Annalesregnifrancorum
- 201
Mauri de tota Hispania maxima classe conparata primo Sardiniam, deinde Corsicam appulerunt; nulloque in ea invento praesidio insulam pene totam subigerunt.
- 202
Interea Pippinus rex perfidia ducum Veneticorum incitatus Venetiam bello terraque marique iussit appetere; subiectaque Venetia ac ducibus eius in deditionem acceptis eandem classem ad Dalmatiae litora vastanda misit. Sed cum Paulus Cefalaniae praefectus cum orientali classe ad auxilium Dalmatis ferendum adventaret, regia classis ad propria regreditur.
- 203
Hruodtrud filia imperatoris, quae natu maior erat, VII. Idus Iun. diem obiit.
- 204
Imperator vero Aquisgrani adhuc agens et contra Godofridum regem expeditionem meditans nuntium accepit, classem ducentarum navium de Nordmannia Frisiam appulisse totasque Frisiaco litori adiacentes insulas esse vastatas iamque exercitum illum in continenti esse ternaque proelia cum Frisonibus commisisse Danosque victores tributum victis inposuisse et vectigalis nomine centum libras argenti a Frisonibus iam esse solutas, regem vero Godofridum domi esse. Et revera ita erat. Qui nuntius adeo imperatorem concitavit, ut missis in omnes circumquaque regiones ad congregandum exercitum nuntiis ipse sine mora palatio exiens primo quidem classi occurrere, deinde transmisso Rheno flumine in loco, qui Lippeham vocatur, copias, quae nondum convenerant, statuit operiri; ubi dum aliquot dies moraretur, elefans ille, quem ei Aaron rex Sarracenorum miserat, subita morte periit. Congregatis tandem copiis, quanta potuit celeritate ad Alaram fluvium contendit castrisque iuxta confluentem eius, quo Wisurae flumini coniungitur, positis minarum Godofridi regis praestolatur eventum. Nam rex ille vanissima spe victoriae inflatus acie se cum imperatore congredi velle iactabat.
- 205
Sed dum imperator memorato loco stativa haberet, diversarum rerum nuntii ad eum deferuntur. Nam et classem, quae Frisiam vastabat, domum regressam et Godofridum regem a quodam suo satellite interfectum, castellum vocabulo Hohbuoki Albiae flumini adpositum, in quo Odo legatus imperatoris et orientalium Saxonum erat praesidium, a Wilzis captum et Pippinum filium eius, regem Italiae, VIII. Idus Iulii de corpore migrasse duasque legationes de diversis terrarum partibus, unam de Constantinopoli, alteram de Corduba, pacis faciendae causa adventare narratur. Quibus ille acceptis disposita pro temporis conditione Saxonia domum revertitur. Tanta fuit in ea expeditione boum pestilentia, ut pene nullus tanto exercitui superesset, quin omnes usque ad unum perirent; et non solum ibi, sed etiam per omnes imperatori subiectas provincias illius generis animalium mortalitas inmanissime grassata est.
- 206
Imperator Aquasgrani veniens mense Octimbrio memoratas legationes audivit pacemque cum Niciforo imperatore et cum Abulaz rege Hispaniae fecit. Nam Niciforo Venetiam reddidit et Haimricum comitem olim a Sarracenis captum Abulaz remittente recepit.
- 207
Eo anno sol et luna bis defecerunt, sol VII. Idus Iun. et II. Kal. Decembr. luna XI. Kal. Iul. et XVIII. Kal. Ianuar. Corsica insula iterum a Mauris vastata est.
- 208
Amoroz ab Abdiraman filio Abulaz de Caesaraugusta expulsus et Oscam intrare conpulsus est.
- 209
Godofrido Danorum rege mortuo Hemmingus filius fratris eius in regnum successit ac pacem cum imperatore fecit.
- 210
[811] DCCCXI. Absoluto atque dimisso Arsafio spathario - hoc erat nomen legato Nicifori imperatoris - eiusdem pacis confirmandae gratia legati Constantinopolim ab imperatore mittuntur, Haido episcopus Baslensis et Hug comes Toronicus et Aio Langobardus de Foro Iuli et cum eis Leo quidam spatharius, natione Siculus, et Willeri dux Veneticorum, quorum alter ante annos X Romae ad imperatorem, cum ibi esset, de Sicilia profugit et redire volens patriam remittitur, alter propter perfidiam honore spoliatus Constantinopolim ad dominum suum duci iubetur.
- 211
Condicta inter imperatorem et Hemmingum Danorum regem pax propter hiemis asperitatem, quae inter partes commeandi viam claudebat, in armis tantum iurata servatur, donec redeunte veris temperie et apertis viis, quae inmanitate frigoris clausae fuerunt, congredientibus ex utraque parte utriusque gentis, Francorum scilicet et Danorum, XII primoribus super fluvium Egidoram in loco, qui vocatur . . ., datis vicissim secundum ritum ac morem suum sacramentis pax confirmatur. Primores autem de parte Francorum hii fuere: Walach comes filius Bernhardi, Burchardus comes, Unrocus comes, Uodo comes, Meginhardus comes, Bernhardus comes, Egbertus comes, Theotheri comes, Abo comes, Osdag comes, Wigman comes; de parte vero Danorum inprimis fratres Hemmingi, Hancwin et Angandeo, deinde ceteri honorabiles inter suos viri, Osfrid cognomento Turdimulo et Warstein et Suomi et Urm et alius Osfrid filius Heiligen et Osfrid *de Sconaowe et Hebbi et Aowin.
- 212
Imperator vero pace cum Hemmingo firmata et placito generali secundum consuetudinem Aquis habito in tres partes regni sui totidem exercitus misit, unum trans Albiam in Linones, qui et ipsos vastavit et castellum Hohbuoki superiori anno a Wilzis distructum in ripa Albiae fluminis restauravit, alterum in Pannonias ad controversias Hunorum et Sclavorum finiendas, tertium in Brittones ad eorum perfidiam puniendam. Qui omnes rebus prospere gestis incolomes regressi sunt.
- 213
Ipse autem interea propter classem, quam anno superiore fieri imperavit, videndam ad Bononiam civitatem maritimam, ubi eaedem naves congregatae erant, accessit farumque ibi ad navigantium cursus dirigendos antiquitus constitutam restauravit et in summitate eius nocturnum ignem accendit. Inde ad Scaldim fluvium veniens in loco, qui Gand vocatur, naves ad eandem classem aedificatas aspexit et circa medium Novembrium Aquas venit. Obviarunt ei venienti legati Hemmingi regis, Aowin et Hebbi, munera regis et verba pacifica deferentes; fuerunt etiam Aquis adventum eius expectantes, qui de Pannonia venerunt, canizauci princeps Avarum et tudun et alii primores ac duces Sclavorum circa Danubium habitantium, qui a ducibus copiarum, quae in Pannoniam missae fuerunt, ad praesentiam principis iussi venerunt.
- 214
Interea Carlus filius domni imperatoris, qui maior natu erat, II. Non. Decembr. diem obiit; et imperator Aquis hiemavit.
