et suspirantes nimium intima mente dolebant, eo quod in iuventute sua talibus studiis non studuerant, felices arbitrantes huius temporis iuvenes, qui liberalibus artibus feliciter erudiri poterant, se vero infelices existimantes, qui nec hoc in iuventute didicerant, nec etiam in senectute, quamvis inhianter desiderarent, poterant discere. Sed hanc senum iuvenumque in discendis literis solertiam ad praefati regis notitiam explicavimus.

  15. 115

    Medieval Latin The Latin Library The Classics Page

← Previous — showing 101115 of 115

The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.