Arnulf
- 1
Arnulf of Lisieux: De Nativitate Domini
- 2
ARNULF OF LISIEUX DE NATIVITATE DOMINI
- 3
Semper ab aeterno nascens ex tempore nasci Sustinet humana conditione Deus: Virgineumque uterum virtus sacra patris obumbrat, Qua verbum fieret conciliante caro. Conformi soboles patrem matremque figura Exprimit, et speciem reddit utrique suam. Sic ejus species speciem est imita[ta] paternam, Ut sit eo viso visus et ipse pater. Virgineoque sibi fabricans de corpore corpus Humanam ex homine contrahit effigiem. Exhibet una duas species persona, Deusque Factus homo proprium servat utrique genus: Servat enim propriam naturae simplicitatem Hic in carne Deus, cum Deitate caro. Non commiscentur, nec enim confusa resolvit Vel carnem Deitas, vel caro mi[x]ta Deum. Regnat in assumpta Deitatis gloria carne, Nec majestatem carnea vela gravant. Virgineaque fide veterem purgante reatum Numinis adventu est sanctificata caro. Credit et exhibuit mundam devotio matrem, Magnificatque Deum, magnificata Deo. Virginis integritas salvo fecunda pudore Concipit, atque virum parturit absque viro. Nec reserat partus signati claustra pudoris Absque viro genitus, editus absque via. Ergo alterna novum foedus commercia miscent, Et vetus in pacem vertitur ira novam. Humanis siquidem blando divina favore Occurrunt stabili conciliata fide. Servus adoptatur, redit exsul, carcere clausus Exit, et ejecto porta negata patet.
- 4
Christian Latin The Latin Library The Classics Page
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.