- 215
[812] DCCCXII. Nec multo post Hemmingus Danorum rex defunctus nuntiatur. Cui cum Sigifridus nepos Godofridi regis et Anulo nepos Herioldi, et ipsius regis, succedere voluissent neque inter eos, uter regnare deberet, convenire potuisset, comparatis copiis et commisso proelio ambo moriuntur. Pars tamen Anulonis adepta victoriam fratres eius Herioldum et Reginfridum reges sibi constituit; quam necessario pars victa secuta eosdem sibi regnare non abnuit. In eo proelio XDCCCCXL viri cecidisse narrantur.
- 216
Niciforus imperator post multas et insignes victorias in Moesia provincia commisso cum Bulgaris proelio moritur; et Michahel gener eius imperator factus legatos domni imperatoris Karoli, qui ad Niciforum missi fuerunt, in Constantinopoli suscepit et absolvit. Cum quibus et suos legatos direxit, Michahelem scilicet episcopum et Arsafium atque Theognostum protospatharios, et per eos pacem a Niciforo inceptam confirmavit. Nam Aquisgrani, ubi ad imperatorem venerunt, scriptum pacti ab eo in ecclesia suscipientes more suo, id est Greca lingua, laudes ei dixerunt, imperatorem eum et basileum appellantes. Et revertendo Romam venientes in basilica sancti Petri apostoli eundem pacti seu foederis libellum a Leone papa denuo susceperunt.
- 217
Quibus dimissis imperator generali conventu Aquis sollemniter habito Bernhardum filium Pippini, nepotem suum, in Italiam misit; et propter famam classis, quae et de Africa et de Hispania ad vastandam Italiam ventura dicebatur, Walanem filium Bernhardi patruelis sui cum illo esse iussit, quoadusque rerum eventus securitatem nostris adferret. Haec classis partim in Corsicam partim in Sardiniam venit; et ea quidem pars, quae ad Sardiniam est delata, pene tota deleta est.
- 218
Classis etiam Nordmannorum Hiberniam Scottorum insulam adgressa commissoque cum Scottis proelio parte non modica Nordmannorum interfecta turpiter fugiendo domum reversa est.
- 219
Pax cum Abulaz rege Sarracenorum facta; item cum duce Beneventanorum Grimoaldo, et tributi nomine XXV milia solidorum auri a Beneventa*nis soluta.
- 220
Expeditio facta ad Wilzos, et ab eis obsides accepti.
- 221
Harioldus et Reginfridus reges Danorum missa ad imperatorem legatione pacem petunt et fratrem suum Hemmingum sibi remitti rogant. Hoc anno Id. Mai. post meridiem solis eclypsis fuit.
- 222
[813] DCCCXIII. Imperator Aquisgrani hiemavit et incipiente verni temperie Amalharium Treverensem episcopum et Petrum abbatem monasterii Nonantulas propter pacem cum Michahele imperatore confirmandam Constantinopolim misit.
- 223
Ac deinde habito generali conventu, evocatum ad se apud Aquasgrani filium suum Hludowicum Aquitaniae regem, coronam illi inposuit et imperialis nominis sibi consortem fecit; Bernhardumque nepotem suum, filium Pippini filii sui, Italiae praefecit et regem appellari iussit. Concilia quoque iussu eius super statu ecclesiarum corrigendo per totam Galliam ab episcopis celebrata sunt, quorum unum Mogontiaci, alterum Remis, tertium Turonis, quartum Cabillione, quintum Arelati congregatum est; et constitutionum, quae in singulis factae sunt, collatio coram imperatore in illo conventu habita. Quas qui nosse voluerit, in supradictis quinque civitatibus invenire poterit, quamquam et in archivo palatii exemplaria illarum habeantur.
- 224
Missi sunt de hoc conventu quidam Francorum et Saxonum primores trans Albim fluvium ad confinia Nordmannorum, qui pacem cum eis secundum petitionem regum illorum facerent et fratrem eorum redderent. Quibus cum pari numero - nam XVI erant - de primatibus Danorum in loco deputato occurrissent, iuramentis utrimque factis pax confirmata et regum frater eis redditus est. Qui tamen eo tempore domi non erant, sed ad Westarfoldam cum exercitu profecti, quae regio ultima regni eorum inter septentrionem et occidentem sita, contra aquilonem Brittaniae summitatem respicit, cuius principes ac populus eis subici recusabant. Quibus perdomitis cum revertissent et fratrem ab imperatore missum recepissent, filii Godofridi regis et ex primoribus Danorum non pauci, qui iamdudum relicta patria apud Sueones exulabant, conparatis undecumque copiis bellum eis intulerunt et confluentibus ad se passim ex omni Danorum terra popularium turmis commisso cum eis proelio etiam regno non multo eos labore pepulerunt.
- 225
Mauris de Corsica ad Hispaniam cum multa praeda redeuntibus Irmiugarius comes Emporitanus in Maiorica insidias posuit et octo naves eorum cepit, in quibus quingentos et eo amplius Corsos captivos invenit. Hoc Mauri vindicare volentes Centumcellas Tusciae civitatem et Niceam provinciae Narbonensis vastaverunt. Sardiniam quoque adgressi commissoque cum Sardis proelio pulsi ac victi et multis suorum amissis recesserunt.
- 226
At Michahel imperator Bulgaros bello adpetens haud prosperis successibus utitur ac proinde domum reversus deposito diademate monachus efficitur; in cuius locum Leo, Bardae patricii filius, imperator constituitur. Crumas rex Bulgarorum, qui Niciforum imperatorem ante duos annos interfecit et Michahelem de Moesia fugavit, secundis rebus elatus cum exercitu usque ad ipsam Constantinopolim accessit et iuxta portam civitatis castra posuit. Quem moenibus urbi obequitantem Leo imperator eruptione facta incautum *excepit et graviter vulneratum fugiendo sibi consulere ac patriam turpiter redire coegit.
- 227
[814] DCCCXIIII. Domnus Karolus imperator, dum Aquisgrani hiemaret, anno aetatis circiter septuagesimo primo, regni autem quadragesimo septimo subactaeque Italiae quadragesimo tertio, ex quo vero imperator et augustus appellatus est, anno XIIII., V. Kal. Febr. rebus humanis excessit.
- 228
Cuius rei nuntium cum Hludowicus filius eius in Aquitania apud Teodadum villam, ubi et ipse tunc hibernabat, plurimis deferentibus accepisset, tricesimo, postquam id acciderat, die Aquasgrani venit summoque omnium Francorum consensu ac favore patri successit. Et ad suscepti regni administrationem cura conversa primo legationes gentium, quae ad patrem venerant, auditas absolvit, alias deinde simili modo ad patrem quidem missas, ad se vero venientes suscepit.
- 229
Inter quas praecipua fuit legatio de Constantinopoli directa. Nam Leo imperator, qui Michaheli successerat, dimisso Amalhario episcopo et Petro abbate, qui ad Michahelem quidem missi, ad se tamen venerunt, legatos suos, Christoforum spatarium et Gregorium diaconem, cum eis ad domnum Karolum et per eos descriptionem et confirmationem pacti ac foederis misit. Quibus susceptis atque dimissis domnus Hludowicus legatos suos, Nordbertum Regiensem episcopum et Richoinum Patavinum comitem, ad Leonem imperatorem ob renovandam secum amicitiam et praedictum pactum confirmandum direxit.
- 230
Habitoque Aquisgrani generali populi sui conventu ad iustitias faciendas et oppressiones popularium relevandas legatos in omnes regni sui partes dimisit, Bernhardum regem Italiae, nepotem suum, ad se evocatum muneribus donatum in regnum remisit, cum Grimoaldo Beneventanorum duce pactum fecit atque firmavit, eo modo, quo et pater, scilicet ut Beneventani tributum annis singulis VII milia solidos darent; tunc duos ex filiis suis, Hlotharium in Baioariam, Pippinum in Aquitaniam misit.
- 231
Harioldus et Reginfridus reges Danorum, qui anno superiore a filiis Godofridi victi et regno pulsi fuerunt, reparatis viribus iterum eis bellum intulerunt; in quo conflictu et Reginfridus et unus de filiis Godofridi, qui maior natu erat, interfectus est. Quo facto Herioldus rebus suis diffidens ad imperatorem venit et se in manus illius commendavit; quem ille susceptum in Saxoniam ire et oportunum tempus exspectare iussit, quo ei, sicut petierat, auxilium ferre potuisset.
- 232
[*815] DCCCXV. Iussum est ab imperatore, ut Saxones et Abodriti ad hanc expeditionem praepararentur, temptatumque in illa hieme duabus vicibus, si Albia transiri posset, sed mutatione subita aeris emolliti glacie fluminis resoluta negotium remansit inperfectum, donec tandem hieme transacta circa medium fere Maium mensem oportunum proficiscendi tempus adrisit. Tunc omnes Saxonici comites omnesque Abodritorum copiae cum legato imperatoris Baldrico, sicut iussum erat, ad auxilium Harioldo ferendum trans Egidoram fluvium in terram Nordmannorum vocabulo Sinlendi perveniunt et inde profecti septimo tandem die in loco, qui dicitur. ., in litore oceani castra ponunt. Ibique stativis triduo habitis, cum filii Godofridi, qui contra eos magnis copiis et ducentarum navium classe conparata in insula quadam tribus milibus a continenti separata residebant, cum eis congredi non auderent, vastatis circumquaque vicinis pagis et acceptis popularium obsidibus XL ad imperatorem in Saxoniam reversi sunt. Ipse enim tunc temporis in loco, qui dicitur Padrebrunno, generalem populi sui conventum habebat. Ibi ad eum omnes orientalium Sclavorum primores et legati venerunt.
- 233
Sed antequam illuc veniret, id est cum adhuc domi esset, adlatum est ei, quosdam de primoribus Romanorum ad interficiendum Leonem papam in ipsa urbe Roma conspirasse ac deinde, cum huius causae indicium ad pontificem esset delatum, omnes illius factionis auctores ipsius iussu fuisse trucidatos. Quod cum moleste ferret, ordinatis tunc Sclavorum et Herioldi rebus ipsoque in Saxonia dimisso, cum ad Franconofurd palatium venisset, Bernhardum regem Italiae, nepotem suum, qui et ipse cum eo in Saxonia fuerat, ad cognoscendum, quod nuntiabatur, Romam mittit. Is cum Romam venisset, aegritudine decubuit, res tamen, quas compererat, per Geroldum comitem, qui ad hoc ei legatus fuerat datus, imperatori mandavit. Quem legati pontificis, Iohannes episcopus Silvae candidae et Theodorus nomenclator et Sergius dux, subsecuti de his, quae domino suo obiciebantur, per omnia imperatori satisfecerunt.
- 234
Legati Sardorum de Carali civitate dona ferentes venerunt.
- 235
Pax, quae cum Abulaz rege Sarracenorum facta et per triennium servata erat, velut inutilis rupta et contra eum iterum bellum susceptum est.
- 236
Nordbertus episcopus et Richoinus comes de Constantinopoli regressi descriptionem pacti, quam Leo imperator eis dederat, detulerunt; qui inter cetera terrae motum gravissimum mense Augusto per continuos quinque dies ibi contigisse retulerunt, quo et ipsius urbis aedificia conplura cecidisse et aliarum civitatum populos ruinis oppressos esse testati sunt. Sed et in Gallia Santones, civitas Aquitaniae, mense Septembrio dicitur tremuisse. Rhenus fluvius Alpinis imbribus auctus ultra solitum exundavit.
- 237
Romani, cum Leonem papam aegritudine decubuisse viderent, collecta manu omnia praedia, quae idem pontifex in singularum civitatum territoriis noviter construxit, primo diripiunt, deinde inmisso igne cremant, tum Romam ire statuunt et, quae sibi erepta querebantur, violenter auferre. Quo comperto Bernhardus rex missa manu per Winigisum ducem Spolitinum et seditionem illam sedavit et eos ab incepto desistere fecit, quaeque gesta erant, per legatos suos imperatori nuntiavit.
- 238
[*816] DCCCXVI. Hieme transacta Saxones et orientales Franci expeditionem in Sorabos Sclavos, qui dicto audientes non erant, facere iussi imperata strenue compleverunt et contumacium audaciam non magno labore compresserunt. Nam una civitate expugnata, quicquid in ea gente rebelle videbatur, subiectione promissa conquievit.
- 239
Wascones, qui trans Garonnam et circa Pirineum montem habitant, propter sublatum ducem suum nomine Sigiwinum, quem imperator ob nimiam eius insolentiam ac morum pravitatem inde sustulerat, solita levitate commoti coniuratione facta omnimoda defectione desciverunt; sed duabus expeditionibus ita sunt edomiti, ut tarda eis deditio et pacis impetratio videretur.
- 240
Interea domnus Leo papa anno pontificatus sui vicesimo primo circiter VIII. Kal. Iun. de corpore migravit, Stephanusque diaconus in locum eius electus atque ordinatus est; nondumque duobus post consecrationem suam exactis mensibus quam maximis poterat itineribus ad imperatorem venire contendit, missis interim duobus legatis, qui quasi pro sua consecratione imperatori suggererent. Quod ubi imperator audivit, Remis ei statuit occurrere missisque obviam his, qui eum illo deducerent, adventum eius praeveniens cum magno eum ibidem honore suscepit. Qui statim imperatori adventus sui causam insinuans celebratis ex more missarum sollemniis eum diadematis inpositione coronavit. Multis deinde inter eos muneribus et datis et acceptis conviviisque opipare celebratis et amicitia vicissim firmissimo robore constituta aliisque utilitatibus sanctae Dei ecclesiae pro temporis oportunitate dispositis pontifex Romam, imperator Compendium palatium petiit.
- 241
Ibi commoratus legatos Abodritorum et de Hispania legatos Abdirahman filii Abulaz regis ad se missos suscepit; completisque ibi viginti vel eo amplius diebus Aquasgrani ad hiemandum profectus est.
- 242
[817] DCCCXVII. Legati Abdirahman, filii Abulaz regis Sarracenorum, de Caesaraugusta missi pacis petendae gratia venerunt, et Compendio ab imperatore auditi Aquasgrani eum praecedere iussi sunt. Quo cum pervenisset, legatum Leonis imperatoris de Constantinopoli pro Dalmatinorum causa missum Niciforum nomine suscepit; quem etiam, quia Cadolah, ad quem illorum confinium cura pertinebat, non aderat et tamen brevi venturus putabatur, adventum illius iussit opperiri. Quo veniente ratio inter eum et legatum imperatoris de questionibus, quas idem detulit, habita est; et quia res ad plurimos et Romanos et Sclavos pertinebat neque sine illorum praesentia finiri posse videbatur, illo decernenda differtur, missusque ad hoc cum Cadolane et praedicto legato in Dalmatiam Albgarius, Unrochi nepos. Legati etiam Abdirahman, cum tribus mensibus detenti essent et iam de reditu desperare coepissent, remissi sunt.
- 243
Filii quoque Godofridi regis Danorum propter assiduam Herioldi infestationem missa ad imperatorem legatione pacem petunt eamque a se servandam pollicentur; sed cum haec simulata magis quam veracia viderentur, velut inania neglecta sunt, et auxilium contra eos Herioldo datum.
- 244
Luna Non. Febr. hora noctis secunda defecit, et cometes in signo Agitatoris apparuit.
- 245
Interea Stephanus papa tertio, postquam Romam venerat, mense, sed nondum exacto, circiter VIII. Kal. Febr. diem obiit. Cui Paschalis successor electus post completam sollemniter ordinationem suam et munera et excusatoriam imperatori misit epistolam, in qua sibi non solum nolenti, sed etiam plurimum renitenti pontificatus honorem velut inpactum adseverat. Missa tamen alia legatione pactum, quod cum praecessoribus suis factum erat, etiam secum fieri et firmari rogavit. Hanc legationem Theodorus nomenclator et detulit et ea, quae petierat, impetravit.
- 246
Feria quinta, qua cena Domini celebratur, cum imperator ab ecclesia peracto sacro officio remearet, lignea porticus, per quam incedebat, cum et fragili materia esset aedificata et tunc iam marcida et putrefacta, quae contignationem et tabulatum sustinebant, transtra pondus aliquod ferre non possent, incedentem desuper imperatorem subita ruina cum viginti et eo amplius hominibus, qui una ibant, ad terram usque deposuit. Qui casus cum plerosque ex his, qui simul deciderant, graviter adfecisset, illi tamen nihil aliud laesionis intulit, praeter quod capulo gladii, quo accinctus erat, imi pectoris pars sinistra contusa est et auris dextra in parte posteriore vulnerata, femur quoque dextrum cuiusdam ligni pondere iuxta inguina conlisum. Sed instantia medicorum, qui ei curam adhibebant, summa celeritate convaluit. Nam vicesima, postquam id acciderat, die Noviomagum profectus venatu sese exercebat.
- 247
Unde reversus generalem populi sui conventum Aquisgrani more solito habuit, in quo filium suum primogenitum Hlotharium coronavit et nominis atque imperii sui socium sibi constituit, caeteros reges appellatos unum Aquitaniae, alterum Baioariae praefecit. Conventu peracto, cum Vosegi saltum venandi gratia peteret, obvios habuit legatos Leonis imperatoris; quos cum in Ingilenhaim palatio iuxta Mogontiacum civitatem audisset ac legationem eorum non aliam esse, nisi quam Niciforus eiusdem imperatoris legatus proxime adtulerat, comperisset, celeriter absolutos dimisit et, quo tendebat, proficiscitur.
- 248
Nuntiataque defectione Abodritorum et Sclaomiri comitibus tantum, qui iuxta Albim in praesidio residere solebant, ut terminos sibi commissos tuerentur, per legatum mandavit. Causa defectionis erat, quod regiam potestatem, quam Sclaomir eatenus post mortem Thrasconis solus super Abodritos tenebat, cum Ceadrago filio Thrasconis partiri iubebatur; quae res illum tam graviter exacerbavit, ut adfirmaret se numquam posthac Albim fluvium transiturum neque ad palatium venturum. Statim missa trans mare legatione iunxit amicitias cum filiis Godofridi et, ut exercitus in Saxoniam Transalbianam mitteretur, impetravit. Nam et classis eorum per Albiam usque ad Esesfeld castellum venit, quae totam Sturiae fluminis ripam devastavit, et Gluomi custos Nordmannici limitis pedestres copias ducens simul cum Abodritis terreno itinere ad ipsum castellum accessit. Quibus cum nostri fortiter restitissent, omissa castelli obpugnatione discesserunt.
- 249
Interea cum imperator venatione peracta de Vosego Aquasgrani reverteretur, nuntiatum est ei, Bernhardum nepotem suum, Italiae regem, quorundam pravorum hominum consilio tyrannidem meditatum iam omnes aditus, quibus in Italiam intratur, id est clusas, impositis firmasse praesidiis atque omnes Italiae civitates in illius verba iurasse; quod ex parte verum, ex parte falsum erat. Ad quos motus comprimendos cum ex tota Gallia atque Germania congregato summa celeritate magno exercita imperator Italiam intrare festinasset, Bernhardus rebus suis diffidens, maxime quod se a suis cotidie deseri videbat, armis depositis apud Cavillionem imperatori se tradidit; quem ceteri secuti non solum armis depositis se dediderunt, verum ultro et ad primam interrogationem omnia, uti gesta erant, aperuerunt. Huius coniurationis principes fuere Eggideo, inter amicos regis primus, et Reginhardus camerarius eius et Reginharius Meginharii comitis filius, cuius maternus avus Hardradus olim in Germania cum multis ex ea provincia nobilibus contra Karolum imperatorem coniuravit. Erant praeterea et alii multi praeclari et nobiles viri, qui in eodem scelere deprehensi sunt, inter quos et aliqui episcopi, Anshelmus Mediolanensis et Wolfoldus Cremonensis et Theodulfus Aurelianensis.
- 250
[*818] DCCCXVIII. Detecta fraude et coniuratione patefacta ac seditiosis omnibus in potestatem suam redactis imperator Aquasgrani revertitur; transactoque quadragesimali ieiunio paucis post sanctum pascha diebus coniurationis auctores, qui superius nominati sunt, simul et regem iudicio Francorum capitali sententia condemnatos luminibus tantum iussit orbari, episcopos synodali decreto depositos monasteriis mancipari, caeteros, prout quisque vel nocentior vel innocentior apparebat, vel exilio deportari vel detondi atque in monasteriis conversari.
- 251
Atque his ita dispositis ipse cum maximo exercitu Brittaniam adgressus generalem conventum Venedis habuit. Inde memoratam provinciam ingressus captis rebellium munitionibus brevi totam in suam potestatem non magno labore redegit. Nam postquam Mormanus, qui in ea praeter solitum Brittonibus morem regiam sibi vindicaverat potestatem, ab exercitu imperatoris occisus est, nullus Britto inveniebatur, qui resisteret aut qui imperata facere aut qui obsides, qui iubebantur, dare rennueret.
- 252
Qua expeditione completa cum imperator dimisso exercitu Andecavos civitatem esset reversus, Irmingardis regina, coniux eius, quam proficiscens ibi aegrotantem dimiserat, duobus diebus postquam ipse ad eam venit, morbo invalescente V. Non. Octobr. decessit. Eclypsis solis contigit VIII. Id. Iul. Imperator per Ratumagum et per Ambianos et Camaracum Aquasgrani ad hibernandum reversus, cum Heristallium venisset, obvios habuit legatos Sigonis ducis Beneventanorum dona deferentes eumque de nece Grimoldi ducis antecessoris sui excusantes. Erant ibi et aliarum nationum legati, Abodritorum videlicet ac Bornae, ducis Guduscanorum, et Timocianorum, qui nuper a Bulgarorum societate desciverant et ad nostros fines se contulerant, simul et Liudewiti, ducis Pannoniae inferioris, qui res novas moliens Cadolaum comitem et marcae Foroiuliensis praefectum crudelitatis atque insolentiae accusare conabatur. Quibus ibi auditis atque dimissis imperator Aquasgrani ad hiemandum profectus est.
- 253
[819] DCCCXVIIII. Sclaomir Abodritorum rex, ob cuius perfidiam ulciscendam exercitus Saxonum et orientalium Francorum eodem anno trans Albiam missus fuerat, per praefectos Saxonici limitis et legatos imperatoris, qui exercitui praeerant, Aquasgrani adductus est. Quem cum primores populi sui, qui simul iussi venerant, multis criminibus accusarent et ille rationabili defensione obiecta sibi refellere non valeret, exilio condempnatus est et regnum Ceadrago Thrasconis filio datum.
- 254
Simili modo et Lupus Centulli Wasco, qui cum Berengario Tolosae et Warino Arverni comite eodem anno proelio conflixit, - in quo et fratrem Garsandum singularis amentiae hominem amisit et ipse, nisi sibi fugiendo consuleret, prope interitum fuit, - cum in conspectum imperatoris venisset ac de perfidia, cuius a memoratis comitibus inmane accusabatur, se purgare non potuisset, et ipse temporali est exilio deportatus.
- 255
Conventus Aquisgrani post natalem Domini habitus, in quo multa de statu ecclesiarum et monasteriorum tractata atque ordinata sunt, legibus etiam capitula quaedam pernecessaria, quia deerant, conscripta atque addita sunt. Quo peracto imperator inspectis plerisque nobilium filiabus Huelpi comitis filiam nomine Iudith duxit uxorem.
- 256
Iterumque conventus mense Iulio apud Ingilunheim palatium habitus et exercitus de Italia in Pannoniam propter Liudewiti rebellionem missus, qui rebus parum prospere gestis infecto pene negotio regressus est. Et Liudewitus superbia elatus legatos quasi pacem petendo ad imperatorem misit, conditiones quasdam proponens, ad quarum concessionem ea, quae iuberentur, se facturum pollicebatur. Quas cum imperator non reciperet aliasque ei per suos legatos proponeret, permanendum sibi in inchoata perfidia velut optimum iudicans missis circumquaque legatis vicinas iuxta se gentes ad bellum sollicitare curavit. Timocianorum quoque populum, qui dimissa Bulgarorum societate ad imperatorum venire ac dicioni eius se permittere gestiebat, ne hoc efficeret, ita intercepit ac falsis persuasionibus inlexit, ut omisso, quod facere cogitabat, perfidiae illius socius et adiutor existeret.
- 257
Exercitu vero de Pannonia reverso Cadolach dux Foroiuliensis febre correptus in ipsa marca decessit. Cui cum Baldricus esset subrogatus et in Carantanorum regionem, quae ad ipsius curam pertinebat, fuisset ingressus, obvium ibi habuit Liudewiti exercitum; quem iuxta Dravum fluvium iter agentem parva manu adgressus pluribus interfectis et avertit et de illa provincia fugavit.
- 258
Borna vero dux Dalmatiae cum magnis copiis ad Colapium fluvium Liudewito ad se venienti occurrens in prima congressione a Guduscanis deseritur; auxilio tamen praetorianorum suorum protectus evasit. Periit in eo proelio Dragamosus socer Liudewiti, qui in exordio defectionis relicto genero Bornae se coniunxerat.
- 259
Guduscani domum regressi iterum a Borna subiguntur. At Liudewitus occasionem nanctus cum valida manu Decembrio mense Dalmatiam ingressus, ferro et igni cuncta devastat. Cui cum Borna se penitus inparem conspiceret, omnia sua castellis inclusit et ipse cum delecta manu nunc a tergo nunc a latere insistens Liudewiti copias et noctu et interdiu, quacumque poterat, laceravit neque eum in sua provincia inpune versari permisit; ad extremum gravi damno adfectum regione sua coegit excedere, tribus hominum milibus de exercitu illius interfectis et trecentis vel eo amplius caballis captis praeter sarcinas et spolia diversi generis direpta; quae qualiter gesta fuerint, per legatos suos imperatori nuntiare curavit.
- 260
At in partibus occiduis Pippinus imperatoris filius iussu patris Wasconiam cum exercitu ingressus sublatis ex ea seditiosis totam eam provinciam ita pacavit, ut nullus in ea rebellis aut inoboediens remansisse videretur.
- 261
Harioldus quoque iussu imperatoris ad naves suas per Abodritos reductus in patriam quasi regnum ibi accepturus navigavit. Cui se duo ex filiis Godofridi quasi una cum eo regnum habituri sociasse dicuntur, aliis duobus patria expulsis; sed hoc dolo factum putatur.
- 262
Imperator conventu dimisso primo Cruciniacum, deinde Bingiam veniens secunda aqua Confluentem usque per Rhenum navigavit, inde Arduennam venandi gratia proficiscitur; venatorio quoque exercitio more solemni ibidem exacto Aquasgrani ad hiemandum revertitur.
- 263
[820] DCCCXX. Mense Ianuario conventus ibidem habitus, in quo de Liudewiti defectione deliberatum est, ut tres exercitus simul ex tribus partibus ad devastandam eius regionem atque ipsius audaciam coercendam mitterentur. Borna quoque primo per legatos, deinde ipse veniens, quid sibi facto opus esse videretur, suggessit.
- 264
In eo conventu Bera comes Barcinonae, qui iam diu fraudis et infidelitatis a vicinis suis insimulabatur, cum accusatore suo equestri pugna confligere conatus vincitur. Cumque ut reus maiestatis capitali sententia damnaretur, parsum est ei misericordia imperatoris, et Ratumagum exilio deportatus est.
- 265
Transacta hieme, ut primum herba pabulum iumentis praebere potuit, tres illi exercitus contra Liudewitum mittuntur. Quorum unus de Italia per Alpes Noricas, alter per Carantanorum provinciam, tertius per Baioariam et Pannoniam superiorem intravit: et duo quidem, id est dexter ac sinister, tardius ingressi sunt, eo quod unus Alpium transitu hostium manu resistente prohibebatur, alter et longitudine itineris et Dravo flumine, quod traiciendum erat, impediebatur; medius autem, qui per Carantanos intrabat, quamquam in tribus locis ei resisteretur, feliciore usus fortuna ter hoste superato, Dravo etiam transmisso celerius ad destinata loca pervenit. Contra haec Liudewitus nihil molitus munitione tantum castelli, quod in arduo monte construxerat, se suosque continuit et nec belli nec pacis vel per semet ipsum vel per legatos ullum cum eis sermonem habuisse dicitur. Exercitus vero, postquam in unum convenerunt, totam pene regionem ferro et igni devastantes haud ullo gravi damno accepto domum reversi sunt. Is tamen, qui per Pannoniam superiorem iter fecerat, in transitu Dravi fluminis ex locorum et aquarum insalubritate soluti ventris incommodo graviter adfectus est, et pars eius non modica hoc morbo consumpta est. Hi tres exercitus de Saxonia et orientali Francia et Alamannia, Baioaria quoque atque Italia congregati sunt. Quibus domum reversis Carniolenses, qui circa Savum fluvium habitant et Foroiuliensibus pene contigui sunt, Baldrico se dediderunt; idem et pars Carantanorum, quae ad Liudewiti partes a nobis defecerat, facere curavit.
- 266
Foedus inter nos et Abulaz regem Hispaniae constitutum et neutrae parti satis proficuum consulto ruptum bellumque adversus eum susceptum est.
- 267
In Italico mari octo naves negotiatorum de Sardinia ad Italiam revertentium a piratis captae ac dimersae sunt: de Nordmannia vero tredecim piraticae naves egressae primo in Flandrensi litore praedari molientes ab his, qui in praesidio erant, repulsae sunt; ubi tamen ab eis propter custodum incuriam aliquot casae viles incensae et parvus pecoris numerus abactus est. In ostio Sequanae similia temptantes resistentibus sibi litoris custodibus, quinque suorum interfectis inritae recesserunt. Tandem in Aquitanico litore prosperis usae successibus vico quodam, qui vocatur Buyn, ad integrum depopulato cum ingenti praeda ad propria reversae sunt.
- 268
Hoc anno propter iuges pluvias et aerem nimio humore resolutum magna incommoda contigerunt. Nam et hominum et boum pestilentia tam inmane longe lateque grassata est, ut vix ulla pars totius regni Francorum ab hac peste inmunis atque intacta posset inveniri. Frumenta quoque et legumina imbrium adsiduitate corrupta vel colligi non poterant vel collecta conputrescebant. Vinum etiam, cuius parvus proventus eodem anno fuit, propter caloris inopiam acerbum et insuave fiebat. In quibusdam vero locis de inundatione fluminum aquis in plano stagnantibus autumnalis satio ita impedita est, ut penitus nihil frugum ante verni temperiem seminaretur. Luna defecit VIII. Kal. Decembr. hora noctis secunda.
- 269
Imperator post peractum Carisiaci conventum autumnalemque venationem ex more completam Aquasgrani reversus est.
- 270
[821] DCCCXXI. Conventus mense Febr. Aquis habitus et in eo de bello Liudewitico tractatum ac tres exercitus ordinati, qui futura aestate perfidorum agros per vices vastarent. Simili modo de marca Hispana constitutum et hoc illius limitis praefectis imperatum est. Iterumque conventus mense Maio Noviomagi habendus condictus est comitesque, qui illuc venirent, deputati.
- 271
Eo domnus imperator post festi paschalis expletionem per Mosam navigavit; ibique constitutam annis superioribus atque conscriptam inter filios suos regni partitionem recensuit ac iuramentis optimatum, qui tunc adesse potuerant, confirmavit. Susceptisque ibidem
- 272
Paschalis Romani pontificis legatis, Petro videlicet Centumcellensi episcopo et Leone nomenclatore, eisdemque celeriter absolutis, comitibus etiam, qui aderant, ad expeditionem Pannonicam destinatis ipse paululum ibi remoratus Aquasgrani reversus est. Et post paucos dies per Arduennam iter faciens Treveros ac Mettis venit; indeque Rumerici castellum petens reliquum aestivi caloris et autumni dimidium exercitatione venatoria in Vosegi saltu atque secretis exegit.
- 273
Interea Borna dux Dalmatiae atque Liburniae defunctus est, et petente populo atque imperatore consentiente nepos illius nomine Ladasclavus successor ei constitutus est. Adlatum est et de morte Leonis Constantinopolitani imperatoris, quod conspiratione quorundam optimatum suorum et praecipue Michahelis comitis domesticorum in ipso palatio sit interemptus; qui suffragio civium et praetorianorum militum studio infulas imperii suscepisse dicitur. Fortunatus patriarcha Gradensis, cum a quodam presbitero suo nomine Tiberio apud imperatorem fuisset accusatus, quod Liudewitum ad perseverandum in perfidia, qua coeperat, hortaretur eumque ad castella sua munienda artifices et murarios mittendo iuvaret et ob hoc ad palatium ire iuberetur, primo velut iussionem impleturus in Histriam profectus est, inde simulato reditu ad Gradum civitatem nullo suorum praeter eos, cum quibus hoc tractaverat, suspicante nanctus occasionem clam navigavit, veniensque Iaderam Dalmatiae civitatem Iohanni praefecto provinciae illius fugae suae causas aperuit, qui eum statim navi impositum Constantinopolim misit.
- 274
Medio mense Octobrio conventus generalis apud Theodonis villam magna populi Francorum frequentia celebratur, in quo domnus Hlotharius, primogenitus domni imperatoris Hludowici, Irmingardam Hugonis comitis filiam solemni more duxit uxorem. Illuc etiam legati sanctae Romanae ecclesiae, Theodorus primicerius ac Florus superista, cum magnis venere muneribus.
- 275
Adfuerunt et comites in eodem conventu iam de Pannonia regressi, qui depopulata desertorum et Liudewito adhaerentium universa regione, cum nullus eis copiam pugnandi fecisset, domum regressi sunt. Eminuit in hoc placito piissimi imperatoris misericordia singularis, quam ostendit super eos, qui cum Bernhardo nepote suo in Italia contra caput ac regnum suum coniuraverunt: quibus ibi ad praesentiam venire iussis non solum vitam et membra concessit, verum etiam possessiones iudicio legis in fiscum redactas magna liberalitate restituit. Adalhardum quoque de Aquitania, ubi exulabat, evocatum Corbeiae monasterio, ut prius fuerat, abbatem ac rectorem esse iussit; cum quo et Bernharium fratrem eius reconciliatum eidem monasterio reddidit.
- 276
Completisque his, quae ob regni utilitatem inchoaverat, et sacramento, quod apud Noviomagum pars optimatum iuraverat, generaliter consummato ipse Aquasgrani revertitur, filium autem Hlotharium post nuptias ritu solemni celebratas ad hiemandum Wormatiam misit.
- 277
De parte Danorum omnia quieta eo anno fuerunt, et Harioldus a filiis Godofridi in societatem regni receptus; quae res tranquillum inter eos huius temporis statum fecisse putatur. Sed quia Ceadragus Abodritorum princeps perfidiae et cuiusdam cum filiis Godofridi factae societatis notabatur, Sclaomir emulus eius in patriam remittitur; qui, cum in Saxoniam venisset, aegritudine decubuit perceptoque baptismi sacramento defunctus est.
- 278
Autumnalis satio iugitate pluviarum in quibusdam locis impedita est. Cui hiems in tantum prolixa successit et aspera, ut non solum minores rivi ac mediocres fluvii, verum ipsi maximi ac famosissimi amnes, Rhenus videlicet ac Danubius Albisque ac Sequana caeteraque per Galliam atque Germaniam oceanum petentia flumina, adeo solida glacie stringerentur, ut tricenis vel eo amplius diebus plaustra huc atque illuc commeantia velut pontibus iuncta sustinerent; cuius resolutio non modicum villis iuxta Rheni fluenta constitutis damnum intulit.
- 279
[822] DCCCXXII. In regione Thuringorum quodam in loco iuxta fluvium cespis longitudine pedum quinquagenum, latitudine quattuordenum, altitudine sesquipedali de terra sine manibus et praecisus et sublatus est et ab eo loco, in quo sumptus est, viginti quinque pedum spatio distans inventus est. Item in parte orientali Saxoniae, quae Sorabo*rum finibus contigua est, in quodam deserto loco iuxta lacum, qui dicitur Arnseo, in modum aggeris terra intumuit et limitem unius leugae longitudine porrectum sub unius noctis spatio absque humani operis molimine ad instar valli subrexit.
- 280
Winigisus dux Spolitinus iam senio confectus habitu saeculari deposito monasticae conversationi se mancipavit ac non multo post tactus corporis infirmitate decessit; in cuius locum Suppo Brixiae civitatis comes substitutus est.
- 281
Domnus imperator consilio cum episcopis et optimatibus suis habito fratribus suis, quos invitos tondere iussit, reconciliatus est et tam de hoc facto quam et de his, quae erga Bernhardum filium fratris sui Pippini necnon et his, quae circa Adalhardum abbatem et fratrem eius Walahum gesta sunt, publicam confessionem fecit et paenitentiam egit. Quod tamen in eo conventu, quem eodem anno mense Augusto Attiniaci habuit, in praesentia totius populi sui peregit; in quo, quicquid similium rerum vel a se vel a patre suo factum invenire potuit, summa devotione emendare curavit.
- 282
Exercitus de Italia propter Liudewiticum bellum conficiendum in Pannoniam missus est, ad cuius adventum Liudewitus Siscia civitate relicta ad Sorabos, quae natio magnam Dalmatiae partem optinere dicitur, fugiendo se contulit et uno ex ducibus eorum, a quo receptus est, per dolum interfecto civitatem eius in suam redegit dicionem. Missis tamen ad exercitum imperatoris legatis suis ad eius praesentiam se velle venire promisit.
- 283
Saxones interea iussu imperatoris castellum quoddam trans Albiam in loco, cui Delbende nomen, aedificant, depulsis ex eo Sclavis, qui illum prius occupaverant, praesidiumque Saxonum in eo positum contra incursiones illorum.
- 284
Comites marcae Hispanicae trans Sicorim fluvium in Hispania profecti vastatis agris et incensis compluribus villis et capta non modica praeda regressi sunt. Simili modo post aequinoctium autumnale a comitibus marcae Brittanicae in possessionem cuiusdam Brittonis, qui tum rebellis extiterat, nomine Wihomarcus, expeditio facta, et omnia ferro et igni vastata sunt.
- 285
Peracto conventu, quod Attiniaci habebatur, domnus imperator venandi gratia Arduennam petiit; Hlotharium vero filium suum in Italiam misit, cum quo Walahum monachum propinquum suum, fratrem videlicet Adalhardi abbatis, et Gerungum ostiariorum magistrum una direxit, quorum consilio et in re familiari et in negotiis ad regni commoda pertinentibus uteretur. Pippinum autem in Aquitaniam ire praecepit, quem tamen prius filiam Theotberti comitis Matricensis in coniugium fecit accipere et post nuptias celebratas ad occiduas partes proficisci. Ipse vero peracta autumnali venatione trans Rhenum ad hiemandum in loco, qui Franconofurd appellatur, profectus est.
- 286
Ibique generali conventu congregato necessaria quaeque ad utilitatem orientalium partium regni sui pertinentia more solemni cum optimatibus, quos ad hoc evocare iusserat, tractare curavit. In quo conventu omnium orientalium Sclavorum, id est Abodritorum, Soraborum, Wilzorum, Beheimorum, Marvanorum, Praedenecentorum, et in Pannonia residentium Abarum legationes cum muneribus ad se directas audivit.
- 287
Fuerunt in eodem conventu et legationes de Nordmannia, tam de parte Harioldi quam filiorum Godofridi; quibus omnibus auditis ac dimissis ipse in eodem loco constructis ad hoc opere novo aedificiis, sicut dispositum habuerat, hiemavit.
- 288
[823] DCCCXXIII. Mense Maio conventus in eodem loco habitus, in quo non universi Franciae primores, sed de orientali Francia atque Saxonia, Baioaria, Alamannia atque Alamanniae contermina Burgundia et regionibus Rheno adiacentibus adesse iussi sunt. In quo inter caeteras barbarorum legationes, quae vel iussae vel sua sponte venerunt, duo fratres, reges videlicet Wilzorum, controversiam inter se de regno habentes ad praesentiam imperatoris venerunt, quorum nomina sunt Milegastus et Cealadragus. Erant idem filii Liubi regis Wilzorum; qui licet cum fratribus suis regnum divisum teneret, tamen, propter quod maior natu erat, ad eum totius regni summa pertinebat. Qui cum commisso cum orientalibus Abodritis proelio interisset, populus Wilzorum filium eius Milegastum, quia maior natu erat, regem sibi constituit; sed cum is secundum ritum gentis commissum sibi regnum parum digne administraret, illo abiecto iuniori fratri regium honorem deferunt: quam ob causam ambo ad praesentiam imperatoris venerunt. Quos cum audisset et gentis voluntatem proniorem in iunioris fratris honorem agnovisset, statuit, ut is delatam sibi a populo suo potestatem haberet, ambos tamen muneribus donatos et sacramento firmatos in patriam remisit.
- 289
Accusatus est in eodem placito apud imperatorem Ceadragus Abodritorum princeps, quod se erga partem Francorum parum fideliter ageret et ad imperatoris praesentiam iam diu venire dissimulasset. Propter quod ad eum legati directi sunt, cum quibus ille iterum quosdam ex primoribus gentis suae ad imperatorem misit; perque illorum verba promisit, se ad proximum hiemis tempus ad illius praesentiam esse venturum.
- 290
Hlotharius vero, cum secundum patris iussionem in Italia iustitias faceret et iam se ad revertendum de Italia praepararet, rogante Paschale papa Romam venit et honorifice ab illo susceptus in sancto paschali die apud sanctum Petrum et regni coronam et imperatoris atque augusti nomen accepit; inde Papiam regressus mense Iunio ad imperatorem venit. Qui cum imperatori de iustitiis in Italia a se partim factis partim inchoatis fecisset indicium, missus est in Italiam Adalhardus comes palatii, iussumque est, ut Mauringum Brixiae comitem secum adsumeret et inchoatas iustitias perficere curaret.
- 291
Drogonem fratrem eius sub canonica vita degentem Mettensi ecclesiae clero eiusdem urbis consentiente atque eligente rectorem constituit eumque ad pontificatus gradum censuit promoveri.
- 292
In eodem conventu tempus et locus alterius conventus habendi condictus est, November videlicet mensis et Compendium palatium; peractoque placito et dimissis primoribus, cum imperator iam inde digredi statuisset, adlatum est ei de interitu Liudewiti, quod relictis Sorabis, cum Dalmatiam ad Liudemuhslum avunculum Bornae ducis pervenisset et aliquantum temporis cum eo moratus fuisset, dolo ipsius esset interfectus.
- 293
Nuntiatum est etiam, Theodorum sanctae Romanae ecclesiae primicerium et Leonem nomenclatorem, generum eius, in patriarchio Lateranense primo excaecatos ac deinde fuisse decollatos et hoc eis ob hoc contigisse, quod se in omnibus fideliter erga partes Hlotharii iuvenis imperatoris agerent; erant et, qui dicerent, vel iussu vel consilio Paschalis pontificis rem fuisse perpetratam. Ad quod explorandum ac diligenter investigandum missi sunt Adalungus abbas monasterii sancti Vedasti et Hunfridus comes Curiensis. Sed antequam illi fuissent profecti, venerunt legati *Paschalis pontificis, Iohannes episcopus Silvae-candidae et Benedictus archidiaconus sanctae sedis apostolicae, rogantes imperatorem, ut illam infamiam a pontifice auferret, qua ille in memoratorum hominum necem consensisse credebatur. Quibus cum ille, iuxta quod ratio postulabat, respondisset eosque dimisisset, praedictos legatos suos ad investigandam rei veritatem, sicut prius disposuit, Romam ire praecepit; ipse vero reliquum aestatis tempus in pago Wormacense ac deinde in Arduenna transigens peracta autumnali venatione ad Kal. Novembr., sicut condixerat, Compendium venit.
- 294
Legati Romam venientes rei gestae certitudinem adsequi non potuerunt, quia Paschalis pontifex et se ab huius facti communione cum magno episcoporum numero iureiurando purificavit et interfectores praedictorum hominum, quia de familia sancti Petri erant, summopere defendens mortuos velut maiestatis reos condemnabat, iure caesos pronuntiavit atque ob hoc cum praedictis, qui ad eum missi fuerant, legatis Iohannem
- 295
Silvaecandidae episcopum et Sergium bibliothecarium, Quirinum quoque subdiaconum ac Leonem magistrum militum ad imperatorem misit. Qui cum tam per illos quam per suos legatos de sacramento pontificis et excusatione reorum comperisset, nihil sibi ultra in hoc negotio faciendum ratus, memoratum Iohannem episcopum et socios eius ad pontificem dato conveniente responso remisit.
- 296
Cedragus Abodritorum princeps pollicitationibus suis adhibens fidem cum quibusdam primoribus populi sui Compendium venit dilatique per tot annos adventus sui rationem coram imperatore non inprobabiliter reddidit. Qui licet in quibusdam causis culpabilis appareret, tamen propter merita parentum suorum non solum inpunitus, verum muneribus donatus ad regnum redire permissus est.
- 297
Venerat et Harioldus de Nordmannia, auxilium petens contra filios Godofridi, qui eum patria pellere minabantur; ob cuius causam diligentius explorandam ad eosdem filios Godofridi Theotharius et Hruodmundus comites missi fuerunt, qui et causam filiorum Godofridi et statum totius regni Nordmannorum diligenter explorantes adventum Harioldi praecesserunt et imperatori omnia, quae in illis partibus comperire potuerunt, patefecerunt. Cum quibus et Ebo Remorum archiepiscopus, qui consilio imperatoris et auctoritate Romani pontificis praedicandi gratia ad terminos Danorum accesserat et aestate praeterita multos ex eis ad fidem venientes baptizaverat, regressus est.
- 298
Hoc anno prodigia quaedam extitisse narrantur, in quibus praecipua fuerunt in Aquense palatio terrae motus et in territorio Tullense iuxta villam Commerciacum puella quaedam annorum fere XII ab omni cibo per decem menses abstinens. Et in Saxonia in pago, qui vocatur Firihsazi, viginti tres villae igne caelesti concrematae, et fulgora sereno atque interdiu de caelo cadentia. Et in territorio Cumetensi Italiae civitatis in vico Grabadona in ecclesia sancti Iohannis baptistae imago sanctae Mariae puerum Iesum gremio continentis ac magorum munera offerentium in absida eiusdem ecclesiae depicta et ob nimiam vetustatem obscurata et pene abolita tanta claritate per duorum dierum spatia effulsit, ut omnem splendorem novae picturae suae vetustatis pulchritudine cernentibus penitus vincere videretur. Magorum tamen imagines praeter munera, quae offerebant, minime claritas illa inradiavit. Et in multis regionibus fruges *grandinis vastatione deletae atque in quibusdam locis simul cum ipsa grandine veri lapides atque ingentis ponderis decidere visi; domus quoque de caelo tactae hominesque ac caetera animalia passim fulminum ictu praeter solitum crebro exanimata dicuntur. Secuta est ingens pestilentia atque hominum mortalitas, quae per totam Franciam inmaniter usquequaque grassata est et innumeram hominum multitudinem diversi sexus et aetatis gravissime seviendo consumpsit.
- 299
[824] DCCCXXIIII. Rex Bulgarorum N. velut pacis faciendae gratia legatos ad imperatorem cum litteris misit. Quos ille cum audisset ac litteras, quae adlatae fuerant, legisset, rei novitate non inmerito permotus ad explorandam diligentius insolitae et numquam prius in Franciam venientis legationis causam Machelmum quendam de Baioaria cum ipsis legatis ad memoratum regem Bulgarorum direxit.
- 300
Hiemps aspera valdeque prolixa facta est, quae non solum caetera animalia, verum etiam homines quosdam inmanitate frigoris extinxit. Luna defecit III. Non. Mart. hora noctis secunda. Suppo dux Spolitinus decessisse nuntiatur.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 341
The Latin Library (thelatinlibrary.com), via CLTK's latin_text_latin_library mirror. Public Domain Mark 1.0: no copyright. Licence: Public Domain Mark 1.0. Source.